De ideis mentis humanae auctore Andrea Spagnio e Societate Jesu Florentino

발행: 1772년

분량: 525페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

versas modificationes ejusdem generis, ut duas diversas figuras vel motiones in partes diversas, alteram, quae sit cognitio, ait ram , quae sit cognitio cognitionis. Neque dici potest fieri eodem tempore in diversis partibus corporis , tum quia redit argumentum primo factum , in quo querebatur, utrum esset una modifiratio similis, an dissimilis alteri: tum quia hae duae modificationes in diversis partibus erunt duae cognitiones , non una, quae dicitur conscientia. Concludam cum Iacobo Riccato , i) fugium iU

Ita es recursus ad rotunditatem levitatem te vitatem ct rapidam aI morum conversionem : quandoquidem si quavis fingillatim atomus n/scisse exfore, posquam plares smul congregavero , ct in unum composeu ro , intelligam equidem eorum conta jus esse mutatos, ct situs variatos , nunquam vero percipiam hinc oriri cox entiam aliquam . Hoc argumentum amplificari potest in quibusdam memoriae effecit ous magis singularibus. Accidit aliquando habere nos obviam hominem , quem statim alibi vidisse, & alloquutos esse certa conscientia tenemus, quin tamen possimus recordari nec locum , nec tempus , nec occasionem , nec alias hujus notitiae circumstantias, etiamsi diutius id contenderimus percurrentes animo civersa loca,& res ibi gestas: cum repente haec omnia unico obtutu quasi remota cortina intuemur, si sorte idem ille nos alloquens, quid commemoraverit, aut in hac nostrae mentis contentione unum aliquid tandem meminerimus, quod sit quasi fax in mediis tenebris ex improviso collucens. Nunquid materia, qua constamus, capax est unico momento tot saniorumque motuum diversorum . quot satisfaciant reminiscentiae tam multarum cognitionum Alia argumenta inserius proponam , ubi determinate osendam nullas

ideas fieri in sensibus, tamquam hi sint idearum subjectum .

ARTICUL Us Iv. Objectiones ex ratione pro Hris materia modis.

si . I. Bjicit Lucretius. Ex eo quod non possint in motu , qui fiat in tenuissimis particulis ignis, aeris, & vaporis consistere sensationes, & cognitiones nostrae tam variat, & tam cel res , de quibus conscii sumus, 'sequitur solum admittendam esse aliam

82쪽

aliam quamdam materiam magis tenuem, in cuius motibus ducendum est cognitiones nostras consistere. Re p. nego assumptum. Argumenta , quibus demonstratur motiones materiae esse non posse ici, quod dicimus cognitiones, sunt universalia pro omni materia, utpote quae desumpta sunt ex attributis generalibus materiae, non ex particularibus, quae speetem aliquam corporis constituant. Ratiocinium Lucretii est indignum philosopho , qui sincerus sit, primo quia , ut contra illum advertunt val&cchius i) , & Genuensis ab , Si cogitationes sunt at

morum motu , nulla alia priserea re , aromis minus tenuibus , atque minutis , certe non aeque veloces , at fient tamen . suod si nos bis , ne uialis quiddm aliis. Secundo quia irrationalis prorsus est haec doelatina : Anima est, quid compositum ex tribus elementis aurae, aeris.& vaporis: attamen ejus cognitiones sunt motus alterius distincti ab illis elementi: quod proinde est anima animae . Haec enim omnia Lucretius stituit; Imprimis enim naturam animae dicit coi sistere in commixtione quadam praedictorum elementorum: d inde vero fatetur haec non fatis esse ad effciendas ne sensitiones. quidem, genus infimum cognitionum 3 : e tamen haesae sunt ad sensuim euncta creandum a I borum quouiam recipit mos posse creara Sensis os motus: Proinde recurrit ad aliam quartam naturam, cui dicit nomen non. fuisse impositum , sed essentiam non dubitat esse materialem. Mario quoque bis. igitur quadam Maura necesse est

Astribuatur et ea es omnino nominis expers, o vepve mobilius quicquam , nequa cor us extat, Nec magis e parvis aut lavibus ex Amantis Sosiserat motus, quae didit prima per ortus.

