장음표시 사용
461쪽
librio altitudinem habebit Mercuriolaspenses in baro tro. De lisse , ut restre idem Delalandius, intra Otium quinque annorum invenit variationem hanc non superare Parisiis pollices duos cum duabus lineis; Semel enim intra hoe tempus vidit barometrum deinpressum ad altitudinem pollicum as, lin. 6 eum sex decimis luneae t & semel elevatum ad illam pollicum a S lin. 1 cum quatuordecimis . vas in quo stagnat inrcurius habeat eam amplitudianem , quae non exiguam quantitatem Mercurii contineat. Quoniam autem cum ascendit barometrum, multum etiam de s
manti inrcurio absorbet: & contra illo multum descendente , multum etiam foras eructat, ideo opus est, ut visibilix linea d eta sit intra hoc recipiens, quam constanter contingat Mercurius, di ex qua incipiat mensura altitudinis observandae, ad quam Mesecurius suspenditur . Haec linea expeditius etiam obtinetur per Glum , quod quoties libeat sacile tenditur ex oppostis labris recipientis ita pleni, ut consanter Mercurium stagnantem radat, ade que hunc prout opus est modo augendo modo minuendo. Hac ratione videntur satis evitari impersectiones illae, propter quas de
Luc apud eumdem Landium ij nollet adhiberi hujusmodi recipientia in barometris, eisque tabum recurvum , qualem habent . quae vulgo veneant, praescribit praeserendum , cui opinioni, qui adhaereant, observent oportet, quae circa latitudinem , & altitudinem brachii minoris Nolfius a) docet esse attendenda. Tandem cum soleat enunciari quantitas altitudinis, in qua sit. Mercurius per pollices Parisienses, opus est exacta mensura pedis P risiensis . Haec deportata in tabulam , cui verticaliter adhaereat tubus , dividatur circa ultimos pollices saltem in quaternas quaiaque lineas, quibus sui numeri apponantur, & in promptu se per sit scala geometrica mobilis, passim a Geometris, ut a Wolfio a) explicata, quae decimas lineae partes exhibeat, ut facile eruatur distincta altitudo pro quovis tempore per pollices, lineas,& linearum decimas.sso. Quamvis variationes etiam minimae in altitudine hae ratione fiant satis sensibiles observatori, nihilominus tum has tum
462쪽
caeteras omnes multo sensibiliores reddit alter tubus primo additus iuxta modum, quem Hugenius docuit in Diario Sapientum ad annum 16 a ci) , & reserunt molfius a , Desagulierius 3 , En- elopaedia ) , & magis ac magis perfecerunt Hookius, ct L hirius apud Muschenbroekium s . Ille sic se habet. Loeo unius tubi syphonem adhibe , cujus brachium latius desinat superne intubum adhue ampliorem . Hoc continere debet Mercurium . Auterum vero brachium, postquam tres vel quatuor digitos uniso mi cum primo brachio amplitudine processerit, coarctetur in t bum satis gracilem ad altitudinem etiam majorem altero, quae non debet esse minor triginta trium vel quatuor pollicum Parisite sum . Tubus gracilior continere debet liquorem aliquem color tum, idemque relinqui debet apertus, alter vero hermetice clauissus sit oportet. Per tabum apertum graciliorem, quem artisex terminare posset in figuram infundibuli, quod deinde completo olere tollatur, primo quidem immittatur Mercarius, ita ut occupet totum tubum sibi destinatum , quod obtinebitur hunc inclinando ad horigontem, ita ut altitudo eius perpendicularis sit minor pollucum et . Immissa hoc modo ea quantitate Mercurii, quae satis est ad solitam in vulgari barometro suspensionem, cujus mensura incipere de more debet ab ea altitudine, quae sit serme ad libetitam cum illa , in quam desinit pars amplior alterius brachii . infunditur liquor coloratus usque ad certam altitudinem . Hic una cum columna aerea , qaae per orificium tubi angustioris intrediens incumbit fluido , aequilibrium faciet cum columna Mercurii. s s I. Ex constructione ipsa deducitur, quod si in tubo adhue circa verticem ampliori, quam in toto inferiori decursu Mercurius vel minimum quid & oculis insensibile elevetur , vel deprimatur, elevatio vel depressio liquoris necessario consequens in tubo graciliori erit satis sensibilis , quoniam dum Mercurius vix lineam occupat in amplo vase , multas necesse est liquor occupet iasatis angusto tu . Quandoquidem autem liquor continetur in
463쪽
nescente , non habebitur accurata cognitio altitudinis audita vel imminutae in Mercurio nisi adhibita quadam aequatione . Hare modo, de quo iam dico, obtineri potest. Notum habeatur in qua ratione sit incrementum vel decrementum liquoris in tubo aningusto hujus Hugeniani barometri ad incrementum Mereurii in altero barometro, quod constet unico tubo, pro singulis lineis, aut certis linearum partibus, quibus subjacet haec altitudinis variatio. Iam si in Hugeniano aliquando liquor coloratus non respondeat notae altitudini, quam deberet habere sub certa barometri vulgaris altitudine, concludendum est evaporasse quicquid ab illa deficit, illudque computetur nece1le est tamquam si adesset. Wolfius ad effugiendam hanc comparationis molestiam consulit si adhibere oleum Tartari per deliquium . Alii utuntur aqua communi cum parte sexta aquae regiae permixta , ne frigore in glaciem concrescat, cui superimponunt guttam olei ex amygdalis dulcibus; oleum
