De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

quae suis temporibus hac via suerunt detecta, inseruit in citata Aegis demia . Praecipua quae exposuit Robertus Hook in sua Micrographia Londini Angliae edita anno 166 , habentur in Ephemeride Eruditorum Gallorum 4 a ad annum 1666. Alia multa passim inveniuntur apud multos, qui propterea celebres sunt, ut Anto

mas Need hamus in pluribus observationibus microscopicis, quas diversis temporibus edidit, ex quibus aliquae Gallice etiam redditae fuerunt anno I so. Co perus si ) , musetus is , Lesse rus 16 , Buisonius in sua historia naturali anno I 4s edi coepta, aliique, qui sua volumina novis per microscopia detectis rebus praeclare ditarunt. Qui tamen supra caeteros in tractandis micr scopiis, & novis per haec instrumenta inveniendis, dc evulgandis celebrem se sererit est Leeu enhoe kius . Ilio, inquit olfius i

in observationibus microsiopicis parem vix habet, superiorem neminem .

Habentur hae descriptae in epistolis, quarum aliae transmissae ad Societatem regiam Londinensem editae primo suerunt sub titulo Anatomiae , & iterum deinde Lugduni Batavorum anno 16s6 sub titulo Arcana Natura, sub quo anno antecedenti prodierunt

ii) Mur. Misceli. Curioso m.

452쪽

Delphis Batavorum aliae ejusdem epistolae ad diversos datae, quarum editionem.& transationem e Belgica lingua in Latinam ipsemet dedicavit Antonio Magliabechi. Easdem Haris herius ci)in compendium redegit, sed varia expunxit, quae censuit inutilia aut communia. Recentius vero Beniaminus Martinius alia ut falsa reiecit a) , alia in dubium revocavit, & pollieitus est se olim ostensurum, quae sine controversia lalso Leeuvienoekius venditavit. Interea de his dubitat, quae sibi numquam licuit intueri iterum atque iterum tentanti oculis caeteroquin integris & juveni ibbus, & microscopiis longe persectioribus, quibus illum jam senem usum fuisse comperrum est. s 38. Tam telescopia quam microscopia visuin quidem acuunt, sed impersectum adhue relinquunt . Quare multae restant ideae , quae necessario obscurae sunt, & multo plures, quae nullae sunt ἔNam sicuti nudus oculus habet suum minimum in extensione colorata , quod microscopio est adhue magnum, & suum maximum in distantia , quod telescopio est adhuc proximum : ita etiam microscopium quodvis habet suum minime extensu in , & tet scopium quodvis suum maxime distans, quae si acuere ulterius oculorum aciem liceret, nec minima nee remota adhuc diceremus. Nonne enim exigua animalcula, quae microscopia detegunt, ne-eesse est esse machinas ex partibus solidis, & fluidis compositas, quarum singulae ad totum habebunt rationem illi similem, quam in majoribus animalibus observamus p Αt quis speret umquam inventum iri instrumentum , quod nobis visibiles reddat eorumdem humores, aut globulos, ex quibus ipsorum sanguis constet,

cum horum erassitiem Keillius 3) subductis rationibus invenerit minorem octo partibus digiti cubici divisi in mille quinquiliones.

hoc est minorem ---.

453쪽

DE INUENTIONE

De Barometris.s 3s. Biecta quaedam sensibilia sunt gravitas aeris,. & gravi-

- tas aetheris, quo nomine appello fluidum aere subtilius , quod penetrat vitrum aeri impenetrabile : & diversi tandem gradus ealoris, quibus modo inconstanti omnia corpora subjiciuntur . Per barometrum autem Torricellianum acquiritur idea de gravitate aeris , & per barometrum Asclepianum illa de gravitate aetheris: nec de diversis caloris gradibus quicquam certi pronunciare possumus nisi per thermometra . De his igitur instrumentis jam ago. tA R et I Q U L U S I. . De Farometro Torriselliano, ac primo de ellus inventione .s o. Ο Αrometrum Torricellianum signifieat tubum vitreum.ex 2 altera solum sui parte apertum, per quam Mercurio impletur, longitudinis pollicum Pariliensium circiter triginta, quo cognoscimus non solum aerem esse gravem, sed modo magis m do minus gravem . Gravitas aeris certo cognita primo fuit sarealo, elapso. Ante hoc tempus omnia illa phaenomena, quae nune sino controversia habentur pro effectibus hujus gravitatis, credita fuerunt effectus horroris vacui, qui inesset toti rerum materialium naturae Galilaeus tamen dubitare jam tune coepit de hac opinione, quando audivit a Florentino quodam hortorum cultore, aquam ii, aniliis numquam ascendere supra pedes 3Σ-r, ut ipse refert dialogo primo Mechanicae. Postquam autem deprehensa certo fuit gravitas aeris ope Baro metri, iacile etiam fuit cognoscere ea indem non esse ne in eodem quidem loco constantem, sed modo

