De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

inertiam materiae tribuerunt. Interea tamen iterum contra Materialistas arguitur temere illos loqui . dum statuunt materialismum, confitentes se ignorare essentia m materiae. Simili modo Bum rius 1) dicebat se concludere posse nullam existere materiam, quia ignorata intima essentia spiritus non est evidens, extensionem impenetrabilem non esse quid ex cognitione provenienS: quemadmodum reipsa jam dicunt idealistae , alia errantium secta Μaterialis is opposita . 196. II. Objicit Lockius ca) . Deus conjunxit cum materia substantiam eognoscentem et ergo potest conjungere cum materia facultatem cognoscendia Nam di ilius non es , inquit, conciperemum posse conjungere cum materia vim cognoscendi, ac con cipere Deum poYse coniungere cum mareria aliam subsantiam , qua cognoscat. Rey, . conc. ans, ct disi. consequens. Deus potest conjungere cum materia facultatem cognoscendi, tamquam ens realiter a materia distinctum, conc. conseqm. 2 tamquam ens solum per rationem no

stram cogitandi distinctum , nego conseqm, & probationem, quae nugatoria est . Quae enim dissicultas est intelligendi dari conjunctionem substantiae cognoscentis cum materia, cum haec continuo

evidens in nobis sit, vel saltem nemo dubitare possit, nisi qui in materialismum inclinet. Quo igitur jure existentia hujus conjunctionis dieitur disseilis intelle eiu , & aeque dissicilis ac existentia

conjunetionis mxteriae cum vi cognoscendi distincta solum per rationem nostram ab ipsa materia Θ Sed data etiam hac falsa adve farii suppositione dico hanc coniunctionem ostendi impossibilem per omnia jam allata argumenta . Haec obiectio affertur , & iterum iterumque o pugnatur etiam a Chau meixio ca) . Is . III. Objicit Voltai re ) . Datur in meris corporibus naturalibus vis activa : Sed vis activa est quid immateriale: ergo datur in meris corporibus aliquid immateriale: ergo potest dari etiam vis cognoscendi; Nam ideo haec repugnare in illis creditur, quia est quid immateriale. Hanc objectionem sub nomine vis ineratiae , i Buis. Premi. verit. o. 4 6 col. 68 s. a) Loeli. pilai Phil. lib. .cha. 3.

Volt. Melange de Litterat.

182쪽

COGNOSCERE. IS 3tiae, quae vulgo tribuitur corporibus, iterum iterumque in aliis lo. cis a D. Μ. citatis i) protulit Adversarias . Resp. dist. maj. Datur in meris corporibus vis activa instrumentalis , hoc est vis mutandi statum motus, vel quietis alterius eorporis per modum necesiariae consequentiae, posita utriusque comporis extensione impenetrabili, & determinatione in alterum illorum accepta ab extrinseca causa, ut distinctius alibi ca) explicavi, conc. maj. Datur in meris corporibus vis activa principaliter, hoceli vis agendi ex propria determinatione; ac alio modo ac dictum est de initrumentali, nego maj. Et dis. min. Vis activa instrumentalis est quid immateriale, quatenus est quid per nostrum modum cO-gitandi abstractam a corpore cono. min. quatenus est quid realiter distinctum ab ipso corpore de genere entis immaterialis eidem inhaerens, nego min. θ conseqm . Distinctio vis activae instrumentalis insensu solum dependente a modo nostro cogitandi, adeoque minus Proprio, quae unice convenit corpori, avi activa principali, qualis etiam nullo intellectu cogitante est in anima, adeoque in sensu ,

qui proprius est, dilucide ostendit infirmitatem sectae obiectionis. Genuensis , qui illam non adhibet , non satis acii objicientibus ab posse fortassi esse in corpore vim aliam a motrice disinctam , qua sit

vis cognoscendi, respondendo quod , quoniam motus, & cognitio sunt actiones diversi generis, ideo in uno eodemque simplici subjecto componi simul non possunt. Quasi vero vis sentiendi, inte, ligendi, & volendi non componantur in eadem simplici anima, licet prout concipiuntur sint vires diversi generis . Author autem D. Μ, qui ex permissa existentia vis inertiae in corporibus, negavit inserri vim etiam cognoscendi posse iisdem tribui, non satis comprehendit mentem obiicientis, qui ex vi inertiae immediate inseri dari in corporibus facultatem quamdam immaterialem , ut inde transeat ad concludendam illam cognoscendi.

