장음표시 사용
201쪽
at quod sensatio liabeat rationem sussicientem in mutatione org ni, cur talis siti, quanam ratione suadetur & declaratur Θ Satis denisis opinionibus haec sint .aa I. Suadetur III. ex stultitia, in quam lapsi sunt, qui id i
telligere eum non possent, evaserunt vel Sceptici, omnem a nobis respuentes cuiusque rei scientiam , vel Idealistae, nihil extra n
stras ideas esse statuentes. Itaque nescio quis apud Pluchem i observans se non esse longum , nisi pedes sex, & latum duos, intulit non posse habere sensationem eorum , quae sint pedes decem vel centum , & multo minus eorum , quae longius usque ad Caelum distant a Quare conclusit se nec lucem, nec quae per lucem diacuntur esse manisesta, nihil demum videre, aut fateri posse, quod
extra suas ideas existat. aaa. Postquam advertimus ignorare nos modum , quo aecidat subita idearum excitatio positis determinatis impressionibus sietis in corpore, & communicatis usque ad cerebrum , eamdem ignorantiam sateri cogimur de modo, quo multae ex ideis semel habitis in nobis quasi absconditae conserventur, & ad imperium voluntatis iterum se prodant, in quo consistit memoria : & de m do , quo unam ideam componamus vel dividamus ab alia id approbaudo vel reprobando, in quo consistit iudicium : & de m do , quo admissis quibusdam judiciis in alia quassi violenter rapiamur , in quo consistit ratiocinatio . Mysterium in hoc habemus, quod solet jam appellari idearum rapiditas vel connexio , vel ut post Lochium jam dicitur astaeiatio, quae etiam dividitur in i sochronam, & suecessivam . & in qua diligentius proponenda operam suam nostris temporibas diversi philosophi impenderunt . Itaque ex horum observatione, qui per aestatem iter facit, statim ad primum selis ortum , cum hujus idea habet illas etiam caloris, lassitudinis, & molestiae. Fac aestum jam patiens conspiciat nemus , jam una cum arborum idea experitur in se ideas umbrae& restigerationis. Qui videt mensam instructam diversis cibis, , sentit su bito in sua mente associatas ideas de eorumdem usu, mpore , utilitate vel nocumento relate ad se . Incidis in serpentem, jam horrore concuteris, & hoc modo profiteris mentem repente
occupatam diversis iudiciis de animali mordaci & venenoso , de
202쪽
dolore & vitae periculo . Ab ideis , quas trahit secum visus, traim seamus ad aliquas exempli causa observandas, quae connexae sunt eum iis, quae ab auditu immediate pendent. Ex his sunt vocabula r Nominas Deum , habeo statim ideam vocis cum proprietatibus ipsi adnexis, & simul illam, cujus signum factum est ex ambitrio hoe nomen , scilicet entis persectissimi, bonorum omnium
auctoris, malorum vindicis . Percipis fragorem equorum post tetrahentium velociter currum , jamque occurrunt conjunctim ideae equorum , currus, impetus, periculi ni caveas, loci, quo te re
cipias, quo sine ulla mora jam pervenisti. Si poeta meminit de fuga nostis & cantu avium , statim concipis diem illucescere , si de maximo stellarum splendore, & generali flentio habes ideam concubiae noctis, si de oppressione spiritus, & horrore comae,
jam gravis metus repraesentarur . Haec omnia sunt totidem exempla connexionis idearum synchronae. Illis qui memoriae olim aliquid mandarunt, suggeras principium periodi, jam reliqua sei tiunt in se successive evolvi, quod est exemplum connexionis su cessivae Similia accidunt respectu idearum, quae immediate a tacta dependent. Si in mediis tenebris de nocte surgas , vix tangis vestem pluteum senestram , jam praesens est pnimae integra harum rerum sorma , colou , usus si tentando urges lucernam ita ut eam sentias corruere , jam doles de oleo sparso, & cartas lib. os paviavimentum commaculante . Nec aliter se res habet in reliquis sensibus , sed unaquaeque his quoque respondeΠs idea multas alias actutum convocat & exhibet. Etsi autem hujusniodi rapiditas in omnibus eluceat, qui hebetes non sint, clarius tamen in iis, qui ingenio sint acri, quod definias, videns rapide diversas relationes minus obvias unius rei ad alias: clarissime vero in iis, qui ingenio sint peracri, quod dicas , videns qua meitissime permultas, &nullo modo obvias unius rei ad alias reIationes: Tales sunt, qui
quaecumquo' cogitent, norunt statim vivis coloribus, aptis. exemplis , & omnibus verborum Iuminibus illustrare. Insigniter tandem in iis, qui miracula ingenii habentur . cujusmodi sunt quotquot in quavis disciplina aut arte ceteris antecellunt. aa 3. Hoc quoque quasi corollarium suaderi amplius potest observando infelices conatus eorum, qui de his etiam rationem reddere conati sunt, ut G. Lamii, qui in Explicatione mechanica , ct
