De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3Ia DE ID EA IN TIMAE

Materia natura nos omnino latet. Et Franciscus Ia quier i Ietem.

fatendum es intimam corporum naturam nos omnino latere. In hac autem ignorantia elucet divina bonitus, qua hum nam superbiam repria mere voluit, eas tantum permittens cognitiones. qua ad viω necessis

res, ct utilitates conducere possunt. Tandem consuli potest egregius Philosophus Paras, qui a) omnium diligentissime in suadenda nostra in hac re ignorantia versatus est , ad examen revocans opiniones, quas aliqui protulerunt, quasi sibi gratulantes de acquisita cognitione intimae substantiae materiae . 39a. IV. Pro parte , quae respicit substantias spirituales simili ratione, ac pro substantia corporea concluditur nostra ignorantia de illarum intima eslantia, primo a ratione, & deinde a consensu philosophorum . Nam hic quoque non attingit ratio, quid sit satassantia , nisi admodum conlase . nec attributum spiritualitatis aliis ter concipit, quam vel per vi in activam ipsi intrinsecam, vel per carentiam extensionis , qualem habent corpora , vel per utramque : Sed vis adtiva in se nobis ignota est , & solum per effectus ejus existentia cognostitur, reliqua autem cum sint attributa negativa , ne dicunt quidem quid conveniat, sed quid non conveniat hole substantiae. Communis autem consensus Philosophorum ex hac quoque parte palam fit propositis aliquorum expressis testimoniis. 3 uel pbilosopbi, sic Iaquelotius , consentiuηt nos non habere Hram ct

ram , ct disin tamsubsantia spiritualis. Cognsimus solum ipsius acturegniιiones ct volitiones. Quod quam vere dictum sit, intelligimus statim consulendo ideam, quam habemus de substantia spirituali,& per ejus definitionem significamus. Bene in hac re Lessus dicit, Sicut eaeus se habet ad colores, ita fere noser intellectus ad subsanitas spirituales: Solum generalia quadam ex analogia rerum cor poralium , qua sub sensum cadunt, vel talium amotione de ipsis eFn scere possumus, idque confuso, ct obscuro modo. nimirum quod par i-bui ct membris, Rura ct colore eareant: quod sint res aere multo ten orer: quod omnia instar luminis pervadant: quod ventis leviores θ

append. cap.2. fine par. I.

a Par. Element. de Metaph. l est. de Summo bono. mss.

332쪽

RERUM SUBSTANTIAE. 3I3

celeriores, quod ab omni corporea concretione separata : & alia hujusmodi. 33, 3. Ut distinctius etiam procedamus , proponamus nobis Deum primam omnium substantiarum spiritualium. Illius attributum est infinitas absoluta, cuius propriam ideam nobis deesse

jam vidimus l. 38o. : Alia sunt, a se existere, persectissimum

esse, & omnium esse rerum causam , quorum nullum immediate cognoscimus. Unam praeterea esse Divinam Naturam per rationem quidem assequimur, sed unam esse in tribus inter se realiter distinctis personis, quis philosophorum novit sine revelatione Et postquam Deo revelante ita esse scimus, nihilominus quom do id sit non intelligimus, & solum contentos nos esse oportet intelligere, id non esse impossibile, ut suadet S. Thomas improbans eos, qui haec naturali ratione concladere praesumunt, I) qua, inquit, non sunt tentanda probare, nisi per authoritatem his , qui autboritates suscipiunt, apud alios vero sessest desenire non esse im-pο iis , quod praedicat Fides. 394. Sed quid mirum, quod tam imperfecte cognoscamus Divina , quae infinite distant ab humanis, dum ea etiam, quae finite solum a nobis distant, cujusmodi sunt puri spiritus creati,

nullus hominum aliter umquam certo noverit, quae de his novit, quam ex Divina revelatione. Quod ex eo evincitur, quia nullum argumentum neque a priori, neque a posteriori invenitur, quod hujusmodi notitiam nobis producat. Ex argumentis enim quasi

