De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

eum aliquam partem tribuit con πationi rerum materialimm . Eam ruritis credit non esse eamdem in omnibus hominibus, rotundenegans Lockio si hanc propositionem , si idea Dei esset innata , ea esset eadem in omnibus hominibus . Prosecto Loehius illud a Dfirmans significat, in ea hypotheli fore in lingulis hanc ideam eatndem specifice, non vero numerice, hoc est eamdem quantum ad attributa essentialia, quae sunt repraesentare ea, quae Deo revera conveniunt, non quantum ad attributa accidentalia & individualia , cujusmodi sunt talis determinata claritas vel obscuritas. Quo posito perperam ea propositio negatur . Nam aperte repugnat duas vel plures ideas, Que non sunt eaedem in specie, esse ideas unius ejusdemque objecti. Quare quoties verum sit in omnibus homini bus esse ideam Dei, toties necesse est illam esse eamdem specifiee in omnibus, quocumque modo ea in singulis sit, multo magis si a Deo unice sit. Chau meixius negans eam propositionem non observavit se destiendere in hanc contradictionem , ut admittat posse esse ideas unius ejusdemque oblecti, quae lion sunt ideae unius

ejusdemque objecti. 3 a. At inquit: Datur in omnibus idea beatitudinis, etsi haee in omnibus non sit eadem a Nam unus illam dicit consistere in una re, & alius in alia longe diversa: ergo potest etiam dari in omnibus idea Dei, quin in omnibus eadem sit. Resp. neto ans. Ad hujus probationem μν suppositum, quod manifes at ipsius aequivocum, quo vel ideam confundit eum judi-eio , vel potius non distinguit ideam , quae se habet, ut attributum in conclusionibus circa naturam beatitudinis, ab idea subjecti hujusmodi conclusionum . Quicumque concipit beatirudinem dieit se concipere id , quod est summum hominis bonum: neque haee idea est diversa in eo qui dicit, virtus est summum hominis bonum, ac sit in eo, qui dicat voluptas est summum hominis bonum. Hoc quod advertimus est particulare argumentum impugnans in hoc autore quidquid dicat pro ideis innatis, & determinate pro idea Dei innata. 3 3. Praeter autem ideam Dei vult innatas etiam cognitiones de primis principiis tam speculativis, quam practicis, advertens tamen se loqui prout praecise in mente sunt, non vero prout alligantur i) Id. ibid. tom.6. arta. eh. . q. A l' egata, Disiligod by Coosla

292쪽

gantur certis sermulis sive vocabulis, putans I esse aliquos, in- 'ter quos nominat Lockium , qui duo illa per summam oscitationem non distinxerint. Sed nihil in suo etiam sensu, a quo nescio quibus argumentis credat Lochium diseessisse , nihil ab ipso proferri, quod aliquam vim habeat, intelligi statim potest ex rationibus, quibus praecipue utitur, quae sunt quammaxime im

portunae .

Prima est . Dari in nobis ideas innatas est opinio comm nis: atque in illis, quae sunt prima principia dicit consistere rationem , ca) Ratio, se ille, considerata tu homine, nihil aliud es,

quam priηcipia , qua in eo propugnantur esse innata, nec alia ex causa

homo dicitur esse a-imal rationale, nisi quia babet bac principia is- nata . Sed hujus assumpti neutra pars admitti potest . 344. Secunda est. Sequitur Μaterialismus, si negentur ideae innatae, quia tune dicendum est , ideas omnes nostras dependere aliquo modo a sensibus, ca) qua opinio , inquit, es Materialismus purus putus: atque hanc esse causam dicit ) , cur contra librum primum Lockiani operis de B tellectu, qui est contra ideas innatas, scripserit duos tomos & amplius, quoniam pro his ideis pugnare est revera pugnare pro aris & Acis. Sed vanus est timor , ne sublatis hujusmodi ideis, quas diruto fundamento corruat dogma spiritualitatis animae: Etenim sartum & tectum illud est in ipsa n tura idearum , quae demonstrantur esse modificationes substantiae omnino diverse a quavis materia . Quod si dicat, saltem facilius evinci animam non esse materiam, statuendo aliquas ipsi congenitas ideas, imprimis dico, quod sicuti non sunt facienda mala, ut

eveniant bona, ita non sunt ponenda silia, ut concludantur vera . Deinde habenda est etiam prae oculis unio animae cum corpore pro statu huius vitae, cui magis consonat nullam esse ex sui, cognitionibus, quae vel immediate , vel mediate etiam quantum ad originem non pendeat a corpore ι

293쪽

a74 NULLAE DANTUR

ARTICULUS I v. Argumenta contra ideas innatas quoscumqMe.