203쪽
18 DE IGNOTO MODO PRODUCT. IDEAR.
phdifica aniniis sensuisa Parisiis Gallice editae an. 1678 , recurrit adsulcos vestigia , & certam formam impressam in cerebro I , quae data occasione renoventur: & Ηailleii, qui in sua Explicationaphsica idearum selicius credit se rem declara se adhibitis non sollim vestigiis cerebri, sed etiam mutua materiae attractione . At haevia nihil certe explicatur ex ratione supra q. I 3. allata , & jure credunt Trevolitani a) fore ut admirentur Philosophi tamquam cacohetem huius temporis, attractionem Ne tonianam deduci ad idearum originem declarandam . Sed qui unice mutuam attractionem in hac re adhibuit similem illi, quae observatur inter corpora , fuit jam antea Marchio de la Tourri in libello do Vi attractiva idearum Italice edito Neapoli anno 17 . Meminit, inquit homo, quando ideam rei semel habitam iterum advertit se habere, quod Provenit ex attractione , quam idea illius rei exercet in ideam determinati temporis aut loci, cum qua semel conjuneta fuit: Quare habita iterum idea rei, habetur etiam idea illius temporis& loci. Rapitur ille in propositiones veras, quia duae ideae, quibus constat propositio , magna vi se attrahunt, adeoque una habita , alia facile supervenit. Similiter ex duabus admissis syllogismi propositionibus necessario descendit in conclusionem , quia
singulae ideae, quae hanc componunt, cum electricae evaserint per applicationem cum aliqua tertia idea , jam mutuo se attrahunt.
At numquid ideae sunt entia aliqua praedita propria sibi entitate 8 quae huc illuc circumvolitent numero innumerabiles, ut in tot hominum mentes includi, & 'intra illas circumagi possant Θ Quae
praeterea nova haec species attractionis, ut ideae, quae cum una
tertia erant conjunctae in praemissis, illam deinde vel deserant, ut mutuum amplexum celebrent in conclusione : Vel quasi propaginem sui emittant, ut se ad eumdem finem in conclusione conjungant 8 Haec satis sunt ut conveniamus eum iis, qui ipsemet A thore reserente suam hanc opinionem derident atque contemnunt. h.
204쪽
DE IDEIS QUAE HABENTUR PER CONSUET. 18sPROPOSITIO III.
Multae ideae, quae ad sui existentiam requirunt praevias immediate impressiones factas in fin-
bus, requirunt etiam quamdam in iis e fommandis consuetudinem.
aa . o Ropositionem hane plures iam tenent, & diligenter ex-I ponunt. In his est Algarottius, qui de ea ex professo agit in suo Mevitonianiseno , seu Dialogis do Luce θ Coloribus Italice scriptis. Atque quoniam horum tres aliquantulum diversas editiones protulit, in secunda quidem de hoc tractat dialogo tertio, in ultima vero, quam dedicavit Federico Regi Borussiae per epist Iam Potadami datam an . I sa , dissertationem hanc rejecit in dialogum a caeteris separatum, cui nomen Caritea, qui habetur in primo tomo ex septem, quibus constat omnium ipsius operum collectio, quae paullo ante ipsius obitum imprimi coepit Ligurni
anno I 764. ARTICULUS I. Argumenta a vigione objectorum in naturali situ.
