장음표시 사용
481쪽
tate , quemadmodum notum est liquores inclusos in machina pneumatica non esse liberos ab omni aere statim, ut cessiverint pes illius extractionem ebullire , cum opus sit post aliquod tempus nova extractione .s 4. Sit itaque primo perficienda suspenso Mercurii simul& aquae. Postquam modo jam dicto extractus fuit aer ita, ut nihil ipsius, vel sere nihil permanserit, quod facile cognoscitur ex bullula , quae apparet in superiori parte tubi, dum fere horiaonin taliter collocetur , opus est relinquere tubum in hoe statu horizontali ; Bullula enim aeris absorbetur ab aqua intra aliquot horas, & nulla jam amplius apparet. Tune demum tubo sensim, seu non praecipitanter elevato , praesertim si insignis sit longitudinis , apparebit Mercurii suspensio longe supra altitudinem polli-
eum a8 , & etiam verticalem , quae quanto minus aeris remans
rit, tanto erit validior & diuturnior. In tubis longis pollices s O,& multo magis in illis, qui infra hane longitudinem sint, tam
firma suspensio hac ratione obtinetur, ut non descendat Mescurius, nisi per succussionem , quae fiat elevato aliquantulum tubo,& deinde permisso libero ejusdem lapsu ; Hoc enim modo tota massa concussa extrudit partieulas aeris interspersas, & congreg tad superiores praecipue partes, quantum satis est ad tollendam suspensionem . At si haec iterum desideretur nihil aliud opus est, quam tubam ad horizontem inclinare, ut aqua iterum absorbeat separatum aerem , quod unius vel alterius horae intervallo exequitur, donec modica sit eiusdem bullula : Modica autem erit etiam post quadragies repetitos hujusmodi violentos descensus. Quod mirum est, cum ad novam suspensionem obtinendam ingrediatur singulis vicibus e stagno Mercurius aere commixtus , sed quia hie sistit in inferiori tubo , non facile separatur aut congregatur sutpote compressus ex superiori parte a Μereurio superincumbente, & ex alia a gravitate columnae atmosphaericae . Hinc non est mirum eamdem suspensionem sibi relictam fore etiam perennem . Tubus saltem longus pollices 36 , etsi incumbens parieti tremulo ad frequentes deambulantium motus , adhuc plenus erat anno exacto, quo ad alium usum fuit destinatus . Nee dubito idem eventurum in quibusvis tubis, quoties quis sustulerit aerem , quam
poterit diligentissime et quod equidem numquam stes, quia est
482쪽
plenum laboris & taedii opus , quando tubi sunt longiores, praesertam propter desectum opportunae machinae, quam video posse fieri, quae faciliorem rediim hujusmodi operationem . Semel a tem remanentibus aliquibus aeris particulis interspersis , hae sensim alicubi congregantur quantum satis est vel ad exerendam suam elasticitatem, per quam Mercurium deprimant, vel ad aperiendo Poros vitri, per quos transeat fluidum aere subtilius.s s. Sit jam perficienda suspensio in solo Mercurio, postqnam
eo deventum suerit, ut bullula aeris attracta ab aqua evanuerit peccollocationem sere horizontalem tubi: tunc obturato per digitum tubi osculo, ille e stagno tollitur, & ita convertitur, ut aqua' ascendat ad osculum, quae insuso Mereturio foras diiuuat. Quiescat iam tubus in hoc statu verticaliter per duos vel tres dies, ut sensim exprimantur omnes aqueae & aereae particulae, & undequaque contiguae fiant inter se illae Mercurii. His peractis elauso per digitum osculo tubi, qui Mercurio redundet, collocetur imira stagnum horigonialiter, deinde placide erigatur, & sustinebitur Mercurim ad verticalem etiam tubi collocationem. Mihi quidem semper contigit in tubis cujuscumque longitudinis usque ad pollices IIa . neque enim experimentum tentavi in longioribus. statim obtinere ad plures saltem horas hane suspehsionem in illic
verticaliter collocatis , & omnino plenis Μercurio . Ex quo apparet major facilitas habendi hunc effectum, cum tubus plenus est Mercurio , quam cum parum aquae in illo relictum est . Hujus ratio mihi est , quod aqua ita combibat aerem , ut facile deinde quavis de causia ab ea separetur, & congregetur , & Mercurius consequenter descendit. Contra vero Mercurius, quem Lepius aqua permeaverit, multo minus aeris ipse conservat, qui proinde taradius , & dissicilius ab illo separatur ad per turbandam ejusdem suspensionem.