majorem . modo minorem .s i. Hoc baro metrum aliter dicitur Baroscopium, quae duo nomina Wolfius i) nollet pro Syno nimis habere , quia Elimologiam sequutus, Baro scopium definit instrumentum, quod confuse

indicat variationes in gravitate aeris: Barometrum vero, quod haso olf Aeroni. q. 89.

454쪽

BAROMETRI TORRICELLIANI. 43s

has variationes distincte proponit, sive ut ipse ait in umentum qus gravitatem aeris metiri licet. At inutilis est haec distinctio . Per solum enim barometrum nequeunt variationes in gravitate aeris distincte cognosci, sed ut iam monuit Amon tonsius in Acad. Pari siens. anno I o 4 , Opus etiam est thermometro , quod nos doceat de statu caloris, quoniam hic influit in Mercurium, quem magis vel minus rareficit, & proinde sub una eademque aeris pressione potest altius aut humilius permanere . Author est Asclepius ci) gradibus Is variato rber metro altisadis barometri integra linea variari . Propter quam causam a requisita accuratione deficiunt barometricae observationes, quae redame non sint ad certum thermometri gradum opportana additione vel detractione

altitudinis in ipsis apparenti. s a. Nomen barometri, seu . baroscopii teste Sturmio ca)excussim primo fuit a Georgio Sinclaro celebri Prosetare in Academia Glasmensi a Prius enim dicebatur tubus Torricellianas , quia Evangelista Torrieellius Magni Etruriae Ducis Mathematicus,

Faventiae natus anno I 6o S, & Florentiae mortuus anno I 6 7 invenit hoc instrumenturn an. a 6 3 juxta Academiae experimentalis Florentinae testimonium , ubi de experimentis ad pressionem aeris pertinentibus agere incipit. Cum noverit ipse aquam in ant-liis adspirantibus non sustineri seu elevari, nisi ad altitudinem

pedum circiter a a. in eam mentem venit tentandi, an fluidum ponderosius aqua sustineretur ad minorem altitudinem pro rati ne majoris ponderis. Elegit itaque Mercurium quatuordecies graviorem aqua, quo implevit tubum vitreum plurium pedum ex

unica parte apertum , ejusdem jam pleni osculum digito claudens invertit, & in fluido homogeneo immergens remoto digito vidit reipsa sustineri ad altitudinem digitorum circiter a 8 respondentem quantum ad pondus pedibus aquae 3a . Hoc comperto primo quidem conclusit perperam horrori vacui, qualitati cuidam determi

natae efficacitatis, inditae universae rerum materialium naturae , at

tributam Lise suspensionem aquae in antliis, siquidem quod est naturale, non subjacet his varietatibus, ut modo sit ad plures pedes, modo ad paucos digitos extensum : deinde vero 3 in

455쪽

36 DE INUENTIONE

ejusdem causas messitastis, sublimem is admirabilem rogisation conis cepit de gravitate aeris tamquam hujus effectus causa . Haec habet citata Academia, & unanimiter consentiunt Auctores coaevi, ut

Paulus Mousnerius, qui in Appendice de Vacuo edita an. I 6 8 ad finem tomi tertii philosophiae ex Honorati Fabri praeleetionibus eoilectae , dicit i) Hujus experimenti inventionem ex Italia in Galliam sub Taurieellii s Italicum o per diplongum au Gallice reddens nomine migra se : & Paulus Casatus cap. 8 . Vaeui proscripti editi an. 164 9 : & Athanasius Kircher in lib. I. Musurgiae univer

