장음표시 사용
411쪽
minus foeus imaginarius dicitur locus, in quo apparet distinet, imago objecti, quod trans ipsam inspiciatur . so. Ex dictis haec sequuntur. I. Telescopium Galilaeanum eodem modo auget objecti apparentiam , sive ipsius objectivum
sit plano-convexum, & Oculare plano-concavum : sive illud sit utrinque convexum, hoc vero utrinque concavum, quia ratio eadem perseverat inter duos terminos, quando hi per eamdem quantitatem multiplicantur vel dividuntur . SII. Telescopium , quod habeat obiectivum plano-convexum , & Oculare utrinque concavum magis amplificat obiectum illo, quod habeat Oculare plano-eoncavum; Nam longitudo socio ectivi major e1t respectu subdusae longitudinis soci ocularis, quam duplae. III. Telescopium , quod habeat obiectivum plan conV xum magis amplificat objectum illo, quod habeat objectivum utrinque convexum a Nam longitudo soci objectivi plano. convexi dupla est longitudinis soci objectivi utrinque convexi; ergo major in primo casu, respectu longitudinis soci ocularis , quam in
IV. Quo major fuerit longitudo soci objectivi, & quo munot illa soci ocularis , eo maius apparebit objectum . Hinc tamen inserre non licet applicari posse oculare soci quantumvis parvi obiectivo soci quantumvis ingentis. Nam pauci radii ex objecto pupillam tunc ingrederentur, adeoque desectu claritatis consula esset eiusdem visio . Adde qualitatem vitri, quod potest esse magis vel minus diaphanum , & industriam artificis, quae magis vel minus persecte elaborare potuit hujusmodi vitra . Objectivum autem minus diaphanum , aut minus persecte confisuratum postulat oculare amplioris soci . Quale igitur aptetur magis objectivo datae figurae, & soci sex periendo potius invenitur, quam determinatis
regulis, quas nihilominus apud Wolfium ci aliqui proponunt.
412쪽
De Telescopio thronomico. si . Elescopium Astronomicum est tubus duobus vitris ex x utraque parte convexis instructus, objectivo soci longioris, & oculari, quod vulgo lens audit, ci brevioris . I stellauicuntur hujusmodi vitra, quando sphaericitatem habent ex utraque parie aequalem, aliter scatena audiunt. Horum inter se distantia ea debet esse, ut seci utriusque incidant in eumdem locum intermedium . Ioseph Campani scribens anno I 664 dixit, 1J Telescopia ex pluribus lentibus convexis inventa, aut fallem fabricata fuisse a nancisco Fontana , o ab Antonio M. Sehirtio . Smithius ab consentiens in auctorem Schirtaeum , qui aliter de RheLta solet appellari, determinat etiam tempus hujus novi inventi ad annum circiter uo post illud Galilaei. Sed Montueta observat a)hoc ipso tempore , anno scilicet I 63o editam fuisse Rosam Ursinam a Scheinero, in qua apertissime docetur hujus constructio & usus, praemisso hoc exordio, P Sufungo rem a multis quaesitam ct desideratam, sed a nemine ante me quod sciam iuventam . Interea tamen
Cartesius in Dioptrica , quae primo Gallice prodiit ann. I 637 non loquitur nisi de Telescopio Galilaei . Ex quibus concluditur opus Seheineri ieetum non suisse a Cartesio, eidemque & Schetaero ignotam fuisse Dioptricam Kepleri ann. ICII editam , adeoque statim a vulgato Galilaei telescopio . in qua non solam fit mentio de Telescopio astronomico , sed ejusdem theoria explicatur, quae tamen tamdiu iacuit ab ipso met suo auctore neglecta, quia ad alia,
ut Montacta advertit, intentus ad illius usum non incubuit. a. Hoc telescopio remota apparent tamquam proxima, sed inversa, quod quidem Astronomis observantibus corpora cael stia , quae rotunda a nobis semper videntur, non creat incommindum , de quo solliciti sint. Quando hoc utimur ad observandas Solis maculas vel diametrum , opus est superimponere oculari vitrum utrinque planum, fumo accensae candelae obdumam, quod
413쪽
teste Selva 1 satius est, quam adhibere telescopium, cujus tam