a priori est quidem illud Platonis: Dantur substantiae, quae sunt pura corpora, & substantiae quae sunt quid compositum ex compore & spiritu : ergo dari debent etiam substantiae, quae snt puri spiritus. Sed respondetur cum Bassierio sa) eonc. ans, ct nego

conseqm, cujus connexio cum antecedenti necessaria non est . Nec

credibile est Platonem & Platonicos, qui inulta de puris spiritibus disseruerunt, hac via persuasos fuisse de eorum existentia, sed potius ex traditione; Novimus enim Platonem inter AEgyptios commoratum aliquandiu fuisse , ex quibus utpote edoctis de pluribus Divinis revelationibus ab Hebraeis per duo, & amplius saecula ibidem degentibus, haurire potuit hanc inter alias cogni

tionem .

333쪽

39s. A posteriori autem, scilicet a solis essectibus nobis eo, gnitis argui essicaciter in hac re non posse suadetur. Si enim ex motibus corporum caelestium , ex quibus Daemonam existentiam aliqui intulerunt, hanc revera non concludi compertam jam est, quippe per solam legem mutuae gravitatis & projectionis ea m veri posse post Newtonum est sine controversia . Quod siquis peregrinus in ratiociniis, quae paulo subtiliora habentur, auderet id negare, hoc saltem non negabit Deum solum sufficere ad hujusmodi motus emciendos. Ex aliis autem effectibus nobis extemnis, & communibus, & qui nobis sensibiles sint, nullus est, qui requirat hujusmodi entia pure spiritualia . II. Ex bonis motibus, qui in nobis accidant, non habetur ullum argumentum ad rem , vel quia non est evidens, ut advertit Sua teg i) illos provenire ab extrinseco nobis spiritu, vel quia quando haec evidentia permittatur, sussiceret solus Deus. Siquis provocaret ad sacras Literas, & multorum historias , concluderet utique spirituum , qui a nobis & Deo distincti sunt , exi- sentiam , sed non jam amplius ex effectibus, sed ex Fide, &Doctrina revelata, aut ex fide humana . 396. III. Siquis proferat animae internos motus, qui ad malum morale nos incitant, & contendat este evidens a nobis non provenire , quos aliunde certum est non esse immediate a Deo, utpote qui summe bonus est, respondetar Deum quidem jure negari .illorum auctorem , sed gratis etiam assirmari evidens esse illos a nobis ipsis non provenire . Non est, sic ibidem Suareet,

Omnino eυidens bos interiores motus vel loquutiones, ab extrinseco age

re intellectuali proxime provenire , ct non potius ab interna vi ipsius animi mediis objectis, qua illi occurrunt. Constamus enim corpore& anima ita invicem unitis, ut ad quosvis motus , qui in sensibus contingunt , sequantur necessario tales mentis apprehensiones , cum quibus connexi sunt hujusmodi pravi motus, ut proinde nota sit. & communiter recepta eorum distinctio in motus primo primos , seu indeliberatos, qui non imputantur ad culpam , utpote praevenientes exercitium rationalis potentiae, quae propria est nostris animis, & motus deliberatos, qui culpa jam sant ex con

334쪽

RERUM SUBSTANTIAE. 3Is

397. Iv. Tandem siquis proferat enectus nobis externos ab hominibus quidem factos, sed certe per vim ipsis externam, quia

superant evidenter vires humanas, adeoque per vim Daemonum, qui illos invaserunt, cujusmodi sunt, mulierculam aut rusticum intelligere linguas Graecam aut Latinam aliasque, quas numqua In

didieit, & quarum nomen numquam sortasse audivit, & apposite respondere quesitis per has linguas , & prompte exequi legitime

imperata per easdem, & tales universim actus, gestus, aliaque praestare, quae naturalibus hominum viribus omnino majora sunt,