Quando tamen haec suspenso solius Mereurii sublata suerit vel sponte vel per agitationem seu concussionem , non obtinebitur nova per solam inclinationem tubi ad horizontem, sed opus est
aliquantulum aquae iteram introducere, quae concretum aerem
ebibat. Equidem in his experimentis adhibui tantummodo aquam communem, sed hujus barometri inventor idem expertus est evenire utendo omnibus liquorum speciebus, quae revocari possunt
483쪽
ad oleosos, aqueos, & illos qui spiritus audiunt, ita tamen ut in aqueis & oleosis res melius ,& aequali facilitate continsat, quam in spiritibus, qui tamen si sint ex iis, qui excitant ebullitionem in
Mercurio, ut est spiritus nitri, carent effectu propter continuam novi aeris quasi procreationem, quam e Mercurio educunt. ARTICUL Us v.
De argumentis pro ratione veri barmetri in barometro Asel iano .s 6. oties barometrum Aselepianum habet rationem veri A barometri, quoties tanta Mercurii sutipensio non possit repeti ab aliis causis, quam a gravitate fluidi subtilioris ipso aere , cujus hae duae sint proprietates . Prima quod facile quidem Permeet ipsos poros vitri etiam in tubis torricellianis, & differat ex hac parte ab aere , qui ab illis non admittitur: impediri tamen possit ab hoc libero transitu per eos poros, quoties hi contigui sint cum Mercurio vel alio liquore, qui poros vitri obstruat. Haec autem contiguitas debet esse omnino universalis, quia squa restet vitri pars etiam insensibilis, cui contiguus sit aer , jam haec admirabilis altitudo evanescat necesse est propter pressionem hujusmodi
fluidi, qua data porta irruentis . non secus ac per unicam rimam, quae aditum aquae intra navim permittat, haec tandem demergiatur . Secunda proprietas est, quod densitatem habeat longe minorem aere a Nam in vacuo Boyleano, & etiam Torricelliano, ubi
aer amplius non est, sed hoc fluidum adest, corpora in suo descensu non patiuntur sensibilem resistentiam .s 77. Quod autem tanta Mercurii suspensio non possit repeti ab aliis caussis, jam inendo. Causae excogitatae sunt quatuor. Prima est Brounkerii, qui credidit pondus atmosphaerae sustinere posse Mereurium in baro metris longe supra pollices et 8 , sed ne id communiter accidat obstare vel minimum aeris, qui vix umquam in ipsis non superest. Impugnarunt hane opinionem Hamelius I),& Mussehenbroekius a . Mihi satis est observare, quod repugnet ab ejusmodi residuo aere esset depressionem Mercurii usque ad pollices et 8 in quibusvis barometris tum longioribus & latioribus, tum brevioribus & angustioribus. Secunda est Hugenii. Ille causam i Ham. Phyc gen. to. a. tr.et. a Musi. Essai de phys. q. r 363. Diuitiaco by GOrale
484쪽
iam huius suspensionis voluit esse pressionem fluidi subtilioris aere,
quod etsi facile penetret vitrum, mercurium , & Omnia corpora . attamen quia minus liberum motum habet intra tubos plenos Mercurio probe expurgato ab aere, non habet tantam vim, quantam supra superficiem inseriorem Mercurii stagnantis. Rus verba , quae admirabilem hanc explicationem continent, videsis apud eumdem
in Diario Sapientum I , vel apud Asclepium a . Ea interea
rejicitur I. quia repugnat fluidum penetrans facile omnia corpora, quae impenetrabilia observantur, minus libere permeare tubum plenum Mercurio. II. Quia repugnat fluidum , cujus transitus Per vitrum non omnino obstruitur, adeoque neque pressio impeditur , permittere suspensionem Mercurii etiam diuturnam.
s 8. Tertia est Wallisii sa , qui hane causam credidit desectam ponderis in incluso Mercurio propter impeditam actionem fluidi, a quo pondus corporum provenit. Haec Hamello visa fuit verosimilis . At plane demonstratur, Mercurium, etiam dum est eo modo suspensus , deorsum gravitare . I. Quia dum erigitur tubus, in quo si aliquid aquae, a statu horizontali ad verticalem , semper observatur Mercurius componi ad lineam horizonti parallelam . II. Quia quando jam suspensus haeret Mercurius, si claudatur digito osculum tubi, & deinde invertatur, statim videmus
Nercurium occupare infimum locum , & sursum aquam detr dere . III. Quia concusso tubo , in quo modicum aquae in ea relictum multis sit infectum faecibus, quemadmodum solet contingere, has videmus ex agitatione fluidi perturbare totam aquam,& cessante motu iterum paulatim subsidere . Igitur patiuntur etiam intra tubum tum Mercurius, tum alia corpora vim illius caussae,
quae continuo ea in terram urget.