ssa. Ante Hugenium cogitatum suit de simili batometro ;Ipse enim citato loco unum describit, quod supra se habet ad perpendiculum cylindrum cum gracili tubo hermetice clauso, quem apertum , & alterius lateri modo dicto applieatum voluit, ut caveret quaedam vitia , de quibus alteram reprehendit, quod aliqui vocant barometrum Cartesianum . Extitit tamen deinde P. lenus , qui ejusdem patrocinium suscepit Q, videns obiectos desectus tolli posse alia via, quam exposuit. At alterum nuper Vitium inemendabile deprehendit Asclepius 3 in vapore elastico, qui ab omni humore in barometris incluso extollitur supra partem vacuam, eamque ita occupat, ut Mercurium humiliorem cogat esse, ae deberet, & quidem modo magis modo minus pro diversa caloris intensione . Nihil dicam de aliis excogitatis modis ad augendam variationum vel minimarum apparentiam, quoniam
inutiles inventi sunt, ex causis, quas post Desagulieriam e
464쪽
ARTICULUS III. De Barametri Torricelliani pbavomenis θ Uu. in hac re sunt praecipua commemorabo. I. In tubo majoris amplitudinis ad majorem altitudinem suspenditur Mercurius, quam in rubo minoris amplitudinis . Res est in comperto , & noviter confirmata ab Obse vationibus Card. De Luynes in Commentariis Acad. Parisiens. a ni 1 68 . Diarium Literatorum Pisanum id reserens ejusdem ca sam dicit esse 1 fine diabio majorem attritum, quem M rcurius p ritur in supersicistas relatime minoribus. At quoniam in aliis fluidis potius oppositum contingit, exclusa est haec causa , & illa restat, quae communius assertur de Mercurio, qui sistit in tubis capillarubus infra libellam alterius , in quo aliquantulum immergantuP, scilicet maior attractio, quam habet Mercurius cum Mercurio, quam cum vitro, quae clare se prodit in violento motu , quo gl buli Mercurii, qui resilientes, dum ipse infunditur in cyathum vutreum , eidem solent adhaerere, trahuntur ab insula Mercurio, dum iisdem fit proximus . Extitit quidem Pantadius, qui in Ac dem. Parisien. an. I 33 affirmavit in barometris cujusvis amplutudinis ad aequalem altitudinem componi Mercurium supra montes , qui altiores sunt centum hexapedis . At Academici Bon nienses de hoc experimento disserentes Q reserunt barometra in aequalis latitudinis inclusa in machina Boyleana ostendisse, pro singulis aeris exantiationibus multo celerius deprimi Mereurium inlatioribus ac in angustioribus, atque hinc saetium fuisse, ut altitudo in singulis aequalis appareret, sed ad brevissimum tempus; Nam simul ut aer in excipulo quiestebat, pristina altitudinum varietas
redibat. Quare concludunt: an putemus tale aliquid Plantadio accidisse Θ Eumque eum barometra in montes deferret, extraneos motus d
disse boarDro , quibus altisudines aequarentur. Extitit & Castinus. qui in Acad. pariter Parisien. an. 1 o narrat se vidisse Μercurium componi in tubis variae amplitudinis ad eamdem altitudinem,
quoties eadem ratione impleti fuerant. Sed eidem responsum jam est,
465쪽
est, id potuisse eontingere ex difformi vi attractiva in diversis vitris diversae fabricae observata jam ab Holmanno apud Mulichen-broextum Q , & a Balbo apud citatos Academicos Bononienses.s s . H. Mercurius in hoc baro metro non retinet eamdem sempstr altitudinem, ut ipsius auctor Torricellius primus juxta eumdem Musichenbroekium ca) observavit, atque altior apparet sudo tempore, pluvio vero depressior . Hoc certurn prosecto est, di confirmatum, di allirimatum communiter. Quare crediderim Sturmium . 3 , dum scripsit contrario modo phaenomenon sibi contigisse, passum se ille perturbationem idearum . Porro obse vatur tempus sudum haberi, qaando barometrum non est instapollices as . Laurentius Gobare apud Trevolitanos ) amrmat ascendere Mercurium etiam quando ingruit nix vel grando. bed hoc eadem ratione eveniet, ac cum aliquando ascen ut caelo plavio, scilicet quia atmosphaera disponitur ad serenitatem a Nam quae in montibus est nix, in subjectis aequoribus erit pluvia, di quae alicubi est grando, in vicinia erit similiter pluvia . Quoniam tempus serenum aut pluvium per multos constanter dies saepe contingit, constans pariter observatur altitudo Mercurii his tempestatibus respondens . Wolfius ex suis observationiabus post illas aliorum statuit disserentiam cs) inter maximam , &minimam altitudinem esse duorum circiter pollicum Parisiensium . Sed hoc verum est de barometris constitutis procul ab AEquatore,& a Polis, quod confirmat observatio Deli sit supra h. s 8- ) re.
lata e circa autem aequatorem ea ne pervenit quidem ad lineas tres,& alicubi ne ad unam quidem integram, ut docent observati nes allatae a Musichenbroehio 6) : in regionibus vero Boeralioribus transcendit etiam tres pollices reserentibus Desagulierio ).& Encyclopedia 8 . Altitudo quae est inter summam, & inmmam jure audit media, eaque in superficie maris, ad quam ex dictis s 33. necesse est hujusmodi observationes reserre, passim ab Λuthoribus ponitur pollices a8 , Ertasse quia fractionem n glu
466쪽
gligunt, ut Asclepius arbitratur ci), qui ex suis observationi. bus, quas exponit, eam invenit lineas a supra pollices a8 r nec curant de illa, quae habetur circa AEquatorem a paucis observata a Hanc enim referente Musichenbroehio ca Godinus in insula S. Dominici reperit deficere a pollicibus as per lineas tres , & Ulloa ac Bouguerius per semilineam in Porto Belo, dc alibi. Illud non est Omittendum , quod eaedem sere variationes altitudinis contingunteirea idem ejusdem diei tempus in locis per plures etiam meridi ni gradus inter se remotis . Academia Scientiarum Parisiensis alannum 1 et o id te statur de illis initis Parisiis, & Perpiniani in distantia scilicet graduum 6 : & Asclepius de illis iactis Romaeae Patavii, quarum urbium distantia est graduum circiter 3 τ' Sss. Ratio, quare e o sereno major sit gravitas atmosphaerae, minor vero caeso pluvio non una est apud omnes. Alii hanc repetunt ab elasticitate aeris, quam humidum debilitare, & si cum eredunt intendere. Alii a natura vaporum, quam constituunt in particulis aqueis , quasi exiguis vesiculis, quae specifice leviores sint aere, & minus proinde graves reddant columnas aereas, quibus commiscentur . Alii ad aeris rarefactionem, &Oppositam condensationem recurrunt. Alii videntur sibi videre aerem vi ventorum cumulatum , ubi majus est ipsius pondus , de contra diminutiim , ubi levius est . Pluche conjicit hujusmodi essectus repetendos esse non tam ab aere externo, quam ab illo, qui reperitur in ipsa parte tubi vacua , sensim separatus a tota massa inclusi Mercurii,. qui modo majorem modo mi norem habeat elasticitatent pro maiori vel minori copia ignei fluidi ubique penetrantis, quod alicubi immisceatur. Henricus Teles s) er dit ascensum Mercurii haberi , quia quotidiani vapores, qui ubem tim excitantur a terrae , & perseverant divisi in magna a terra dias antia , quo electricum fluidum eos deduxit, addunt pondus co lumnis aeris, non se vae aqua sale onusta grausor est dulci: d scensum vero putat contingere, quando iidem vapores a quavis eausia densati decidant, & quast liberum a suo pondere aerem
ci Asc. Exereia Aeronti num. r. in notis
467쪽
relinquunt. Leibnitius jam olim hane ipsam causam eommentus est . Statuens enim corpus, quod intra fluidum suspensum haereat augere ipsius pondus, & hoc augmentum cessare., cum primum libere in ipso descendat, eredidit majorem aeris gravitatem Pro Venire a vaporum suspensione, minorem vero a lapsu eorumdem . Eadem cum aliis conjunfla placuit etiam Toaldo i . Sed cum principium sit verum, applicatio est importuna, tum quia barometri altitudo eadem plerumque est in ipsa pluvia licet den-sssima, ac erat antea, & post ipsam etiam sit: tum quia pro ratione gravitatis Mercurii ad illam aquae, quando eodem tempore Untum pluviae evelleretur e nubibus, quantum requiritur ad altitudinem linearum 14, quod nescio an umquam contingat, depressio in barometro esset unius dumtaxat lineae. Ceterum quod