versalis editae an. I 6so dicens, ab hanc inventionem etsi nescio qui alii ambitiosius sibi arrogent, certo tamen mihi constat primum a Torria cellio detectam : & Gaspar Scholius in Technica curiosa edita anno 1664 : & Honoratus Fabri in Dialogis Physicis arti 166s 3 e.& Matthaeus Campanius in suis nomis experimentis pro demonstranda causa eleiationis Mercurii in Afulis Tomicelliaxis, editis an. I 666 , &deinde insertis in Miscellaneis Italicis physico-mathematicis Ga dentii Roberti : & Nieolaus Zucchius, qui in quarta parte nova de machinis philosophia editae an. I 65s dicit experimentum dr-νη i viri FArentia initio propositum : & Iacobus Sachs s) in Ae demia curiosorum ad an. I 67o: & Robervallius & Μersennus, quos citat & sequitur Sturmius 6 cum aliis nominatis a Scholio loco supra dicto . Idem tandem manifestum est ex ipsis Torricellii scriptis, quae afferuntur in ejuβ vita per modum praefationis praemisiae ad librum Leetioni Academiche di angelisa Torricilli edulum Florentiae an. I 'Is, cujus vitae auctor fuit Τhomas Bon venturius Florentinus ex testimonio Diarii Italicorum eruditorum, quod ab Apostolo Zeno praecipuo auctore conficiebatur. Nec aliter omnibus perpensis visum est de origine barometri recentiori

s 43. Haec adnotanda erant, i. contra illos, qui laudem inventionis hujus tubi , & causae ipsius phaenomenon tribuunt Valeriano Magno, qui totam Literariam Polootae Rempublicam vehe

menter

lib. s. si s. Diuiti sed by Cooste

456쪽

menter commovit , quando haec experimenta habuit coram Poloniae Rege Uladisiao, ut ipsemet narrat in sua Demonstratisne oculari de Vacuo , quam scripsit anno I647 editam iterum Bononiae a no 1648: in qua totam quidem theoriam dilucide exponit. At audito anno , quo eam scripsit, quis non concludat perperam ipsi tribui hane inventionem Θ Torricellius, inquit citato loco Fabri, haud dubie θ citro controversiam primus intentor fui/: immo alii multi

hoc idem argumentum ante Valerianum tractarunt, quod juvat retulisse, quia Mousnerius , ubi supra , videtur dicere Fabro cognitum filisse hoc experimentum ab anno I 6 I; Nam scribens an. I 647 inquit, cum hujus tubi inventionem non pauet sibi vendicent Galli Itali Germani, unum scio jam sex abbine annis a nostro pbilosopho pro

positum. II. Contra Nie entitium I , qui post Stairium, quem

citat, contendit prorsus sertuito inventum sitisse a Torrieellio Ba-rometrum, & contra alios, qui fatentur , ipsum quidem invenisse hane Mercurii suspensionem , sed veram ejusdem causam prorsus ignorasse . Fuisse jam olim aliquos, qui id sibi arrogarent, praeter alios iam dictos testatur Daniel Barioli a , ubi Torticetilium contra hujusmodi plagiarios vindicat. Recentius Dictionarium Morerii laudem hanc tribuit Blasio Paschalio, qui Claro-

monte Arvenorum anno I628 natus obiit anno 166 a. Sed nihil

magis falsum , cum ipse Paschalius literis Parisiis datis die is Novembris anni 16 ad amnem suum Perierium , Claromonte degentem dicat, ut refert Sturmius 3 , anxium se adhue esse, an abrenunciet dogmati reripatetico de horrore vacui , & subscribat sententiae Torricellii, eiusque sectatorum , qui causam suspensi Nereurii intra tubos longe supra libellam asterius stagnantis, dicebant esse aeris gravitatem. Quare ipsum rogat, ut exploret primo ad quam altitudinem se sustentet Mercurius in ea urbe , & deis inde supra verticem montis Dami proximi Si enim contingeret, ut supra montem minor esset suspensi Mercurii altitudo , jam exestra controversiam foret opinio Torricellii, quippe ruinor ibi sine dubio esset pressio aeris, utpote minor ei dem columna. Rem Perierius exequutus cum suistet anno insequenti, literis ad Paschalem datis die a a Septembris anni 16 8 , quas ex integro Latine

