De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

De modis per ciendi, es acquiremi

ideas dependentes a sensibus. PROPOSITIO I.

di perficien di s acquirendi ideas quorumdam Objemri sensibiliumfunt ocularia, Telesio-

pia , Micros pia, Bammetrum Torrice Iianum , Bammetrum Asclepiamum ,

Thermometrum.

ROPos Ietio requirit primo notionem huius . modi instrumentorum , & deinde usum . His habitis eadem fit evidens apud omnes, & singulos statim, ut hare instrumenta opportune adhibeant. :Eadem. illustratur , dc comprobatur recensione aliqua earum idearum, quae iisdem debet Philosophia . Dum haec meditarer hie subjicere, utpote quae spectant ad excolendas observationes & experimenta. quibus debemus ultimis hisce temporibus tantam novarum idearum accessionen , ut physica tam caelestis, quam terrestris ortum potius , quam incrementum videatur habuisse, animadverti nimis multa occurrerea quae satius duxi per modum appendicis in finem libri rejicere .

Alii mori per Hiendi s aequirendi alias ideas dependentes a sensibus sunt alia arrisios

machinamenta, st frequens eorumdem sensium exercitium. 43. I Eclaratur propositio primo quod pertinet ad primam

O partem commemorando quaedam hujusmodi instru

menta , quae plerumque majorum nostrorum aetatem vel non tram scenae 'oste Diuiligeo by

372쪽

stendunt vel non attingunt. In his est Machina Pneumatica , qua aer extrahi potest ex dato recipiente, unde tot & tantae cogniti nes, quae a gravitate aeris dependent, di manarunt. Haec ex eo-gitata fuit ab Othone Guerihio Consule Magdeburgico, ut constat ex ipsius epistolis ad Gasparem Schottam, ab eodem insertis in sua Technica Curiosa, & ex ejusdemi Gueri hii Experimentis nisi Magdeburgicis , editis an . 163 4 , quo haec , ut ait Nolfius , si) sub

sinem Comitiorum Imperialium Ratis ara cetibratorum in praesentia Imperatoris , Electorum, ac Principum quorumdam iteravitae. Sed cum machinam huic similem vel meliorem deinde construxerit Roberistus Boyles, nobilis Hibernus natus an .I626 , & mortuus an . IS9I,

nihil sciens de illa Guerihiij juxta Diarium Bullionense ad I. SNptembris an . I 63 in compendio Historiae Philosophorum receniatiorum Savertenti, & editis suis Experimentis Physic Mechanicis late pervulgaverit, factum est, ut nomen ab ipso etiam commuanius reciperet . Post Boylem multi ad eamdem magis magisque perficiendam incubuerunt, ut Sturmius et , Hau ksbee g), ambo fratres Musschenbroexit Petrus & Ioannes, Nolletus ) , Io. M. de Turre s). Recentius Io. Smeaton in Transactionibus Philo sophicis aia. I sa proponit suas etiam correctiones, & Observationes , quibus ad persectionem adhuc majorem visus sibi est ea ira redegisse , idemque testatur 'Valson 6 , reserens se vidisse per machinam Smeatoni aerem millies rarefactam supra statum suum

naturalem, cum per communes raro obtineatur, ut rarefiat ce

ties & quinquagies.

444. Est Mano metrum . Graecum nomen instrumenti, quo variationes in raritate aeris deprehenduntur. Unius descriptio pro-

Est Hydrometrum, seu ut alii dicunt, Notiometrum, quo idea acquiritur vel perficitur de humiditate aeris, alia ipsitus qualitate facile variabili. Illud diversis modis construi potest. Unum

proponit Academia Florentina 8) , quod postquam innotuit, y . sic

Mechaniche.