Quam tandem naturam inseri iterum iterumque dicit esse antimam animae Atque anima es anima pro Porro talas ipsa.. 8a. II. Obji

83쪽

8a. II. Objicit Μaterialista nescio quis apud Auctorem Artis cogitandi i). Ratiocinia dependent a verbis . Nam sunt qua dam connexio verborum juxta significationem illis attributam ex hominum consensu : Verba dependent a phantasia : Phantasia amotu organorum : ergo ratiocinia nihil aliud sunt nisi motus

organorum .

Resp. dis. primam soritis propositionem . Ratiocinia dependent a verbis, prout sunt signa idearum , conc. prout sunt merus sonitus, si prolata sint, aut meri characteres, si sint scripta , nego. Distinctionis necessitas manifesta est in ratiociniis, quae facta sunt de eadem re in diversis linguis , quae eadem sunt unice propter eas, dem ideas, non propter verborum sonitum aut figuram omnino diversa . Uenio ad secundam propositionem. verba dependent aphantasia , hoe est verborum sensus dependet ab anima cognoscente , concedo, dependet a potentia aliqua materiali, nego. venio ad tertiam : Phantasia dependet a motu organorum corporis, hoc est anima cognoscens in statu suae cum corpore unionis dependet in suis cognitionibus a motu organorum tamquam a comditione preterequisita, vel concomitante, concedo, hoc est pote tia aliqua materialis cognoscens dependet a motu organorum , προν suppositum , dari scilicet hujusmodi potentiam , & nego tandem

consequam .

ditationibus occupatur, experitur cerebri partes commoveri: Ergo unius partis materia motus vel reactio contra alteram, aut saltem hujus reactionis debita continuatio constituit cognitiones, & davei sareactio, vel motus constituit diversas cognitiones. Resp. transeat ans , ct nego consequam. Cerebri commotio in prosunda meditatione suadet solum animam unitam esse cor pori , in eoque suasmet operationes facere, & ad has requiri comporis passiones tamquam conditiones necessarias , donec est sic unita . Similis responsio elevat, quae ad amplificandam hanco

jectionem ex Lucretio afferri possunt, qui ait 3 :

84쪽

MODI MATER . .

. . . . . Gigui pariter cum eorpore, θ uxa Crescere sentimus, pariterque senescere mentem. Inde ubi robustis adolevit viribus aetas,

Consilium quoque majus, o auctior est animi vis: 'si ubi jam validis quassatum es viribus avi

Corpus, ct obrusis ceciderunt viribus artus,

Clauicat ingenium, delirat lingua , menis ς, cum aliis multis, quae deinceps congerit, ut animam nihil esse praeter materiam suadeat. Singulis autem hujusmodi dicteriis propriam responsionem , quae distinctius eorumdem errorem , &aequivocum convellat, dabit IJ Cardinalis Ptolemaeus. 84. Instant. Anima hominis dependet in omnibus suis operationibus a corpore : ergo dependet in suo esse intrinseco, & eL sentiali a materia. Probatur consequentia. Natura operandi s quitur naturam essendi, ut habet receptum axioma : ergo si op rationes animae dependent a corpore , etiam natura essendi animae dependet a corpore. In hoc argumento ex Trevolitanorum a testimonio versatur tota ratio, quam pro materialismo Animae adducit temerarius Auctor Hi ria Anima . Resp. Asing. ans . Anima' hominis dependet in omnibus suis operationibus a corpore, quatenus illo utitur in operando, pro statu suae unionis cum corpore, permitto ans: quatenus suae operationes nihil aliud sunt, quam modificationes corporis, negoans, ct consequam . Permittitur ans. quia negari etiam potest , animam hominis dependere in omnibus omnino suis operationibus a corpore . Contrarium enim suaderi potes ex cognitionibus, quas facit circa res abstractas, aut spirituales: & ex iis , qui corpore languido & infirmo , & etiam morti proximo praeseserunt mentem vegetam , & aptam ad cogitationes solito sublimiores, quasi expeditior evadat ad cogitandum, quo magis a vinculis materiae liberatur : & ex iis tandem, quos historiae commemorandiam vehementer absorptos in contemplatione aut meditatione rerum non sensibilium , ut sensu omni carentes viderentur , vel certe illorum usu. Celebres sunt in hac re Archimedes, & multo magis illi, qui ad caelestes visiones elevati dicere cum Apostolo