34s. I. Ratis asseruntur esse in nobis aliquae ideae innatae: er-

a go nullae asserendae sunt esse in nobis hujusmossiideat. Antecedens praeoccupatum est magna ex parte superiori propositione , patefaciendo dependentiam mediatam a sensibus plurium idearum , quae proponebantur pro innatis: de aliis idem ostendam in solutione objectionum. Aliter idem argumentum sic proponitur. Ideo aliquae ex ideis, quas certo habemus, essent nobis innatae, quia anima nostra eas sibi non posset efiicere per sensus vel immediate vel mediate : Sed hoc est falsum : ergo nullae idem in nobis sunt innatae. Hoc argumentum adhibet Andreas Rudigeri in dissertatione edita an. 1 o , De eo quod omnes idea oriantur a sensibus . Iis, quae suadent illius minorem, supra propositis hoc addam . Etiam per adversarios ideae de qualitatibus sensibilibuς fiunt a vi cognoscitiva animae occasione impressionum, quae fiant in sensibus : ergo a fortiori ideae, quae non sunt de qualitatibus sensibilibus fiunt a vi cognoscitiva animae occasione idearum, quas sibi secit de qualitatibus sensibilibus . Probo consequentiam. Major est proportio inter vim cognoscitivam & ideas, quam inter ipsam , & impressiones factas in sensibus; sunt en iniideae, quid i pirituale, & inhaerens ipsi animae, impressiones vero illae sunt quid materiale, & prorsus extrinsecum animae : ergo si ex illis impressionibus potest anima excitari ad exercitium suae vis cognoscitivae in sormatione idearum , quae sint repraesentativae qualitatum sensibilium ; a sortiori potest anima ex ideis qualitatum sensibilium excitari ad exercitium suae vis in formatione idearnm, quae sint de rebus non sensibilibus 3 6. II. Cum S. Thoma I . Nemo hominum est, qui pos se astrinare se meminisse , quod olim habuerit hanc vel illam cognitionem ex iis, quas Adversarii dicunt innatas : vulgus vero dicit esse acquisitas; sed si omnes homines haberent multas ideas sibi innatas, possent illud assirmare saltem aliqui; Nam naturalesiam essent hae cognitiones, & nullus, inquit S. Thomas, oblivisci-

294쪽

I DEAE INNATAE. a q

tur ea, qua naturaliter cognoscit, saltem non omnes obliviscuntur rergo si nemo hominum potest illud assirmare, nullae sunt ideae

innataeo

III. Qui surdi & caeci nascunrur , nullam habent scientiam eorum, quae apprehenduntur per hos sensus, & quia principales sensus sunt visus & auditus, omni omnino scientia carent: Sed hoc nota esset, si anima haberet plures ideas sibi innatas : ergo nullas habet. Simile argumentum adhibet ibidem S. Thomas.

Idea est exercitium actuale mentis circa aliquod objectum a ergo siqua idea esset innata. ea esset actuale exercitium mentis circa Iulud objectum: Sed intimo sensu cognoscimus mentem nostram non habere actuale exercitium circa omnia illa objecta , de quibus assignantur ideae innatae ab Adversariis , quin immo hoe impossubile est ; Nam mens nostra nequit simul exerceri circa tam multa,& disparata obiecta : ergo. Huic arsumento respondet Chau meixius 3) coneedendo minorem subsumptam, si nomine exercitii actualis veniat attentio expressa animae ad cognitionem , quam habet et aliter vero negando minorem a Nam sicuti inquit ex eo, quod aliquid anima expresse actu non velit, non sequitur illi non inesse facultatem volendi : ita ex eo , quod actu non habeat attentionem ad suas ideas, non sequitur has non habere. Sed haec responsio est importana; Nam imprimis facultatem volendi ita constat inesse animae, ut sine ea mon intelligarur anima rationalis, non item comstat inesse an iniae has ideas : Deinde exemplum adductum non inseri propositum; ex illo enim concludi solum potest, negari non posse facultatem attendendi ad suas ideas inesse animae ex eo, quod negetur actualis attentio , sicuti negari nequit facultas volendi ex eo , quod negetur huius actus. 343. U. Arguitur ab authoritate. In qua occurrit statim Io. Lockius, qui excitatus a vehementi Cartesianorum studio, quo conabantur existentiam idearum innatarum persuadere, easdem

ab ipso principio sui operis de Intellectu humano aggressus est osten-Μ m a dere

et Gen. Elem. Μetaph. par. a. sec. I. divis. a. cha. . art. . Prop. 36. Id. ibid. cha. s. art. I.