s79. Quarta tandem causa est eorum, qui eam statuunt esse vehementem attractionem particularum Mercurii inter se, & cum vitro . Haec habet pro se Newtonum , qui contendens s) attractionem insignem evadere, quando particulae sese attrahentes sint magis contiguae, hac ipsa praegrandi suspensione Mercurii usus N n n est
485쪽
est pro argumento . Nemonum sequuti sunt Musschenbroehius 1 ,
di passim physici, quorum aliqui post Wallisium a in subsidium
attractionis advocarunt etiam scabritiem vitri, fingentes observatum esse nullo modo supra barometrieam altitudinem sustineri Mercurium, si tubus oleo intrinsecus perungatur, quod ex dictis experimentis compertum est esse falsum. Sed hoc omisso, attractionem nullo modo esse hujus effectus causam plane demonstratur . Ac primo quod pertinet ad attractionem inter particulas Me eurii , illa per solam remotionem aeris intermixti non solum gratis, sed falso etiam fingitur tantam evadere, ut Μercurii naturam mutet ex fluida in non fluidam, sive ut ait Desagulierius, cogat illius particalaα 3) in selidam ut ita dieam columnam concrescere . Quod suadetur, quia quando tubas superne habeat parum aquae, Nercurius concusso tubo agitatur in morem fluidi, & ineli nato Paulum tubo componitur semper ad libet Iam . Qui dicat hoc ae. cidere tantummodo in confinio Mercurii eum aqua, quae ibi ejus fluiditatem conservat, non vero in penitioribus Alercurii partibus, ille rejicitur , l. quia aqua supernatat Mercurio , neque hujus m
Ieculas subit, sed his solum innititur . II. Quia quando tubi sunt amplioris diametri, Iibella , ad quam componitur inrcurius, pa-him. facit non solum ipsius superficiem remanere fluidam, sed alias etiam partes deinceps positas . III. Quia sicut fluiditas remanens in aqua dicitur conservare fluiditatem Μercurii sibi proximi, ita hujus fiuiditas erit causa conservans fluidum stratum subjectum, hoe alterum, & sie de aliis successive . I V.Quia cum tam saperior, quam
inferior Mercurius aeque expurgatus sit ab aere, non est cur attractio vim suam ubique aequaliter non exerceat. U. Quia neque Boyles neque Hugettius referentes aquam haesisse suspensam in tubis etiam intra vacuam machinam positis, utique vi eiusdem cause, non dicunt uidisse illam eonversam in glaciem : & nemo opinor erit, qui hane visurum se speret, si renovet, ut Potest, experimentum . vI. Quia si in imo tubi collocetur globulus ferreus, hic
paulatim ascendit in altiorem locum et ergo fluidus perseverat i tus Mercurius ia VII. Tandem quia si tubus attollatur e flagno , Ratim atque extra illud sit, Mercuriu& praecepS cadit ia
486쪽
s o. Quod vero pertinet ad attractionem ipsius Mercurii cum vitro, haec nullum Iocum habet in hoc effectu , I. quia cum relictum est parum aquae in superiori parte tubi, Mercurius illi eontiguus nullam cohaesionem sui cum vitro manifestat, facile. undans concusso vel leviter tubor concuti autem potest saepius, & vehementer in tubis longis so & amplius pollices, quin Mercurius corruat . II. Quia, si experimentum fiat adhibito oleo ad purgandum Μercurium ab aere, di fiat solita inversito tubi, ut oleum in ima parte positum ad superiorem ascendat, di antequam totum ascenderit . immergatur in Mercurio stagnanti , videmus eamdem suspensionem , paulatim interea per latera tubi allabente oleo ad superiorem Iocum . III. Quia eadem suspensio obtinetur, etiamsi intra ipsum tubum una cum Mercurio intrudantur diversa
corpora, quae aliunde constat non praeseserre ullam attractionem
neque cum Mercurio neque cum vitro , di quae a pondere Mercurii compressa cum sistant circa latera vitri, impediunt illam, quae esse solet inter vitrum & Mercurium. Iv. Quia eodem modo suspensio contingit per purum ac per sordidum Mercurium , cujus Proinde conjunctio cum vitro, adeoque & supposita attractionis vehementia ab adhaerentibus secibus impeditur . De sagulierius,
qui hane suspensionem negavit 1 contingere in sordido Mercurio , palam facit usiura se non fuisse liquoribus, quibus sortasse