aas. Onstat nos habere eam ideam, quae dicitur visio objecticum ea partium dispositione, quam in se habet, quoties aliis requisitis non deficientibus facta sit in retina posita insundo oculi imago eiusdem objecti, quae ceteroquin inverso modo se habet, ac sit objeetum; Nam propter intersectionem radiorum prodeuntium ex objecto in medio pupillae, partes objecti superiores, ut caput hominis, depinguntur in imo retinae, partes in. feriores in eius altiori loco, & quae est hominis dextera , fit in ea imagine ejus sinistra, & contra. Sed quod non videatur objectum
inverso modo , etsi repraesentetur inverso modo in retina , nequit melius explicari, quam ex consuetudine contra sta usque ab infantia aliter concipiendi res, ac in retina repraesentantur : ergo. Ninor suadetur I., quia generaliter ideae de objectorum magnitudine figura distantia & situ nascuntur a consuetudine , quae Α a Pau-Diuitiam by Goral
205쪽
p ulatim acquiritur , & perficitur a manibus sive a sensa tactus. Hujus enim proprium obiectum ea sunt, nec aliter tribuuntur oculis, nisi ex praejudicio, cujus origo est, quod cum hos duos sensus, visum & tactum simul a primis vitae temporibus exerceamus , dissiciliter deinde distinguimus, proprium visus este videre lucem & colores, & nihil aliud : quemadmodum si contingeret, ut quicquid est coloratum esset simul odorum & sonorum, & quotiescumque nihil odoris, & nihil sonitus perciperemus, cessaret etiam perceptio coloris, crederemus ideas etiam odoris, & soni deberi oculis. Hane rationem pluribus declarat Condit lacus ci) , qui Barclajo a) tribuit, quod primus adverterit visam non e1le medium ad judicandum de magnitudine, & figura objectorum.
Fortasse quem ipse Barclajus appellat, est Berkel ejus, cuius celebris est Ira oria visonii, in qua naee utique doctrina continetur .
Alii vero, ut Smithius dicunt id primo observatum a Molia neuxio, cui se adjunxit Lochius ) , & deinde ipse Smithius ,& Iur inius in suis ad hune Sinithii locum notis.& Caille s) ,
Omnes approbantes , quod ille statuerit caecum natum , etiamsi jam sibi per tactum formaverit ideam sphaerae & cubi, nihilominus si ex improviso visum reciperet, ipsique statim objicerentur perlustranda corpora tum sphaerica tum cubica , non dicturum video spha ras & cubos, sed video quae non possum distinguere. aa6. II. Suadetur ab observatione , quae propositam Molinduxit theoriam confirmat contra anonymum , qui eam ita impugnavit in dissertatione in ria in monumentis Trevoltianis ο) ad annum 1 3o, ut crediderit se prorsus contrarium evicisse . observatio inita fuit in adolescente annorum tredecim , qui cum primo visum acquisierit, sublatis tandem per artem Chesleu denti celebris Anato mi Angli impedimentis, quae illum caecum reddiderant, nullas objectorum sibi praesentium ideas habebat, quales nos habemus, sed singula quamvis inter se distantia in eodem qaaii stano conspiciebat, quin distingueret, ex qua corporis de-
206쪽
terminata parte voces, quas audiebat prodirent ,. nee quid essent
ipsae manus, quibus utebatur , & quo ordine digiti ipsius dispositi essent, aut quot & quanti essent, & solum post aliquod tempus
potuit rerum, quas videbat, ideas modo caeterorum sibi efficere . Narratio totius facti, postquam vulgata fuit in Transactionibus Philosophicis anni x a 8 num. oa, reperitur apud multos, ut Cail
aa . III. Suatitur excludendo aliorum explicatione*. Priama est ipsius Molineuxii 6 , qui contentus se demonstrasse non dependere a sola impressione facta in oculis hujusmodi ideas , vult debere nos in hae quaestione acquiescere huie veritati, quod non organam oculi, sed anima per illud videt. At haec responsio intactam relinquit totam quaestionem : sed fortasse vel vult cum Hugenio de illa disputandum non esse, utpote quae superat nostru in captum a vel significat, quod postquam diximus has ideas nasci ex consuetudine , satis jam profitemur nescire modum, quo anima eas efficiat. Altera est Ortandii, qui sic habet, ) Fortasse vera hujus rei caussa ab ea lege dependet, quam inter imaginem in fundo oculi depictam , ct illi respondentem mentis perceptionem DFremo iamisci saluere placuit. At hic similiter quaestionem praecidit non solvit. Tettia est eorum, qui fibras nerveas ex retina cerebrum versus dicunt novas pati reflexiones & decussationes, ut tandem ibi desinant, prout oportet ad rectam visonem : At conjectura haec est, cui Anatome non suifragatur . Quarta est Cartesii statuentis 3b quod mirari non debemus corpora in naturali stu videri , quamvis imago in oculo delineara contrarium habeat, quemamodum non admiramur eaeos mulofectum, quod es ad dexteram ope manus Ansra, ct quod adsinbiram ope dextra animadvertore . At erit, qui objiciat primo quidem latum discrimen inter oculos, & manus intercedere 3 Manus enim est organum, quod transferri potest ab una A a a Par i) Cai. ubi supra.
