De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

s a DE PHAENOMENIS ΕΤ usu

illud revocetur, emittet lucem satis sensibilem maxime In ten bris persectis . Ex quo intelligitur conditionem necessariam ad phosphorum mercurialem esse ipsius purgationem ab omni humuditate. Haee autem non videtur separari per insusum calidum Nereurium in tubum pariter calidum. Saltem non solum hae via non obtinetur phosphorus, sed ne barometrum quidem, quod ad eamdem altitudinem ascendat, ae alia barometra, quae per ignem modo supra dicto suerint consecta . Si accidat tamen ut praeter

omnem humiditatem totus etiam aer excludatur, phosphorus non

habetur. Nam compertum est paullum aeris ad illum requiri. De phosphoro barometrico citantur duae dissertationes Bernoullii in Actis Academiae Parisiensis ad annum INI.s6o. IV. Tubus, qui antequam impleatur inrcurio , asper sus fuerit spiritu vini intra tubum immisso, etiamsi hie deinde e trahatur . sustinet Mercurium ad altitudinem longe minorem s lita . Primus id observavit Amon tonsius i , quod dedit occasi nem inquirendi in hujus phaenomeni causam tum ipsi tum aliis.

Atque ipse quidem credidit, hoc provenire ab halitibus hujus spiritus, qui poros vitri aperirent, & materiam aliquam introduc rem . Sed salsa est haec opinio,bquia spiritus vini exterius quanetumvis affusus parti vacuae tuta, Mercurium non deprimit, etsi ejus actio, siqua seret, adiuvaretur a pondere atmosphaerae. Hominbergius sissendum voluit in ipsa halituum vi, eique Maraldus persuas observationes suffragatus est: Sed Fontenellius his non persuasus sententiam suspendit. Novissime Asclepius Q hanc ea sim sagacissime perquirens, tum illam tum alia plura extra coibtroversiam posuit, quae hic subjicio. s63. Primum est, Hombergii sententiam unice veram esse. I. Quia Mercurii depressio in eodem tubo longe minor est per hy

mem , ac per aestatem : & pro gradu caloris majori, quem aestas acquirat, major fit depressio, propter auctam scilicet ex calore elas icitatem vaporum spiritus vini. II. Quia madefaciendo per frugidum liquorem quemcumque externam partem vacuam in tubo, ubi vapores congregantur, statim altius extollitur Μercurius, quia

scilicet illi concensantur. Hanc Mercurii elevationem frigefacta

472쪽

parte vacua tubi, & rursus depressionem ea calefacta Franeiscus Grimaldi i narravit aecidere etiam in barometro , quod nullo prius liquore madesectus fuerit, ex quo conclusit separari ab ipso Nereario vapores. Sed deceptus prosecto fuit ab aere, qui r mansit in ipso tubo ; Nam nihil horum areidit in iis , qui non contineant ullum aerem. III. Quia si inducto gossipio bene poli tur tubus ab adhaerentibus hujusmodi particulis spiritus vini, iam inreurius infusus sustinetur ad solitam altitudinem. Quod hi iusmodi frictio statim emit, idem sensim praestat implere . & d plere saepius tabum, quin opus sit qualitate , quam hac via paulutim destrui aliqui commenti sunt. Secundam est, depressionem Mercurii esset in hujusmodi t bis non solam a spiritu vini, sed, etsi multo minorem , a quibusvis liquoribus , aqueis etiam, & oleosis. Ita quo tempore spiritus vini deprimit Mercuriam lineas circiter as , aqua deprimit Io,