omnino opus est ad tollendum aerem a Mercurio, vel postquam rem leviter tentavit, dixit, quod credidit futurum, ex praejudicio attractionis tamquam causae. V. Quia tuborum , quae adhi--beri tuto possunt , amplitudo superat sphaeram hujusmodi vis attrahentis in vitro . Quare qui assirmarunt, ut citatus De sagulie- 'rius suspensionem hanc contingere in tubis angustis, non vero in amplioribus, sellam ex imaginatione venditarunt, vel ex credulitate . VI. Quia liquores adhibiti ad exsugendum e Mercurio aerem, attractionem hanc vitrum inter & Mercurium minuunt vel
impediunt . Quod mihi constat, qui vidi ex duobus barometris torricellianis in eodem vaso stagnantis Mercurii se sustinentibus. illud in quo spiritus vini prius insulas fuit, liberrime oscillationes suas peragere compresso digitis Mercurio stagnante per vices, dum in altero , in quo nullum fluidum antea fuit, impedita apparebat
487쪽
oscillatio circa totam tubi peripheriam , quoniam citius, & magis elevabatur centralis columna , quam qui circa tubum est anulus Nereurii. Qui suspicaretur ad Mercurii sustentationem concurre re formam conicam, quam ipse induit, propterea quod latior tubi Pars est superior , ille noverit eadem facilitate suspensionem haberi
etiam in contraria tubi collocatione. .i
s gr. Quid plura ρ En demonstratio, quae excludit a causa huius admirabilis suspensionis attractionem tam inter Mercurii par ticulas,quam vitrum inter & mercurium. Sublata per succussionem suspensione secta in tubo per Mercurium & aquam , quae erat unussere pollex totius altitudinis pollicum quadraginta quatuor, eadem saepius successive renovata suit, & validistima semper inventa, postquam secta inelinatione tubi ad horigontem post novum i troductum Mercurium cum aere commixtum, qui detrudens rem duum Mercurium & aquam in superiorem partem tubi longe a pliorem, occupavit pollices inferiores 33, expectatum fuit con-Veniens tempus, quo bullula aeris ab aqua absorberetur . Rurlas in eodem tubo sublata per succussionem suspensione, & novo in-etroducto Mercurio enm aere commixto , qui exclusa aqua Oec pavit inferiores pollices 3 7, iterum habita fuit suspensio, quae non cessit nisi validiori succussionia ergo suspensus haesit Mere vias per pollices 33, & 3 , etiamsi aeri commixtus non det i cum attractioni neque inter particulas Mercurii, neque vitrum i ter & Mercurium . Concludam, quod sicuti inventio Barometri Torricelliani magnam rerum conversionem in tota physica inis
duxit, ita nova expectanda est ab Asclepiano , postquam phialosophis evaserit familiare.
sSa. Hermometrum , seu Thermoscopium appellatur ii I strumentum compositum ex tubo, & globo vel cylindro erystallino, in quo inclusa est determinata alicujus fluidi quantitas, per cujus diversas dilatationes, & condensationes palam fit incrementum, di decrementum caloris, quo corpora ac ficia
488쪽
ficiuntur. Quis fuerit primus, cui in mentem venerit posse alia quo instrumento cognosci vicissitudines caloris maxime in atmosphaera controvertitur . Franciscus Lana apud Sturmiam a) ,
Cornelio Dreb lio . quem passim dicunt fuisse Batavum agrestem, quod nuper negat Montueta 62, qui ingenuum contendit fuisse , nee dubito eumdem cum illo, de quo apud Morerium mul narrantur incredibilia , & mortuus Londini dicitur an is 34. D ud certum est posse hoc instrumentum eomparari modis
diversis, tum quantum ad formam, tum quantum ad gradationem, tum quantum ad fluidum. quod est aut solus aer cum Dreb lio . aut spiritus vini merus cum Academia Florentina, aut spirutus vini mixtus aqua cum Reaumurio, aut oleum lini cum Nevit no , aut Mercurius & aer cum Amontonsio , aut lus Mercurius cum communi. Existunt proinde multae thermometri species, quae plerumque a suis inventoribus nomen desumpserunt. Ex his quaedam magis pervulgata hic exponam, Drebbellianum, Fahrem
heitianum , & quod ex his duobus deinde enatum est , quod ducam commune , illud Deli mi, & illud Amontonsit, de quibus consuli etiam possunt, qui de iisdem agunt, ut Kkcherius 8 , Mulierus γ), Chauvinus IQ, Petitus si I . Hallei ia , Cebsus ia) , Chambers ca ), Georgius Martine in suis physicis,& medicis observationibus, Londini editis an. I o, & iterum Gallice an. I si Parisiis, quem praecipue laudat Desagulierius is , di alii, quorum mentio deinceps Occurret .
489쪽
ARTICULUS I. De Nemometro Drebbeliano, o Fabrenueritiano.s8 3 . Hermometrum Drebbellianum est vitrea sphaera, cui I palum colorati liquoris Q infusum , cum tubo sibi assinexo sub finem incurvato, ut postquam parumper fuerit elevatus desinat in sphaerulam tenui hiatu patulam , cujus figuram dabit Musichenbroestias ci) , in qua liquor infusus magna ex parte
congregabitur . Hoc posito quoties aer inclusus ex trigore com densabitur , assurget liquor in tu : quoties vero ex calore rarescet, descendet. Murmius de eo loquitur ca) tamquam de ther- mometro suis temporibus valde usitato: nec Merhaave 3 otiosum esse credidit industriam suam in eo perficiendo collocare : sed in usa communi amplius non est, postquam omnes plane intellexerunt, fluidum in eo inelusum subjacere vicissitudinibus non tum ex varietate caloris, sed etiam ponderis atmosphaerae. Quares ipsum solam adhibeatur . omnino inutile thermometrum est, quia infidele . At siquis pone illud habeat aliud thermo metrum ex liquoribus comparatum , ut infra dicam, & per accuratas o servationes , prout docet Desagulierius ), noverit distinguere Variationes, quae ex calore dependent, ab illis, quae a mutata aeris gravitate proveniunt, habebit iam instrumentum, quo unice uti navigantes Possunt pro barometro, ut opportune tempestates Prae- videant, quippe obnoxiam non est, sicuti barometrum mercu riale vehementibus oscillationibus ex motu navis nascentibus: &proinde baro metri marini nomen obtinere melius poterit, quam illud excogitatum ab Amontonsio, & etiam a Muschenbrokio s)descriptum, quod minus utile inventum est . Habebit praeterea unicum thermometrum , quo quis definire possit quaestionem , an Lunae radii saltem collecti per speculum ustorium producant calorem sensibilem . Hoc enim affirmat unus, quod sciam Montanarius N , qui sicuti jam Toaldus adverterat O, ita loquitar, uti vide Μusis. Introd. q. rs66. Muss. Introd. q. 28o2.
490쪽
videatur se id comperisse per repetita diliἶenter experimenta, Pomquam cognovit, quod alii multi citati a Mugehenbroehio 1 experti fuerunt , Omnia thermometra ex quibusvis liquoribus comparata, nihil ne sub hoc quidem quasi cruciatu lucis Lunaris
s 84. Venio ad FaesenMitianum , quod se dictum est a s
Iertissimo ejus authore Daniele Fahrenheit Amflelodamensi , a quo an . I7 9 primo fuit divulgatum. Ipsius constructionem merito multi docent, quia nullum adhuc ipso melius ars invenit, at
censet Musschenbroehius a , qui de eo quater 3 loquutus est. Praeter ipsum consuli possant etiam Acta Lipsiete an. I ao, & IO. de Turre ). Praesto sit cylindrus crystallinus, cujus diameter sit
trium quatuorve linearum pollicis, altitudo vero sit pollices tres, vel duos, vel etiam unum cum dimidio i brevior enim esse d bet , quo major sit ejus diameter. Ille ex una parte sit elausus , ex alia vero adnexum habeat tubum satis angustum , aliter variati nes ex calore aut frigore in Mercurio ineludendo intra ipsum non essent fatis promptae, nec satis sensibiles . Eiusdem cavitatem Mussehenbroekius s) determinat ad crassitiem setae porcinae, quae ta men triplo etiam major dicitur posse esse Altitudo tubi sit dum rum pedum, vel duorum cum dimidio. Figura cylindrica in extremitate hujus instrumenti , relicta sphaerica olim usitata, adhibetur , ut facilius innotestat ratio capacitatis tubi ad illam cylindri, ut notat Musichenbroehius tum in citatis Tentaminibus, tum in epistola ad Petrum Tabarranum inserta in Commentariis Instituti Bononiensis 6) . Semel enim cognita ea ratione statim deprehenditur , quantum per calorem dilatata, vel per frigus compressa si massa Mercurii. Ita si Mercurius occupans unum tubigradum sit millasima pars illius, qui est in cylindro, crescente illo per calorem uno gradu intellio itur volumen , quod prius erat ut Iocio, jam esse ut IOOI .s s. Sic praeparato instrumento antequam Mercurii apta