I98. IV. Objicit Tolandus in epistola a. de motu, & Gildon in suis oraculis rationis apud valsecchium ) . Ex Deo sunt corpora extensa, impenetrabilia, divisibilia , liret ipse non sit ex-X a tensus

ab De Causa efficien. n. 6o. pag. 8 . ab Gen. Elem. Metaph. Par. a. Dissiligod by Corale

183쪽

a64 DE IDEIS REQUIRENTI Bus

tensus , impenetrabilis , divisibilis: ergo a pari ex materia esse potest anima cognoscens. Resp. couc. ans, supponendo ejus sensum esse, ex Deo ut caussa efficiente esse corpora, non vero ex Deo, ut causa materiali vel formali, quod ellet Spinosismus . Et nego conseqm; Nulla enim est similitudo inter caulam essicientem, de qua est sermo in antecedenti , & causam materialem , quam credo solum respiciant Adversarii in consequentia . Quod ii forte etiam consequentia i quatur de eaussa efficienti, tunc dico eam esse nullam, quia non repugnat posse quod persectius, immo persectissimu m est & omnia potens , producere aliquid in se imperfectum, sicuti est materia expers cognoscendi vi: at non potest quid impersectum , sicuti est materia . producere aliquid persectius, cujusmodi est anima vi cognoscendi praedita.

PROPOSITIO II.

Multae ideae non habentur , nisi praeviis immediate ante sui exi entiam quibusdam determinatis im- mutationibus in organis senseriis, linque usique

ad cerebrum propagatis: quin Iamen Ho-verimus modum, quo habitis his impresssonibus habeantur ideae.

ARTICULUS I.

Argumcnta pro prima propositionis parte. Iss. I. IC arguitur . Ideae necessariae ad vitam , & societatemo humanam conservandam, quae profecto multae sunt, non habentur nisi praeviis immediate ante sui existentiam determinatis immutationibus in organis sensoriis. Ex ideis necessariis ad vitam sunt perceptiones omnes de ametionibus, quas patimur, ut famis, sitis, hujus vel illius doloris, aut morbi . Quaenam causa est, quod aliqui sciunt quidem quid sibi velint nomina podagrae colices, cephalgite, & aliorum morborum : at negant se ullam habere horum ideam experimentalem, ex qua possint ex animo

184쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. i5s

commiserari, quos audiant lamentantes de hujusmodi doloribus, quia scilicet beneficio naturae bene constitutae caruerunt iis alterationibus organorum , sine quibus eae perceptiones numquam habentur . Similiter in ditioribus regionibus, & urbibus apud cives saltem primarios ignota est perceptio famis, quoniam haee dependet ab indigentia cibi, quae in iis locum non habet a cibo enim deficiente termentum quoddam stomachi, instrumentum digestionis praecipuum juxta multorum opinionem nervosas illius fibras vehementer vellicat aut pungit, ex qua impressione dependet pereeptio famis. Ex ideis necessariis ad societatem humanam sunt illae de existentia corporum, & ipsorum qualitatibus, de diaversitate vultuum , Vocum, & motus animorum, qui per vultum,& vocem manisestantur. Observare hic praestat, quoci 'ex ideis, quae prae ceteris necestariae sunt ad vitam,quales sunt, quae ad cibum pertinent, pluribus etiam sensibus, visu scilicet , tactu, olfastu,& gustu acquiri possunt: ergo . II. Constat dari homines ignaros de ipsis elementi s plurium disciplinarum, quae pertinent ad physicam, ad historiam, & ipsam Religionem; Nam sunt, qui penitus ignorant ipsa nomina plantarum, animalium, fossilium , & eorum corporum, quae a Variis artibus componuntur: & sunt, quibus frustra nominabis Cyros, Darios, Syllas, aut Athenas , Carthaginem , & quamvis ex celebrioribus in antiquitate urbem , vel facinus vel alium quem cumque eventum : & sunt tandem qui nihil sciunt de doctrina Christiana: Sed tanta haec ignorantia de ipsis elementis hujusmodi disciplinarum unice refunditur in defectu certar impressionis factae in sensibus, & praecipue in auditu ab aliquo , qui illos de his docuerit: ergo sine hae praevia impressione, facta praecipue in auditu , necessaria est illa ignorantia . Minor suadetur , quia insanus esset, qui sola vi suae rationis crederet, potuiste se assequi cognitionem eorum, quae mediis his sensationibus deinde novit. Da, inquit Pluche i) Cartesio fructum aliquem recens delatum in Europam e regione toto orbe remota, & pete ab eo, qui jactat se ab idea materiae homogenear, & in motum vorticosum concitatae collegisse veram structuram stellarum , planetarum, hominis , animalium , & omnium viventium , ut te doceat, sit ne fructus a boris

185쪽

166 DE IDEIS REQUIRENΤIBUS

boris an staticis, Iratumne an ingratum saporem habere debeat, futurusiae sit esu salubris an exitialis, nesciet profecto quicquam statuere, nisi post repetitas obsaevationes, & experientias adhibitis

sensibus accurate insti tutas.

αoo. III. Ex historiis philosophicis certi sumus plures comporum species nunc certissimas, olim fuisse ignotas, vel quia positas extra sensuum humanorum sphaeram , vel quia ignorabatur modus, quo sensus illis applicarentur. Itaque incognita fuerunt toti antiquitati, quaecumque corpora ope telescopii, & microscopii extra controversiam nunc sunt, quia sine hujusmodi instrumentis , quae veteres latebant , eorum dimensiones sunt extra sphaeram oculorum nostrorum . Simili ex causa erit aliquis ex hominibus vulgaribus, qui dubitabit, an quem audit aerem vocari , sit verum corpus fluidum, in quo sicut pisces in aqua . ita nos in ipso vivimus, quia nimirum nullo sensu percipitur, nisi in quibusdam casibus, vel cum videmus bullas quasdam e vasis fundo erumpere post insusum liquorem, vel cum vehementius solito agitatur seu manu, seu flabello , seu externa quavis causa, quod

ille non animadvertens , utpote ratiociniis non assuetus ventum di-eet , & nesciet idem esse, ac aerem agitatum . Observatio etiam

qnotidiana , quae fiat de iis, qui nascantur vel visu , vel auditu, vel olfactu carentes, docebit nullas illos vel coloris, vel sonitus, vel odor' proprias ideas habere, cum nullas harum sensationum

fgnificationes prodant: i Quibus, sic olim Aristoteles, deest

unus sensus, deficit una scientia . Contra vero quoties hi sensus assisnt, & motum convenientem , in quo consistit debita sensuum dispositio, a rebus corporeis recipiant, observare constanter possumus, non posse cessare animam b ideis quibusdam determinatis, quae motibus illis numquam non respondent. ARTIcULUS II.

Argumenta prosec ηδε propositionis parte .aol. Ecunda pars affirmat, requiri praeterea ad habendas quasio dam ideas, ut immutationes fastis in organis sensoriis usque ad cerebrum propagentur, pro qua sic I. arguitur. Partes nostri

186쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. 16

nostri corporis , quae carent nervis, quibus communicent cum c rebro , tabescunt vel a nobis separantur, quin sentiamus, aut d leamus. Sic pulmones ulcus contrahunt, quod non dolet: ungues resecantur nobis ridentibus: sanguis extra nos erumpit sine nostro cruciatur ergo etiam immutationes, quae fiant in organis sens riis non excitabunt ullam in animam sensationem , nisi usque ad cerebrum propagentur.