de quibus omissis authoribus Novi & veteris Testamenti, cuin multi sint omnis aetatis scriptores gravissimi, est ultimis hisce temporibus Cardinalis Ptolemaeus i , qui haec narrat de iis, qui a m I 6s4 apud Marsos deprehensi saerunt plurimi Energumeni ex narratione sibi faeta a multis doctissimis, sibique notissimis; qui

ea examinarunt, atque viderunt, ex quibus concludit certam ense existentiam spirituum creatorum . Siquis, inquam haec proserat, respondetur illos quidem, quibus contigit haec suismet sensibus usurpasse, halbere argumentum, unde evidentia physica ex hujusmodi effectibus sibi intuitive cognitis concludant talium spirituum existentiam . Sed haee est privata quaedam Philosophica certitudo , quae in ordine ad alios homines, qui horum testes nonsuerunt, est mera historia, quae habita ratione ad qualitatem, &multitudinem historicorum facere potest certitudinem, sed illam, quae dicitur ex Fide , non vero physicam aut metaphysicam, quarum alterutra est illa, quae certitudo philosophica dicitur, quemadmodum advertit ipse citatus Ptolemaeus , du Hamel a , & alii . Lessus 3 pro existentia spirituum comprobanda adhibet aragumentum etiam ex oraculis, quae a lapideis vel materia libas statuis edebantur, & ex Necromantia . Sed huiusmodi argumentum, quando appellet ad ea, de quibus fit mentio in sacra Scriptura, reducitur ad revelationem : quando vero sistat in illis, quae reseruntur ab historicis reducitur ad argumentum ex humana authoritate, quae rem ne moraliter quidem certam facit, postquam constat

1b Ptol. Phil. Diff. . Theol. Metaph. tra. 3. disp. s. in append. Naturi num. . 3 Less. de Prori lib. l. n. i 39.

335쪽

3ιο . DE ID EA INTIMA

hominum, quorum intererat ignarum, & credulum vulgus decipereo ARTICULUS II.

Argumenta pro ιertia propositionis parae. 398. I. A Rguitur non habere nos ideam adaequatam ipsiusmet a nostrae animae ex eo , quod eam aliter non conci-Piamus, quam ut substantiam rationalem destinatam ad unionem sui cum nostro corpore, in quo nihil est , quod immediate cognoscamus , & perpositivas, & proprias disserentias, sed solum per ratiocinium ex eisectibus deductum . Marchio de la Tourri, qui praedictam animae notionem quamvis communem respuit, quia per illam, inquit, non distinguitur natura animae rationalis a natura Anseli per aliquod attributum ipsit intrinsecum , sed solum per destinationem , quae est quid extrinsecum , & plaudit sibi de inventa meliori definitione, quae dicit, animam rationalem esse spiritum , qui naturaliter attrahit ad se determinatum corpus, non secus ac unum corpus ad se attrahit aliud corpus, ut magnes serrum, iuxta illud, quod sibi induxit in animum, extendere ad res ipsas spirituales etiam de genere modi principium attractionis, quod Newtoniani contendunt habere' locum in tota rerum materialium congerie , ille inquam confirmat propositum ; Nam omisso quod sua naee opinio ex supra q. aa 3. dictis excepta sit enm risu , ipse idem fitetur ignotum sibi esse , quid sit haec attractio,& contentus solum sit, se invenisse eam proprietatem non solum omnibus corporibus, sed omni omnino enti convenire . Idem alio modo confirmat Christianus Wolfius. Nam dicens 1 eL sentiam naturamque mentis consistere in vi activa repraesentandi sibi hoe universum sensibile, non solum non attingit. ipsam i limam naturam animae, sed ne proprietatem quidem proponit, de qua certi simus . Quis enim umquam sibi repraesentavit, quae sint in planetis, qui sunt partes non ultimae universi sensibilis . Praeterea qui alios mundos intelligibiles esse cognoscunt, dc qui Divinas persectiones contemplantur, aliud quid supra mundum sensibilem cogitant: attamen non dicetur , credo , iisdem inesse aliud quid, quam anima, per quam de his cogitant. Idem demum confirmat

336쪽

mat absurditas opinionis, quae statuit ide-- inseqciatam animae nostrae proponi per substantiam cognoscentem , aut cogitantem . Sed quoniam paucis expediri nequit demonstratio hujus absurdi&tis, de hac agam in serius distincta propositione. 3ss. II. Arguitur ex aliorum philosophorum testimoniis. Laertius restit Heraclitum I id is animasia se natura , numquam . illam reperiri posse , aiso profunda ejus es ratio. Tullius uno quidem in loco dicit, ca) Animus non inane nescio quid es ; neque enim id possum intelligere: alio vero in loco , postquam multorum de haere opiniones commemoravit, sic ait, 3 Harum qua vera sit, Deus aliquis viderit, qua verisimillima , magna quasio est: & inserius eidem quaestioni respondet, ) nescio : nec me purit, ut istos faterinsire, quod nesciam : & alibi iterum mentionem faciens de iis.

dem opinionibus sic rogat, s) Tenemusne, quid animui sit 8 Ubi sit 8Tresine partes habeat, in Platoni placuis, rationis, ira, cupiditatis : au

pisae sit 8 Seneca statuit, 6 uid δει animus, nou magis tibi quisquam expediet, quam ubi sit. Lactantius , D Nee quid sit mens , nee qualis, intelligi potest: & insta , 8) suid sit anima nondum inter philosophos convenit. S. Augustinus ipsem vulgarem animae definiationem , quae non constat nisi ideis confusis, quasi dubitanter sieproponit, s) Anima mibi utitur esse substantia quadam rationis particeps regendo corpori accomodata et Idemque seu Auetor Medit tionum , quae inter Augustini opera habentur , dicit 1 o) Cum anima tam multa de careris cognoscat, se qualiter facta sit, prorsu ignorat et Quam sententiam expressit jam olim Tullius comparans animam oculo Ii qui se non virim alia cernit. Idem passim se ii trecentiores Philosophi. Annibal Marchetli inquit, ia) An ma se nullo modo cognossit,ita ut quando se ivtueretur in aliquo Deculo, de se ipsa tamquam do re nou a admiraretur . Pluche ait, I 3 M

1 Laeta de Vitis phil. sb. 9.sub init. a) Tuli. de Fini. lib. 4. n. 36.

337쪽

mra mina spiris B. - vitarem, is speratistam istimo sensu distim te experimur , quin noverimias, quid ca D: Volinire negat i) quem quani in hac vita novise, quid sit anima hominis . Ludovicus Bara hieri duplici modo idem confirmat, primo quidem dum expres.se negat nos cognoscere , quid sit potentia intelligendi & volendi , quae est potissimus character substantiae rationalis: secundo autem , dum affirmat esse sa) indubitarum principium commune scholasticorum, quod in potentia inussigendi, volesi tota natura spiria tualis consistat: quod prorsus selsum esse suadetur primo ex aperta in contrarium doctrina S. Thomae, quem passim sequuntur stta lastici, Meqse est, inquit loquens de creaturis intellectualibus , dicere, quod intellectus sit asequa potentia anima, ct non ipsa anima essentia . Suadet secundo pervulgata inter scholasticos uisputatio de distinctione inter potentias animae & ipsam animam, quam aliqui volunt esse distinctionem realem , & qui, ut Andreas Semery . id jure negant , distinctionem tamen per intelle'ctum inter illa omnino propugnant. Malebranchius tandem ex professo impugnat s . Cartesanos illos , qui propterea quod illorum praeceptor dixerat, 6 naIuram mensis ego noIiorem natura uialius alius rei, dictitabant habere se ideam claram de animae rati natis natura. o. Locus etiam determinatus, in quo anima haec nostra reissideat, ignotus est. Disputatur enim an sit, ut ait Lactantius, per ιotum corpus Dama, quod a Xenocrate Aaronis discipulo dispus ram es, seu ut plerique aiunt ex scholasticis, an tota sit in toto corpore, & tota in singulis ipsius partibus , non secus ac vox, quae est tota in auribus omnium, qui intra certam sphaeram sint, octota in singulorum auribus: an in toto pectore , ut Parmenides cum Epicuro , reserente Plutarcho 8 , qui de aliis quae sequuntur opinionibus meminit: an in solo corde ut Stoici, cum quibus dicuntur sentire Tertullianus, Albertus Magnus , & alii citatia diis