457쪽

43S DE INVENTIONE

redditas resert idem Starmius i , ipsum tertiorem secit se in v

rus te altitudinem Mercurii in vertice praedicti montis minorem tribus pollicibus, ac intra urbem . Idem alii deinceps invenerunt, in quibus est Georgius Sinclarus, qui an - 166 I haec experimenta ab ipso Sturmio relata supra varios Seotiae montes renovavit. Atuumquid saltem eam cum molfio laudem Paschalio tribuemus quod ipse primus cogitaverit de confirmando per experientiam hoc theoremate , a) In tubo Tomicelliano major columna Mercurri suspenditur in Leis profundioribus, quam in altioribus . Negat hoσetiam Cartesius, qui in Epistola ad Carcavium data Hagae Comitis 17 Aug. 164s scribit, 3) Decessum experimenti a D. Pascalis de amgexto vivo facti, quod non tam alte ascendist in tubulo , qui est in mon is, quam in illo, qui es in loco quodam inseriori, intererae mea rari scire; Ipse enim petii ab illo jam exacto bieneso, ut id faceret, eum que pulchri successus certum reddidi, quod est omnino conforme meis principiis, absque quo numquam de eo euitasset, eo quod contraria te nebatur sementia . Ex his interea experimentis colligitur, quod est Omnino advertendum , opus esse in enunciandis barometri obse vationibus indicare aliquo imodo distantiam loci a superficie maris, in quo facta sint. Hoc enim unice modo, ut iam notavit Deia-gulierius , poterunt, quae in diversis locis habitae sint, inter se

comparari.

s 4. Similiter nescio quid sibi velit Derhamus , qui loquens de suspensione aquae in antliis pneumaticis dicit ) celebrem Bylom fuisse primum, qui b/ω pbanomeva seisit per pondus atmosphaerae. Cum enim Boyles posterior sit ipso Paschalio, non video de ipso aliud dici posse, quam illustrasse eamdem veritatem novis Observationibus, & experimentis ab ipso expositis libro de Causa a Kraetionis per iactionem . Illud admirabilius est , quod de la Lande nuper scribit 6) Cartesius ante Tyrie ellium iideiur invenisse explicationem ingeniosam Barometri : quae verba sumpta prout jacent significant, vel cognitum Barometrum ante Torricellium , quod

est falsum , vel cogitatum de illius explicatione ante ejusdem inventio.

458쪽

BAROMETRI TORRICELLIANI. 43s

ventionem , quod repugnat. Sumi igitar debent in sensu quodam figurato, cui occasionem dedit citatus ab eo Μontusa, qui seripsit ci) Cartesum ante Tomicellium agnovisse gravitatem aeris, ejusque actioncm in sustinenda aqua in antliis, ct tubis ex una parte clausis. In quo quid veri habeatur, palam erit ex argumentis a Montacta adductis.s s. I. Arguit ex epistola Cartesii data anno Isai, in qua dieit Μercurium in tubo positum , etiamsi hic invertatur , ideo

non descendere , quia necesse esset, ut columna aeris Mercurio respondens tota usque ad extremum atmospi aerae commoveretur.

At haec epistola, quae apud ipsum est undeeima supra centesimam partis tertiae, in mea editione Francosareensi anni 16sa est centes,ma secunda , & nullo notatur anno . Deinde ibi non est sermo de tubo inverso vel in Mercurio stagnanti, quod proprium est barometri, vel in medio aere , cujus suspensio tunc non contingit, sed de Μercurio, qui ex tubo inverso non potes, ut ibidem dicitur, incipere Pscensum suum una omnino vice . quod quidem repetit a resistentia arris . II. Arguit ex epistola ad Mersennum nescias quo anno scripta , in qua examinans Dialogos Galilaei Deduabus nois mentiis , contra illum , qui ascensum aquae in antliis

tribuit horrori vacui, & glutini nescio cui , dicit, sab Observatum de antitit uoti debet a risi vacuo , sed materia vel antliarum , vel aqua ipsius, qua inter embolam ct tubam potius effvit, quam ut ab tius ascendat , aut etiam aque gravitati aeris contralibranti. At Camtesius hic nec loquitur de barometro, nee determinatam se prodit circa causam phaenomeni, de quo agit. Alibi ad eumdem Mersennum de hoc disserens dicit, a) antliarum aqua una eum embolo sum

fum attracto ascredit, quia cum nullam sit vacuum in natura nullus in ea motus fieri potest, quin integer cortium circulus moveatur: ascensum autem usque ad certam altitudinem repetit a pondere aquae,

quod cum satis magnum evadit, tune vaeuum impediri dicit ab aere, qui sibi viam aperit per embolum & tubum . Quae non diaceret si veram hujus effectus causam cum Torticellio tenuisset. Mirum interea est Galilaeum , qui in eodem Dialogo demonstravit ex professo gravitatem aeris, hanc non adhibuisse ad explicana dum