373쪽

1ie Musichenbroehius, multi philVopbi alia investarura, quorum aliqua vi teri possunt apud ipsum Muschenbroehium tum loco ei

4 s. Est Pyrometrum, quo cognoscimus Omnia corpora esse in continua mutatione sui voluminis pro diverso , quo afficiuntur calore : & alia magis, alia minus expandi sub uno eodemque caloris gradu, quin tamen hae expansiones sequantur rationem in-Versam, quae composita sit ex corporis cohaesione I densitate , ut fortasse prima specie videbatur posse contingere . Citata Academia Florentina 6) vicillitudines ex calore audis vel diminuto multis jam olina deprehenderat artificiis, & machinis: sed Muschen-broe hius in Commentariis hujus Academiae elegantissimum protulit, quod pyrometri nomen verius meretuX; Eo enim non tum invenimus corporum longitudinem per calorem augeri, sed etiam quantitatem hujus augmenti pro diversis corporibus diversam determinamus; Ejusdem constructionem Io. Theophilus D

sagulierius transtulit ex integro in notis ad quintam ex suis Physices Leetionibus . factis quibusdam mutationibus, quae ipsum perficiant . Eamdem refert etiam Io. de Turre ) , qui de alio simpliciori pyrometro meminit, quod idem Musschenbroeli ius deinde 8) proposuit, & de aliis inventis ab Ellicol, Mortimer, &Smeaton, descriptis in philosophicis Transactionibus,'& de illo

BOuguerit, de quo agunt Commentaria Academiae Parisiensis adan. I 74s , & commemorant etiam Trevolitani s) . 446. Est tandem pro ideis, quae defendent ab auditu particulare instrumentum , quod Tuba Stenterophonica dicitur, quia ad instar tubae est conformatum . Quemadmodum Telescopium amplificat sensum visus pro objectis ab oculis ita remotis , ut non conspiciantur, ita haec tuba reddit quasi proxima auribus, quae ab illis ita distant, ut non audiantur . Hae enim deser untur Voces

374쪽

PERFICIENDI IDEAS. 3ss

articulatae ad distantiam satis amplam , magno pro sto comm do in multis circumstantiis, quae obvenire possunt tum in mari, tum in terra . Athanasius Rircher ipsius primum auctorem seu potius restitutorem se declarat in ipsa praefatione suae non Tia, quam edidit an . I 6 3 , ostendens se jam olim de ea loquutum esse in sua Musiurgia edita an . I 6 8, eidemque hanc laudem confirmat Chapellius apud Trevolitanos i) post Der hamum ab cum mul- 'tis quos citat, contra illos, qui hanc inventionem crediderunt esse Samuelis Moretandi Angli, a quo habemus descriptionem similis instrumenti, ejusque theoriam, & multiplices usus in lubello edito Londini an. 16 i , quem ex Anglico Italicum reddidit Nagarius. & inseruit in Romano Literatorum Diario ad Januarium an. I 67 a. In compendio tamen Transactionum philosophicaram 3 praeponitur hese Noreiandicae tubae alia Conyerii, quae est constructionis aliquantum diversae . 447. Facile autem cum Whistono redditur ratio huius

augmenti sonitus per hujusmodi tubam, observando certum esse fieri sonum in aere per oscillationem pariicularum suarum ex na tu oscillatorio ipsis communicato a corpore sonoro: hic autem motus constat ex ita particularum corporis in unam directionem iisdem ab impellente causa datam, & ex redita earumdem nato ab ipsarum elasticitate . Haec vero auget corporis motum, ut notum aliunde est . Iam vero eodem sere tempore, quo sine tubasphaera aeris , cujus radius est longitudo tubae, motum oscillato rium acquireret, hunc acquirit solus aer inclusus intra tubam, a cujus partibus oscillantibus recipit simul intra idem tempus novos ictus, quos sine tuba cerie non haberet: ergo erumpit tandem ex tuba intensione tanta, ut par sit ad imprimendum aerisimilem motum, eumque commovendi ad magnam distantiam eodem modo ac sine tuba commoveretur in vicinia loquentis. Simili ratione aliae tubae minores, quae acusticae dicuntur , suppeditant rein

media pro vitiato etiam organo auditus, sed qui his indigent, jam ad surditatem accedunt, neque remedium ab illis sorte habent ad Υ y a fruen-

375쪽

as6 ' DE M o D I sfruendum novis cognitionibus, sed ad utendum potius minus M.

commode humano commercio.

. . Venio ad secundam propositionis partem de modis peraficiendi vel acquirendi novas ideas per frequens Dia situm exercutium , seu repetitas observationes. Haec exemplis suacetur. In iis quae pertinent ad auditum , quis non videt eos solum, qui satis experti sint in usu Muliees, internoscere varietatem sonorum indi versis chordis parum disserentibus vel in tensione vel in longit dine . opus est esse Cartesium sa) aut Mersennum, aut Tartinium, ut detegatar in quavis chorda duplex sonus, quorum alter est ad

octavam , ut ajunt acutam cum altero, aut esse Saave urium , vel

Dodartiam, Vel Rameavium , celebres musicis seriptis, quorum aliqua inserta sunt in Academia Seientiaru Parine i ad anno Gyiroi. & i Ia , ut dissona sentiatur evasisse chorda, quae prius consona erat alteri, statim ut diminuta fuit duabus partibus millesimis suae longitudinis: aut esse saltem ex vulgaribus m usicis, ut inter tot diversorum sonorum inter se combinationes distingua tur , quae aptae sunt, & quae ineptae ad har moriam. s. Quid autem possit observatio in usu laesus , & exercutiam , medici nobis declarant, qui Dequenter tentando arteriarum pulsus, earumque motus advertendo, eas adquirunt ideas de horum differentiis, quas alii nequeunt, & qaibus proinde relicta tantummodo est notitia horum nominum, pulsus grandis & ρομvi , sortis & debilis, duri & mollis, frequentis & lenti, undulati& vermiculati, saltantis per modum caprae, intermisentis , rari , convulsivi. & similium. Idem confirmat, quod reseram ex Lauarentio Magalottio, qui habet , ab is aliquibus tenuitas tactus DLeem quodammodo immisit in messem oculorum e Nam ut omittam eacum Gambas,nsem, qui satum e creta essetebat iles exempluribus vi ν petita contrectationis, vissimus in aula Etruria Principum elapsis amnis Casium hominem , qui oeulis clausis, ct in ipsis tenebris constitutus discerneret selo tactu ex manipulo tantarum , qua essent vel nigra, vis' alba, vel virides, vel fama. ωel eaerulea . Scilicet diutarem sussium de aversa Hyeritate , quam e trabunt sericorum superficies pro diaversis coloribus, quibus imbuuntur, potuit ita aeuere extremos illius di-

376쪽

PERFICIENDI ID EAS . , s=

gitos , ut capillarer eorum si a ad bane obcernendi colores persectionem pem virent. Franciscus etiam Grimaldi meminit de re simili, &fortasse eadem ἔ Natus enim an . IGI 8 , I mortuus an. 1663 Coaevus author est, qui ait, i) quidiam venis ad M. Ducis Etruria aulam , qui colores per tactam cognoscebat. Pro experimento velum seri ricum uniformiter textum , se pluribus coloribus tinctum serebatur, o, veraeiter de colore in fingulis partibus judicabat. Jacobus tandem Ri cati sa) recentius profitetur duos se novisse caecos , quos admirans audiebat tactu determinare cum veritate colores, qui erant in sericis & laneis, qui tamen essent ex coloribus, qui dicuntur primitivi; Nam de illis , qui ex horum mixtione nascuntur, negabant se quicquam certi posse statuere per illorum quamcumque attrectationem , quae in hoc casu excitabat ideas colorum confusas. Plura alia exempla eorum , qui tactu judicabant de coloribus congerit

Regnaullius 3 . 4so. Pro sensu gustus & odoratus, qui quali gustus satelles

videtur, cum constet observatione persectiorem esse gustum in sagacioribus, siqua est ratio illos perfieiendi aci novas cognitiones acquirendas, Apicius viderit; Nam ut inquit S. Augustinus ta) od re ac sapore mire dijudicare pulmenta , ct quo lacu piscis captus sit, vetqxorsum vinum sit, Gisse dicere, quadam es miseranda peritia . Ex bis artibus eum quasi crevisse anima videtur, qua neglecta mente defluxit insensus, nihil aliud quam tumuisso, vel etiam coηtabuisse judicanda es.

377쪽

PARS VIII.

De modo inveniendi ibi ideas rerum adaequatas, ea ue aliis

communicaindi.