II. Experientia constat, animal non sentire ullum dolorem in pede vel manu , etiamsi pungatur vel percutiatur , si impedita sit propagatio hujusmodi asseelionum usque ad cerebrum , arcte circumligato crure vel brachio et ergo ideae, quae postulant determinatas immutationes in organis sensoriis, requirunt praeterea ea ramdem propagationem usque ad cerebrum .acia. III. Experientia constat, ut jam dixit Lactantius ci) , in cerebro sentiendi rationem esse, quia eo vitiato nullae jam fiunt sen-fationes: ergo ad habendas ideas, quae sensationes dicuntur, omnino requiritur, ut cerebrum in eo statu sit, qui possit reeipere impressiones iustas in reliquo corpore, & in ipsum propagatas . Antecedens probatur . Boerhaave docet a) , quando duae uncia aqua

in ventriculos cerebri sunduntur, hominem 1 ihil quicquam sexti , ncque fragorem maximi tormenti, neque lacem vividissimam, neque pe uerruntissimum ab usione doloremr Et Halter in adjectis notis addit, innu merabilibus exemplis consare sensorio uias , aut illaeso nervo arturali ius, sed HI cerebro laborante, vel nemo inter fensorium ct cerebrum , sensum omπein cleri. Praeterea in Actis Academiae Par

siensis, & ex his in Encyclopaedia Gallica ca) narratur de adolescente , cujus craniam disruptum erat, toties similem mortuo evasisse, quoties humor quidam morbosus condensaretur supra cor pus callosum cerebri, eumque statim ut humor ille apto infrumento educeretur , libere respirasse , lucem vidisse , voces audisse , de vulnere doluisse , sensus demum recuperasse , quos iterum amittebat, si humor ille iterum sinebatur dii abi supra cerebri corpus callosum , aut ipsomet metallico instrumento aliquantulum Premebatur. Tandem compertum est vitium contractum esse a cerebro Apoplecticorum , in quibus omnis sensus aliquando ita defi-

187쪽

'163 DE ID EIS REQUIRENTIBUS

deficit, ut ad graves in plantis percussiones, vel ad ipsam ferri ea dentis combustionem vix , aut ne vix quidem aliquando exci

tentur .

ao 3. IV. Quotidie accidit nos opprimi somno, qui sin minus dici possit esse in solo cerebro, ut censet Cartesius , nemo tamen negabit in ipso praecipue esse : hoc autem tempore manifestum est non solum omnes cessare in nobis operationes spontaneas , sed ipsas etiam sensationes, ita ut concubia praesertim nocte ne fragorem quidem caeli tonantis, nec totius corporis concussionem nisi sorte violentam sentiamus. Et aliquando nobis etiam vigilantibus cum multa obiecta obversentur ante oculos, aures, vel alios

sensus assiciant, nihil tamen videmus, nihil audimus , & miramur alios, qui nobiscum erant , de his loqui & admirari, quod

nova nobis accidant, quae ipsi dicunt, cum profiteantur se resem re , quae nobis praesenti bus acciderunt . Singulare est , quod in hanc rem de Socrate refert Gellius si , adeo sudiis intentum animum praefuisse , ut a symmo lucis ortu ad solem altaerum orientem iisdem in v sigiis, ore atque oculis eumdem in locum directis cogitabundus, tamquam excessu mentis atque animi facto a corpore, fuerit repertus: Atqui nulla melior horum explicatio afferri potest, quam dicendo id accidere , quia etsi in externa sensuum superficie impressiones suas obj ista fecerint, non tamen excitati fuerunt convenientes motus in

nervis, qui usque ad cerebrum propagarentur , sed vel nulli, vel satis debiles hi fuerunt, ita ut impressio vel nulla, vel vix ulla in cerebro responderit : ergo ita dicendum . Quod enim aiebant aliqui apud Danielem Barioli a) , in somno quidem carere nos sensationibus , quia anima vel recedit a corpore, vel dissimulat suam praesentiam , non potest admitti utpote vel aperte falsum, vel nihil explicans. Quod vero alii referente Lactantio, censuerint etiam qui vigilet tune non sentire, quando anima e capite sede sibi propria a) commearet adpectus, ct quasi ad secretum aliquod penetralescedrret, est alia gratuita hypothesis . Quod tandem alii dicunt, impressiones factas in sensoriis non habere vim efficiendi ullam sensationem, nisi anima illas advertat , seu immediate percipiat, est petitio, ut aiunt, principit.

188쪽

ao . Ratio autem cur soliti motus nervorum non propagentur usque ad cerebrum ab externorum objectorum impressione videtur esse, pro casu quidem somni, vel edi inanitio spirituum subtiliorum , quorum excursionibus nervi apte usque ad cerebrum

commoveantur, Vel contracta a nervis Obstructio , quae opportanum spiritibus transitum impediat, vel crassiorum humorum copia circa cerebri callosum corpus congregata , cujus effectum esse cessationem omnium sensationum jam vidimus. Pro aliis autem casibus, qui vigiliae sunt proprii, ex eo repetatur , quod anima ut sui juris est, I sensibus imperat, ad alias vel sensationes, vel cogitationes tunc incumbebat vehementiores, ita ut quodammodo videatur deseruisse reliquas partes corporis praeter illas , quae ad eas cogitationes conservandas adhibebat. Qui spiritus vitales seu animales, quamdam scilicet essentiam , ut loquar cum Para I , quae separatur a sanguine, & subtilioribus humoribus, admittunt cum tota antiquitate, & plerisque recentioribus, inter quos sunt

Boerhaave, & Halter in notis ad ejus praelectiones, aliique citatia Fominato a Brixia a) , dicent fortasse, ideo ab objectis externis non assici sensus illius , qui prosunde versatur in aliqua occupatione , quia succus iste , qui ad habendam sensationem debet

ab extremo organi ad intimas cerebri partes protrudi, illasque apis modo commovere , nequit illuc erumpere obstructa per intimam applicationem animae in determinatum objeetum via ad illius exitum , vel alio modo impedito illius excursu . Qui negant existere hujusmodi spiritus vitales , & malunt nervos esse fasciculos fibrarum, quae non sormant complexum diversorum tubulorum, sed corpus quoddam solidum, dicent non propagari in eo casu illorum motus apto modo usque ad cerebrum propter aliquod impedimentum simile, quibus tamen incumbet onus respondendi argumentis validissimis, quae contra hanc ipsorum explicationem re

siri citatus a Brixia a). Hoc unum est, quod ad habendas sensationes necessarium est, ut nervi ita commoveantur, ut illorum motus usque ad cerebrum traducatur .aos. U. Posita certa connexione inter determinatos motus cerebri, & determinatas ideas animae intelligitur , cur quandoque Y alto