207쪽
parte ad aliam, & ex hac translatione, adiuvantibus etiam aIlissensibus possumus facile intelligere esse in sinistra parte, quae tam gimus per dexteram translatam ad sinistram : at oculus non est organum, quod hoc modo transferatur . Deinde de hac ipsa perceptione rei ad dexteram positae, etsi tangatur sinistra, adeoque
impressio per ipsam facta propagetur ad sinistram cerebri partem , redit par quaestio ac de oculis.
aa 8. Fortasse tamen Cartesius eo exemplo utens, & eo modo loquens significare voluit communem phaenomeni explicationem petitam ex consuetudine, & praeterea canonem quemdam
statuere, satis quidem opportunum , & qu am maxime proprium visioni, scilicet antinam habitum contrahere reserendi objecta adsitum , quo tendit linea recta, iuxta quam recipit impressionem in cerebro . Quare quia radii a punctis objecti visibilis, dum oculorum retinam, & cerebrum in distinctis partibus concutiunt, quasi lineam quamdam designant, ideo anima lineam hanc quasi prosequens refert omnia obsecta, & partes illorum ad situ in & loca , in quibus sunt. Dum interea per hujusnodi criserium acquisitum per consuetudinem anima plerumque recte judicat de situ objectorum, quae primo objiciuntur, dum diversa loca perlustramus, contingit, ut quando radii ex objectis prodeuntes perveniunt ad oculum restasti per media diversae densitatis, occasionem ipsa habeat errandi, vel credendi ea esse in iis locis, in quibus revera non existunt, ut cum partem recti baculi in aqua immersam refert propius ad saperficiem aquae, ac in re sit, adeoque baculum credit incurvatum, & denarium , qui in lando catini aqua pleni iacet, ab ipso vel cum ipso elevatum credit. Sed pomquam cognita est hujusmodi consuetudo animae circa visionem , cessat erroris periculum , & profert congruam hujusmodi phaen me non explicationem , qui juxta illam dicat, radios reflexos a corpore in aquis immerso , dum transeunt in aera , refringi , dc hoc modo posse jam pervenire ad oculum, quo sine hac restactione non pervenirent, in eoque eius imaginem depingere, unde anima determinatur ad illud intuendum, & quodammodo collocandam altiori in loeo, ibi scilicet, ubi terminatur linea ducta ab oculo ad punctum refractionis. Quare nihil restat, nisi perquirere rationem, quam sequuntur refractiones, quae etsi variae sint pro
208쪽
varietate medii magis vel minus densi, & coloris objecti, attamen constantes sunt, quibus cognitis licet iam situm oblectorum recte aestimare. ARTICULUS II. Argumentum ex visione unius objecti eis per ambos oculos vis. aas. Onstat percipere nos unicum obiectum , quando reipsa a unicum est, etsi ambobus oculis illud intueamur, adeoque duas pro duplici oculo impressiones ex illo habeamus: Atqui haec idea de unitate objecti visi duobus oculis fit ex habita quodam contracto judicandi esse unum , quod eo modo intuemur, quo
- a primo vitae tempore consuevimus: ergo. Minor suadetnr, tum
quia siquid distortis oculis spectemus, qui rectis uti solemus, apparet jam duplicatum , propterea quod anima pro duabus insolitis impressionibus , duas jam elicit diversas actiones: tum quia ille, cui casu oculus e suo loco dimotus fuerit, videt, ut sertur , sub initium objecta singula duplicata, donec acquisierit habitum ex aliis sensationibus praesertim tactus iudieandi, ut prius simplicia, quae simplicia sunt. ago. Hoc argumentum opponitur I. Cartesio, qui nihil iii hoc invenit admirabile. i) auemamodum enim caecus non judicat
corpus duplex esse, licet duabus manibus illud tangat , Ac etiam oculi nostri, quum ambo versus eumdem locum aciem suam dirigunt, non nisi unicum objectam menti Lbens exhibero, quam υis in unoquoque eomum peculiaris ejus imago formetur . Sed haec responsio imprimis est conistra communes Philosophorum cogitationes. Deinde negatur duplex suppositu in : alterum est vel nullos esse strabones; hi enim sunt, qui amborum oculorum aciem non dirigunt in eumdem locum, vel eos uno tantum oculo videre , vel nihil videre nisi du- plicatum . Alterum est , caecum posse jadicare unum ne sit, an duplex corpus, quod primo tansit utraque manu, non tamen altera alteri superposita, tunc enim tangeret immediate unica talPtum manu: quod est falsum ; Suspensus enim ille haeret, donee movens manus deprehendat sit nec ne quid continuum .