si Volt. Ocuv. tona. a. Courte response . pag. 2 2.

u. 9.

s) Mai. Illustr. ad cap. 8. lib. 3. paria. de Inquis. Verit. 6ὶ Cart. Resp. ad quintas ob iect. advors. secund. naedit. sub finem. Vin Laeti de Opis cap. I 6. 8 I 'lut. de Plac. lib.f. cap. 2 .

iuxta Corianum .

338쪽

RERUM SUBSTANTIAE . . 7 s

a Petro Angelo Papi s), maxime propter testimonia scripturae . quae passim cordi tribuunt operationes animae, quasi ex hoe ipso manifestum non sit nomen cordis ibi sumi modo pro anima , m do pro aliqua ex suis potentiis, prout contextus requirit, ut S gnerius a) observavit, ex ea scilicet ratione , quod occasione cognitionum cot sensibiles mutationes frequenter patiatur : an insanguine, ut Empeoocles : an in toto capite, ut Plato & Dem critus : an in medio frontis inter supercilia, ut Strato: an in soloeerebro, ut Physici & Medici, qui ab ipso Tullii tempore dicebant , 3 vias quosdam ese ad oculor, ad aurea , ad nares a sede animi perforatas, & patiam sam multi docent, & confirmant cum Cheyne apud Trevolcianos ) ex forma cerebri, quae in idiotis,& imbecillis numquam est naturalis, vel propter fiontis angustias, vel propter verticis elevationem , vel propter occipitii longitudinem : an in Meningibus, ut Erasistratus : an in cavo cerebri, ut Herophilus, de quo loquitur etiam Lactantius s) : an in glandula pineali, quae opinio ottenditur satis importuna ab Huctio 6), &Fortunato a Brixia 7) : an in aliis determinatis partibus, ut alii apud Theodoretum sS , & supra h. at . exposui: an tandem modo in una . modo in alia parte corporis pro suo libito , ut alia qui apud Andream Draghettium opinantur post veteres , de quibus meminit Lactantius ex jam dictis q. aos ). Contra quas

opiniones restringentes sedem antini ad partem dumtaxat corporis , minus emcaciter pugnatur per decreta Conciliorum Viennensis sub Clemente V, & Lateranensis sub Leone X, quae deiuniunt animam vere per se , ct essentialiter esset humani corporis sominam . Nam qui Concilia Venerantur , contendunt H. at ab antimam esse formam corporis, significare talem ipsius unionem cum corpore, per quam ea sit simul cum corpore principium commune operationum hominis , quod suam veritatem , inquiunt , obtinet,. etiamsi ς Laα de opif. cap.8. & Is.

339쪽

etiamsi anima unita sit immediate cum solo cerebro, & mediate cum aliis corporis partibus. Sed de hae re alii viderint. o I. III. Arguitur ex tot tantisque erroribus circa naturam animae, quos definitiones Ecclesiae, Revelationi Divinae innitentes ab iis, qui eam audiunt, sustulerunt . Plato ex Tullio in Academicis paulo ante citatis, & in Tusculanis i) triplicem finxit annmam in quovis homine: alteram supremi ordinis, quam vocavit rationem , posuit in capite, sicut in arce: alteram medii ordinis, quam dixit iram, in pectore : tertiam infimi ordinis, quam appellavit cupiditatem , subter praecordia. Unde nata est illorum