459쪽

o DE CONSTRUCTIONE

dum phaenomenon antliarum. Sed praejudicium de horrore vaeui hanc eidem cogitationem impedivit. III. Tandem arguit ex alia ad Mersennum epistola nullo anno distincta, in qua inquit Cartesius, I) suod aqua manear in perforatis vasibus, quibus ad riagandos hortos utuntur , non si metu vacui; ut enim optime dicis, possedit materia subtilis in eius locum facile subingredi, sed At ex gravitate aeris. Si enim egrederetur , nec in ejus locum subiret aliud praur materiam subtilem , necesse essed, ut tolum aeris corpus. ad summam uisus superficiem attolleretur . At ne hic quidem loquitur de barometro,& ejus explicatio non tam recurrit ad gravitatem aeris, quam ad difficultatem commovendi totam columnam atmosphaerae . ARTICU Lus II. De Constructorie Barometri Torricematri.

ea.6. T T uius constructionem dorent quotquot de illo agunt, XI ex quibus multos citat Gaspar Schoreus ca), & alii Scholio posteriores ditantur a Murmio ca), quibus addo Volfium in suis Aerometriae elementis, & Gobartum, qui tractatam de

suam quamdam viam sequatur, equiὸem eam reseram, quam comperi facilem simul esse & felicem. Affamatur tubus vitreus ex altera parte clausus, ex altera apertus , longus pollices Parisienses saltem 3o . Detergatur prius interna cavitas gossipio, quod quicquid sit faecum, & praesertim humiditatis auserre incipiat. Hunaiditas enim pestis est barometrorum , quippe, ut insta constabit, emittit vapores elasticos supra infusum Mercurium, qui huius motus diverso modo pro diverso atmosphaerae calore pertumbantes jam barometra esse amplius non sinunt. Totalis hujus ex pulsio sperari solum debet ab igne . Vix igitur aliquantulum Me curii immissum suerit in tubum, supra prunas hic collocetur, ut

Scientes. an. I 23.

460쪽

vehementer calefiat, eodemque modo sensim agatur, donec to- lux impletus fuerit. Alii rubum ita implent, ut auos solum polliaces vacuos relinquant, deinde eidem verticaliter constituto eum aperto sursum orificio circumquaque paulatim admovent Prunas, ut tandem ebulliat.

s q. De igne necessario ad consectionem barometti plerique

meminerunt, sed ad finem expellendi emeacius aerem omnem cum Mercurio commixtum, quin sertasse multum cogitaverint de humiditate tollenda , quae est potissima ratio, propter quam ignis necessarius est. Prosecto si solum ageretur de removendo omni aere sensibili, facile id fieret agitando mercurium sensim ac impletur, flo serreo, quod aperiens viam bullis aeris intermixtis cogeret has in partes superiores erumpere, & abire . Equidem ex experimentis saepius repetitis vidi ita aerem excludi hac methodo, ut vix quicqua in in tubo remaneat, quemadmodum postquam factum fuerit illius vacuum, apparebit, si tubus inclinetur ad ho-rigontem ; Invenitur enim Mercurius serine usque ast summum Verticem ascendere , remanente dumtaxat quadam quasi lenticula, quam cum non impleat Mercurius, consequens est occupatam esse

ab aere . Ex quo deducitur parvi momenti esse globum illum , in quo superne aliqui consuunt terminandum barometrum, ut G quid aeris sensim separetur a Mercurio, ille utpote diffusus pertam amplum spatium minus ossiciat sua elasticitate justae depressioni vel elevationi Μercurii ex gravitate atmosphaerae repetendis.s 8. Postquam tubus Mercurio impletus fuerit, & ab aere.& humiditate expurgatus, aperta pars obturetur digito , & intra vas, in quo stagnet alius Mercurius, tubam obvertendo immergatur : tune tollendo digitum defluet statim pars aliqua Mercurii, ut

duo pollices, vel plures , si longitudinςm 3o pollicum saperet. Haec quasi redundantia longitudinis supra pollices as, qui necessarii videntur ad solitas vicissitudines Mercurii requiritur, quia teste Delalandio ci) eompertum est, quod si superficies Mercurii parum distet ab apice tubi, paulo altius sustineatur Mercurius, quam postulet pressio aeris. Tota altitudo Mercurii suspensi est index

gravitatis aeris incumbentis supra Nereurium stagnantem , quae quoniam varia est variis temporibus, variam etiam pro suo aequi-

SEARCH

MENU NAVIGATION