209쪽
mus Briggius a) , qui unitatem hanc repetit ex eo, quod unico
tantum oculo, modo uno, modo altero naturaliter res intueamur,
pro qua opinione citatur etiam Tacquetus. Sed haee gratuita imprimis est, & mysterii plena a Nam ut arguit ortandi us a cum
eodem modo in utriusique oculi fundo exterrarum objectorum imagiυs d pingantur , intelligi nullo modo potes, cur oculorum alter in objecti percutione agat, altero tam quiescente . Tandem certo falsam esse
suadet, quod experimur melius, & distinctius videri, quae ambobus oculis intuemur, quam quae unico. in hanc Gassiendi opinionem recretius descendit Clerc Regis delineator apud Trevoltianos a), qui ea supposita docuit, oculum illum , quo utamur in in objecto aliquo aspiciendo determinari posse hoe pacto . Intuere objectum primo ambobus oculis, & nota punctum , cui obj ctum in plano aliquo ultra ipsum posito respondet: deinde adhibe seorsim singulos oculos impedito altero a visione , & observabis, inquit, quod per unum quidem oculum objectum visum refertur
ad idem punctum, ac visum cum ambobas, non vero Per alterum . Conclude igitur, oculum adhibitum ad videndum objectum esse illum, qui respicit in eodem puncto objectum, ac cum videbatur ambobus oculis. Sed Lamyus ex integro theoriam hane respuit, negans objectum visum ambobus oculis reserri unquam ad idem punctum plani post ipsum positi, ac cum videtur alterutro oculo, sed dicit punctum respondens usui amborum oculorum cadere inter puncta respondentia usui singulorum seorsim oc lorum , & experientias in contrarium adductas coarguit tamquam male institutas . At Clere contra illum reponit ipsum falli, & a firmare , quae non vidit, sed videre sibi visus est. Equidem eum fecissem ipsemet observationes aliquas in hae re , haee mihi constanter contigerunt. I. Quoties ambobus oculis ita intuebar objectum ad unius palmi, vel aliam mediocrem distantiam positum, ut aeque sollicitus essem de determinando puncto in opposto plano , cui illis responderet, toties objectum apparebat duplicatum, quemadmodum jam olim alsi apud Semerium ) adverterant.
210쪽
II. Cum aciem oculorum defigerem in ipso objecto, & solum quasi aliud agens notarem punctum in opposito plano ipsi respondens, si planum ab objecto mediocriter distabat inveniebam verum , quod dicit Lamius, sin magis distabat verum apparebatClerici assertum. Donec igitur aliquid melius occurrat , dicam consuetudinem esse omnium optimam hujus phaenomeni expli
a 3 a. III. Opponitur Honorato Fabri, quem multi sequuntur, qui existimat satisfactum abunde esse quaestioni dicendo, unum videri objectum ambobus oculis inspectum , quoties illud ambo videant in eodem loco : illud autem videri in eodem loco, quoties utriusque oculi axes optici, hoc est radii ab objecto re- nexi . qui per pupillae centrum transeunt, concurrant in eodem puncto horopteris, hoc est lineat, quae per punctum concursus axium opticorum ducatur parallela lineae ductae per puncta utriusque pupillae . At imprimis non satisfit quaestionibus per verba synon ima , cujusmodi sunt allata a videre enim objectum per ambos oculos in eodem loco, & illud videre in eodem puncto ho-ropteris, quo concurrunt axes optici, idem important. Praeterea
dato hujusmodi concursu in eodem horopteris puncto iam admittuntur duae distinctae impressiones in duobus oeulis, & in duabus
distinctis cerebri partibus, & iterum nascitur eadem quaestio, cur animal videat unicum objectam , etiamsi duas ex illo patiatur distinctas imprestiones. a 33. IV. Opponitur illis , qui observantes nervos opticos oculorum tandem coire in unum , dicunt post Galenum ex hoe provenire ideam de unitate objecti, quod revera unum est, quia vel visio fit in hac nervorum opticorum parte, quae unum quid evadit, vel haec fallem pars est visionis organum . At omissa opinione de visione facta ab ipso , vel in ipso sensorio , utpote certo falsa - , contra illam, quae 1tituit modo dicto organum
visionis, est experientia eorum, qui si intueantur modo non ordinario, ut oculis distortis, vel ex morbo aut ebrietate patiantur convulsiones oculorum duplex vident objectum, quin tamen ner
vi optici invicem separentur . Deinde si haec unio fit per totalem confasionem substantia , quemadmodum volunt Bartholini in sua Znδwmia i ad summiun opportuna erit in quaestione de visione
