De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

st, a DE MODO ACQUIRENDI

quae dicitur methodus doctrinae: Nam cum nomenvanalyseos mgnificet resolutionem systematis, seu Ni compositae in sitatieleamenta , perinde est, sive laaec fiat a singulari idea seuiveritate ascendendo ad generalem, sive contra a generali descendendo ad singularem. Verum quoniam usus adprobat distincta illa nomina haec sequamur, & quidem in sensu , qui communior est . Me thodam itaque syntheticam proprie sequimur ,' quando ex Propo sitis menti multis singularibus. entibus similibus vel dissimilibus; de quibus aliquid dici solet, colliguntur ea tantum attributa , quae communia omnibus sunt: atque in ipsorum collectione eonsistit tandem idea adaequata objecti universalis. In i Hanc secundam methodum diffuse praeceptis, &nexemplis explicavit Wolfius 1 , quorum summa haecjest. Qui ideam di. stinctam seu adaequatam quaerit objecti. univcrsalis , quae obvia statim non fit menti cogitanti, I. proponat sibi aliquos easus 1ingrulares ex iis , ad quos extendi ideam illam universilemyconfuse quidem , sed clare cognoscit, atque ipso auctore sa), di, ante i p. sum Bussierio 3 proderit etiam ob oculos Ponere eos easus eum

circumstantiis, quae eosdem comitantur, describendo. II. Attentam instituat comparationem unius casus cum altem , observetque, quae sint ipsis communia, quae discrepantia, atque alterutra seu utraque adnotabit . qui ad levamen meditationisa calamum adhubuit . III. Seligat quae communia in illis videt. Atque ex his dum taxat componat sibi ideam praescindendo a reliquis, quae communia non sunt, eaque erit idea distincta , quam quaerit objecti uni

versalis . .

De particulari methodo inveniendi ideas adaqua a

in rebus pusicis . 4s q. ris Ethodus particularis pro eomparandis ictis adaequatis LVI de rerum ereatarum constitutione, duplex pariter est , & iisdem nominibus analyticae, & syntheticae una ab altera distinguitur, sed nonnihil diversa est utriusque notio. Methodus

enim i Wolf. Logica . ooero Ri. 3 Buae Suite duretite des pre-

382쪽

enim haee analytica, quae etiam realis dicitur . signifieat methodum ,etqua acquiritur idea de natura sive constitutione, sive viribus rei , quibus singula ipsius phaenomena contingunt , det gendo singulares ejusdem proprietates per accurata, & repetita experimenta, & observationes. NeWtonus eamdem notionem sieproponit,' ab in D ca merbosis , qua vocat r anablica, semper

antecedare dabet eam , qua appellatur synthetica . Mothodus analytica es experimota capere , phanomena observare, sedaque ex rebus compositis ratiocinare , colligere simplices . ex motibus vires moventer , ct in universum ex ejectis causas, ex caussi M particularibus generales,

donee ad generalismas tandπm Luentum sit. BrevI haec methodus ana. lytica definiri potest illa , quae procedit per considerationem singulorum effectuum ad cognitionem illorum caussae . Methodus vero synthetica , quae contraposite ad methodum realem dicitur etiam methodus ideatis, vel verosimilis, illa est , quae procedit per su positionem causae cujusdam ad explicationem singulorum ess ctuum , sive quae hypothesim quamdam statuit, qua utitur tam quam causa ad rerum omnium explicationem . Illi , de quibus supra q. 4ss. qui in contrario ab aliis,sensu methodum anaialyticani, & syntheticam expiscandi sibi ideas adaequatas explicarunt , habuerunt credo prae oculis notiones/methodi hujus, de qua nunc dicimus. Coincidunt enim, si bene advertimus datae modo notiones cum iis, quae ab illis assignantur. 4s3. Hujusmodi notiones minus animo informasse visus est nuper Henricus Eeses, qui la Transactionibus Philosophicis to tendit Neotonum , qui se tantopere alienum ab hypothesibus d claravit , ut illarum usum condemnaverit, has ita sequutum esse . ut non aliter , quam harum ope suam Philos hiam construxerit: sa) Nisi, inquitu. Da illa b thesis dae attractione praecessisset

Dor ealculos. illi numquam deberemus magnam attractionia doctrinam . Ex θpothes enim , quia vis gravitatis extenderetur usque ad Lunam . eamque reli rei in sua orbita , inveniι deinde subducto calculo rem ita

esse ., Ultivia accusationis melius pateat, per hunc syllogismum eamdem propono . Ille utitur methodo synthetica , qui praemitti aliquam hypothesim, iuxta quam tamquam per causam explicat Z E Rphae