295쪽

a 6 NULLAE DAN TUR

dere figmentum esse, cui nequeat Philosophus assentiri. Qui ei deinde adhaeserint, quis numeret λ cum in dies innumera Diles reddantur, ita ut Trevoltiani scribentes an i s 6 dixerint ca),

Hodie idea innata Cartesu vix aliquem habent, qui eas tueatur : idemque jam multis annis ante Paras ab professus fuerat. Iidem Tr voltiani impense laudant Auetorem Gallici tractatus de S tematum inutilitate, quem dicunt esse Abbatem de C , quod ideas innatas ab meliori ordine , majori claritate , o feliciaeri exitu , quam Lockius impugnaverit. Equidem nescio quem initiali litera C indicent, sed dicam haberi traelatum de sensationibus Gallice scriptum Α,

batis de Conditiae , in quo retractans Cartesianam sententiain, quam olim sequutus suerat in alio tractata de Origine cognitionumhνmanarum, omnes cujusvis generis ideas nasci a sensibus per earumdem analysim ostendit. Hane dignam Philosopho mutati

nem laudant iidem Trevolitani ) hoe solum desiderantes, ut

ejus author ob oculos semper retinuisset , quod caeteroquin se pius profitetur, organa sensuum esse solum occasiones sensationum, earumque idearam, quas anima in se essicit , cui minus cohaerent aliqua, quae ibidem advertunt. Ante Lochium autem dici potest omnes exceptis Platonieis contra Cartesianos sentire a

Philosophi enim & Theologi passim , ut vidimus usurpabant tamquam axioma nihil esse in intellectu , quod prius non seerit in se sit vel immediate vel mediate , & illud Aristotelis s) passim repetebant cum S. Thoma, 6) Inteluctus humanus in prine is es ἰ eut tabula rasa , in qua nihil es scriptum : quod alibi ) pariter doeet. Quare quod Lockius suam impugnationem dicat se opponere opinioni communiter recepta non est verum , nisi fortasse habita

ratione ad Philosophos sui loci & temporis. Quod advertendum erat, tum quia voltatre apud D. M. s) Lockio tribuit, quod

primus docuerit nullas esse in nobis ideas innatas: tum quia Chau-meixius si exprobat Lochio tamquam argumentum erroris, suam illam consessionem, quod opinio de ideis innatis sit communior,& dein

296쪽

I DEAE IN NATAE. 27

Ac deinde eontra alios, qui deinceps eidem Cartesianae opinioni repugnarunt, quos ipse non ita multos credit esse, dicit 1 eoi

id facerr unice motos authoritate hujus Angli hominis, ct Iemeraris proinde judicio rejicere id, quod numquam comprehendorunt. Quae Omnino falsa esse ex dictis manifestum est , non saeus ae illud, quod idem Auetor credit, Loelitum primum protulisse similitudinem intellectus nostri in principio suae existentiae eum tabula rasa , quam proinde saepius, & vehementer reprehendit ca) in eo, &suis asseclis, praesertim quia credit ea similitudine sibi viam munire ad inserendum, nihil esse hominem, nisi substantiam corpoream . Sed calumnia hare est, seu suspicio prorsus temeraria ;Exemplum enim tabulae rasae adducitur ad excludendas ab anima omnes cognitiones in principio suae existentiae, non vero ad e cludendam essentiam spiritualem, sive quae habeat vim activam faciendi sibi suas cognitiones . Sententiam Aristotelis ipsi etiam Poetae sequuti sunt. Sie Dante cecinit 3) . meo di mano a Lui, ebe la vagiaggia L' anima sempiterata, ebe fa nulla .

ARTICULUS V. Argumenta eoutta prima prineipia innata.

a s. I. A Rguitur eum Lockio ) . Prima principia sundam

i Ix tur in duabus saltem ideis invicem collatis a Nam exponuntur per proposiriones, quae constant subjecto & attrib to : Sed nullae ideae sunt innatae: ergo neque ulla principia sani

innatas

II. In tantum prima prineipia sive practica sive speculativa sunt innata, in quantum omnes homines cujusvis conditionis regi nis , dc temporis illis propositis statim assentiuntur: Atqui si haeeratio valeret, dicendae essent innatae omnes propositiones evide tes , ut unum & duo sunt tria, dulce non est amarum , & aliae

