De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

isa DE ID EIS QUAE HABENTUR

hominum , sed non de visione eorum animalium , in quibus nervi optici non coalescunt a ut dicitur de illis piscium & Cama leontis, quod jam observavit Ne tonus a) , a quibus nequis dubitet videri singula obiecta duplicata, satis est animadvertere illa eo modo se movere in corpora sibi externa, ut in cibum, quem quaerunt , quo movemur nos, qui hanc oculorum illusionem non patimur . Sin autem, quod alii assirmant, unio nervorum optic

rum fiat in homine & quibusdam bratis, sine ulla confusione suta stantiae, neque decussatione filamentorum, sed vel per simplicem contactum, & etiam sine ullo contactu, iam nulla habetur ex hac unione explicatio . Ex illis, qui huiusmodi aristam unionem ,& decussationem cippugnant, est Briggius a) anatomus, & philosophus celebris cum multis, quos citat, quibus addatur Gibs nus citatus a Derhamo 3). Ceterum non video quomodo tam acriter Briggius neget hujusmodi commixtionem seu unionem nervorum Opticorum, postquam in sua Ophtalmographia non ita pridem dixerat, ) Fatemur fbras hasce circa nervorum c opticorum) uniovem visum effugere , easdem utcumque disincto ordine a corebro Aferri supponimus. Tandem quod penitus pessumdat hanc opi. nionem est, quod nervi optici etiamsi uniantur in unum in aliqua distantia ab oculis, attamen iterum deinde mutuo discedunt, &in distinctas cerebri partes, quae thalami audiunt, desinunt. a 34. U. Opponitur ipsi Briggio , qui ideo unicum a nobis videri objectum dicit, etsi duobus oculis atque sanis inspiciatur ;quia impressiones fiunt ab objee o supra homologas fibras utriusque nervi optici, quae scilicet aequalem longitudinem, & tensi

nem habent; Vult enim utrumque nervum opticum constare ex flamentis, quae dum a cerebro ad oculum tendunt, rer Viam certe non rectam , habent diversam tensionem pro sua majori

vel minori longitudine. Atque hine sicuti unius dumtaxat sonii eam sibi excitat anima , quando uni sonae chordae in pluribus instrumentis musicis ejusdem speciei eodem tempore concutiuntur, ita ex impressione facta ab eodem objecto in fibris homologis utriusque nervi optici eodem tempore , nasci existimat ideam unius odilecti.

212쪽

PER CONSUETUDINEM. I93

jecti. Hane Briggius sententiam primo breviter proposuit in sua Ophtalmographia i in , & deinde luculentius propugnavit in sua Viamnis tMoria a), quam Regiae Academiae Londinensi anno 1681 proposuit, laudatam a Ne tono per epistolam ad ipsum datam, quae habetur ante ipsius editionem, non quidem tamquam Omniano satisfiacientem quaestioni, sed tamquam ingeniosam . Equidem do nervos opticos constare fibris inter se distinctis, de do etiam earumdem homologiam in utroque nervo , sed nego inde colligi. vel intelligi debere ideam fieri objecti uniet , quando inspiciatur ambobus oculis . Nam homologae sunt etiam fibrae, quae componunt singulas homologas corporis partes, ut brachia , manus , & similes digitos: at nihilominus etiamsi eodem tempore haec membra eadem vi concutiantur ab externa caussa, non seis quitur sentiri unum vulnus , vel ideam unius dumtaxat percutie

tis objecti excitari: ergo etsi sint eoneordes fibrae , quae tanguntur in nervis opticis ab objecto, non intelligitur , quomodo una sit idea unius dumtaxat obiecti. Rursus exemplum eorum , qui ansuescunt concipere unicum esse objemam, quod oculis casia distortis duplex sbi sub initium apparebat, ostendit hujusmodi sei tentiae insuffcientiam . Nam in eo easu idea unius objecti habetur, etiamsi oculo perseverante in sua distorsione , dicendum videatur objectum iacere impressiones suas in fibras oculorum non con

cordes . .