383쪽

364 DETMODO ACQUIRENDI

phaenomenae Sed Newtonus praemisit hypothesimiattractionis, juxta quam tamquam per caussam explicat phaenomena,pPrimo quidem motus Lunae , dc deinde aliorum Planetarum e ergo

Sed resp. dis. m . Utitur methodo synthetica, qui praemittit aliquam hypothesim , statuendo ante sufficientes observationes

Phaenomenon , eam esse eorumlem causam ι eo . in . Non sic

statuendo ante lassicientes hujusinodi observationes, nego maj. Et dis. mis. praemisit hypothesim attractionis, hoc est venit illi in

mentem attractio tamquam quaedam consequentia post faetas suffcientes observationes, quin tamen illi adhaeserit, antequam ejus eum iisdem comparationem instituerit . eonc. min. hoc:est venit illi in mentem ante factas lassicientes obscivationes, eamque statuit ut certam ante ejusdem cum illis comparationem, nego min.

ct consequam . Igitur sicuti hoc argumentum Luna gravitat in terram: ergo tendit in terram ,i est diversum ab hoc alio . L na tendit in terram e ergo gravitat in terram, di qui primo modo arguit, exercet methodum syntheticam , inserens effectum ex assumpta per hypothesim causa et qui vero secundo, adhibet meth dum analyticam , inserens ex cognito per observationem ecteri causam : ita cum Newtonus philosophiam suam condiderit, non primo sed secundo modo arguens , methodo usus est analytica, non synthetica . Quod sic etiam conficio opponens hoc aliud a gumentum illi adversarii: Qui praemittit observationes, & deinde omnibus perpensis colligit causam eorum , quae observaVit, hic utit . methodo analytica': Sed Newtonus praemisit Observationes motus Lunae , & aliorum Planetarum, di deindebomnibus perpensis collegit attractionem univerialem esse illorum cauilam et

ergo.

4ss. Pro exemplo itaque praeclarissimo methodi analytieae iure communiter habita fuit Physica,tum caelestis tum terrestris Ne toni, qui postquam perire petita experimenta , & observa. tiones naturam quodammodo interrogavit de sua constitutione, tandem statuit vires illas centripetas & cen trifugas, quae sunt quasi anima totius machinae hujus materialis . Aliud analyticae methodi exemplum habetur in quaestione de anima brutorum. Prouta tra

ctatur a philosophis, qui illam concludunt esse aliquid distinctuma machina corporea per examen singularum operationum , quas in brutis

384쪽

IDEAS PERFECTIORES. 36s

brutis observamus. Exemplum vero oppositae methodi syntheticaedant nobis in hac ipsa re Cartesiani, qui constructionem machinae corporeae brutorum supponentes esse causam Operationum , quas in ipsis videmus, contendunt deinde has tali caussae conformare : &aliud pro sua mole magis insigne dedit jam Cartesius, qui postquam

supposuit materiam primo fuisse a Deo divisam in plures partes cubicas, iisque deinde impressum motum circa singularum axim, iam credidit se habere prae manibus rationem Omnium , quae V,

demus in mundo corporeo.

Facile est videre analyticam hanc methodum longe praestantiorem esse synthetica . Analytica enim constituit disciplinam cer tam , tamquam aedificium ex solido 1tabilique caemento, & ad veram rerum synthesim perducit cognoscendam: at synthetica ut pote utens suppositionibus arbitrariis scientiam omnem removet, quae est cognitio rei certa : & quoniam plerumque processu tem poris inveniuntur nullo modo aptari posse quibusdam phaenomenis , concluduntur etiam chimaericae, quemadmodum.accidit ipsi Cartesio, cui non solum exprobratur, quod otiose voluerit si) eonis Merare non quomodo mundus defacto fuerit conditus, sed quomodo coudi potuerit: verum etiam contra ipsum demonstratur condi mundum non potuiste eo modo, quo ille commentus fuit.