obiectivum , quam oculare snt ex vitris coloratis, quod appellatur Helioscopium, quia ut ait Hevelius apud Wolfium sa) raro habentur vitra colorata aequaliter pellucida. Qui vitro tenuiter fumigato aliud viride superimponat, album conspiciet solem, quod reserentibus Trevolitanis 3) Barros Astronomus Lusitanus prumus advertit . Viridi omisso ruber apparet. Via radiorum lucis resilientium a quolibet puncto obiecti via sibilis, & tendentium per hujusmodi telescopium usque ad fundum oculi positi in soco oeularis, repraesentatur passim in libris physicorum opportunis figuris, in quibus videre est radios ex extremis objecti incidere in lentem ocularem permutato naturali eorumdem sita, ita ut caput locum pedum, & pedes illum capitis obtineant. Atque quoniam sub hae nova directione recepti ab oculo, intra ipsum per suos humores novam mutationem situs o tinent, fit ut imaginem objecti in fundo oculi exprimant rectam: Qua habita nascitur in anima idea objecti inversi propter consuetudinem ex dictis supra l. aas. contractam percipiendi objecta
inverso modo ab illo , quo ejus effigies in lando oculi formatur . 493. Campus telescopii astronomici longe amplior est Gali-heano, quia oculus per ipsum excipit radios convergentes utpote refractos ab oculari convexo . Ut talis obtineatur campus, qui totum, quod volamus objectum repraesentet, requiritur ut oculare
exhibeat luci superficiem talis magnitudinis, quae possit integram ejus objecti imaginem recipere, dum in se incidit iam formata per obiectivum ad distantiam sui soci . Modus, quo haec ocularis magnitudo determinatur , uideri potest explicatus a Bosel via chio Q, qui hac occasione advertit nihil conferre ad amplitudinem campi neque magnitudinem neque figuram objectivi ex eadem ratione, qua ex dictis q. a 3. pupillae dilatatio non influit in apparentem objectorum magnitudinem , quia scilicet cum Umnes radii, qui ab obectis reflexi in objectivum incidunt, coeant in ejus secum, ibidem etiam totam eiusdem imaginem exprimant
necesse 1 Sel in Esiposia. di Cannocch. ῖ Mem. de TreV. ann. I7sῖ.
414쪽
neeesse est. Quare objectivi amplitudo confert quidem multum ad claritatem , nihil vero ad integritatem imaginis. Apparentia objecti per hoe quoque telescopium visi est ad illam , quae habetur per oculum nudum, ut longitudo foci obiectivi ad longitudinem soci ocularis, quemadmodum demo strant molfius i , & Bostovich a) . Fac itaque obiectivum habeat secum ad distantiam viginti pollicum a se ipso, & oculare ad distantiam unius pollicis , erit obieelum visum per hoc telese pium vigesies maius, quam visum sine ipso . Propter hujusmodi augmentum apparentiae objecti pro distantia soci obiectivi , factum est, ut incubuerint diligenter artifices in hujusmodi vire
rum constructione a in qua Iosephus Campanius, & Eustachius Divinius .celebres erant Romae circa finem tarduli decimi septimi. Campanii artificiis usus est senior Cassinus in novis suis eaelestibus detectionibus, illumque Acta Academiae Physico-Mathematicae Romanae an. 1686, descripta a Carolo de Neapoli eiusdem pro- secretario a) reserunt consectile obiectiva, quorum secus erat ad distantiam ducentorum etiam palmorum . Hinc tamen inferri nequit adhiberi posse pro obiectivo soci longissimi oculare, quod opportunum invenitur pro objectivo seci longe minoris a Habet, da enim est ratio ad eam ocularis aperturam, quae recipiat non ita parvam objecti partem ex foco objectivi, in quo Wμs imago Armatur. Cum autem ut hoc obtineamus, dirigamur ab hae proportione, ut est distantia objectivi a suo Qeo ad diametrum imaginis, quam observare volumus , in ipso seco repraesentatae,
ita est eadem distantia simul cum illa ocularis a suo seeo ad quaesitam ocularis aperturam, iam exclusa est nimia ejusdem sphaericitas. Quae autem haec, & consequenter longitudo soci ocularis debeat este pro data illa obiectivi determinant, qui de his agunt, ut Hugenius, cujus in hae re tabulam a se constructam affert etiam Wolfius Q etsi contractam. 494. Persectio major addita nostra hae aetate suit huic ael seopio, & ceteris omnibus dioptricis, postquam observatum est fabricari posse quamdam speciem vitri, in qua lux magis restin-
415쪽
gitur, quam in alia vulgo cognita. Notum enim est ex opticis Newtoni quemvis radium lucis per vitrum opportuno modo configuratum transeuntem dissolvi in plures radios, quorum aliqui magis, aliqui minus a recto itinere deflectunt, & proprios sibi colores, cum separati sunt, praeseserunt. Hine fit ut radii sietransmissi ab objectivo, non coeant omnes in unum idemque punctum. Si igitur simul compositis vitris diversae vis refractivae fieri possent objectiva & ocularia , quae hanc radiorum dissipationem impedirent, multo major distinctio accederet , & major
etiam claritas propter maiorem aperturam, quae tribui posset o jectivis. Hoe profecto effectum est a sapientissimo Creatore in nostrorum oculorum constructione, per quos radii lucis transeuntes in unum tandem secum inveniunt post plures refractiones Iquas patiuntur per diversos eorumdein humores. Qua observatione Euterus excitatus incubuit in perquirendam Qrmam , inquam consormari deberent objectiva, quae in unum punctam radios tandem omnes congregarent. Atque rem eredens se assequutum, eam commentario inserto in Academia Berotinensi an. I diligenter explicavit, quod occasionem dedit pluribus aliorum disquisitionibus, quas Pegenas refert in additionibus ab Opticam
Smithii i , & in quibus sunt illae etiam Clatrautii, & Dolion dii senioris, qui tandem anno 1 s o teste Delalandio ca invenit
propositum ex parte saltem obtineri componendo obiectiva ex duobus diverse speciei vitris , quorum alterum Angli vocanterovinNas, coloris subviridis, alterum vero finitis, quod ea didisIimum est . Primum cum eamdem praeseserat vim refringe di lucem , ac vitrum commune, ejusdem est cum illo naturae . In secundo major est haec vis, & se habet ad primam ut 3 ad a,& alia proinde est ejus species . Hujus compositionem Angli nomdum communicarunt, sed Ernestus Zether apud eumdem Peg natem sa) invenit vitrum ex plumbo, & silice in certa ratione assumptis habere eosdem effectus, ac sin Pras. 4's. Inventa hac nova vitri specie Doliondius obiectivum composuit, tribuens vitro quidem magis refringenti figuram ex
una parte concavam , relicta altera, quae externa erit, plana; vitro autem i m. Add. 3. S) Pea. Add. s. pag. s.. a) Lxnd. Aitron. q. III 6. Disiligod by Cooste
416쪽
autem minus refringenti seu communi figuram utrinque convexam , atque ita utrumque conjunxit, ut radii maxime inter se differentes in refractione, violaceus & ruber, in eumdem forem
convenirent . Mussehenbroctius ci) subjicit oculis per figuram. hujusmodi objectivum . Praeter vitrum sint, aliud inventum est, quod dicunt 'as , cujus vis refractiva est ad illam vitri eommunis ut 3 ad 4. Hujusmodi composita obiectiva vocantur acbromatica graeco nomine, hoe est sine coloribus, quia in his radii
lucis non patiuntur, sicut in vulgaribus eam refractionem, quae seorsim ponat eorumdem colorata elementa . Equidem vidi duo
telescopia eum hujusmodi objectivis, in quibus augmentum ci ritatis erat satis sensibile , sed colorum separatio aliqua adhuc apparebat : Bostovichius autem testatur ca) nullum adhuc se vidisse ne ex iis quidem ab ipso Dollondio elaboratis, cui achromatici
nomen jure conveniret, quoties magnus esset campus, & magna objecti amplificatio : idemque universim fatetur citatus Mus- schenbroekius . Residua haec imperfectio sine dubio oritur exoculari, quae separet necesse est colores, nisi & ipsa ex vitris diversae speciei componatur; Hoc enim non solum theoria, sed experientia jam evicit, eodem Boseovichio narrante ca) se &alios obtinuisse per ocularia rite composita ex diversis vitris, objectorum imagines prorsus achromaticas, telescopiis magni campi& incrementi. Quanti nihilominus aestimanda sit Doliondiana ii ventio . facile intelligit, qui noverit rantam esse imperfectionem vulgaris telescopii, quae a radiorum diversa refractione oritur, ut ad eam, quam fieri potest minuendam , quando observantur obieeta clariori luce fulgentia, secus enim est de paulo obscurior,bus, soli radii , qui claea obiectivi medium incidant , permittantur transire, caeteri vero intercipiantur anulis opacis, qui di phragmata audiunt, ex quibus praeter illam, qui omnibus telescopiis dioptricis excepto Galilaeam apponitur in soco objectivi, ut limata quodammodo evadat tota obiectorum imago, unus st tim ipsi obiectivo applicatur, ea praeditus latitudine , quam Hugenius quidem apud Nolfium certis regulis definit pro diversa
417쪽
telescopii longitudine: Wolfius autem si author est, ut pro hae
determinatione experientiam considamus, docens modum, quo haee expedite instituatur . Gontra vero in Doliondianis amplior relinquitur aditus luci, ita ut Delalandius ca) meminerit de uno ex his, cui, cum secus esset ad distantiam pedum 3 - - , impune artifex permisit aperturam Pollicum 3 l. ARTICU Lus v. De Telescopis terres,i. 96. Π Elescopium terrestre est tubus habens obiectivum , &I alias duas lentes praeter illam, quam habet telescopium Astronomicum, sive habens obiectivum & tria ocularia; sic enim Vulgo appellantur omnes illius lentes , prout distinguuntur ab obieetivo . Montacta ca) arbitratur Schirtaeum esse ejus auctorem: Smithius Campanium e communiter Roma creditur locus, equo primum prodiit haec inventio . Binae lentes quaecumque collocantur in ea inter se distantia , quam socii arum simul sumpti determinant, ut dictum est in Astronomico . Exactiorem modum determinandi hane lentium inter se distantiam eredit Eschinardus se invenisse, & apud ipsum cs legi potest. Per hanc ocularium numerum, dummodo omnes sint aequalis soci, amplificatio quidem objecti eadem apparet oculo in soco ultimae ocularis collocato, ac illa quae habetur per telescopium astronomicum , ut
demonstrant molnus J , & Bostovici, : sed repraesentatio obiecti est juxta situm, quem realiter habet, quod quam opportunum sit contemplantibus obieeta terrestria , intelligi potest ab incommodo , quod nobis crearetur, si inverso modo videremus homines, aedes, arbores, aliaque. Facile autem percipitur, cur
per quatuor hujusmodi vitra appareant objecta iuxta proprium sibi situm, si observemus cum Guillelmo Molineux in Trans
418쪽
TERRESTRI. 3Isctionibus 1 , quod sicuti telescopium ex duobus vitris convexis repraesentat objectum inversum : ita aliud telescopium ex aliis duobus vitris convexis, quod dirige retur in obiectum jam inversum , illud erectum repraesentaret: Sed uniendo duo ista relescopia fit telescopium ex quatuor vitris convexis : ergo hoc debet repraesentare objectum erectum . Qui viam radiorum per hujusmodi telescopiam inspiciat in figuris , quas hie pariter exhibent passim Auctores, oculis ipsis percipiet omnes imaginum mutati
nes, quae tandem rectam objectorum visionem producant.
4s . Eustachius Divini, quemadmodum ipsemet explicat a
singulas tres lentes oculares componebat ex duabus lentibus pi no-convexis , quae simul unitae ex parte con exa, & inclusae circulo ligneo repraesentabant vitrum ex utraque parte planum . Atque
inter alias commoditates hujus constructionis illam praedicat, quod non habeatur hoc modo consueta in aliis colorum separatio. Alii apud Boseoviehium s) primam & secundam lentem ad augem
dum campum telescopii componunt ex duabus ex utraque parte convexis , altera, quae respicit obiectivum. minus acuta, & altera magis; Hinc totum systema ocularium constat ex quinque lentibus. Laurentius Selva loco lentis ocularis ex utraque parte convexae suadet ) adhibere duas lentes plano-convexas simul unitas ex sui parte plana , utpote quae minus tollant claritatis ex hoe telescopio . Idem considerans telescopia astronomica non su iacere detrimento luminis nascenti ex refractione per tot lentes, quot habet telescopium terrestre , eam methodum exequutus est,
quam alii ut Wolfius s) jam olim monuerant, applicandi te imscopia astronomica etiam ad intuenda terrestria sne ullo incommodo inversionis objectorum . Rem apposito speculo plano r flexionis ex metallo, non longe a soco ocularis sub angulo semi- recto ad axem telescopii, feliciter persecit, ex quo tamen fit, ut reliquum tubi sit in aliam directionem , ita ut oculus a latere intueri debeat objectum , quod nescio quam incommode accidat ad illud saltem prompte inveniendum. Objecta hac via non reprae-
419쪽
sentantur quidem eversa : attamen quae in illis sinistrorsum sunt apparent dextrorsum & viceversa . Telelcopium hoc species quaedam est Polemoscopii, quod a Wolfio definitur, c I tubus recummus adspectanda objecta oculo non in directum jacente idoueus, cujus
constructio apud eumdem a), vel apud Pluchem a) videri potest. Illud Ioannes Hevelius excogitavit anno 16 3 7, & appellaVit polem copium , quia in bello credidit utile esse ad detegenda ex tuto loco intra arcem , vel castra , quae hostes per diem moliuntur. 4 98. Cum objectum tum in hoc, tum in astronomico teIN scopio majus appareat pro ratione majoris distantiae Bel objectivi, adeoque longitudinis ipsius instrumenti haec comparatur per multiplices tubos ex chartacea materia compactos, quorum unus intra alterum ingreditur, & eum opus est singuli extra singulos diducuntur . Modum , quo illi componuntur, accurate proponit
Wolfius ) . Verum quando per hujusmodi tubos habetur longitudo, quae excedit palmos quindecim , aut paulo amplius, Telescopium vi gravitatis curvitatem quamdam acquirit, quae inutile illud reddit, quia tollit reetitudinem necessariam ad occursu in radiorum objectivi in lentes. Huic incommodo, longitudine no dum plus nimio aucta, aliqui occurrebant tubos conficiendo ex subtilibus tabellis, quas in figuram hexagonam , vel octogonam ad faciliorem constructionem simul uniebant. At pro majori longitudine centum , & amplius palmorum non solum opus est alia methodo ad conservandam tubi rectitudinem , sed etiam machiana aliqua, qua facile tractari possint. Qua in re multi muIta excogitarant & scripserunt. Acta Academiae Romanae supra h. 48s )citata describunt constructionem tubi longi centum palmos, &machinam pro illius usu ex inventione Celebrini Tudertini. Philippus Bonanni' s) aliam destriuit machinam excogitatam ab AEgidio de Gottignies Matheseos Prosessore in Collegio Romano, de qua meminit etiam Franciscus Blanchinius 6), & de illa inventa & adhibita ab Iosepho Campanio- Aliam ex Cherubinio explicat Wolfius ) , qui de aliis meminit expositis ab Hevelio,
420쪽
ΤERRESTRI. I& Campanio i) , & illam describit inventam ab Hugenio, quae
contenta est exiguo tubo in eludente obiectivum, & alio includente oculare, & filo serico, quod utrunque tubum conjungit productum per spatium quod vis, quod inter illos intercedat. At quis de his jam curat Z postquam observatuin est Telescopia terrestria longiora viginti pedibus repraesentare objecta perpetuo su sultantia propter continuum motum aeris, qui tunc visibilis redditur : & multo magis postquam inventa sunt telescopia Gregoriana. De his interea haetenus commemoratis videri potest Io. Gabriel Doppelmayer, qui anno I ai edidit Norimbergae continuationem operis Nicolai Bionis, ubi agit de fabrica, & usu instrumentorum, quae usque ad sua tempora fuerant excogitata, &ad usum perducta. ARTICULUS VI. . De Te copio Gregoriano, Mevptoniano, ct aliis. ss. Elaseopiam Gregorianum est tubus ex aurichalco eom-
metus, qui postquam per maximam sui partem con
servavit aequalem diametrum , tandem restringitur in tubum satis angustum . Apertus est tubus 2mplior, habetque in fundo , ubi adhaeret tubus angustior, speculum, vel potius anulum concavum ex metallo artesecto optime perpolito, in quo radii lucis ex o lecto , in quod hoc telescopium dirigitur, refleetuntur. Radios sic reflexos excipit aliud speculum reflexionis diametri paulo amplioris ea apertura, quae est in speculo reflexionis. Sustinetur secundum hoc speculum apta virga, quae tubo ita unitur, ut illud proximius, & remotius fiat ab apertura tubi, prout opus est ad distinctiorem visionem. Ex eo iterum reflectuntur radii in fumdum labi, & per ipsius soramen instructum vitro planinconvexo, vel ut placet Selvae ca) ex utraque parte convexo, tandem ad Oculum perveniunt, & objectum repraesentant amplificatum quam
scio. Gregorianum dicitur, quia Iacobus Gregori natus Auberdenti in Seotia ejusdem ideam dedit in sua Optica promota, quam anno 1663 edidit, etsi ex causis. de quibus meminit Montu E e e cla i Id. ibid. q. 3 s. ca Seiri Cranocch. par. I. q. a.