189쪽

r o DE ID EIS REQUIRENTIBUS

alto somno sopiti videamur nobis videre, audire, & alias sensationes habere , quales vigilantes habemus, cum tamen luce defi-eiente, & oculis clausis nihil revera videamus, & nemo nos alloquatur , aut nobiscum colloquatur . Tenenda igitur est hujusmodi connexio , & ex ea repeti debet somniorum ratio, dicendo determinatos nervorum, & cerebri motus, quibus positis necessario essiciuntur ab anima tales ideae, renovari in somno ex humorum agitatione. Eodem modo rem hanc explicat Formeyus in suo De insomniis teriamine inserto in Actis Berotinensis Acad mire ad annum i 46 laudato a Trevolitanis I), in quo expresse statuit, insomnia nasci ex motu nervorum, qui contingit in sola eorum extremitate, quae cum cerebro connectitur, & ex eadem ratione, si nobis vigilantibus similes commotiones accidant, habemus certas ideas, quas dicimus imaginationes . atque quia facilius est nervos recipere motum , ad quem in vigilia vi quadam api ii ,. & dispositi fuerunt , quam alium novum & insolitum , vel eum , quo brevi solum, & leviter fuerunt concussi , ideo nemo, qui caecus natus fuit, aut alio sensu carens, somniavit umquam colores, aut figuras & Ermas corporum , vel alia, quae sensu usurpare numquam potuit, ut quisque comperiet hos Interrogando, quemadmodum se secisse narrat Iacobus Ber noullius in Diario Sapientum ad annum 168s a), eaque plerumque per somnium o iciuntur, quae de die vehementius quis cogitavit, & ut Claudianus dixit :nuator defessa toto cum membra repoηit, Mons tamen ad symas, ct sua lustra redit.

Furio gaudet amans, permutat navita merces,

Et illi elapsas quaru avaras Ura. S. Augustinus approbat huiusmodi explicationem , ubi quaerens, quonam modo malus Daemon possit cogitationes pravas, & turpia somnia in nobis excitare, dicit id poste fieri per hoc, quod ille

observaverit, quos motus anima produxerit in corpore, cum has

vel illas ideas haberet , illosque pro sua facultate in nobis ren vel .. Etenim ca) ea, inquit, qua ut ita dicam vest is sui moras ania

190쪽

IMMEDIATAS SENSUUM MOTIONES. I imus fgit in corpore , possunt o manere , ct quemdam quasi babitum facere : qua latevter cum agitata fuerint, ct contrectata , ingerunι xobis cogitationes ct somnia . Quando autem hujusmodi motionum , &idearum renovatio non fit ex directione spiritus intelligentis, tu Daemonis alicujus, cum aliunde non fiat ex imperio animae, quae per somnum cessat a suis seriis, & liberis operationibus, sed ex humorum tumultu, fit, ut unam imaginem excipiat alia, quae nihil omnino cum prima connectitur , & humano capiti cervicem equinam, ut ait Horatius I conjunctam rideamus , aliaque vel ridicula , vel terrifica insomnia patiamur . Aliorum de hac re diversas explicationes retulit Daniel Bariolus a , quae inter somnia .faeta a vigilantibus numerari debent. Ipse imbutus doctrina Peripateticorum jam rejecta de speciebus imprestis, quae in phantasia conservantur, ad has recurrit 3 , quas quoniam eadem phant sa , sive sensus communis cessante omni intellectus direetione sine ullo consilio movet, nihil ordinatum , & sibi consonum exhibet , non secus ac imperitus lyrae tractandae, vix aliquando casa quodam fortuito, illius nervos pulsat harmonice.ao6. Quandoquidem vero in dormientibus non habet anima seriam, & attentam rerum cogitationem, non potest revera dici illam tunc habere ideas proprie tales, respondentes machinae corporeae, & maxime cerebri commotionibus, sed dieitur somnia tunc pati, quae appellarem idearum rudimenta : Quemadmodum enim in modis corporeis, ut in inflexione digitorum, non solet

appellari inflexio digiti, quae tenuis inflexio est, ut vix observari possit, sed principium potius, & quasi inflexionis rudimentum, ita pariter in modis animae spiritualibus, somnia non possunt a pellari ideae, sed idearum rudimenta . Quare ideae nomine intelligere oportet talem animae operationem,de cujus existentia certi imbina conscientia sin minus sumus, ut aliqui ex dictis q. a I. contendunt numquam non contingere , saltem esse possumus per proximam potentiam, quae requirit usum rationis . Statim autem atque excitamur a somno, non cessat anima veras ideas efficere, si perseverent adhuc eae renovatae commotiones, sin minus nil habet,

quod agat, & nullius somni recordatur. Cum igitur vigilantes

SEARCH

MENU NAVIGATION