principium illud sit verum dubitari non potest . Nam finge in una bilancis parte pondus, quod aequilibrium faciat cum longo tubo alteri lanci imposito, quod sit solo suido aereo plenum , sed i Dbeat intra se pendentem e filo ope transversi bacilli plumbeum globum, nonne filo rescisso vel combusto statim necesse est cesset aequilibrium, donee decidat plumbum, eum amplius hoc in lancem non gravitet Exemplum est ita manifestum, ut admirari quis possit, quonam modo Leibnitius existimaverit se aliquid siti gulare excogitasse, & alii solum post peracta experimenta ipsum ,& quidem non sine admiratione crediderint. Extat in Academia Seientiarum Parisiensi ad annum I ii diffusa ejusdem exposutio, quam ex integio descripsit Desagulierius a , & novis experimentis confirmavit post illa, quae Reamurius jussa ejusdem Academiae , & Ramaginius ad Leibnitii petitionem jam itere
Alii tandem ignotam contendunt adhue esse hanc causam negantes ullam ex allatis , & ne omnes quidem simul sumptas satisfacere quaestioni. Illae inquiunt impedire possunt aequalem ubique atmosphaerae pressionem eodem modo . ac procellae sertu bant illam aquarum maris. Sicuti igitur concipimus, in magna sed pari a superficie maris profunditate, aquae pressiones saeviente
tempestate solum aliquantulum, & ad breve tempus, & subsultim
468쪽
& in spatio ubi tempestas ingruit, plerumque satis limitato , recedere ab aequilibrio: ita pariter inaequalitates pressionis aeris, quae ab hujusmodi caussis proveniant, nunquam esse possunt, quales abarometris indicantur: nec tam notabiles, ut linearum sex aut septem , quales frequenter apparent, cum Μercurius a media autitudine tendit ad summam vel infimam et nec tam constantes , ut per longum tempus eaedem diu noctuque conserventur: nec tam extensae, ut contemporaneae sint locis etiam inter se valde remotis.ssis. Quanti sint ponderis hujusmodi rationes contra omnes hactenus allatas explicationes, juvat ostindere in ea , quae fiequentius adducitur desumpta a ventis , postquam eidem primas tribu
selienbroehius 3). Sit primo ventus horizontalis. Hic in loco.
ubi spirat, minuet vim centripetam seu gravitatem atmosphaerae, quatenus eidem imprimet vim quadam centrifusam. Quantitas hujus diminutionis eruitur ex his aliunde cognitis. I. Vires cenis trifugae ςorporis se moventis in eodem circulo sunt ut quadrata velocitatum , a quibus nascuntur. Qui habeat prae oculis trigemmam sextam tertii elementi Euclidis facile per se eruet hujus demonstrationem, si observet tangentem repraesentare velocitatem horigonialiter impressam , & partem secantis transeuntis per ce trum interjectam circulum inter & tangentem repraesentare Vim centrifugam . II. Diminutiones gravitatis, quae nascuntur ex viaribus centrifugis, sunt in eadem cum his ratione , utpote emetus necessarii a causis necessariis. III. Diminutio gravitatis corporis inaequatore positi propter vim centrifugam ortam ex velocitate motus diurni, qua scilicet intra horam conficit spatium graduum 1s, est ex Newtono aliisque ad integram gravitatem, ut et ad aso . His positis si fingamus ventum norigontalem, qui intra horam conficiat unum gradum cum dimidio, habemus diminutionem
gravitatis atmosphaerae , quae ex hac velocitate oritur, esse ad integram ejusdem gravitatem sere ut I ad 3o ooo ; Nam velocitas at mosphaerae ex hoe vento est decies minor velocitate, quae est ex ex motu diurno e Igitur cum diminutiones gravitatis sint, ut vi res centrifugae, hoc est ut quadratata velocitatnm, diminutio gra-ι l l . vita
469쪽
vitatis ex motu diurno erit centies major ea, quae oritur ex hoe vento : ergo cum prima esset totius gravitatis pars , secunda
erit . quae parum differt a parte tricies millesima totius gravitatis . Itaque a vento validissimo horizontali eruitur ea diminutio gravitatis , quae cogat Mercurium in barometro descendere per partem dumtaxat lineae circiter centesimam . Non est igitur ullus ventus causia descensus notabilis, qui frequens est in barometris . Nihil iam dieam de hypothesi venti verticaliter comprime tis aut elevantis atmosphaeram pro explicanda maxima aut infima altituis dine baro metri; Omissa enim disquisitione circa quantitatem hujus Vis, permittam eam esse quantam quis velit: at quivis vicissim fatebitur, quod evidens est, eam numquam diutius perseverare, sed per intervalla intendi & remini. Igitur variationes barometri