ARTICU Lus III. Alia pro propositione argumenta . a 3s. I. arguo . Constat, 3 multa , ut ait Tullius , vi- I dere pio ores in umbris , ct in eminentia, qua inos non via domus , ct multa, qua nos fugiunt in eantu , exaudire in eo genere exemcitator: ergo dantur ideae , quae non habentur nisi per consuetudinem a

II. Constat non solum experiri nos rapiditatem idearum, sed etiam hane perfici in dies & augeri, dum facultates animae, i tellectus maxime, & memoria vigent: Sed hujus rapiditatis com-B b mu-

213쪽

as DE IDEIS QUAE HABENTUR

munis explicatio est, ut observant Trevolitani i , per consuetudinem , quae capax est incrementi: ergoa 36. III. Constat habere nos sensationem singularum pamtium corporis, etiamsi sint ex remotioribus a cerebro, quoties nervi , qui ab illis procedunt usque ad cerebrum , faciunt, prout opus esse vidimus q. acii.) per suam concussionem, imprestionem in cerebro , ita ut si extremum tantum digiti laedatur, non doleamus, nisi de illius laesione , non vero de laesione brachii, vel cerebri . Sed hujusmodi sensationes, prout sunt hoc modo determinatae ad hane partem corporis, & ad nullam aliam intermediam, nascuntur ex consuetudine ; ergo. Minor proba tur sic . Sunt ex dictis q. ais. J qui testantur hominem, cui manus sit amputata, pati per diuturnum aliquod tempus easdem sensationes, ac patiebatur , cum nondum truncata esset, ita ut queratur de dolore digitorum, vel alterius partis manas , quae nulla iam est. Sed hoc melius explicari nequit, quam dicendo id evenire vi consuetudinis cujusdain, quae tam subito non cessat, excitandi in animaideas quasdain sensibiles ad tales cerebri commotiones per tales determinate nervos, qui ab extremis digitorum, vel a manu in linsum terminant, easque reserendi non ad cerebrum, quod ultimo commotum est, neque ad partem aliquam intermediam, sed ad ipsos dumtaxat digitos, aut manum , ubi solum poterant nat turaliter recipere hujusmodi motum ab externorum corporum impressionibus: ergo ia237. IV. Constat in nonnullis morbis homines conqueri de calore , aut frigore vehementi, cum tamen thermometrum illorum corpori applicatum non enunciet esse in illis eos gradus cal ris aut frigoris , qui hujusmodi questibus respondeant. Itaque Antonius de Haen a) resert hominem , cum corriperetur febri, qua quotidie laborabat, tantam algoris acerbitatem cum trem re , & stridore dentium experiri solitum, ut reliquum morbi praelia a molestia parvi duceret, cum tamen therm Ometrum Farene-hitianum ostenderet calorem in ejus corpore graduum 1O4 , qui est supra illum , qui plerumque in corpore sano reperitur . Con- 4ra vero de alio, qui peracuta febri aegrotabat, narrat ipsum dolui ia

214쪽

PER CONSUETUDINEM. Iss

luisse de ealore urente , cum idem thermometrum accusaret cal rem in illo graduum dumtaxat s 8 , qualis pErtinet ad hominem sanum . Sed hujusmodi singulares sentationes satis explicantur eas repetendo a consuetudine animae illas excitandi posito tali motu nervorum in cerebro vel in in ipsorum origine, qualis plerumque nasci solet ab impressione talis gradus caloris vel frigoris facta in tota superficie corporis externa, etsi in infirmis oriatur ex hum rum perturbatione, quae permittit, ut in reliquo corpore alius caloris gradus dominetur ab illo, qui sentitur et ergo . Minorem suadet exemplum proxime allatum de iis, qui aliquandiu dolent in parte corporis, quae separata ab illis jam est, propter motum nervorum illuc tendentium , qui idem est in cerebro , ac erat in i Negro corpore. Quare non aliter verum est, quod citatus Haende his aegrorum sensationibus dixit, illas exponi nulla ratione posse, nisi profitendo ipsam consuetudinem non esse quid satis tem

declarans.

a 33. Est nuper Io de Turre I , qui de iisdem loquens sese

eontendit sensationes quidem frigoris in his aegrotis tunc nasci, quando corpus humanum non producit novum calorem a Etenim in continua productione caloris pro temperie aeris, diversa , & m do majori modo minori vult haberi conditionem necessariam ad caloris sensationem , hanc autem sensationem eredit provenire a continua productione caloris , conjuncta cum conatu continuo illum producendi. En ejus verba : Sensatio caloris nonnullorum agrorum ita Drsan explicatur. Si ita ob morbum aliquem di ponatur corpus , ut nedum novus non producatur assidue calor , sed insuper corpus algidue conetur novum producere calorem . Sed nisi explicetur, quid sibi velit hujusmodi conatus, per haec verba nihil docemur.