oleum amygdalarum 8 , olivarum 6. s6a. Tertium est, elasticitatem hujusmodi vaporum aeri rem esse elasticitate aeris; Nam si statuatur Mercurius in uno ba- rometro non asperso prius spiritu vini ad altitudinem , quam h bet in altero sie asperso, quod obtinebitur In troducendo in v euum spatium primi tantum aeris, quantum ad hanc aequalitatem eomparandam necessarium sit, & des o uterque tubus Soli exponatur , apparebit post certum tempus multo depressior Mercurius in tubo, in quo sunt vapores, quam in eo, qui inti ossim dumtaxat aerem continet. Differentia in experimento auescitis ascendit ad lineas 26 . Facile idem quivis comperiet, qui applicet eodem tempore parti vacuae unius tubi unam manum , & alteram alteri, easque simul deinde post aliquod tempus removeat . Haec observatio impedit, quominus ab ipso Mercurio suspicemur excitari analogum vaporem a Nam calefacta parte vacua tubi, in quo se Nereurius nullo humore infectus, hic non deprimitur, quin potius aliquantulum elevatur iuxta notum aliunde omnis burometri desectum, quod eius altitudo variato gradibus I 6 therm

metro patiatur integrae lineae variationem sis 3 i. . Quartum est, vim elasticam horum vaporum non debilitari

473쪽

progressu temporis. Auctor saltem toto sexennio observavit Intubo semel madefacto spiritu vini easdem constanter vicissitudines depressionis pro diversis caloris gradibus .s6 3. Quintum est, naturam horum vaporum esse, ut in dato spatio non dispergatur nisi certa eorum quantitas. Nam sive lo ga sit live brevis, vacua tabi pars, depressio, quae provenit ab uno fluido sub certo caloris gradu, eadem constanter invenitur. Itaque barometro & thermometro non variato . Mercurius in tubo spiritu vini madefacto eamdem linearum 16Φ depressionem habuit, cum esset longus pollices sa, ae cum decurtatus fuisset ad 44. Quin immo etiam quando redactus fuit ad pollices et . Et si enim in tanta brevitate depressio creverit una linea , facile intellia gitur hoc augmentum aeri residuo tribuendum esse. Rursus in iliadem barometri ac thermometri circumstantiis Mercurius intra tu-bum aqua madefactum, longum pollices 66, exhibuit aquae prinpriam depressionem linearum circiter Io, nec hac minorem cum onustus suit aquae lineis 43s; Nam etsi tunc tota depressio fuerit lineas 43, attamen quoniam auferri debent lineae 3a, & paulo amplius , quae ipsi ponderi aquae conveniunt, iterum restant lianeae Io , & paulo amplius . Quare dicendum est, quantum minuitur spatium prius concessum his vaporibus, tantumdem minui horum quantitatem , qui vel simul concsescent, vel in ipsum fluia dum se recipient. s64. Sextum est, etsi non possit augeri ultra certos limites quantitas hujusmodi vaporum quacumque additione fluidi, a quo proveniunt, minui tamen potest a Nam in tubo madefacto qu vix liquore humilior est Mercurius, quam in eo qui aliquantulum sit exsiccatus, vel detersus.

Septimum est, ascensum hujusmodi vaporum impediri ab

aere a Nam in tubo , in quo erat certa quantitas aeris, depressia Mercurii linearum G, quae rite subductis rationibus nascebatur ex madefactione spiritus vini, inventa fuit aere sublato lineas zo. Haec observatio opportuna est ad conitatendum, cur cum depressione Mercurii conjungantur .plerumque nubes & pIuviae . Scilicet d pressio Mercurii est effectus diminutae quantitatis aeris vitrum non Penetrantis: Haec autem diminutio promovet juxta hanc observationem Diqitigod by Corale

474쪽

tionem ascensum vaporum & halituum : ergo horum copia pri mum eondensabitur in nubes , & tandem cum ab aere amplius non sustineantur, decident in pluviam . . . .

s6s . U. Altitudo Baro metri praesesert quasdam visationes constantes in singulos dies menses & annos , quare audit periodus barometri diurna menstrua & annua L Godinus dicitur a Musichembroehio ci) primus observasse diurnam in Peruvia, & altitudinem maximam differre regulariter a minima per quartam partem uni lineae . Sed de hix mentionem faeiens Aselerius a eenset nihil circa ipsorum causam solide statui posse, nisi post maiorem ob serva tionum copiam . praesertim cum diurnam, quam ipse Senis ,& Romae deprehendit, invenerit toto Caelo diversam ab ea, quae

s66- Dixi de diversis ideis quas nobis comparavit Barom trum Torricellianum , in quibus eminet ceteris illa de aeris graviatate, quae aliarum est fundamentum, & quae tantam in physica Iucem attulit , nulli iam controversitae subiectam post tot alia diversi generis experimenta , quae illam uniformiter demonstrant, fit se exposita a Gasipare Scholio per quatuor primos libros suo Technicae, & post distipatas penitus objectionum quarumdam nubeculas, quae sub initium apparuerunt se & passim prostant apud

physicos. Aliam praeterea non omittam cognitionem, quam hoc instrumentular, sin minus exactam . saltem minus vagam , eamque facilem reddidit, determinatae scilicet altitudinis locorum s pra libellam mariς. Postquam enim cognitum svir, inrcurium altius in barometro elevari, quoi locus humilior majorem acti nem patitur longioris columnaae aereae . quaesita est ratio inter deis pressionem Mercurii in barometro pro singulis lineis , & altitudinem loci a mari. Qua inventa jam sola translatio barometri ab uno loco ad alium enunciabit differentiam inter illorum altitudianes, quae si quaeratur per trigonometricam resolutionem trianguli sormati ab altitudine loci, amantia observatoris ab ipso, & radio visuali, ducto ab hujus oculo ast verticem loci, non solum indiget longis operationibus , sed etiam attentae animadversione act

475쪽

refractionem, squam sorte radii lucis patiantur a Nam hare elevat apparentiam Objectorum. Post varias autem in hae re observationes Academia Scientiarum Parisiensis ad annum I oo, ut Delalandius resert & approbat, hanc regulam statuit IJ Ubi altitudines non sunt ingemes

reperiri communiter unum lineam Emi nurionis pro altitudine hexaped rum duodecim vel tredecim. At quoties altitudines isunt ingentes, haec

regula inutilis est. Nam Muguerius eodem Delalandio H r

serente, invenit ad altitudinem hexapedarum a 434 supra super inficiem maris baromettum decrevisse pollices serme Ia a Sustineis batur enim Mercurius ad poli. Is , lin. II, cum juxta eam regulam debuisset deerestere poli. 16 , quandoquidem divisis hexapedis a 84 per I 3 ad obtinendum numerum linearum , quae ab altitudine barometri pollicum a8 detrahi deberent, inveniuntur luneae sere Isia, hoc est pollices 16 . Et rivillaeus apud Trevoltianos 3) in vertice montis Plei Tenerisse, cujus alii tudinem supra mare determinavit hexapedas a aia , vidit Mercurium eleva tum poli. I7, lin. s , adeoque depressum poli. Io, lin. V., cum

ex ea regula debuisset deprimi plusquam poli. 14. Alia exempla eodem consilio congerit Musichen broia ius Q, qui dubitat aurite institutae fuerint. observationes, quibus Bouguerius dixit diadicisse se in montibus saltem Peruanis locum plerumque esse simili regulae .s67. Sed argumentum persuadens , drustra per barometrum expiscari ingentes altitudines , & illam praesertim etinius atmos phaerae, est diversitas opinionum in iis, qui eam sequuti sunt. Quam enim Pluch e dixit s inventam esse leucarum ao, Maraldus statuit leucas is , quarum singulae conset hexapedis aOOO: Iacobus di Georgins Scheueterii ii s :& Lambertus ex rationibus a baro metro independentibus is . Diversitas nascitur ex eo, quod eum depressio Mercurii in baro matro , aucta nimis ejus dissantia

a superficie maris, dependeat a certo densitatis gradu, in quo ibi

476쪽

si atmosphaera, & nondum compertum sit in qua ratione haee densitas crescentibus distantiis decrescat, singuli singulas communi sicuntur hypotheses . Mariolte supponens eam universaliter esse proportionalem ponderi aeris superincumbentis, quia invenit modo , quem refert Musichenbroehius I), aeris volumina esse prope terrae superficiem in ratione inversa ponderum comprime

tium, dedit in secundo de Natura aeris specimine tabulam dive sarum altitudinum respondentium singulis lineis hujus depressionix Nercurii. At deinde alii cum Cassino leniori apud Io. de Turre a

observantes altitudines plurium montium alias esse in re, ae juxta regulam Marioties deberent esse, imprimis concluserunt non posse universaliter assirmari, densitatem atmosphaerae esse in ratione ponderis comprimentis, fortasse quia aer magis elasticus est, quominus habet in se vaporum ae halituum terrestrium , sicut minus illorum habet, quo remotior est a terra : deinde quasi densitas aeris in diversis atmosphaerae stratis sit, ut pondus comprimens, auctum certo pondere, majori semper pro majori altitudine , saluerunt assignandas esse hexapedas io altitudinis pro singulis lineis, quibus barometrum supra superficiem maris elevatum deprimeretur, additis tamen pro singulis lineis tot pedibus, quot indicat series haec arithmetica I. a . 3. . . . . Regulam hanc ejus Auctor dicit esse satis tutam usque ad altitudinem semileucae Gallicae, hoc est mille hexapedarum t Igitur ultra hos limites tuta non est .s68. Propterea Castinus junior 3) tentavit, an melius res proocederet ex hypothesi , quod densitas aeris esset, ut quλdratum ponderis comprimentis: irritum tamen sessus est suisse suum conatum, quia altitudines minores veris hoc etiam modo prodibant. Tran- factiones Anglicae ab anno 1 ao ad I 73o exponunt aliam regulam, qua ambo Scheugerii censent determinandum numerum pedum , qui conveniat singulis lineis descensus Mercurii in baro- metro . Aliam sequitur Halleius, iuxta quam tabulam construxit, quam refert , & prae ceteris laudat Desagulierius O . Aliam Lambertus in libello de proprietatibus viae luminis per aera , Gallice edito anno 17ssi, quam reserunt etiam Jo. de Turre s , &Μ m m Gie

477쪽

s8 DE BAROM ET ROGregorius Fontana i , & in qua descensus Μercurii ab altitudine pollicum a 3 per singulas lineas usque ad pollices I 4 habete regione altitudinem loci, quae illi respondet. Tabula haec imcipit datis hexapedis duodecim pro prima linea descensus ab altitudine pollicum a8 , & hanc quantitatem pro singulis ulterioriabus lineis sensim auget. Aliam proponit Delatandi a) , quam

dicit exponi in Commentariis Academiae Parisiensis ad ann. I s 3. Aliam citatus nuper Fontana, in suo , De altitudinibus barometricis analytico specimine impense laudato a Diario Literatorum Pisa

ARTICUL Us IV. De Baromotro Asclepiano.s6s. TI Arometrum Asclepianum appello tubam vitreum indemia nitae longitudinis & latitudinis , ex altera solam sui Parte apertum , perquam Mercurio impletur, cujus suspensione longe supra pollices a8, cognoscimus adesse fluidum subtilius, di gravias aere vulgo cognito , sive qui per poros vitri non pen trat , unde ejus gravitas per barometrum torricellianum aestimatur . Nomen illi facio a P. Iosepho Aselepio, qui ut alibi duxi , modum , quo id facile fiat, invenit & tradidit immortali opusculo Romae edito anno I 67, quod deinde magni' momenti accessionibus illustravit in Exercitatione Arro-bdrosariea habita pro more Academiae Coll. Rom. an. 17 I . Harum ego lucubrati num quasi succum huc transferam .s o. Dico igitur Mylem primum, teste Wallisio s) , qui regiae societatis Londinensis acta pervolvit, deprehendisse, tum aquam tum Mercurium , si ab omni aere liberentur, non descendere e tubis immersis intra fluida singulis homogenea ne in machina quidempneumatica, omni aere ab illa extracto. Hugenius deinde a no I 66 I idem expertus suit in tubis aqua plenis in simili machina inclusis, qui ita de hoc phaenomeno loquitur , ut plane appareat se ignorasse, quod iam Boyles antea viderat. Ex quo factum est,

478쪽

ui Muschenbroehius, qui solam videtur legisse Hugenii de hac re epistolam, quam unice citat in Introductione ad philosophiam i), insertam in Gallico Sapientum Diario an . I 67a , dicat Hugenio primum innotuisse hoe phaenomenon, & Hugenianum proinde

vocet hoc experimentum . Hugenius autem numquam dicit experimentum se tentasse in Mercurio, sed hoc refert jam observatum a Boyle, & quidem per experimentum factum extra ipsam machinam pneumaticam . Interea regia Londinensis Academia tam novi phaenomeni rumore excitata commisit per Brounkerium praes, dem suum ipsi Boyle, ut una eum aliis diligentiores observationes institueret, qui hoc solum tandem obtinuerunt, ut Mercurium ostenderent suspensum usque ad Anglos poli. 7s , tum intra tum extra machinam Boyleanam , quin tamen ulli bi adnotentdiametros tuborum, quos adhibuerunt. Mallisius citato loco, Du-

alii deinceps de hac re mentionem facientes reserunt vel supponunt eosdem hujus suspensionis inventores. & nemo est praeter

qui dicat eam ex suismet observationibus sibi iam certam esse, vel alium praeter duos illos nominet, cui idem contigerit observare . Quod argumento est rem non esse facilem fastu, quin immo non desuerunt, qui eam frustra tentantes inter fabulas absolute rejecerint .s7I. Nemo tamen iam nec fabulosam nec disseilem dieit, qui viam sequitur , quam sagacissimus Asclepius detexit, atque monstravit. Cum enim pro certo haberet salvis hydrostaticae legibus non posse, baro metri statum per plures dies ad diversas altitudines explicari, per altionem solius vulgo cogniti fluidi, vitro impenetrabilis, sed opus esse alio fluido, quod vitro impervium esset, ut supra q. 36o. 2 exposui, & cum hujus existentiam jam

significarent phaenomena majoris solito suspensionis mercurii,enunciata a Philosophis ejus aut horitatis, quae non permitteret, ut ea in M in m a du

479쪽

dubium revocarentur, totus incubuit in perquirendam rationem, qua solo Mercurio aut alio liquore tubos ita impleret, ut aditus amplius non pateret fluido, quod vitrum solet penetrare. Hoepostulabat, Mercurium & quemvis alium liquorem , qui in t bis ineluderetur, ab omni prorsus sensibili aere liberare, quemadmodum omnes etiam , qui id obtinuerant, requiri praedic bant . Quod cum fieri posse crederet adhibendo ad hoc munus aquam , cui proprium esse observaverat aerem combibere, rem aggressiis seliciter perfecit, ut quoties libeat, certo certius habeatur suspensio Mercurii in tubis cujusvis diametri, & longitudiniq. Author quidem eam obtinuit in tubis longis usque ad pollices Parisienses s6, quorum diameter alicubi etiam integrum pollicem superabat: quod adverto , quia Desagulierius IJ monuit experimentum non contingere in tubis magni luminis. Eamdem ipsemet obtinui in tubo longo pol lices Parisienses IIa , & lato ex par te aperta lineas tres, & paulo minus ex parte clausa .s a. Resero iam modum, quo ipse seliciter utor, qui non di seri ab illo inventoris, nisi in eo , quod ipse adhibuit Mercurium aliquo labore per aquam sale & aceto commixtam prius purgatum , a quo ego abstineo sino ullo effectus detrimento, & tuto

omitti poste fassus deinde est ipse Auctor a) . In tubos igitur ex

una parte clausos, qui dum longe superant altitudinem pollicum 3o, habeant necesse est parietes non vulgares, sed crassos, & praeterea fulcimentum ex arandinibus, quibus alligenturi, aliter nimio Nercurii pondere disrumpuntur, insundo Mercurium prius per colatum per infundibuli chartacei tenuem meatum, usque dum . reliqui sint aliquot pollices , ut sex vel octo , quos aqua communi impleo . Tum claudo osculum tubi digito, & aliquoties hune agito, ut aqua modo supremam , modo infimam tubi partem occupet: tum intra stagnantem Mercurium immergo Osculum nondum remoto digito ab illo, nisi postquam tubam inclinavero ad Horizontem , ita ut eius altitudo perpendicu laris sit pollices circiter 3o . Sic relicto tabo apparebit continua eruptio aeris in partem, Vacuam, quae accelerari etiam poterit concusta manibus tubo.

Aer qui hac via separatur, si tubus de stagno sublatus, postquam

digito occlusus fuerit ex parte aperta , obvertatur , sursum ascendet co Def. Phyc. Lee. io. n. ati. ca Ata. Exer. Aero-hydr. q. r. n. S. Disitigod by CO dile

480쪽

det, & ejus loco novum fluidum tunc immittatur. Eadem op ratio saepius repetita, magis semper magisque infusum Mereurium a permixto aere purgabit. Ad promovendam magis hanc aeris separationem a partibus Μercurii remotioribus ab aqua , quae 'pondere suo interclusum aerem coercent, ne evadat, iuvabit vel tuisbum succutere in oppositum stagni parietem , vel inclinare tubuni infra solitam altitudinem cum aliqua medioeri celeritate, & d inde ad pristinum locum restituere; Hae enim ratione fit, ut vi Ienter Mercurius collidatur in superiorem partem tuta, & pe cussionem quamdam universa ipsius massa sustineat. Hoc autem praestat fieri, postquam aliquandiu permissus est Mercurius in t bo inclinato quiescere a Quae enim particulae aeris intra illum commixtae lunt, paulatim ascendunt ad superficiem tubi, quae proinde facta illa collisione facilius in unam aliquam molem congregantur

quae ad locum altiorem ascendat. Cognoscitur diminutis aeris ex eo, quod cum ille abundat, Mercurius converso tubo deorsum corruat separatas ab intermixto aere in plures quasi cylindros, &quo magis hic minuitur , majorem semper secum cohaesionem praeseserat, ita ut tandem facta inclinatione tubi ad aliquem angulum cum horizonte , aqua quae sit in ima parte veniat ad summam per superiorem partem totius longitudinis tubi, oecupante interea Mercurio aliam inferiorem .s 3. Quoties quis tentare velit suspensionem solius Mercurii poterit intra unum diem illum ab aere repurgare, transmissa saepius per tubi conversionem ab uno extremo ad aliud aqua, quae

est quasi scopa simul, & spongia aeris per Mercurium dispersi.

Aer cum ad os apertum evaserit, tollendus est implendo iterum tubum insessi liquore vel Mercurio. Melius autem videtur esse infundere Mercurium . quia hie minus aeris secum deseri, quam alii liquores . eumque qui in eo sit, dum aquam permeat, intra ipsam relinquit. Nihilominus etiamsi repleatur aqua, tam exi-

sua est portio, quae adhiberi debet, ut contemni possit aer. qai in ipsa sit. At siquis velit experiri suspensionem Mercurii, qui

partem aliquam aquae vel alterius liquoris contineat, necesse est diutius detinere tubum in statu eius inclinationis ad horigontem, quae relinquat spat um aliquod vacuum , quo effugere possit aer

immixtus aquae, cujus separatio indiget aliqua temporis ditaturnutate a

SEARCH

MENU NAVIGATION