diuturnae nequeant a ventis provenire .ss . Omnibus hujusmodi causis exclusis restat ea , quam protulit Asclepius, de qaa dicit, quod I qui minus vrram arbitre-ιur , falsam non Ulaurit . Ut haec innotescat, nosse oportet Auctorem certo comperisse, ut inferius planum erit, pressionem atmoGphaerae nasci ex duplici stuido , altero quod vitrum non penetrat, di cuius pondus nobis manifestat barometrum , altero quod vitrum penetrat, & de cujus vi illud solum certum fieri potest modo infra exponendo , eam valere plusquam centum Mercurii pollices. Hoc posito en causa Phaenomeni. Erumpens e terra ad aliquam atmosphaerae partem fluidum, vitrum penetrans excludit inde alterum fluidum non penetrans vitrum : Igitur barometrum, quod
hujus pressionem anice manifestat, descendet. Rursiis imminuta alicubi primi penetrantis fluidi massa , alterum vitro impenetrabile in ejus locum juxta leges aequilibrii succedet: Igitur barom
trum tunc ascendat oportet. Utrunque autem facile contingere
potest, tum quia omnia fluida habent maximam mobilitatem , tum quia non alia requiritui variatio fluidi vitro impenetrabilis, quod superat pressionem columnae Μercurii pollicum Ioo, nisi ea quae respondeat duobus aut tribus ad summum ejusdem Me
ss S. Cum existentia hujus causae extra controversiam deindα
ponenda sit, nunc de ejus lassicientia aliquid dico. Imprimis hac via
470쪽
via eonsultum est aequilibrio totius atmosphaerae , quod nequit fal- vis naturae legibus deficere nisi ad breve tempus. Etsi enim in fluido non penetrante vitrum hoc aequilibrium, ad quod ipsum p riter tendit, deficiat etiam ad longum tempus , quandoquidem
non raro notabile plurium linearum discrimen apparet per multos constanter dies inter altitudinem barometri circa aequatorem, ocaltitudinem in locis procul ab aequatore, attamen hujus causa st tim oecurrit in altero fluido vitrum penetrante, quod e terra erupit , & primi locum oceupavit . iplam vel detrudens in subterraneas regiones a se relictas, vel certe remOVens, eidemque res, sens ne iterum pristinum locum recuperet, ita ut ejus resistentiι, sicuti etiam totius circumfusae atmosphaerae nequeat vinci nisi per gradus insensibiles , prout reipsa observamus in lento baromere rum ascensu vel descensu . Deinde quod maxima sit differentia altitudinis circa polum , minima circa aequatorem , non habet dis. ficultatem , cui non satisfaciat, qui dicat fontem primarium aeris penetrantis esse circa polum , ubi majores observantur variationes, ex quo loco in orbem usque ad aequatorem se diffundens subit nocessariam suae vis diminutionem a Nam divisa sphaerica superficie
per aequales latitudinis gradus in totidem Zonas, quis non Videt ampliores successive esse, quae magis a polis recedentes ad aequatorem accedunt ρ adeoque non polle surdum , quod in angustam superficiem circa polos congregatum unum efffetum praestabat, eumdem per ampliorem in aequatore dilsipatum exltibere. Te tio quod circa eamdem latitudinem cum aliqua etiam ampliatudine sumptam fere eaedem variationes, & circa idem tempus habeantur, iterum confirmat harum causam esse pressionem quamdam aequaliter se late diffundentem, utpote causam pro sua extensione huic effectui parem , quales non sunt venti, & aliae causae hactenus excogitatae. Quod si non omnino eaedem nec eodem puncto temporis etiam sub eadem latitudine ubique eontingant hujusmodi variationes hoc detur ventis, calori, & aliis causis, quas reiecimus , vel fontibus quibusdam seeundariis ejusdem fluidi penetrantis per universam terram dispersis, a quibus actio primarii non nihil perturbatur.
sssi. III. Barometrum adhibito igne, & quidem satis valido consectum , si a suo perpendiculo dimoveatur, & iterum ad