6o. Objicitur Hugenius, qui methodo synthetica feliciter usus dicitur in explicandis phaenomenis, quae primo imperfecte deprehendit in Saturno . Facta enim hypothesi, quod Saturni globus circumcingeretur anulo ad aliquam ab ipso distantiam, conclusit, quod processu temporis certas offerre deberet admirabiles

phases , quae hypothesis deinde habita est pro vera thesi, postquam

Cassinus , & Maraldus in Commentariis Academiae Scientiarum Parisiensis ad annum I Is , & I Isi , omnes revera significarant deprehendi , prout praedictae fuerant ab Hugenio. Sed respondetur, Hugenium eas jam observasse in Saturno apis rarentias, ex quibus vidit tuto inferri existentiam anuli in Salu no , cum reliquis phasibus , quas praenunciavit. Quare quantum ad substantiam exemplum Hugenii verius favet methodo analyticae; Nam simile est exemplo Newtoni, qui postquam , ut ait C

tes ab ex selectis quibusdam Phaenomenis naturae vires, legesque virium

385쪽

virium simplieiores deprehendit, quod est sequi methodum anais Inieam, ex iis deinde jure per synthesim reliquorum eo structionem tradidit.

ARTI Utvs III. De methodo communieania aliis idos autiqua as.

6 I. T T AEC methodus, quae brevi methodus docendi dieitur, xx bene definiri potest eum Casilio, ' i Eorum, qua is disciplina traduntur , apta dispositio secundum priur θ poserius . Hujus necessitas intellisi pote st ex illo Tullii, a) mandare quemquam liatoris universaltas dicam tradere aliis ) regitationesIuas, qui eas medio ere nec illustrare possis, me delectatione aliqua algisere Lectorem, hominis es intempstantur abutentis otio θ fiteris. Porro dispositio adhibenda in hae methodo consistit in quatuor regulis, quas m QNdine , quo proponuntur, adhibere opus est. l46 a. I. Quivis terminus, qui obseurus, vel aequivocus est definiatur per terminos cognitae significationis, neque in alios D, quam definito adhibeatur deinde in tota rei tractatione. Quam do haec regula non appareat in libris, qui ad informandos rudium animos in aliqua disciplina seripti dicuntur, iam ut inutiles ad hune finem haberi debent. Fortasse qui aliunde ficultatem illam norunt, invenient aliquid quod plaeeat: Sed mirandum non es.sit, s musta invenirent , quae condemnarent; Nam qui de re aliqua scribit negligens hujusmodi regulam similis in viatori, qui nullo ficem praesemente iter maxime impeditum concubia nocte aggrediatur. Multum hic laboris sustinebit, partim itineris com ficiet, nee gravi sertasse, & frequenti carebit vitae periculo. Sumili modo qui nominum negligit definitiones, laboris plurimum,

fructus parum, di damnum strie non mediocre reportabit in falsitatibus tamquam veritatibus asserendis, vel in rejieienda cujusseumque rei certitudine, quemadmodum accidit omnibus see beis antiquis di recentibus . ι46 3. Ad hanc regulam pertinet, ut qua lingua quis utatur ad docendum vel voce vel seripto, eamdem ealleat: Nam non

tum vegum est illud Horatii sa); ' .

386쪽

Scribendi recto, sapere es principium di βηi: Sed hoc etiam , quod inverso modo liceat sic efferre, Scribere recta , es o sapiendi principium , ct ρηι. Tanti momenti est hoe primae regulae sive corollarium sive additamentum , ut de ea particularem propositionem hae absoluta constituam . Hoc solum hic observabo, quod propterea quod Veteres Chemiae Scriptores non solum hanc regulam non servarunt, sed prorsus contrariam sibi statuerunt commutantes ipsa rerum, de quibus agunt, nomina vulgo cognita, & usurpata eum aliis . quae ita diverserum rerum sunt propria, ut nullam cum illis an logiam habeant, ideo passim jam contemnuntur tamquam homines , qui IJ ignorantia sua velum eo more obtenderene, Ialtem alienal cem non ferrem, ut inquit Jo. Freindius , unus ex recentioribus, quos jam multos habemus, qui inter veros hujus artis doctOres jure recensentur. 464. II. Principia ad ulteriores veritates circa rem propositam stabiliendam assumpta sint omnino extra controversiam non quidem apud Pyrrhonicos, sectam , ut ait Auctor artis cogitandi a non jam philosophantium , sed mentientium, neque apud cavlulosos, qui honori sibi ducunt, turpitudinem contradicendi aliquomodo veritati, de qua jam intimo sensu sunt persuasi, sed apud homines, qui sinceri & honesti sint. III. Quaevis propositio indigens argumentis , quibus suadeatur, non aliter probetur, quam per praepositas definitiones, aut principia recepta. aut propositiones iam demonstratas, quae

omnia ad hunc finem suis opus est descendant distincta numeris, ut citata facile possint inveniri . Circa obtemones, quae in aliquibus propositionibus occurrant, qui has post stabili tam iam & ddi monstratam propositionem subjungat, singulis immediate respondens, ille brevitati ix claritati magis consulit, ut notavit Casialius 3 , quam qui eas acervatim anteponat, iudem ultimo loco responsurus, quemadmodum aliquando secit Aristoteles cc , α