opinio, qui assectum iracundiae in selle, libidinis in jecore,& laetitiae in splene constitutum putarunt, quasi vero, inquit contra illos L elantius sa) sentiremus nos felle irasci, jecore cupere , splene gaudere . Rabbi Abraham apud Cornelium a Lapide 3 ex triplici nomine, quod apud Hebraeos habet anima, deduxit pariter triplicem animam , vel animae vim , rationalem, sensitivam , & vitalem, &primam constituit in cerebro , alteram in iecore , tertiam in eo de . Eumdem hunc animarum numerum ex sacra Scriptura dicuntur propugnare Paracelsus ), Jo. Baptista Hel montius s), &Io. Comenius J . Eidem opinioni subscripserunt ii, qui in homine admiserunt praeter animam rationalem , a qua provenire dicunt opera rationis , aliam quam dicunt sensitivam , cui tribuunt sensationes, & pro qua est G. Lamius , qui eam ut verosimilem pluribus exponit ). Tertia tandem est, quam vegetatiUam arpellant, cui deberi volunt vegetationem , pro qua opinione Zabam

rella 8) , & Henricus Gandavensis praecipue 9 citantur . 4oa. Plutarchus illam non esse simplieem quamdam substa tiam eredidit, sed 1 o) e d abus ae Hssimilitat naturis em tam ,

bruta parIe insar alterius corporis cum ratione commixta . Atque hoc

modo cum facultas animae cognoscendi, & appetendi sensibilia, quae cum Tullio 11 communiter vocatur pars animae inferior,

ca principium . ii J Tull.Tusc. a. n. T. col. aos.

340쪽

RERUM SUBSTANTIAE. sar& ab Apostolo lex membrorum i) , distinguatur solum per ra

tionem a facultate intelligendi, & appetendi rationaliter, sive volendi , quae rursus dicitur pars animae superior, dc ab Apostolo Lex mentis, ille distinxit realiter. Quod hie intercedant Ludovicus Muratori ab Antonius Genuensis 3), qui obliterata vellent haec nomina, pars animae superior & inserior, utpote adve santia simplicitati animae non sunt audiendi, quia nemo ignoratrψn ossicere, rerum simplicitati distinctionem per rationem, sundatam in divertis animae operationibus, dc receptam non solum a philosophis, sed ab ipsa ex dictis sacra Scriptura , & opportunis explicationibus passim declaratam , quarum necesse esto blitos ambos fuisse , dum scriberent, τoeabula partium inferioris o superioris, vocabula sint noui. Sed quod magis adhuc in Genuensi improbari debet, est ψ quod ipte tantopere abhorrens a vocibus simpliacitati animae minus consentientibus, aggrediatur explicationem de diversis animae potentiis, ponens tamquam fundamentum quod mens humanvi Dam babee extensionem , quasi hoc modo perficiatu idea simplicitatis a 3 - .i Lactantius refert argumenta, quibus aliqui animum contendant , osse quid distinctum ab anima, tribuentes animae quod vivamus, animo vero quod cogitemus & sapiamus, de qua qua stioue ipse: pronunciat eam esse inextrieabiIem . Sed qu i passim deinde egerant de modo , quo intellectus, qui idem est aemimus, sicut & ceterae potentiae animae ab hac distinguantur, pruse ipsam extricarunt, & quidem optime, qui solam distinctionem rationis inter illa admiserunt. Averroes & Themistius

apud T.bomam Bur eridicium , qui hos impugnat s), & apud Leibnitium J), ne i tellexerunt quidem singulas esse in singulis

hominibus animas rationales , & unam inter omnes quasi disper tiram propugnarunt. Aliqui quidquid ea sit non curantes, eam cum Corpore mortalem dixerunt. Hinc extitit decretum Concilii L terraensis sub Leone X. damnantis omnes asserentes animam intelle S s hvum

def. I a. num. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION