장음표시 사용
441쪽
tes massas, igneum Solis oceanum perreptantes, quae paulatim in latum fumum vertuntur, & citius lentiusque consumantur, atque tunc dicit , i) procul dubio multo altisrei esse Sotis superjicie .sa . Quoniam quae in limbo occidentali disci Solaris primo erant, post dies Ia consequuntur orientalem limbum, & deinde post dies circiter quindecim iterum in limbo occidentali apparent, mutantes interea cum sunt in medio disci figuram . quam habebant prope limbos, hinc deprehenia est Solis circa suum axim ab occasu in ortum conversio, de qua Io. Fabricium jam Eine loquutum testatur Wolfius a , & synodicam quidem compleri spatio dierum a cum triente vel semisse, periodicam vero diebus circiter as dicit in Transac. philosoph. 3) Hallejus, celebris moderator speculae Greenvichianae , Uraniae in Anglia domicilii, mortuus an. I7 a, & brevi Monluctas declarat Q. Ex iisdem etiam observationibus compertum est axem , supra quem Sol revolvitur non congruere cum Eclipticae plano, sed huic inclinari per angulum graduum circiter 8 3 ex una parte , & consequenter s' ex ab tera , ut constat ex plurium observationibus, quas reseri Des
s a 8. Ex similibus signis in Marte Iove & Uenere per haec instrumenta cognitis detecta est similis singulorum revolutio supra suum axim ab Io. Dominico Cassino primum , ut volunt Eschia nardus μ), dc Bostovici, ), quam circa Jovem confirmarunt o servationes Hook ii locis a Derhamo notatis 8a, Hugenii, & Pi- cardii, qui detexit formatum este in figuram sphaer Oidis latae , quae dici potest consequentia quaedam celeris ipsius rotationis, quae elevat partes ad AEquatorem positas. Idem Cassinus cum esset Bononiae Prosessor Astronomiae observavit illam Veneris anno I666,& sequenti, quae tamen post annos etiam amplius quam ΣΟ, nondum vulgo credita fuit, cum Eschinardus in sua Astronomia edita 1 Mus2 h. Introd. ad philos.
442쪽
PER TELESCOΡ Ι Α. 4 a 3 edita anno 168s dicat I aliquos suspicatos esse de motu vertiginis etiam in Venere. sas. Ex analogia concludimus similiter revolvi Saturnum &Mercurium , etsi nondum habuerimus modum id de illis cognoscendi, qui non exhibent partes in suo disco illuminatas diverso modo, Saturnus quidem propter illuminationis debilitatem: Memcurius vero propter nimiam Soli propinquitatem ; Nos enim iulum e terra intuentes numquam videmus distare a Sole supra gradus circiter 28 , quae est, ut aiunt Astronomi, ipsius elongatio maxima . Whistonus ca) cognitam Planetarum supra suum axim revolutionem vult accedere ad illam temporis quantitatem, quae
sequitur in subjecta tabula Solis dies a s horae G
sideribus non solum spharicum motum una cum universo tribuit, sed unia cuique etiam morum circa proprium centrum concedit ἔ cui Corsinius adjungit illud Attici Platonici. quod extat apud Eusebium cs, praeter communem motum, quo suis in orbibus illigata Fctra moυ:ntur Iam Ma , quam errantia , suum quibusque Plato ac proprium 13 Escli. Curs pliyLAstronom.
443쪽
prium aberum ad ungit, qui fit cum illorum corporum natura refuncte ui a Globosa enim cum sint, jur: volubili quodam , ct in orbem idicitato moru singula mov:ntur , in quo palam fit, qua id ratione concluserunt. s 3 o. Iisdem instrumentis compertum est Iovem circumdari quatuor Lunis, quae ipsses satellites nuncupantur. & semper in eadem recta linea veriantur , aut parum ab ea aberrant, magis sortasse deinceps aberraturae juxta observationem Maraldi, qui in clinationem orbitae tertii satellitis perpetuo augeri suadet in Actis Academiae Scientiarum Parisiens. anno I 4 . omnes autem ali quando ad eamdem partem Iovis se tenent, aliquando utrinque distributae conspiciuntur, ut Galilaeus exponit cI in accurata nar
. ratione suarum de his observationum, quas incoepisse se dicit a die septima Ianuarii anni I Io. Quare cum Simon Marius arrO-get sibi primatum hujus detectionis, ut ipse titulus libri Mundus ovialis anno Icos detectus a se editi anno ISI indicat, & Tr voltiani quidem reserant ca) hos satellites ab eo Ulmae demonstratos o Decembris anni 16os : Wolfius vero dicat 3
rium tres illorum vidisse circa finem Novembris anni 16Os, Omnes autem Ianuario & Februario anni 16 Io, restat, quod Galilaeas primus fuerit, qui publici juris secerit suas tum observati nes tum cogitationes circa eosdem , quos ut Principum Mediceorum familiae blandiretur, appellavit Stellas Medictas: & singulis deinde nomen imposuit Perieatus reserente Gassendo 4 , extimo quidem Catharinae, alteri qui pone sequitur Mariae , quae ambae fuerant ex Mediem familia Reginae Galliarum , tertio Cosmi majoris, & intimo tandem Cosmi minoris: Marius vero dista tiorem satellitem appellavit Saturnum Iovialem, ab hoc secundum Iovem Iovialem , tertium venerem Iovialem, & quartum Mercurium Iovialem : Io. tandem Dominicus Cassinus, eaput Cassinianae familiae, quae tres jam insignes Astronomos successive protulit., in Italia natus anno a 6as Perinaldi in Comitatu Niciensi , & Parisis mortuus anno I Ia, qui cum post Bonaventuram Cavalerium constitutus esset Matheseos Prosessor in Academia Bononiensi an
444쪽
nos natus as , horum motus diligeatissime observavit, ut testantur ejusdem Tabula Mediceorum Satellixam Romae editae anno I666,& iterum Parisiis correctiores anno 16sa , eosdem nominavit Palladem , Iunonem , Themidem , & Cererem. Unde factus est hic versiculus: Pallas Funo Themisque Ceres ιibi Dppiter ad ant, Ex quibus Pallas proximior est Iovi, quem sequuntur eaeteri eo ordine, quem habent in versu. Praecipue commemorandae erant hae Cassini tabulae, quia cum repertae essent a Picardo Caelo consormes supra ipsam Auctoris ex pestationem, tam celebrem illum reddiderunt, ut Ludovicus Nagnus eumdem ad sexennium primo impetraverit a Clemente IX, & a Senatu Bononiensi pro suo observatorio Parisiensi. cujus parens fuit, & primus moderator ab anno IS I, quo illud coepit inhabitare , quin amplius Parisiis nisi ad tempus discederet, iure civitatis a Rege donatus, & annuis redditibus cumulatus.s 3 i. Ex ultimis observationibus Smithius cr) periodum singulorum , & distantiam a centro Jovis desumptam ab ejusdem s inidiametro, determinavit, ut sequitur. Satell. Tempus period.
Breve tempus concessum perio o Satellitis omnium intimi in eau se est, ut relipses patiatur frequentissimas, quarum observationes vidit iam Galilaeus magno posse esse emolumento ad inveniendas accuratius locorum longitudines ad persectionem Geographiae &Hydrographiae . Cum enim commune sit apud Astronomos temporis diurni numerationem incipere ab appulsu Solis ad meridianum , sub quo sunt, si ex his duo sub diversis meridianis positi designent accurate tempus, quo observarunt principium aut sinemeelipsis determinati satellitis , statim planum faciunt, quantum alterius locus sit altero orientalior , & quot proinde gradus inter se
445쪽
distent. Aliquas hae via locorum correctiones institutas protulit Lavalius in monumentis Trevolitanis IJ , de ad eas promovendasPoundius apud Smithium sa) diligenter incubuit in perficiendas tabulas motus hujus intimi fatellitis post Cassinum , qui primus pro singulis protulit, & Halleium, qui easdem expolivit, quin d bitandum sit ab his fuisse reparatam earum jacturam , quae ana647 una cum morte Vincentii Re inerti discipuli Galilaei, qui eas ex suis , & magistri observationibus coristanti plurimn annorum i bore institutis digesierat, di ad typos jam paratas habebat, penia
Illud commemoratione dignum in his Satellitibus etiam est . quod observati sint non semel a Cassino , & Maraldo apud Wolfium 3 mutare magnitudinem, quam plerumque solent praeseserre in eadem ab Iove, Sole, & Terra distantia . Ita ill
rum quar tus visus est aliquando maximus, qui ut plurimum minimus apparet: & tertias aliquando aut aequalis aut minor caeteris apparuit, qui alias videtur maximus. Hi ne aliqui colligunt eos circumcingi sua atmosphaera, in qua nubes aliquando coner
scunt: alii apud Sinithium conjiciunt ipsos revolvi sup- suum axim , & habere ingenitas sibi maculas, cujusmodi sunt in disco
Lunari, quae dum telluri obversae sunt, minuunt eorumdem claritatem .
s s a. Praeterea telescopio Christianus Hugenius, celebris etiam in hujusmodi instrumentorum construetione primus detexit anulum Saturni, quem quisque jam videre potest per telescopium rite constructum decem aut paulo amplius pedum, qui tamen pro diversa sui positione respectu terrae non semper sub forma anuli o servatur . Atque Hugenius quidem anno primum 16ss juxta Monti lam s) conspexit Saturnum quasi duabus ansis satis angustis instructum , quae deinde ampliores evaserunt, ita ut inter linias potuerit fixas conspicere . Alio tempore anias in duo recta brachia vidit commutatas, quorum pars propior ejusdem corpori latior erat, & obscurior reliquis partibus et & aliquo etiam tempore haec quoque via sunt evanuisse, & Saturnus apparuit rotundus,
446쪽
sed distin dis in medio disci linea paulo obscuriore. Rationes huiusmodi diversarum phasium continentur in diverso sint, quem respeetia terrae obtinet hic anulus, Saturno suam orbitam describente . Astronomi, qui minus perscistis usi fuerant telescopiis , ut Hevelius i), Robervallius, Hodierna, & illi, quibus Ioseph Campanias a) opposuit observationem per sua telescopia a se, & aliis
multis institutam consorinem , narrarunt nobis Saturnum pati diversas alias admirabiles phases, quarum omnium causas lasti sunt sibi esse ignotas, quin abstinerent a diversis excogitandis: sed Hugenii meliora instrumenta demonstrarunt multas ex illis esse rejiciendas inter ludibria nata ex instrumentorum imperfectione, dc phaenomena , quae vera sunt, carerst omni mysterio , quippe compertum est, & confirmatum ex aliorum successive Astronomorum diligentissimis observationibus omnes hujusmodi phases esse diversas apparentias, quas nobis exhibeat necesse est Saturnus cinctus anulo tenui plano , & ad Eclipticam inclinato , quemadmodum jam antea Hugenius ex sua theoria 3b, seu systemate Saturni edito anno 16ss praediiserat. Quod autem hie anulus originem habuerit ex eauda Cometae alicujus accedentis Saturno conjecit Maupertuisius ), sed fatis improbabiliter ex rationibus, quas assert ortandus s . illud certum est spatium interpositum inter globum, & anulum esse vel aequale vel majus ipsa anuli latitudine , & maximam ejusdem diametrum esse ad illam globi ut et ad 3 juxta Poundii observatioues, qui illam Hugenii, ut s ad 4
3. Idem Hugenius detexit etiam anno 16ss per telescopia pedum Ia, & 3a quartum ex Saturni Satellitibus, qui periodum suam spatio dieram circiter I 6 absolvit. Alios quatuor, quinque enim cogniti sunt Samrni Satellites, Cassinus detexit ex observatorio Parisiens regnapte Ludovieto XIV. per telescopia Iosephi Campanii diversae magnitudinis diversis temporibus, & sidera Lodoicea in honorem Regis appellavit. Ordo iuxta Wolfium 6 horum in-Η h h a ven
3) Hug. Systema Saturni . 43 Maup. Disserentes figures des
447쪽
ventionis hie est. Quintum seu omnium remotissimum, qui habet periodum dierum circiter octoginta vidit anno 167 I per tet scopium pedum 17, quam epocham dat etiam Smithius i), &nemo negat illum a Cassino detectum in Gallia, quo non pervenit ante an . I 66s . Quare plane erravit Daniel Barioli, qui in libro Ricreaetione deISavio ex editione anni I66o, quam prae manibus habeo , meminit a de duobus Saturni Satellitibus usque ad illud tempus cognitis. Tertium , qui periodum suam conscit intra qua-ruor dies cum dimidio , & paulo amplius vidit anno I 6 a perte-lescopium pedum 3s . Hinc Malebranchius in libro do isquisitione Veritatis, quem vulgavit post annum I673 tribuit Saturno a) Satellites tres. Primum tandem, cujus periodus est paulo minor duobus diebus, & secundum, cujus est periodus quasi dierum trium, deprehendit anno I 68 , primo quidem per Teleseopia pedum Ioo, & 136 e deinde vero etiam per telescopia Campanii pedum 47, & 34 , atque per telescopia Borellii pedum o, & o r& tandem per telescopia Artouquellii pedum Iss , & 8o . Cet rum aliqui ex his Satellitibus non ita facile inveniuntur a quibus vis observatoribus , etiam in Astronomicis rebus exercitatis. Deris hamus de se profitetur numquam potuisse nisi de tribus habere certitudinem ex rationibus, quas ibidem adducit. Accuratius periodum & distantiam singulorum a centro Saturni in semidiametris anuli offert Smithius in subjecta tabula Sateli.
s s 4. Alii Planetarum satellites praeter jam dieios noti non sunt. Exclamatum quidem est non semel, & anno praesertim I 6 I r sertum esse satellitem circa Venerem : sed silentium deinde factum est . Fortasse tam parum lucis resectis, ut praeter determinatam
448쪽
positionem . oculos etiam requirat satis aeutos, & Astronomum satis expertum, & de Caeli spatiis satis instructum. Major fuit clamor excitatus anno I642 a Schyrtaeo, qui praeter quatuor iam notos Iovis satellites, dixit se observasse alios quinque, quos stellas Urbano-octavianas, quia sub Urbano VIII Summo Pontifice, vel Ferdinando-tertianas , quia sub Drdinando III Imperatore,
vel Agrippinas, quia Coloniae Agrippinae primo a se visas, credidit posse appellari. At Gagendus peculiari commentario illum errasse demonstravit si . Quare hallucinatus est Carlencas a , ut jam monuerunt Trevolitani 3), qui Gassendo id tribuit, quod ipse ex prosesso impugnavit. Sunt qui etiam Galaxiam seu Viam Laetram velint consistere in lumine multarum stellarum , quas ibi detegunt his instrumentis, quae fuit olim Democriti opunio apud Plutarchum ) , qui plures , in quas veteres in hac quaesione abierunt, commemoravit. Idem direndum esse de duabus nubeculis. quae polum Antarticum versus conspiciuntur, author est
Gravesande s). histonus autem confidenter de via Lactea dicit , 6) Nunc nihil notius aut apertius esse potest, Hibit esse aliud viam
lacteam, quam sellarum minutissisarum congeriem, quarum singuia oculis patuerunt telescopis adjutis planissime t idemque ante ipsum dixit Daniel Barioli ) . At hujusmodi in hac re evidentiam aperte negavit Derhanius, qui observans galaxiae lucem esse albicantem , & accedentem ad eam , quae solet nobis apparere ex rest
xione , putavit c8 verius dici oriri ex reflexione lucis multorum Planetarum ad diversas fixas pertinentium, quae ibidem colliditur. s p. s. Non est tandem reticenda per Telescopium hahita cognitio de continua vicissitudine in magnitudine apparenti diam
etri planetarum, ex qua compertum est eos modo accedere , modo recedere a terra. Cum enim diametri apparentes sint in ratione inversa distantiarum ab observatore, necesse est , ut Planeta , cujus
449쪽
cujus diameter aucta apparet, si minus di ilans a nobis, ae qua do minor observabatur. Hoc modo concluditur errata veteres qui Martem cireum terram circulariter moveri erediderant, &contra statui rur circa Solem moveri: ex quo fit, ut modo major
appareat, cum scilicet terra mediat inter ipsum & Solem, modo vero longe minor, cum Sol mediat inter ipsum & terram. Simialiter quoniam in solstitio hyemali diameter Solis videtur sub angulo omnium maximo as. 47 : in solstitio vero aestvo minor observatur se quam uno minuto primo , cum sit 3I'. 4o , jure imsertur Solem propiorem esse terrae per hyemem, quam per aestatem . Neque hanc conclusionem debilitat major Solis calor per aestatem , quam per hyemem; Hoc enim ex duplici causa provo.
nit ι Altera est , quod aestivo tempore magis perpendiculariter incidant in atmosphaeram radii Solis propter majorem ipsius altitudinem supra horigontem, quam tempore hyemali; Facile enim patet datam superficlam pluribus percuti radiis, si normalis sit radiis incidentibus, quam si extra hunc situm illos excipiat. Α, tera est tangior mora quotidiana Solis supra horigontem pro aucta ejusdem supra illum altitudine, ex quo magnum fit continuo
augmentum Calaris, quod per brevitatem noctiuin nequit,ev
. si Icroscopiis debentur innumerae ignotorum prius ani-LV mantium ac corporum cognitiones , & aut novae autelariores ideae de eorum structura & aliis . quae in ipsis naturaliteraecidunt. In his est continua circulatio sanguinis & lymphae per proprios singulis hisce liquoribus ductus, quemadmodum nitidis-
sime conspicitur per microscopium in ranis. Ranam equidem viventem crucis in morem alligavi supra tabulam perseratam ad recipiendum microseopium , postquam incisione faeta in ejus latere eduxeram partem aliquam mesenterii. Ab ea hoc modo collocata particulam ejusdem visceris per uncinos, aciculas incurvatas , apte suspendi e regione microscopii, eique illuminatae per lucernam ante ipsam positam applieato convenienter micro scopio,
vidi torrentes aquarum in ductibus lymphaticis, & sanguinis in
450쪽
venis per unam partem , & arteriis per oppositani a videbam enim decurrere globulosum sanguinem in aliquibus canalibus in contrariam partem illi, per quam in aliis fluebat . Hac via quasi oculis subjicitur, quod jam notum est circulationem sanguinis sic princedere. A vi eordis exprimitur ille ex suo ventrieulo sinistro inaortam , sive arteriam magnam, & urgetur eontinuo usque ad ultimas totius corporis partes, a quibus per venas, quarum conne
xio cum arteriis dicitur anastomosis, & quarum finis est in trun- eum venae cavae, delabitur in dexterum cordis ventriculum : ex hoe per arteriam pulmonalem tendit in pulmoues, & ex his tandem per venam pulmonalem iterum in ventriculum sinistrum d sertur . Quod tanta celeritate fit, ut labdeustis rationibus modo ,
quem alibi si exposui, Borellius censuerit libras asci sanguinis
ingulis horis a corde .hominis eructari. Absit tamen ab hac ac- qui1ita cognitione conclusio, quam olim non pauci deduxerunt, quod posse hac via vitiatus vel morbo vel senis sanguis com mutari in alium sincerum & vividum, emisso primo per unam partem, dum per aliam alter transfunditur. Quod cum aliqui ausi fuissent tentare etiam rescissa hominum arteria , intercesserunt MMgistratus narrante Senaco a), qui rem tanti periculi omnino Ve- tuerunt . Restent igitur haec commenta seu cogitationes inter Poetarum fabulas, in quibus solum placet legere ca):
stricto Medea recludit Ense senis jugulum , veteramque exire cruorem
Passa, resist succis, quos pqstquam combibit Aeson
Aut ore acceptos aut vulnere , barba comaeque Canitie posita nigrum rapuere colorem .s 37. Singulas cognitiones, quae his instrumentis debentur longum esset enumerare. Μusschen broexius ex primis, qui observationes microscopicas descripserint , credit esse Franciscum Stelluti Fabrianensem , qui aliquas de apibus edidit anno I 6as,& per errorem Stellati appellatur a Philippo Iacobo Saclis a Lewenheimb s . Hic consuli potest, qui compendium eorum,
qua O De Mundo. num. I r. q. 10 s. ad Sen. Struchire dii coeur to.2. Sac. in Acad. curiosorum Ovid. Metamor. lib. T. an. 67o .pa.49.