387쪽

1o DE MODO COMMUNICANDI

4ss. IV. Servetur quantum fieri potest ordo quidam naturalis in re tractanda , explicando scilicet primo quicquid pertinet ad ipsius senus, deinde ad singulas sub eo genere species, & ata hibendo in singulis convenientes divisiones aut partitiones'. Ratioineipiendi ab universalioribus in docendo satis obvia est, quia'. ut inquit Aristoteles 1 , vel universalia prius explicare, vel idem saepe dicere necesse est , quod subabsurdum est & prolixum . Ratio vero adhibendi convenientem divisionem est, tum ut certi si mus , nihil esse omissum , quod ad rem pertineat: tum ut compta quodammodo sit, & non perturbata doctrina et tum ut sicilius in mente conservetur . Ex quo natum est tritum illud verbum,

Is bene docet, qui bene distinguit. 66. Hujus methodi exemplum habetur in Mathematiei, dusciplinis , quae procedunt ordinatim servando leges jam perscruptas. Nihilominus multo pauciores sunt, qui in Mathematicissoreant, quam in aliis seculiatibus , tum quia illis'minus Respublica indiget: tum quia Geometria , quae toti Mathesi facem prae seri , est abstracta quaedam Metaphysica, quae non sinit se con templari ab his, qui cum ingenio non conjungant laboris toleran tiam ; observavit enim Tullius, quod etsi haec scientia sit sa r

eondita multiplex is subtilis, tamen ita multi perfecti extiteruns, ut nemo fere suduisse ei vehementius videatur , quin quod voluerit eoo

euius sit: tum tandem quia in progressu ejusdem studii augetur ejusdem dissicultas apud illos , qui non facile recordentur de iis . quae jam perceperunt, & debent esse principia, quibus alia deinceps concluduntur . Quoties quis principia propter oblivionem amplius non possideat , jam cessat evidentia in iis, quae ulterius insertintur, & hinc se stidium creatur, quod multos retrahit ab illius sudio, etiamsi caeteroqui magno illud animo fuerint a Pgressi .'Atque his Walterus a Tschirn hausen censet occlusam ehe

viam ad physcam disciplinam, Impos iis qui pe, sic ille , fere

videtur aliquem nobis sagularia in pusicis absque Matheseos cognitione exponere posse, quod adeo verum est , ut viri licet alias modo e i , se vix interim a risu temperent, ubi audiunι homines Matheseos penitus I . in

388쪽

ut dicitur , oculis patent.

6 . Ex dictis colligo minime idoneos esse ad methodum seravandam , qui non teneant praecipuas saltem partes Dialecticae, i) Discipli disciplinarum, ut ait S. Augustinus, qua docet docere , ct docet discere : scit scire, ct sola scientes facere non solum vult, sed etiam potes. De utraque methodo discendi, & docendi recentiores aliqui Philosophi , ut Io. Clericus a , & Ianus Gual-bertus de Soria a) , fusius quam oporteat, ut etiam Bufferto

visum est, tractant, nimis malias determinantes leges, quae in singulis servari debent. Censuram hane adprobabit, qui eos p tienter legat, concludetque tantam regularum , & legum collectionem reduci tandem ad tres illos omnis disciplinae non controversos cardines , definire, dividere, & demonstrare, adeoque ad easdem regulas, ae modo dictae sunt: s In legitimi, is itionibus , o dissonibus eo seu totum methodi artificium, inquit Haetius, qui accusat de desectu in his duobus non solum plerosque antiquos philosophos, praesertim Platonicos, sed alios etiam primi nominis Doctores, quos ibidem nominat . Mihi satis est meminisse vehementem reprehensionem, qua Tullius urget Epicurum ,

concludens , quod sy se definire, ct dilidere didicisset, si Aruendi

vim , se denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tauia

ci S. Aug. de oes. lib. 2 n. 38. de Verit. num. I col. I 43 7. a Cle. Log. par. 3. pag.97. s) Ηue Fluetiana . n. I l. p. 24. 3 Sor. Rational. philos paria. Tuli. de Fini. lib. 2. num.Io. cap. 3. Iuxta olivet.

389쪽

PROPOSITIO II.

Ideae spectantes ad disciplinas etiam leveriores non

sunt communiicandae persermonem barbarum, ne- que fatentem conceptis verbis Scriptorum diversarum linguarum , neque buperbolicum , neque Fguris disinctum oratorum propriis: sed per illum, qui ornatus dici misit , qMatenus non sit vulgaris .

ARTICULUS I. V 'De prima propositionis partς.

6 8. D Rima pars, quae reiicit barbariem a sermone Doctorum I suadetur I. quia cum disciplinae severiores, sint per se dissiciles intellecta , non est augenda alia dissieultas ipsis extrinseca, quae necessario nascitur ex inculto, & barbato sermone. Il. Quia de omni lingua, qua Doctor utatur , dici obtest , quod Tullius de sua, 1 Non tam praelarum es sciro Latine , quam turpe nescire , neque tam id mibi Oratoris dicamus Doctoris boni,

quam civis Romani proprium videttur; quandoquidem qui cives sunt cultae Reipublicae a pueris hauserant contemptam , & horrorem . omnis Solaecismi & Barbarismi , quae a suis magistris continuo aadierunt reprehendi tamquam rusticitatis, & hebetudinis notas. Quot autem modis utrumque vitium incurratur, ex iis quae docet Alvarus a) pro lingua Latina , licet colligere pro alia, qua Doctor utatur. III. Quia non sunt ad rem exempla, quae afferuntur clarissimorum hominum, qui majoris momenti disciplinas inaudito apud Latinos vel luteae aetatis sermone pertractarunt, quasi edicentes oportere omnem sollicitudinem impendere in rerum scientia, nullam vero in verbis, quibus ea exponatur. Non enim id sicerant consulto , sed ex quadam suorum temporum necessitate . Quippe ea ipsi aetate scripserunt, qua studia omnia, & ipse Latinus sermo emortua erant etiam in italia , ea occidentis parte, ia

390쪽

IDEARUM OPPORTUNO, 37

in qua bonae artes locum invenerant, vel unice, ut dicit Card. Pallavicinus in tractatu de Stylo ci), vel saltem praecipue , ut ad vitandam invidiam loquitur Iacobus Boschius in Latina ejusdem interpretatione pereleganti, quae Monachii prodiit an . I 6 8 . Cum igitur accedente temporum tranquillitate, & favore Principum revirescere denuo studia coeperunt, emicare quidem repente potuit multorum ingenium in penetrandis quibusvis obscurioris scientiae adytis, at diu expectanda fuit in iis exponendis sermonis copia & elegantia . Haec enim non sunt, sicut ingenium , munus naturae, ut advertit idem Pallavicinus a) , sed fructus artis, multarum scilicet animadversionum , & diuturnae exercitationis . Quamobrem doctores temporis , quo florentes Vel adultae jam erant literae, opus est observare. Quem autem in his invenimus, qui sollicitus non fuerit, ut nativa cuiusvis scientiae pulchritudo ornato dicendi genere pulchrior appareret, quin immo quanto magis pretiosam crediderunt suam scientiam, tanto studiosius e rarunt , ne per inquinatam, aut incomptam loquutionem vilesceret. Quid enim minus conveniens, quam princeps sub pannosis , & sordidis vestibus, aut gemma in plumbeo loculamento Θ Τeltis est Tullius praeclariores Graeciae philosophos fuisse iadicendo non minus graves, quam eloquentes & perpolitos. Aristotelem nobis describit f flumen oratioris aureum fundontem . Quod si, qui nunc circumfertur , talis non sit juxta S. Hieronymum& Tertullianum , quos sequitur Io. Clampoli cum aliis, quid

vetat credere alium esse. De Theophrasto inquit , quod s) divinitate loquendi nomen invenis, & de Platone , quod longe omnium quicumque scripseruηt extitit, ex suavitate o gravitate princeps Pliro . Atque iterum paulo insta, Video visum esse nonnullis Hatonis ct yemocriti loquutionem, etsi ab ι a versu, tamen quod tacitatius f

ratis , o clare is verborum luminibus utatur poema putandam. Hos

imitati sunt plures veterum Latinorum, Tullius ipse in philosophicis, Cato & Columella in rusticis, & in medicis Cornelius Celsus, qui propter nitorem sermonis Medicus Cicero , vel Latinus Hiae

SEARCH

MENU NAVIGATION