85쪽

66 I DEAE NON SUNT

possunt nescire se , an id acciderit extra corpus, an in corpore anima illorum permanente . Ad probationem conc. ans, & axioma , & nego eo equam . Consequentia enim, quae ex eo insertar est: ergo si operationes animae non sunt modificationes materiae , etiam natura essendi animae non est materia. Consequentia adversariorum descenderet, quando ostendissent naturam operationum animae esse intraordinem materiae, & ejus modificationes : Tota objectio, quam sit inanis , demonstratur etiam retorquendo eum Bussierio IJ argumentum ad suadendum Idealismum sive nullum esse corpus, sed quod dicimus corpus, revera esse spiritum ; Sie enim arguitur . Corpus hominis dependet in suis operationibus ab anima :ergo etiam in suo esse intrinseco & essentiali. Probatur consequentia. Natura operandi sequitur naturam essendi: ergo si natura operandi corporis dependet ab anima, etiam natura essendi corinporis dependet ab anima.

8s. IV. Objicit nescio quis apud Fuginellium ca). Cognitio est repraesentatio rei, quae vel in nobis, vel extra nos est: sed substantiae materiales , & specula faciunt repraesentationes rerum , quae vel in se , vel extra se sunt : sic speculum planum re praesentat objecta in se, speculum vero concavum extra se : ergo substantiae materiales faciunt eosnitiones : Atqui hae cognitiones nequeunt esse aliud, quam modificationes materiae : ergo . Resp. dis. maj. Cognitio est repraesentatio activa rei, quae in

nobis vel extra nos in , cone. maj.; est repraesentatio tantum passiva , meo majorem . Et dist. min. speculum facit lepraesentationem tantum Passivam , conc. mis. etiam activam , nego min. , & cadunt

reliqua . Repraesentatio activa aliter dicitur vitalis. & intelligitur per hoc, quod exercite saltem conseii simus de immutatione aliqua in mente nostra, dum quid cognoscimus. Nihil simile habetur in repraesentatione pertinente ad speculum , quae est quid relate ad ipsum mere passivnm, & est ad summum iacta in ipso, sed non ab ipso et Est enim impressio secta a luce ex objecto illi convenienter applicato , quam cognoscit, qui eam intueatur, non tamen hanc ipsummet speculam animadvertit.

Quod

86쪽

MODI MATERIAE . . si p

Quod additur de speculis, quae faciunt repraesentationes rerum , quae in se sunt, vel extra se, est satis aequivocum . Si enim sermo est de repraesentatione activa, haec non est in speculo , sed in mente cognoscente. Quare nulla in hoc est inter mentem , &speculunt similitudo. Sin autem sermo est de repraesentatione passiva, quadam scilicet quasi depicta imagine objecti propositi, haec

quidem semper est in mente, sive objeetum sit in ipsa mente aut supposito cognoscente, sive extra ipluma hoc enim .em habere eam modificationem, quae dicitur cognitio: at relate ad speculum repraesentatio passiva objecti, quod semper est quid ipsi extrins cum , si speculum sit planum , apparet post ipsum ad eamdem distantiam , quam odie tum habet a speculo: sin autem sit eurvum potest etiam ante ipsam apparere, ubi uniuntur radii opportuni ad objecti imaginem componendam. Quare etiam ex parte r praesentationis passivae deficit ratio opportune arguendi ab ea, quar, est propria speculi ad illam , quae est mentis cognoscentis. 86. U. Objicitur ab Henrieo Regio apud Antonium Le Grand

i), & a Lockio a . Ex eo , quod quis percipiat sine idea auri

imaginem Cailaris in eo sculptam , non insertur eam non esse modificationem auri; ergo a pari ex eo , quod quis possit percipere cognitionem sine idea materiae, non infertur cognitionem non posse esse modificationem materiae.