215쪽

Is6 DE CAUSIS I D E

PROPOSITIO IV.

Idea interpalli objectum inter st oculam , quae habetur praevia ejusdem impressisne fcta in oculo, si

repraesientat intervallam , quale es in re, quam dieam ideam disiactam di fantiae , ea determin tur a tribus dumtaxat causis . Altera es, certa forma, in quam oculus ad nutum animae se componit: altera , certae imprevisones, quae a Augulis objecti partibus variae fiunt in Octilo: terria tamdem is quadam consuetudine, ea idea potius , quam alia sub talibus circumsantiis excitatur 5in autem idea illa non repraesentat distacte i tervalium , quam dicam ideam confusam distantiae , haec babetur per alias etiam causas, quae cum praedictis concurrunt , cujusmodi sunt major vel minor luminis intensio , interpositio plurium veI pauciorum veI nullorum objectorum inter oculum

st objectum, de cujus di stantia es idea confusa,

magnituri imaginis in oculo incta, V major tamdem vel minor remotio objectorum a limitibus , qui

conveniunt ideae disantiarum disinctae, puando agitur de aestimatione di santiae illorum inter se.

aals Ultas propositio habet partes, sed duae sunt principa-LVI les : altera statuit originem ideae distinctae distantia.

rum, quam frequenter nos habere extra controversiam est; Quippe de objectis, quae distant ab oculo , nemo est, qui statim non animadvertat aliquas illorum partes aliis extare , ut supercilia oculis, nasum ori, ubia dentibus, coronam zophoro, stylobata columnae

216쪽

lumnae , in ea saltem quam proxime inter se ratione , qualis in re invenitur, quoties distantia contineatur intra certos limites propinquitatis vel remotionis ab oculis, qui varii sunt respectu dive forum Oculorum , etiamsi caetera ad visionem requisita sint omniano eadem . Itaque da oculum , cui visibile ultimo sit obiectum, quando radii reflexi ab extremis ipsius diametri faciunt angulum unius minuti, necesse est, ut non possint huic oculo distincte a parere partes intermediae, utpote quae sub angulo minori ad oculum perveniunt. Altera autem pars loquitur de origine ideae dustantiarum confusae, quam non minus, immo magis frequentem in nobis esse in dies experimur . Pro singulis, quae iam subjiciam argumenta & declarationes, desumpsi ab Exercitatione Optica Δ apparente objectorum dissantia ct magnitudine, habita in Collegio Romano anno 1 6s a P. Iosepho Mese, ibidem Μatheseos Prosessor . ARTIcULUS I. Arg*menta pro prima propositionis parte .

Uod I. ad determinationem ideae distantiarum distinet enecessaria sit certa oculi Brina suadetur , quia opus omnino est ad visionem , ut radii a singulis objecti partibus reflexi coeant in totidem distinctas partes landi oculi ;Est enim imago obiecti supra retinam depicta conditio necessaria ad visionem : Sed prout objectum intra limites distantiae distinctae

magis vel minus removetur ab oculo, non possunt in fundum oculi coire , nisi eius λrma mutetur, vel per accessam aut recessum crystallini a pupilla, vel per figuram magis aut minus convexam , quam ipse oculus, vel humor crystallinus induant, sicut possunt propter tot illas fibras musculares, quae in eo sunt, quarum contractio, vel extensio necessario ipsius formam immutant: erῆo. Cum quaesitum in hac re sit de causa , quae efficiat continuas,& subitas prout oportet oculorum mutationes in eorum serma,

equidem cum citato Asclepio statui in ipsa propositione has effiei ab ipsa anima, non secas ac ipsa est, quae essicit in corpore sibi

conjuncto , quod moveatur, omnes mutationes necessario requi

sitas ad conservandam lineam direetionis centri gravitatis ejusdem corporis intra ipsius basim .