Methodo acquiruntur , communicantur ideae rerum adaequatα.

Proposito postulat definitionem methodi rum inventionis, tum communicationis idearum, quae sint quantum fieri potest, Persectae & adaequatae. Quibus positis nulla restat in ea dissicultas.

lanificat artem disponendi eogitationes , quae spectant ad inveniendas aut ad declarandas plures veritates, quae de re aliquaenunciari possunt. Notionem methodi com-- muniter importare notam artis, observant ipsi Lexieographi , dum advertunt a Tullio vocari artem id, quod Quintilianus dixit methodum c Quare recedit a communi acceptione Heinecesus, qui methodum definivit esse id, quod effectus methodi ab aliis dieitur e ci) O do, sie ille , quem intelloctus in cogitando observaι, quoties in veritatem eerram inquirit, vocatur methodus . Sylvanus autem Begis notionem quidem artis in sua demnitione non omisit, quae sie habet, moucidus es ars dirigendi rati nim in inquisitione veritatis r sed ut jure monet Bumerius sa), i sus definitio convenit toti Logicae, non methodo, quae est ipsius

378쪽

DE MODO ACQUIRENDI IDΕΑ8 PERFECT. 33s

s a. Tanti interest methodus in omni disciplina , ut sine hae haberi quidem possint multae cognitiones de re aliqua, sed nequit haberi ea, quae dieitur seientia, seu possessio disciplinae, quemadmodum ex multis lapidibus nullo ordine eongestis habetur quiadem maceria, aut ruina . aut apparatus ad aedificium, non vero ullum adhue aedificium, nee ex multis cibis in stomachum com

gestis habetur nutritio, sed ex illis, qui sint per stomaehum du estis, ut idem Bufferius alibi ci) ait, qui proinde scientiam definit ab esse seriem cognitionum utilium, quae apto ordine se consequuntur. Et suam vis non debeat diei. haberi in methodo quartam speciem operationum intellectus , supra simplicem apprehensionem , iudicium, & discursum, si ii censuit Cartesius ab eodem Busserio s) impugnatus, quandoquidem methodus suum locum habere commode potest in ipso discursu r illud tamen netari non potest, quod observat Chaumeixius ), illos vel esse vel evadere ingenio praestantes, qui methodi regulas melius norunt, & exercent.

4s 3. Ipsa definitio methodi jam posita palam praesesert eam dividi in methodum inveniendi, seu acquirendi ideas de re alia qua persectas , & in methodum doeendi, sive has aliis communicandi . Ad primam methodum pertinet tamquam ipsius species, methodus inveniendi veritatem in physca rerum creatarum comsitatione . De his sigillatim dicam. Methodus inveniendi sibi hujusmodi ideas duplex est di alia dicitur analytiea , seu resolutionis .seu clivisiva r alia synthetica , seu compositionis, seu collectiva, Prima definiri potest illa, quae ad ideam totius rei adaequatam contem dii incipiendo a toto, hoe est universalioribus attributis, quae rei proposine eonvenire possunt, de paulatim destendendo ad partes, hoc est ad ea, quae minus universalia sunt. Haec definitio eam includit , quae ab aliis se tribuitur: Methodus analytiea est processus ad cognitionem veri quaesti per examen eorum, quae ex illo supposito tamquam vero consequuntur: Si enim hae illationes verae sunt, & bene se habent, eoneludi potest , illud etiam esse umrum, ex quo sequuntur : sin autem illarum aliquas eognoscimus ege

379쪽

36o DE MODO AC UIRENDI

esse falsas, jam argumentum habemus illud pariter vel repudia di ut falsum , vel saltem timendi ne sit falsum . Algebra, tota

ferme quanta est , constat exemplis hujus methodi . Propter quameausam etiam Analysis audit. Sed ne ad disciplinam minus varugarem provocem, eXemplum, quod non solum hanc methodum cieclarat, sed ipsius etiam communem esse usum apud ipsos indoctos ostendit, habemus in negotiis magni alicujus momenti, de quibus antequam ea aggrediamur, suuiose quaerimus, an fieri debeant. supponendo eadem esse a nobis jam persecta, & deinde quid ex illis verosimiliter consequi debeat inspiciendo : Si enim nihil nisi commodum , vel salte in majus commodum , quam i commodum intelligamus provenire, jam prudentis esse illa ex

qui concludimus: sin contra inserimus damna & pericula. ab iisdem desistimus. s . Beneficio methodi analyticae instituimus divisionem

quamdam generum, differentiarum, ac proprietatum, quae rei propositae conveniant. Hanc diligenter Aristoteles persequutus

fuit libro secundo Posteriorum 1 . Cujus est eo loco aptissimum

exemplum in idea ternarii, quam sibi adaequatam sic comparavit . Imprimis iure statuit ternariam esse numerum : Sed cum numeri sint differentes, observat ternarium esse numerum imparem: at cum etiam numeri impares sint multiplices, invenit esse numerum imparem primum , hoc est qui sola unitate mensuratur, non vero aliquo numero . verum cum etiam quinarius, aliique multi sint numeri impares primi, invenit tandem eum esse numerum primum , qui ex numeris Mon componitura Nam componitur ex

aggregato mitatum, Vel ex uno numero , scilicet binario & untitate , quod ternario ita proprium est, ut soli ipsi conveniat. Quare cum dicit, ternarium est numerus impar primus ex numeris non compositus, jam declarat ideam ternarii adaequatam ; Nam non componi ex numeris in attributum disterentiale specificum ternarii, reliqua sunt ipsius proximum genus. Esto aliud exemplum, quod proponit Auctor artis cogitandi a) . Sit data haec quaestio : an anima hominis sit immortalis λ Quaero primum, quid sit anima hominis ab ejus effectibus, per quos illa innotescit, &

380쪽

IDEAS PERFECTI RES. 36x

invenio esse aliquid , quod potest cogitare Z Nam de hoednbitate

idem est ae fateri proprium esse animae cogitare, cum ipsa dubitatio sit quaedam cogitatio . Deinde quaero , quid sit cogitatio , nec quicquam,in eo invenio ex iis attributis, quae conveniunt materiae a Cogitationi enim non convenit nec compositio ex partibus, nec dimensio , nec figura : Qx quo insertur eam non esse modi sic tionem materiae, cum proprium sit modi, illum neque esse . neque concipi posse sine re, cujus est modus . Est.igitur cogitatio, quid pertinens ad ens alterius naturae, ac sit materia : ergo destructio cujusvis materiae modificationis, & ipsa etiam materiae anni hilatio non inseri destructionem animae . Digbluto igitur corpore hominis , anima iptas potest superesse. Alia exempla, quae mapis magisque declarent usum Analytieae methodi in tractanda quaesti ne aliqua dabit Franeiscus Jacquier i).4ss. Venio ad methodum synthetieam, de qua pariter Io-quutus fuit Aristoteles a) , atque si a vi vocabuli explicatio ipsius repetatur, dicetur esse ascensus a simplieibus ad composita, seu a partibus singulis ad totum. Melius tamen dicetur ascensus a singularibus ad universalia. Sunt aliqui ut Io. Clericus sa), qui ascensum a singularii veritate ad universalem, quod proprium facimus cum aliis , ut Antonio Goudino ) , methodo Syntheticae,

dicunt esse proprium methodo Analyticae, & contrario modo deinscensum a generali veritate ad singularem dicunt esse methodi Syntheticae . Hoc crediderim ex eo natum, quod universalia appellentur modo totum , modo partes. Totum quidem illa dicuntur, quando considerantur universali modo, hoc est nondum determinata , nec quasi assumta a particularibus speciebus sibi subjectis, quae consequenter dicuntur illius partes subjectivae . Partes vero eadem dicantur, quando considerantur prout sunt in re singulari, quae proinde dicuntur essentiae illius partialia attributa . 4s6. Ex his insertur. arbitrarias esse hujusmodi notiones, cum sermo est de methodo aequirendi sibi ideas rerum aci aequatas, &utramque methodum Vocari posse analyticam, quemadmodum

alii revera faciunt, qui reservant nomen methodi syutheticae illi Z 2 quae

Iuxta Maurum. ambula. arta. ,

SEARCH

MENU NAVIGATION