297쪽

innumerabiles a Nam nemo hominum illis dissentitur: ergo si haec ratio in his non valet, neque in illis. Major hujus argumenti, quod adhibuit idem L hius, continet fatente ipso Chaum exto I) unum ex aetumentis pro ideis innatis. Quare eam ipse statim quidem concedit, sed paulo post censet minus accurate dici omnes illis assentiri, sive illorum veritatem cognoscere, & jubet dici

omnes illorum veritatem cognoscere sine magistro, nec posse m

minisse se asquando ea ignorasse, quod alibi sic explicat, a non

ideo Dium, quia omnes alicui principio assentiuntur , illud dicimus esse innatum, sed etiam quia nullum es tempus , quo bomines aequi σ-rint ipsius cognitionem , ct quia illud invenitur in omnium mente eo rempore quodcumquesit, quo opus habeanι illius applicationem aliquam facere. Quae explicatio est mera petitio principii, cum idem ea tandem valeat, ae ideo prima principia sive speculativa sive pra-ctiea sunt innata , quia sunt innata . Veniens autem idem auctor ad minorem, duplici hanc modo diversis in locis exeipit. Loco quidem nuper citato eam aperte negat, contendens disparem esse rationem inter prima principia, &alias propositiones evidentes, in eo positam, quod propositiones evidentes, quae non sunt prima principia, inserantur ex primis principiis . At haec responsio imprimis ostendit male argui pro ideis innatis principiorum ex eo, quod ipsis omnes asentiantur . Quod vero reponat se propterea voluisse , ut rationi illi adderetur, quod quisque principiorum veritatem sine magistro cognostit, nec recordetur ullius temporis , quo illa non noverit, inutiliter additur, quia idem dicitur de quacumque re evidenti, quae talis non esset, si indigeret magistro, & potuisset aliquo tempore non rapere in tellectum ad assensum. Deinde gratuito supponit sola dumtaxat prima principia esse immediate evidentia . - At inquit, 3) Megari sequis rationem , quare rubrum non fit

album esse, quia rubrum differt ab albo, ct quia unum quod differt ab

alio , non es idem cum alio : ergo bee propositio rubrum non es album , quam Adversarii volunt omnino confundere cum prim i principiis,s co clusio necessaria unius ex primis principiis.

Resp. nego suppositum antecedentis, quod opus sit inquirere

298쪽

rationem ad assentiendum huic propositioni, rubrum non est aubum ; Illa enim est evidens . Quoties autem id negetur, melioribus oculis opus est , non vero ullo judicio praevio . eui antec denter praestitus sit assensus . Ratio vero, quam ipse proponit scilicet unum , quod dissert ab alio, non est idem cum alio, est prorsus inutilis, ut ostendi potest, concludendo non esse idem corpus illud , quod modo aspiciatur per alba, modo per rubra perspicilla, quoniam in hoe casu unum dissert ab alio . Alio loco si dictam minorem concedens negat, quod comsequentia supponit , scilicet non posse inter innatas cognitiones numerari propositiones evidentes - Ratio ipsius est . quia has dicit non distingui a principiis innatis ; nisi ut inclusas ab includentubus . Hoc modo credit sine ulla repugnantia concedi posse, esse nobis innatas ideas de omnibus diversis figuris geometricis, quatenus hae continentur in idea innata extensionis. At haec secunda r sponsio mala est a Nam distinctio inter inclusum & includens, sive inter partem & totum , non est distinctio inter speciem & speciem : Atqui tum inter ideas diversarum figurarum, tum inter has & ideam extensionis datur distinetio inter speciem & speciem a Ideae enim , quae diversa attributa repraesentant, disserunt specie i ter se : ergo inter ideas figurarum , ct ideas extensionis non datur distinctio, qualis inter inclusum & includens . Omitto quod iuxta hane suam regulam atque philo phiam opus erit dicat, quod noscio an ullus ex suis umquam dixerit, omnes nostras ideas, sive omnia nostra judicia , quae vera sint, esse innata a Omnia enim cum per aliquod principium demonstrentur sive ad illud red cantur, in eo dici poterunt incIusae. 3so. III. in particulari contra prima principia speculativa i nata sic arguitur . Ideo haec sunt nobis innata, quia cum in cogitatione consistat essentia animae , ad cogitandum feci judicandum praerequiritur cognitio horum principiorum. Ratio haec profertura Chaumeixto; statuit enim , a animam esse essentialiter subsa tiam cogitantem : & homines ca) cogitasse satim ae extiterunt: θ' impc iis esse esseere in unum judicium sine cornitione prim&rum priscipiorum . Atqui falsum est , ut infra ossendam essentiam anu

madi

299쪽

a3o NULLAE DANTUR

mae consistere in cogitatione , & ex superius dictis salsam etiam

evincitur omnem veritatem, sive omne judicium pendere a primis principiis; & hoc etiam permisso falsum est debere haec prim

cipia esse innata et ergo. . ..

3s r. Iv. Contra prima principia practica innata. Ideo haresunt innata, quia repugnat rationi primi principii illius veritatem vel indigere demonstratione, vel hanc posse suscipere; Non enim est amplius primum principium id, quod requirit vel admittit aliud Principium , per quint ejus veritas manifestetur . Sed quod ad rationem primi principii repugnet, illius veritatem indigere demo seratione , vel hanc posse suscipere, non dicitur de primis principiis practicis , sed solum de speculativis: ergo . Major continetrationem, quam iterum iterumque urget idem auctor i) contra Lochium , qui inserebat innata non esse prima principia practica , quia indigent demonstratione. Probatur minor , quia prima primcipia practica non sunt, ut nomen ipsum exponit, principia ini euligendi aliquid ignotum e sed sunt principia operandi cum reet,

tudine , adeoque illa praesupponunt veritatem aliquam , cui rectutudo innititur , quam tamen non enunciant. Quare optimo jure quaeri potest, quaenam sit veritas, supra quam talia principia fundantur , quod est idem ac petere , ut ea demonstrentur. Communiter autem non quaeritur haec dentonstratio, quia vel in ipsis

principiis involvitur , vel quicumque est mentis compos & sim cerus, aut statim eam videt, aut facile invenit , & propterea primcipii nomen participant. Exemplum principii practici, involventis in se suam deutonstrationem habemus in hoc; Injuriam quam tibi non vis, alteri ne seceris; demonstratio enim illius est experia mentalis notitia doloris, propter quam nemo vult sibi inserti injuriam , ex qua fit jam manisessum non esse aliis inferendas injurias . Exemplam alterius prinei pii statim offerentis cogitanti suum fundamentum sit hoc, Parentes sunt honorandi; hoc enim sundamentum nulli non obvium est, habere nos a parentibus quod simus . Generaliter dici solet prima principia practica habere suum fundamentum in aperta convenientia , quam id, quod di

300쪽

I DEAE IN NATAE. agras a. Confirmat hane doctrinam Bussierius cr), qui negavit habenda esse inter principia, ut vulgo creditur illud, uod tibi non

mis, alteri ne fereris: aut quod illi opponitur, suod tibi vis, alteri feceris a Nam inquit, si verum est non faciencium alteri, quod sibi quis non vult, jam non est ab judice condemnandus reus, nec sunt a parentibus ac magistris puniendi pueri, aut corrigendi, quia neque judex in rei statu collocatus vellet condemnari, neque parentes aut magistri in loco puerorum positi vellent puniri . Similiter si verum est, faciendum alteri, quod tibi vis, jam qui amore virtutis sincere amat ab aliis contemni, & affigi, conten

nere alios debebit & amigere : Atqui haec omnia sunt absurda plane descendentia ex illis effatis, quae habeantur pro principiis practi-icis: ergo ea non sunt habenda pro hujusmodi principiis. Quibus hoc minio ab illo exclusis , ipse tamquam omnium primum principium practicum statuit, quaerere in omnibus suum bonum una cum illo eorum, quibuscum vivimus. Alii viderint quanto iure utrumque faciat. Mihi quidem videtur ipsius argumentum suadere ea effata non posse haberi pro principiis nisi sub hae vel simili limietatione , quod tibi in his circumstantiis prudenter vis aut non vis, alteri in iisdem seceris aut non seceris. Sed hane dixerim facile supponi ab iis, qui ea pro principiis habent , quandoquidem principia praefica diriguntur ad homines, qui mente non sint imbecilli aut perturbata. 3s 3. V. Ideo prima principia praelica dicenda sunt nobis

innata, quia aliter negandum esset dari legem naturalem : Sed hoc est falsum: ergo . Maior proponitur, & exornatur a GuyOno a , certaque creditur a Chaumeixio 3), praecipue quia Lockius revera accusari potest, quod hoc modo argumenta ussit, nulla datur lex naturalis: ergo nulla dantur principia praetica imnata. At haec Lockii argumentatio in eo & aliis, qui illa utuntur , reprehenditur , & ipsius antecedens falsum esse suadet id, quod ad probandam minorem jam dico . Lex naturalis non appellatur hoc modo, quia habeamus conpenita principia prae ira,

sed quia quod principiis prae ieis exprimimus , assequimur justum

SEARCH

MENU NAVIGATION