217쪽

is3 DE CAUSIS I D E AE

a I. Objicitur . Communior opinio est hasce requisitas mutationes in oculi forma effet a diversa divergentia, quam necesse est habeant radii reflexi ab olaeela in diversis ab oculo dista utiis collocato. Respondeo hujusmodi opinionem reiiciendam omninoese. Nam varia esse potest divergentia radiorum , quin varia sit idea distantiae distincta. Itaque qui aliquid distincte videt ad certam distantiam primo in lumine debiliori, deinde in vividiori, vel contra, non habet diversam ideam illius distantiae, etsi radii in exiguo lumine magis divergant propter dilatationem pupillae, quam in magno propter ejusdem contractionem , ut infra distinctius explicabo.a a. Quod II. ad determinationem ideae distinet e distantiarum , necestariae sint aliae oculorum modificationes , suadetur,

Eodem tempore habemus ideam distinctam distantiae, quam habent ab oculis plura obiecta , vel partes objecti, ut exemplis jam allatis l. a 3s.) manifestum esti ergo si serma oculi lassiceret ad determinandam ideam distinctam distantiarum , dicendum esset, oculum eodem tempore habere diversas consermationes: Sed hoc nequit dici, utpote repugnans maniseste: ergo praeter consommationem oculi nece1Iariae sunt aliae ejusdem modificationes ad hujusmodi ideam . Hae autem repeti debent a diversa vi diversorum radiorum, qui organum visus percutiant, sive illud sit retina, sive choroides; Sicuti enim objecta , sue objectorum partes non sunt eodem modo positae respectu ejusdem lucis, quoniam non sunt ad eamdem distantiam ab oculo, ita necesse est, ut lux ab illis reflexa non eadem vi organum iniciat. Itaque radii, qui e fronte hominis veniunt, in alterius oculos profundius penetrant, quam qui ex auribus renectuntur . Hinc anima determinatur ad ideam, quae repraesentat partes, quae eminent, propiores, & quae depressae sunt, distantiores. Certe organum visus non est super. cies quaedam mathematica : poterit igitur unus radiorum fasciculus secundum quasi stratum organi commovere, dum alter etiam

tertium , & alter ptimum tantummodo assiciunt. Huc recurrendum est etiam , ut explicetur, quomodo anima non percipiat omnia objecta etiam plana tamquam curva , cum Propter eorum

imaginem in fundo oculi depictam disponantur in seginentum spluerae sa43. Quod

218쪽

DISTINCTE INTERVALLI. 1ssa 3. Quod III. ad ideam distinctam distantiae requiratur etiam quaedam consuetudo sapra iam sq. aas.) demonstratum

est . Cum autem hae ad quamcumque visionem distinctam requiratur relate ad oculos hominum , utrum eadem necessaria sit relate ad illos brutorum , equidem ignoro . Illud tantum de his dici potest, quod siqua etiam pro ipsis requiratur consuetudo, ea brevi opportunam consequitur maturitatem , quandoquidem obser-Vamus pullos recens natos quaerere, & captare cibos, & ad matres si longius ab his constituantur , direete accurrere . Quemadmodum quia sensus gustus datus nobis est ad conser vationem vitae, quae quotidiano indiget alimento, nulla opus habemus consueta-dine ad disternendos sapores. a 4. Ex dictis intelligitur, quomodo de corporibus ante Oc

los convenienter positis statim habeamus ideas distinctas solidae figurae, quam singula habent . Etenim si habeamus ide s distin elas de singularum partium situ, At distantia inter se, iam habemmus ideam distinctam de totius soliditate di figura : ideas autς distinctas de singularum inter se situ, & distantia toties habemus, quoties in nobis sit idea distincta distantiae singularum partium objecti ab oculo, quam concurrentibus diversis causis haberi pOD se iam vidimus . Qui unice per consuetudinem statuunt haberi a

nobis ideam solidae corporum figura . illi male negligunt ceteras iam demonstratas. In his videtur esse Lochias, ubi quaerit, quO- modo apprehendamus esse cubum corpus realiter cubicum , cum ipsius imago in oculis nostris impressa cubica non sit, reprehendens Malebranchiuna 1 , propterea quod dixerit omnia cubi latera aequaliter quadrata a nobis couspiei. Quae reprehensio minus aequa est, quandoquidem ibi verbum conspicio adhibetur loco verbi perti pio . Propositum enim Authoris est suadere non nasci in nobis ideas objectorum a speciebus illorum in sensibus nostris impressis, quia sa) si confiiretur, inquit, cubus persectus, omnIs species ipsius laterum βαt inaequales, cum nihilo secius tamen omnia ipsius latera equaliter quadeam conspiciuntur .a s. Quod IU. ad ideam distinctam, nullae aliae caussae habeant locum, suadetur non solam quia, quae allatae sunt, sus

ciunt i Loch. Exam. dii Malebran. a Mai. Inquis lib. S. par. a.