Resp. dist. am. Ex eo quod quis percipiat imaginem Caesaris sine idea auri, prout aurum est, talibus scilicet proprietatibus illi

soli propriis praeditum, non infertur eam imaginem non esse m dificationem auri, prout aurum est, cone. ans: ex eo quod quis percipiat imaginem Caesaris sine idea auri, prout est corpus extemsum & figurabile , non insertur eam imaginem non esse modificationem auri, prout est corpus extensum , nego ans. immo su

postum, posse nimirum percipi imaginem Cadaris sine idea ullius subiecti extensi, & figurabilis , & nego consequam . Distinctio legitima est , eaque planum facit, ideam modificationis includere necessario ideam subjedii alicujus secundum generica sua attributa , non secundum specifica, quando modificatio illa potest per-

87쪽

63 , ID EAE NON SUN Τtinere ad subiecta diversae speciei, sicuti accidit in imagine, quae

potest esse modificatio non solam auri , sed etiam luti . 87. VI. Objicitur. Non cognoscimus intuitio cognitiones non esse modi fieationes materiae : ergo possunt esse. Resp. I. dis. ans. Illud non cognoscimus intuitive , hoc est per evicientes conclusiones ex adductis jam rationibus, nego ans. Non cognoscimus intuitive, hoc est per testimonium sensuum, nego duplex suppositum : primum est non posse a stimari impossibulitatem , nisi de iis, quae per sensus cognoscimus. Secundum estres spirituales, sive substantiae sint, sive modi, prout sunt cognitiones , esse objectum sensuum corporeorum . Reis, II. omitto ans, ct nego consequam, utpote quae non de scendit ex eo antecedenti. Quoties enim quis profiteatur aliquid sibi esse ignotum . quonam jure ex eo infert unum potius, quam oppositum Z Semel igitur, quod Adversarii teneant se non cognoscere , an ideae sint modificationes materiae , non alia illis consequentia permissa est, nisi haee : ergo nequit assirmari neque quod sint, neque quod possint esse modificationes materiae, quemadmodum jam observavit Marinus ib.

ARTICU Lus v. Obectiones ex auiboritate pro Uris materia modis.

88. Bjicitur . Permulti Philosophi tenuerunt animam consissiere in materia : ergo permulti etiam tenuerunt ideas esse modificationes materiae : ergo haec opinio non est omnino absurda. Pro antecedenti quod negatur , opponuntur Democritus, Leucippus, Epicurus, aliqui Pythagorici, Empedocles, Plato, Diogenes, Heraclitus, Alcmaeon, Hippo , Critias, Zeno , Dicaearchus , Anaxagorati , & alii : & sua de singulis ordinatim proseruntur testimonia ex Aristotele, vel ex S. Thoma , qui fusius & clarius ea exponit in suis supra Aristotelem commentariis. a) Democritui ct Leucippus corporum , qua sunt rotunda, ignem ac ani

88쪽

MODI MATERIAE. 6smam a prunt esse : quod etiam Platarchus i) de Democrito testatur : & Tullius addit ipsum amrmasse animam fieri Σ concursu quodam fortuito illorum corpusculorum . Similem opinionem sequutus est Epicurus juxta Lucietium, qui eam his versibas comple-

B Iibr nunc animus, qualiss corpore ct unde Confiterit, pergam rationem reddere dictis. Principio esse so persubtilem , atque minutis Perquam corporibus factum consare . Eamdemque referens Gasse ndus, etsi illam impugnet, attamen ex- Ponit 4 , quonam modo dicere potuerit Epicurus animam ex atomis compactam fore liberam .

Redeuri ad testimonia Aristotelis . s uidam Olbagorico

rum ea corpuscula . qua agitantun in aere, animam esse diserunt. Em

pedocles 6) ex elementis universis animam consare censet, ct unumquodque sorum animam esse putat. Tullius tamen tribuit Empedocta , quod animum esse censuerit cordis usum sanguinem . Similiter Plato in Timaeo S) animam ex elementis constare censet.

Horaclitus principium ait animam esse, quippe exhalationem . ex q&aeetera dicit consare . Simili modo ct Alcmaeon de anima putasse videtur . uidam animam aquam esse dixerunt, ut Hippo . Sunt o qui sanguiuem ipsam esse dixeruut, ut Critias. Et inserius io) alios dicit putasse animam constare ex calido vel ex frigido, entitatibus materiali bus, vel ex utroque, & hinc animam dictam esse ψων a verbo graeco refrigero , & dictum este per animam nos vivere, graeceis , a ξα ferveo . De Zenone cum suis Stoicis habemus a Tullio, quod ii) satuebat ignem esse vaturum , qua quidquid gigneret , ct mentem atque sensus . Quod confirmatur ex illis octo

ii) Tuli. Tusc. I. n. I9. col. 169. Id. Acad. lib. I. num. 39. col. I a.

89쪽

o I DEAE NON SUNT partibus, quas apud Plutarchum i , & Theodoretum Stoi

ci assignabant animae, qui eam tamquam arborem considerabant, cujus radix & truncus sit in corde, rami vero quinque sensus vul- go cogniti, & praeterea vox & semen . In qua hypothesi , qua ratione diversas cognitionum species explicarent, docebit Petrus

Valentia in Dissertatione de judicio rerum s) , quae habetur inta fine tomi tertii operum Ciceronis per Olivetum editorum , cum aliis quos citat. S. etiam Augustinus testis est de naaterialismo Zenonis : Nam inquit, ) Zeno princeps Staicorum sua quadam de mundo, ct maxime de Anima sententia delectabatur , dicens eam esse morrasem , nec quicquam prater hune sensibilem mundum , nihilque in eo

gi nisi corpore : Nam θ Deum ipsum ignem putabat. Quod etsi via

centur consonare cum iis, quae ex Tullio nuper audivimus, rea

Pse tamen minus consonat; Nam quoniam alibi Tullias cs dicit Zenonem docuisse ignem esse id , ex quo sunt animae, quin in his includat Deum, cum paulo post dicat , Zenonem & Stoicos d

cere divina mente atque natura mundum universum , atque ejus moxiamas partes adminisrari, conficitur Deum per Zenonem esse aliud, quid ab igne . Proinde ignem dicit gignere animas per modum causae materialis vel formalis, non vero efficientis. De Dicaearcho ait Plutarchus, quod animam dixit esse c6)harmoniam quatuor elementorum , idque confirmat, quod de eodem restatur Tullius illum amrmasse , ) nihil esse omnino animum, scilicet sumptum pro re aliqua diversa a temperatione corporis, &ab illo separabili, o hoc esse nomen totum inane, fruUtraquα animalia, ct animantes appellari: neque in homine inesse animum , nec in bestia. Eamdem Dicaearchi opinionem Aristoxeno tribuit Lactantias 8), qui eam exponit, & cum iracundia impugnat. De Anaxagoraeis testis est idem Plutarchus, quod animum s corpus esse censu rant, idque aerea natura, quod ipsa elimologia animae ab ανεμος ,

idest

90쪽

MODI MATERIAE. VI

idest aura aut ventus, quae tamen non placet Isidoro i , videtur significare . His addantur , qui non uni aut alteri ex quatuor vulgaribus elementis naturam animae allisarunt, sed illam erumpere quodammodo volunt ex quinta essentia, ut aiunt, omnium elementorum . Addatur Tullius ipse, cujus sunt haec, a) animus non ina-ης η scio quid est, sed in quodam genere corporis . Addantur Sadducaei secta Iudaeorum, de quibus seriptum est 3 Diaueat duunt non esr Drmcitionem, neque Angelum , neque Spiritum. Addatur tandem turba illa philosophorum , qui removentes id , quod potest esse ex praecipuis fundamentis spiritualitatis animae . nimirum immorialitatem , de qua jam olim utraque in parte, ut ait Tullius multa dicebantur, statuerunt cum Avverroe illam este mortalem, e T quo Averroistae eommuniter audiunt, qui sine dubio tot fuerunt Per plures aetates , ut tandem Lateranense Concilium sub Leone I. opus habuerit definire immortalitatem animae: & exhortari philosophos, ut omni studio conarentur oppositas rationes

philosophicas dissolvere .

s. Re p. I. omitto totum entymema : & nego ulteriorem consequentiam et primo quia postquam intercessit Divina revelatio do-eens nos de spiritualitate animae rationalis, ut alibi s) demonstravi , certissime absurda est omnis opinio , quae in contraria haereti fundatur: secundo quia semel quod cognitiones nequeant ex supra dictis consistere in motu particularum , quae corpus com Ponant , jam necessario sequitur animam, cujus sunt cogniti nes , esse substantiam omnino distinctam, & diversam a corpore, quicquid in contrarium senserint lii vel illi philosophi, sive multi, sive pauci sint ..RU'. II. nego antecedens, quod non suadent, qui nominantur Philosophi, quia illorum plerique non possunt per ea, quae prolata sunt , evinci de Materialismo. In paucis solum insedit

hic error. Communiter veteres ita admiserunt animas nostras esse compositas ex principiis materialibus, ut non excluderent ab ejus

SEARCH

MENU NAVIGATION