219쪽

aoo DE CAUSIS IDE Eesunt, sed etiam excludendo illam, quam aliqui se adstrui'nt. Pro diversa distantia ab oculo plurium objectorum, vel partium unius objecti nec Hario sequitur diversa axium opticorum inclinatio : Sed haec inclinatio est sola causia , quae determinat ideam distinctam diversae distantiae: ergo . Resp. cone. maj. θ nego min. Imprimis enim eius falsitatem monoculi aperte docebunt, quoniam in his quamvis non habeat locum inclinatio axium opticorum, habet tamen locum idea diastincta de diversis distantiis . Deinde dum recurritur ad hanc inclinationem , vel sermo est de illa , quam habent axes in eodem

puncto obiecti, at haec est extra oculum, adeoque non constituit sensationem : vel de illa , quam habent singuli axes cum axe communi, hoc est linea conjungente utrumque oculum , jamque iterum hane a ratione cauta explodit distantia percepta a monoculo . Hanc opinionem, in qua plures acquieverunt, impugnavit etiam Smithius i) , utrum autem satis effraciter an contra, alii viderint

Argumenta pro secunda propositionis parte. a 6. Λ Ntequam haec proseram , adverto definiri non posse . 1 unde ideae distantiarum confusae incipiant non modo respectu diversorum oculorum , sed ne ejusdem quidem oculi; Pendet enim hoc non solum a diversa oculorum acie, sed etiam a diversis objectis, prout sunt magis vel minus illuminata, &plures, vel pauciores relationes praeseserunt cum aliis , quae circa ipsa sint. Nonne enim picturae in satis mediocri a nobis distantia nobis repraesentant alias ipsarum partes aliis extare Z Cum tamen omnes in eodem plano sint positae. Confusam autem esla distanti artim ideam dico, quoties aliae causae praeter dictas concurrant ad illius determinationem. 247. Atque concurrere I. potest lumen . Hoc si sit magis vividum extra limites ideis distantiarum distinctis assignatos excitat ideam de distantia objecti ab oculo minori, ae sit in aliis, quae aequaliter distant, sed lucem minus vividam reflactimi. Α1llaescimus enim videre clariorem lucem reflecti ab objectis, cum prox,

220쪽

CONFUSAE INTERUALLI. 2 I

ma sunt, ac cum removentur . Pictores hoc intelligentes, quae remotiora volunt nobis appareant, ea obscuris depingunt coloribus ,& contra vividis, quae caeteris debent extare, adeoque proximiCres nobis apparere . Idque commune est non solum distantiae visae Per oculos, sed etiam per aures aestimata . Accidit enim, ut siquis a loco satis remoto nos alloquatur per tubam stenterophonicam, videatur nobis proximus, quia ut jam olim observavit Eschinardus i assuet i sumus, proximum censere illum, cujuS UOT distincte sentiatur. 248. Concurrere II. potest interpositio objectorum oculum inter & obiectum, de cuius distantia ideam efformamus. Haec interpossitio potest esse plurium, vel paucioriam, vel nullorum objectorum . Si plura sint, nascitur idea distantiae cujusdam majoris propter comparationem cum tot distantiis minoribus, quae distinetius percipiuntur, & quasi totidem stimulis longius repellunt objectum magis remotum. Hoc advertit jam olim Athagenus sic dicens, a) Magnitudo disantia percipitur e corporibus ister visum ,

oc alii passim. Sin autem nulla interjaceant obiecta, iam multo magis distantia minuitur, & proximum apparet, quod maxime distat. Propter hanc rationem proximum censemus esse locum , quo contendimus, quando illum videmus trans planitiem dive sis objectis non distinctam , quem deinde experimur longi temporis itinere distantem. Similiter flammas, quae per concubiam noctem cirea montem valde dissitum collucent, qui nihil aliud noverit, negabit esse satis distantes, remota scilicet visione objectorum, quae interiacent. Idem ex eadem causa saltem ex parte evenit hominibus vulgaribus , qui per telescopia corpora caelestia intueantur a Solent enim statim admirari, ea sibi tam proxima apparere , ut e Caelo defixa, & prope terram deportata videantur. a s. Exemplum illustrius essicaciae hujus eausae habemus in

Hal. Inquis. lib. I. cap.9. Disiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION