Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus octavus. De dignitate, ministerio, & cultu Christi domini, ..

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

De Assumptione corporea B. Virginis. 22 I

guam de matre Miabiliter ait ' betat Sumn Domiηe in requiem tuam, tu arca sanctimationis tuae .

Eadem postmodum fuit Gqrsonis Cancellarii Parisiensissenaentia, nam *p. Operum serm. de Conceptione : Spiritus sanctus , inquit , interdum revelat Ecclesiae, yelis Doctoribus posterioribus aliquas verita- ,, tes, vel expositiones sacrae Scripturae , D quas non revelavit eorum prasecessorio bus. Sic dicit Gregorius DanieIis Ia. Pemis transibunt plurimi , & multiplex erit ,, scientia Domini. Ideo Moyses scivit plus-ri quam Abraham, Prophetς, quam Moy- ,, ses, Apostoli, quam Prophetae, & Do-

,, ctores addiderunt multas veritates ultra Apostolos. Quapropter dicere possumusis hanc veritatem , B. Mariam non fuisses, Conceptam in peccato originali , ex il-ri lis veritatibus , quae noviter sunt reVC-ri latae, vel declaratae tam per miracula , ,, quae leguntur, quam per majorem par- ,, tem Ecelesiae sanctae , quae hoc modori tenet . Fuit tempus aliquod , in quo non tenebatur generaliter Mariam Vir- ,, ginem este in Paradiso cum corpore , o re anima, sicut modo tenetur, & simi-

H litcr post institutionem festi Nativitatis b. Joannis , Nativitas nostrae Dqminae,, ordinata fuit per revelationem unius so-

is lius laminae, & multa similia . His, ut alios subinde quovis saeculo ad

nos Usque liuius compcrtissimae veritatis , de ad Ecclcsita receptistimae Asteriores prς- termittam, unicum laudare placet F. Bernar imum, qui non solum B. I liginem iis anima , & corpore assumptam in Coelum praedicat, sed etiam validissiimis rationibus probat, quas in Lectoris gratiam hic ascri- pendas duxi . Ait enim iermone I 2. qui est de Assumptione B. Virginis art. 3. cap.

I. Licet, inquit, de hoc nempe Assumptione corporali authoritas 1acrae Scripturae non reperiatur expressa; non tamen

bcripturae repugnat sacrae , sed ei potius

consonat, de concordat, ac etiam multiplex ratio csticacissi ire persuadet nam

1ecundum Augustinum nullus dubitat , uod Jesus hoc potuit : mimis prosecto ubitate debct, quod ipse voluit , quia hoc filialem reverentiam decuit . Quod

autem B. Virgo tam corpore , quam anima gloriosa regnet in Coelis , ostenditur

septemplici ratione. f. U. Probatur eadem veritas ratisne . 3.ειν-

nardino.

ΡRimo propter unitatem substantiae carinnis in Matre, de Prole . Clim enim

ex carne Matris decidatur naturaliter Caro

Prolis, eadem utriusque est prosecto substantia carnis . Ergo a generali sententia mortis, quamvis Cnristus Dei Filius non exemerit Matrem: quia ab illa nullus, nec ipse voluit esse alienus, ac per hoc mortuus est Fili ut, mortua & Mater: Attamen sicut caro prolis corrupta non fuit: Ps. Nee dabis sanctum tuum videre rarrepticinem , si Gnec debuit corrumpi, seu incinerari, seu in vulverem redipi sanctissima caro Matris, unde caro I illi assumpta est. Ergo caro animae cst reuialta, de n. Virgo Maria simul in anima , & corpore est glorificata . Securri propter incorruptibilitatem. Multiplcx quippe sententia lata fuit in mulierem . Prima contra alias mulieres. Unde Gen. 3. cap. Dominus alta. Μvltiphoboaruυι-nas tias, conceptus tuos, in Gore paries

filias, is, sub viri potestate eris. Maria quippe ςrumnas multiplicavit: quando, ut dicitur Lucς 2. c. animam ejus in passione Filii doloris gladius pertransivit: sed conceptus non multiplicavit, nec subviri potestate de-gitit, quae integerrimis visceribus, & virginitatis integritate permanente de Spiritu S. concepit; quem quia sine peccati colluvi ne, 8c virilis admixtionis detrimento suscepit, sine dolore peperit, & sine integritatis violatione integro virsinitatis pudore

permansit. Quia vero potuit, & voluit Matrem ab i ntegritatis corruptione, de pudoris violatione in conceptu, de partu, ultra sentcntiam latam contra quaslibet mulieres strvare iminunem, potuit, de velle decuit servare a corruptione resolutionis, Ae incinerationis, pr ter, imo ultra generalem conditionem humanae naturς. Sic ergo dicimuS, Matrem Domini humanae sortis mortalitatem subiisse, ut tamen mortis nexibus non potuerit detineri, per quam sine corrupti ne Dominus voluit concipi, atque nasci . Tertio, propter honorabilitatcm, hoc est, ut conservaret honorem Matris , Exodi idem Io. cap. scriptum est : Honora Patrem tuum , γ Μatrem tuam. Si ergo Christus non

venit solvere legem, sed adimplere, ut dicitur Matth. I. quc madmodum, ut potuit, Pamm

232쪽

α28 Trai'. I. Disp. III. Art. III. Sect. III. Quast. V.

honoravit, sicut dicitur Joan. 8. c. Ego bo rorifico Patrem meum: ita debuit matrem , quomodo potuit, honorare . Si ergo opero-hrium humanae conditionis, &vituperium

est putredo , & vermis, sicut ab isto opor brio ipse extitit alic nus: ita Matrem debuit

conservare immunem , clim eadcm sit caro

Matris, & Prolis. Sicut igitur in vita eam gratia conceptus, & partus prae cςteris honoravit: ita indubitanter sentiendum est in morte eam spcciali gratia honorasse .suartὀ, propter dignitatem, & sanctit,tem. Tanta enim fuit Mariae dignitas, atque sanctitas, ut mereretur esse Mater Sancti Samstorum Dei: sicut autem Filius est banctus Sanctoris mi ita constat, quod Mater, quae ipsum portavit, est Sancta Sanctorum , in qua erat ille pretiosus thesaurus ,

tabernaculum Dci, thronus Dei, atque tha- Iamus. Tantam autem sanctitatem, tantam

dignitatem nulla corruptio putredinis i cbet sequi, nulla resolutionis in cineratio. Nullo igitur modo dignum videtur , aut consonum rationi , quod illud sacratissimum corpus , de quo Christus carnem sustepit,& in quo personam divinam naturae humanae univiti ut Verbum caro fieret, ct habitarct in nobis, ipsis vermibus fieret esca, &post vermes pulvis abjectus efficeretur. suinto , propter consormitatem scilicet Matris i Ze Protis . Mater enim filio suo persecte conformis suit, & praecipua imitati ix. Si ergo Ioan . II. cap. ipse ait: siquis inibi ministrat, me sequatur: ubi sum ego, illic minister meus erit. Maria quippe Christi praecipua imitatrix, non tantii m gressibus Ecdum, sed etiam pro reverentia ipsum Dominum secuta est affectu pietatis, fidei, religionis, & amore ardentillimae charitatis, ut nunquam ab ejus sile, atque dile- Oione avelli potuerit, qucm de Spiritu saneto, Angelo nuntiante, concepiste se novit.

Nam ipsum concepit, ipsum peperit, lactavit, bajulavit, a facie Herodis abscondit: crgo cste non debuit, nisi ubi est Christus. Et non tantiim suomodo alii Sancti sunt, st dquadam speciali praerogativa . Quoniam ,

sicut Matth. Io. cap. scriptum est: Ube reddet unicuique iuxta opera sua. Si igitur omnium Sanctorum mors pretiosa est; mors Nariae est pretiosissima, quam tam a Concinmitata est gratia. Si igitur in vita Maria prae omnibus donata est gratia; in morte profecto minuenda non est: sed ubi Christus Fulius Dei regnat mente, & corpore collocata est. Rursus si Maria Christo conformissima, fuit tanquam Mater in puritate. & inn bilitate, seu in regia dignitate: prosecto non

debet Mater a Filio, Regina a Rege, non

tantum mentaliter, sed nec corporaliter separari. Ergo Maiia Mater Christi, Reginacceli, una cum ipso debuit glorificata inanima, & corpore in coelestibus collocari.

Sexto, propter aequitatem, ut enim Ambrosius ait , Cbristus Demiηus xser utrumque sexum sanaturus advenit. Proinde virum suscepit, natum tamen ex muliere . Persecta aulcm curatio, amue persecta liberatio in resurrectione manifestatur: ergo resurrectio in utroque sexu manifestari debuit intestimonium persectae curationis. Sicut igitur quantum ad virilcm sexum manifestata

est, & in Christo apparuit: ita 8e in semina debuit apparere. In nulla autem alia*mina manifestari congrucntius potuit, Vel

debuit, atque decuit, quam in dulcissima Matre Christi, quae in vita libera extitit ab omni corruptione . Et hoc est , quod Pr pheta in persona Domini, ait: Tbrouus e us evi sol in Gripectu meo, O, sicut Luxa perfecta in aeιernam , is, testis in caelo fidelis o

Thronus sit quidein Dei Filii Mater illius

est, quae in conspectu ejus, sicut hol fulgens est , quantum ad gloriam animae. Et sicut Luna persecta in aeternum, quantum ad gloriam corporis sine defectu , proinde gloriae resurrectionis fide Iis cst testis. Septimo, propter integritatem, hoc est propter beatitudinis complemςntum . Nam , ut ait Augustinus su p. c nec ad litteram, de Bernard. de diligendo Deo , propter

appetitum administrandi corpus animae t tardantur, ne totaliter ferantur in Deum , tanquam in summum bonum, excepta sola anima Christi, quae unita erat Verbo unitate personae, quae Pi opter personalem unionem in nullo retardabat, aut patiebatur gloriae detrimentum. Cum igitur complementum gloriae sit in reassumptione secundae stolae; inconveniens, & indecens es via dctur, quod Mater Dei, Regina coeli aliquod detrimentum gloriae paticbatur . Ergo necesse fuit ut corpus, licet propter co ditionem carnis anima suerit a corpore separata, tam n una cum corpore postmodum

extitit glorificata. In eodem quoque libro adducit August. exempla Scripturae sacrae:

ait enim : Nam divina voluntas irrire crepitantes ignes non solum eo ora trium puerorum

Dina,Fd etiam distin ema servavit in a .

Pan. γα

233쪽

' De Assumptione corporea B. Virginis. 229

Da 3.3. Cur ergo non efficiat in Matre pro Pria, quod fecit in aliena λ Servavit Ionam

in ventre Ceti incorruptum praeter naturae solitum cursum. Ionae a. cap. de Matrem Praeter naturam non servabit incorruptam λServatus est Daniel in arelissimo, seu intemperatissimo lacu Leonum, Dan. I . Cur ergo non est stivanda Maria tantis dotata meritis dignitatum pQuod autem 1. Isernardinus ibi commemoret sententiam SS. Augustini, & Hieronymi, inde fit, quod cxistimaverit sermonem de Assumptione, qui nomine S. Au sustini vulgabatur, revera sanctissimi huius Doctoris genuinum este laetum, cujus tamen contrarium ibidem apparet, quippe in eo, non longe ab initio citatur S.Isidorus, qui Augustino posterior extitit. Idem serendum iudicium de sermone illo vulgato sub nomine S. Hieronymi, qui quoniam adversariorum est Achilles , idcirco eum jam cxpcndere placet. g. VI. Promuntur, ac solvuntur Oflectiones.

Ossieruηt itaque primo adversarii sermonem illum praenotat mn nomine S. Hieronymi, qui incipit: Cogitii me, o Paula, rimebium, Ubi larvatus ille

Scriptor usurpato nomine, & ementito sty-

Io S. Hieronymi, Ecclesiae de Astumptione cor eorali Virginis doctrinam invadit, ac tanti viri auctoritate convellere nititur: nam inter caetera , cum dixisset Virginis Mausoleum in Vallis Iosaphat medio vacuum ostendi, subdit: me ideirco dixerim,

quia multi nostrorum dubitant, utrum assumpta fueris simul eum corpore, an Gurat, relμcta corpore. suomodo autem, vel quo tempore, aut a quibus per Mis sanctusunam eorpus iηde oblatum fuerat, vel tibi transpositum, utrumne resurrexeris, nescitur. Et insta: Verumtamen quid borum verius censeatur ambigimus δmelius tamen Deo tottim, cui nihil impossibile est, committimin, quam aliquid temere donire velimus auctoritate nostra, quod non pro- bamur: sicuti de iis, quos cum Domino teste Moralis resurrexisse credimus, sed utrum

redierint an terrae miserem, certum non babemus. Igitur tempore S. Hieronymi incertum omnino erat B. Virginem anima, &corpore simul fuisse in caelum assumptam.

Nego con Huratiam, de ad antecetans dico cum Baronio ad annum Christiq8. n. g. sermonem istum non modo non esse Hieronymi, sed nec ullius sinceri, ac veri Scriptoris, sed cujusdam alterius Auctoris, qui ad promerendam fidem, nomina Hieronymi, Paulae, &Eustochii veteratorie usurpavit. Quod utique gravissimis momentis facili negotio demonstratur. Primo namque

falso supponit se Paulae, & Eustochii precibus compulsum, hunc sermonem scribe re, quo enim tempore scribebat, iam a M. ad minimum annis, Paulac vita migraverat: siquidem in eo sermone adhortatur Paulam , ut caveat ab errore Nestorii, & Eutychis. Nestoriana autem haeresis, ut scribit S. Prosper in Chronico, exorta est, Sc propalari coepit anno Christi a 28. Eutrebiana vero consignatur anno QK quemadmodum

ex Actis Concilii Constantinopolitani in chalcedonensi Concilio relatis colligitur:

Paula autem diem extremum clausit anno

Christi Ma . nam S. Hieronymus in epitaphio ipsius Paulae, ita scribit: Dormivit sancia, Θ, B. Imala 7. Kal. Feb. tertia Sabbati, post solis o cubitum, sepulta est . Kal. earumdem, Honoris Augusto sexies, On Arustento Cm- subbus Aristencto restituendum est. Incidit autem haec Epoca in annum Christi Wq. His adde, quod iste larvatus Scriptor nomine S. Hieronymi hunc sermonem scribat circa an . OR. ctum tamen ex Chronico S. Prosperi constet S. Hieronymum obiiste anno Christi q2o. Quod autem utramque haeresim Nestorii , & Eutychis ille perstringat, sufficienter constat his verbis. Hisc etiam TMoto neam veraeiter confitemur, Dei sciliceι genitricem . necnon DCbriolo ηι ηοη quia Herbum

carnem secum detulerit, neque olim praefatae rami repulatum sit: sed tunc quando Verbum earo Daum est ex earne Hrginis, Druixitatis, atque fiditimanitatis substaηtia in utero: ita inconfuse unitur, ut ex personast Deus, i=ηon circlus. His, inquam, verbis, utramque horesim impugnat, nempe Nestorii, qui negabat Virginem esse moratan: Ae Eutychis affirmantis duas in Christo naturas non permansisse in confusas , dc impermixtas post

unionem.

Secundo, inquit Baronius v. 18. Qu rimodo, quaeso, auctor ille, qui Hierony- ismum esse mentitus est ι dicit Dei genitri--,, cis sepulchrum eo tempore, quo vivebat , , Hieronymus , desuper terram omnibuS ,,

234쪽

23o' Tracta. DiiD. III. Art

ri EpiphaniusJerosolymis saepe versatus ut

,, de eo tradit Hieronymus) se ambigeres, ait, an mortua fuerit, si ejus sepulchrum ,, ob oculos omnium postum, perspicuum omnibus statum esset ρ Vel quomodo de

,, eo mentionem facere Hieronymus prae-

,, termisisset, qui relegens cuncta Palaestiis nae loca, quae S. Paula Roma veniens in- ,, visit, de ut taceam de Christi sepulchro, ,, alia cuncta, quae ibi erant memoria di-

,, gna monumenta, recenset, ut II. Patriar-

,, Charum, Iosue, Eleazari filii Aaron, Eliis sari, Abdiae, Michaeae, Joannis Baptistar,ri Lazari, necnon & Maustolum Helenaeis Adiabenorum Reginae, Quae tempore,, Claudii podulum lame laborantem pa- ,, vit Z Quis adduci potest, ut credat unum ri tantum Dei genitricis sepulchrum a Pau- ,, la spretum, ut non invitarit Θ vel Hiero-

,, nymum ita mente excidisse, ut non me-

,, minerit Θ clim praesertim agens de Ceth- ,, scmani in libro de locis Hebraicis, unam ,, tantiim illic erectam Ecclesiam, ubi Do- ,, minus in horto oravit, affirmct, nec deis contiguo eidem loco Dei genitricis se- , , pulchro, vel verbum faciat Θ Ex his igi- ,, tur manifestior redditur hominis impori stura, qui nomine ejusdem Hieronymiis dictam epistolam scripsit ad Paulam, dum

,, haec ait: ΜοUratur autem sepultarum Husis cernentibus xebis usque ad praesens in vallis,, I Ubat medio, qua vallis es anter montems, bion, montem Oliveti posita , quod tu o,, Paula oculi r conspexisti, ubi in eius honorem ,, fabricata es Ecclesia miro lapide tabulata, ,, ιν quas ulta 1uisse, utDirepotestis, ab em-,i nibus praedicatur, sed nunc vacuum esse mav-boleum cernentibus ostenditur. Haec egregius,, ille mendaciorum concinnator, qui non ., ex his tantum quae diximus, arguitur pa- ,, tentis mendacii, sed etiam ex Eusebio se lib. 3. vitae Constantini cap. 2q. & aliis, is qui egerunt de locis sanistis, Constanti- ni temporibus repertis, de aedificiis illu- ,, stratis, clim nullus eorum , vel levem sal-ri lcm de sepulchro Virginis secerit men-

,, tioncm. Haec Baronius.

constat itaque sepulchrum Virginis diu

Iatitisse, forte dumtaxat circa tempora

Iuvenali, erosolymitani Antistitis innotuisse , quo factum est ut illius inventione per Orbem evulgata, Marcianus Imperator, &Pylcheria moti fuerint ad accersindum ipsum Juvlnalem , eumque deprecandum, quod si quas sacratissimae virginis reliquias

III. Sect. III. Quaest. V.

haberet, ad eos transmitteret, reponendas in augustissimo templo, quod in honorem B. Virginis aedificari curaverant in Blachernis ut dictum est num. 3I. Tertio, Auctor ille, quisquis est, nugas, ac fabulas comminiscitur longe a gravitate sermonis S. Hieronymi alienas; assingit enim Paulae ludicras, ac fictilias visiones,

quas palam evulgat, clim tamen a Paula si- Di subsecreto consignatas asserat, puta cum ait, circa initium, Paulam alloquens; ad praesepe quoque , o Paula, retem, nato puero, multitudinem angelorum inter erepundia novi

partus, θ' querelas nescii ploratur pro fisceη-ninis, Gloria in excelsis Deo, in terra pax

bominibus bonae voluntatis, cantantem audisti,

radiantem stellam vidisti. Pastoribus insti- per evanguetantibus cνωι isti ; Magos praete

rea tria deserentes munera in visione beatis ocu

lis conspexisti, ipsa eadem munera bene intelligendo, votis Ovnnibus fide Deo obruhsti. Nam cum eisdem Μ is Deum puerum in praesepio adorasti. sed forte conquesta, me delat rem, quod te prodeserim clamabis. Ad quos ego, si celatum esse viaebas teste conscientia, mihi narraxe ante praesepihm, tibi plurimum lachomata es, non deberest quod ut vertim fatear, Christi praeconia, etiamsi voluero adJuratus , neque tuas laudes omniso tacere queo. Idcirco te tuae interruent filiae, quas lacte nutris : tu ea melius reserabis , qt ae nescio per

steriem aliquam, aut certe in spiritu vidisti. Quibus verbis auctor ille quisquis est , plurima profert, quae ne capillo quidem gravem S. Hic ronymi eloquentiam sapiant . Quis enim ferat Canticum Angelicum s

scenninis obscςnis versibus assimilari λ Quis existimabit S. Hieronymum Christianae humilitati imprimis studentem, b. Paulae . cui maximc sui demissionem in auribus instillabat, voluisse inanis gloriae stimulos su

jicere, propalando, ipsa vivente, divinas revelationes ei facta, ὸ Quis in animum inducet virum prudentissimum sibi commis. se in aure secreta evulgare voluisse λ Nec certe minus apparcnt falsa, quae subjicit, cum ait: Omnia salvatoris gesta, is B. Μariae obsequia, necnon es, actus vita ex Evam gelio dicesis ue Vellem enim proferret ille, ex quo Evangesista actus vitae B. Virginis deprompserit. Herum, ut interdum veritas suos etiam oppugnatores ad sui tutelam, & patrocianium cogit, inde factum est, ut ipse Pseudo Hicussymus, qui impugnandae corpora

235쪽

De Assiimptione corporea B. virginis. 23 I

Iis Assumptionis paries acceperat, illius suerit assertor; enimvero sestum in honorem assumptae Virginis ab Ecclesia celebrari solitum sub nomine Assumptaenis testatur, cum ait circa initium: De Assumptione tamen dat qualiter assumpta est quia vestra id deposcit intentis prae entia avens seris e vobis curavi , quae absentia eraestens devotur obtuli: ut babeat sanctum Collegium v strum in te tantae solemnitatis munus Latini sermo vis, in qγο

distat renera infantia lactis experiri dulcedinem, i , de exiguit eximia cogitare: qualiter favente Deo, per singulos annos rota baec dies expendatis in laudem, eum gaudio celebretur: Subdit autem illam sententiam de corporali Assumptione etiam suo tempore apud plurimos inolevisse. suamvis, inquit, ποτ- nulli adstruere velint eam iam resus itatam, beata eum Christi immortalitate in caele-pibus usiri.

Instant adversarii: Scrmonem istum pro nuino S. bsieronymi scitu dudum habuit cclesia, quae partem illius in Breviarium induxit pro Iehionibus recitandis illo ipso die fello Assumptionis; ut videre est in

Breviariis antiquis non solum particularium Ecclesiarum, & Ordinum, sed etiam in Breviariis Romanis , in quibus ab eo tempore quo celebrari coepit sestum Asisumptiovis etiam coeperunt legi lectiones decerptae ex illo sermone sub nomine S. Hieronymi. Demae, cum tempore Caroli Magni sub ortu fuisset aliqua de assumpto in caelum

Virginis . corpore controversia, & nonnulli n arent Virginem assumptam in corpore. freti auctoritate ipsius sermonis, qui vulgabatur sub nomine S. Hieronymi, Cumque Monachus quidam Corbietas coepisset impugnare sermonem istum, ac den Ionstrare allum revera non esse S. Hieronymi, ipsi obstitit Hincmarus; scribit namque Flo-doardus Rhemensis Hist. lib. 3. cap. 8. Itemserinis pro libella bstoriae de ortu sanctae Μa.riae, O, bum. B. merommi de Assumptione φ-fius genitrieis, quae quidam Monacbus Corbiensis non es recipienda eontendebat. ATquaere- θοvit idem Dominus praefatam bistoriam bactere nor ad lectionem, non ad proferendam auctoritatem ue homiliam vero eam Iem asserit amerammo Carbolice dictatam, sicut is, strius, is cautela sensus, intellecius, est, alia ce ra indicia demonstrant. Et certe perbo'α , pcrsuas de partibus Oritntalibu3 tempore certo δε-

asa ad Rurines nostras p:rvenit, fam D iciunt. Nee Hinemarus dumtaxat, sed Ad plurimi alii praelatum sermonem esse S. Hieronymi testati sunt sie enim Odilo Clumiacensis Abbas in sermone de Assum. ptione Visinis manuscripto , quem habet Cluniaeensis Bibliotheca, De eius, inquit, meritis'gloriosissima badierna eius Assumptis.

ηε divinae legis Interpres f. meroυmur, essalii egregii Doctores, tanta is, talia potuerunt, Θ, noluerunt dicere, quibus ηos non debemus aliquid adficere.

Similiter Diarandus Episcopus Mimateor lib. . de divinis ossiciis cap. 24. sic scribit,

Hieronymus dicit: Quemadmodum B. ,, Uirgo assiumpta fuerit, sive in corpore, is sive extra corpus nescios Deus scit: Au- , , gustinus vero dicit, quod in corpore. is Veritas tamen est, quod primo assumpta , ,

est in anima : utrum vero corpus reman- , ,

sit in terra, incertum habemus; & melius is est pie dubitare, quam aliquid temere de- , ,

finire; pietamen credendum et eam suis- ,, se totaliter assumptam. MHis adstipulatur ara Viennen se Episcopus, qui in ii Ilo de festivitatibus sub finem ad VII. Idus Septembris, ita scribit: Cujus , , Sanctissimae Dei Genitricis dormitio- is

nem XVIII. Kal. Septembris omnis Ce- ,, Iebrat Ecclesia, cujus & sacrum corpus is non invenitur supra terram, sicut nec B. MMoysis sepulchrusa, quem sacra Scriptu- is ra aicit a Domino se vultum: tamen pia ,, mater Ecclesia, quae suis observationibus , , integerrima fide iandata consistit, ejus,, venerabilem memoriam sic festivam agit, , , ut pro conditione carnis eam migrasse is non dubitet, ubi venerabilis Spiritus san- ricti templum illud, id est, caro ipsius bea- ,, tissimae Virginis Mariae divino nutu, & riconsilio occultatum sit, magis elegit δε- ,, brietas Ecclesiae cum pietate nCicire ,

quam aliquid stivolum, & apocryphum is

inde tenendo docere. MSimilia ferme habet Usuardas, quem Volsius lib. a. de hist. Latinis, dicit este Mona. ebum caenobii Fuldensis Ordinis D. Benevicti, avditarem Alcuini. Philippus vero Labia in Bibliotheca Chronologica asserit fuisse Monachum ordinis X. Eeiaedicti, i , F. sativatoris ricecomitis Abbatem in inferiori Normania: Caeteri vero existimant eum sui ste Monachum eaenobii S. Germanι apud Parisias,

hoc nixi fundamento, ques in pervetusto Martyrologio Manuscripto a Pe ro Pithorob. Germani Monasterii Patribus donata, heu in

236쪽

23 et Trali. I. Disp. III. Art. III. Sech. III. Quaest. v.

an fine prologi Iegantur: Expheit pro usi vardi ΜMiseri s. Germani Par evs. IlIe, inquam, in suo Μartyrologio haec hadet: Decimo octavo Kalend. Septembris. Dormitio sanctae Dei genitricis Mariae, evius sacratissimum corpus, qs κω invenitur super terram. tamen pia mater Ecclesia eius venerabilem memoriam sic Mimam agit, ut pro randitione camnis eam migrasse ηοn dubitet. Muὸ autem venerabile illud spiritus sancti templum nutu, is eo lis divino Oeeultatum fit, plus elegit sobrietas mel e cum pietate n6eire, quam aliquid frivolum,ina ervbtim inde tenendo δε-cere. Igitur his omnibus momentis constat tum praelatum sermonem esse S. Hieronymi, tum Ecclesiam non habere pro certo B. Virgincm in corpo te simul, dc anima esse receptam in caelo.

Neto consequentiam, & ad primum capi tdico, non e 1Ie mirum, quod plurimi auctores hunc sermonem laudaverint, & aliquot Ecclcsae icctiones ex eo in suis Breviariis inscripserint, cum diu existimatum fuerit hunc sermonem esse revera S. Hieronymi, ει propterea plurima in eo in Dei parae ir- cinis commendationem, & gloriam non solium elegant cr, scd & pid scripta habean-

ur, unde non mirum, quod Ecclesia Romana aliquando ex eo sermone I cctiones

deprompserit, nam ux observat Pius V. in sua constitutione praefixa Breviario a se edito, di a pluribis naeyis, quibus scatebat, Te purgato, in antiquis Breviariis plurima

erant aliena, & incerta, quae omnino eXIuncta suere; sicut& pridem iam rescissus

uita Breviario Romano ille Pseudo-Hier nymi sermo; ac subinde ei nulla accersitur auctoritas, & commendatio, quod vel quaedet in illius pars aliquando fuerit inserta Breviariis; vel quod plurimos habuerit laudatores. Quibus curae, ac cordi non fuit investigate, & perscrutari, an revera sermo ille, qui vulgabatur sub nomme S. Hier nymi, illius esset, necne; cum de eo nul-

Ia tunc moveretur controverita.

Nam quod Hinc rus illius sermonis defensiqncm susceperit adversus Monachum Corbiensem, non ea ratione fecit, quasi ipse corporalem Dei parae Virginis Asumpti nem in dubium revocaret: qua fide enim id fuisset aggressus, cum paucis ante anni Sa Pati ibus concilii Moguntini asserta suis

sit Assumptio corporea: quod utique Hinc-marui a latcre retin potuit e Nil igitur aliud praestitit Hinc rus, quam sermonem illum, qu cm existimabat esse S. Hieronymi, nigne interpretari, ne illius ratione S. Hieronymus apud Catholicos sinistre audiret; istud enim innuere videtur Flodoardus 3 climait: Homiliam vero eamdem asserere

tellicius, is aha certa indicia demoUbant. Cuantum autem spectat ad Adonem, &Usuardum , jure merito eos carpit BarCnius ad an. 48. n. I s. his verbis: Usuardus,& Ado in litis Martyrol se iis, putantes is scriptionem illam de tra nutu B. MaIiae. HHieronymi esse germanam, Iursumque id is esse ratum in Ecclesia, quod ille sensis- isset, existimantes; quasi ex sententia Ec- ,, clesiae, haec in hunc modum descripta Io- is

fuerunt 38. Kal. Septemb. Dormitio san- is tae Dei Cenitricis Mariae, cujus sacrati L issimum corpus, etsi non inveniatur super isterram, tamen pia mater Ecclisia eius ,, venerabilem mc moriam sic si stivam agit, is ut pro conditione carnis eam miMasse is non dubitet 8 Quo autem venerabile il- ,,lud Spiritus sancti templum nutu, &COn- is

silio divino collocatum sit, plus elegit is sobiicias Ecclesiae cum pietate nescire, ,,uam quid frivolum, & apocryphum in- is e tcnendo doceri. Haec ipsi. Sed dum rist apoci Folium vitare putant, in dete- istius lapsi sunt. At unde tandem haec ab is eis accepta, unde deducta λ Non aliun-

de certe, quam ex illo non dicam tan- ritum apocrypho libro , scd impostura, is

Hieronymi nomine pervulgata, vel re- ,, cens a quibusdam, ut Erasino, salso ad- is

scripta Sophronio: ibi enim haec eadem issere verba, vel quae camilem prorsus sen- ,, tentiam reddant, habentur: Propter cau- ,,

telam, salva fide, pio magis dc siderio opi- is nati osorteat, quam inconsulte dcfinire, is quod sine periculo nescitur. Haec ibi, & is alia plura in eamdem sententiam; ut il- ,, Iud supra: Quid horum verius censea- stur, ambigimus, anima ne tantum, vel isjuncta corpori sit in caelum recepta. Lau- is danda foric modestia, nisi esset Iabcsa- is ctata mendacio. Si enim scntentia DO- ,, mini, quia semetipso loquitur, mendax iscus quanto magis, qui falso, quo ali- is quam aucuparetur fidem, sese Hierony- timum simulavit; ut quem constat post ,, Nestorii vixisse tempora, tam familiari- ister Paulam, &Eustochium allocutu, vi- is

237쪽

De Assumptione corporea B. virginIs. 233

b ejus merces, quas nonnisi hisce offusas is tenebris licuerit venditare, cum sincera ,, veritas luce gaudeat.

se ad insitutam semel orationem iterum re- ,, vocemus. Unde, quaeso, vobis ista nq,, menclatura noviter usurpata, ut Dor - ,, tionem, non Assumptionem dicatis, clim

praesertim pridie ejus diei ambo dixisseis iis, Vigilia Assumptisηυλ Cur non potius

D vestra sententia, Vigilia dormitionis Θ Curri haec inconstantia termonis λ Cogor equi- , , dem cum Apostolo dicere: Currebatis be- , , ne; quis vos impedivit Θ An sortasse motiis estis exemplo Graecorum, qui item Dor- ω, mitionem dixerunt ρ Sed nec vobis hu- ,, jusmodi suffragatur exemplum: cum aliori qui Joannes Damascenus, & alii qui doris mitionem dixerunt, eam tamen una cumis corpore in caelum esse assumptam, aperri te testati sint φ nec, ut vos, id affirmare se dubitaverint. At sane sut liquido appari ret nihil ad haec vos impulit, nisi Hie-D ronymi, quam putabatis,auctoritas. Hinc ,, excusatione aliqua digni essctis , quod ,, Hieronymi nomine decepti estis, si RO- manae Ecclesiae, quod sequeremini, exem-ri plum desui siet. An non praecedebant, se quae sectari debuissetis, Romani Martyri rologii vestigia antiquissima, in quo nonis Dormitio, sed Assumptio dicitur λ Qua is voce semper Romana Ecclesia usa est, is ut est videre in cndine Romano, Sacra- is mentario Sancti Gregorii, aliisque anti- ,, quis Ritualibus, & Mi Talibus libris. Ec-M quid, rogo vos, sibi vult, quod dum

is aliorum omnium recolit Ecclesia Sati-M ctorum Nativitatis, nempe migrationis is ex hac vita celebritatem, natalem diemis nominare consuevit, vel migrationem, is vel aliquando dormitioncm, hanc necis migrationem vocat, sed Assumptionem is appellat λ Nisi quoniam non solius ani- mae ad Deum transitum, sed & corporisse simul cvectionem voluit significare. Si- cut enim cum Christi anima una cumri carne caelos propria, non aliena virtuteri conscendit, Ascensionem vocat; ita Dei. M Genitricis migrationem, quod non saa- ,, pte virtute, sed filii gratia a mortuis re- iurrexerit, & in caelum evecta suerit, is proprietate loquendi maluit Assumptio- ,, nem Ecclesia appellare. M Porro non hi tantum ea epistola comis mentitia, Hieronymi nomine scripta, vel Sophronio falso attributa , sed Se alii is

complures eorumdem auctoritate decepti is sunt, quod dixerint: Plus elegit sobrietas in Melestae nescire eum pietate, quam aliquid is frivolum,-πωνυbum inde tenendo δε- iseere; ut inter alios auctor ille sermonis, ,, qui hactenus Augustini nomine latuit. is Est autem trigelimus quintus de Sanctis) ,,

sed falsor clim enim citetur ab eo Isido- is rus, alium ab Augustino esse auctorem, is certum est: ille, inquam, eadem Hiero- ,, nymi auctoritate perculsus, nec verbum ,, proferre de Assiimptione cum corpore is ausus est. Sed dicant, velim, ubinam, is

aut quando, vel quo saltem levi signo, id quod dicunt, Ecclcsita professa sit se is nescire, cum alioqui licet nullum de ea re decretum edixerit, in ipsis sacris Ec- is clisiasticis precibus, quas ea die publice is recitare consuevit, id a stirmasse saepius is videatur, Versibus, Responsoriis, Anti- riphonis, de I cctionibus; Inquam senten- istiam clim Patres omnes, qui de ea re ege- runt, aeque conspirent, & Scholastico- is rum classis, & procacis sit animi indi- ,, cium, Ecclesiae universalis usui, & tot , , Patrum sententiis non acquiescere, ma- saximamque omnium esse temeritatem his omnibus contradicere, cum praesertim, is

quae Hieronymi, vel Sophronii nomine ,, scripta est epistola, quam refellimus, ac is proinde Augustino sermones de Assum- ,, ptione salso adscripti, quos merito LO- is vaniensis Schola rejicit in angulum, vel ,, quae id senus sunt aliae apocryphorum is quisquiliae, quae potiti S detrahant, 'uam is

robent veritatem, eadem Omnia alia ad- isuc confitemur ratione, ut manifestae ar- is

guantur salsitatis. Haec Baronius, quae is idcirco, quamquam paulo longiora, v luimus hic inserere, quoniam compendi Sc omnia fere perstringit, quae sustus hucusque disseruimus. Peιex quo tempore exinmetur tantinnatus supra dicius sermo Pseud Hieronymi. Respoηdeo mihi non improbabile videri libellum istum fuisse editum, & vulaatum post annum imo. quo celebrata est sexta Oecumenica Synodus, in qua damnata fuit Monothelitarum haeresis, quippe acriter P gnat pro duabus operationibus Christi , ait enim : Constat igitur anum, eumdemquσCbrsum secundum uirasque firmas operatum, humanitatis scilicet, ae Drvinitatis, ae per Me duas exercuisse operati eI: operata

238쪽

23ε Tract. I. Art. III. Sect. III. Quaest. U.

s eaim utra in sorma, vel natura cum al--ius communirest, id quod proprium babuit: Verbo siquidem operaηte , quod Verbi est, is, Carne , quod promium babuit. Quae verba videntur mutuata ex sexta Synodo . Adde

quod si libellus iste vulgatus sui si et sub

nomine S. Hieronymi ante praefatam Synodum; haud dubie omnes sacri praesules, &Doetores, qui acerrime congestis M. Patrum Oraculis adversiis Monothelitas pu-ynaverunt , corum aliquis laudasset praefatum libellum S. Hieronymi: at nullus, quem viderim, illius aevi Scriptor, ipsus mentionem facit; ac subinde non videtur iste libellus tunc temporis in lucem editus: igitur conjicere licet eum fuisse vulgatum circa finem saeculi septimi; clim viculicet Arculphus in Galliis Mevcisus narrare coepit ea , qnae audiverat a Monacho de sublato corpore Virginis; occasione namque illius narrationis aliquis novitate hujus sententiae delectatus tuum sermonem edidit, cui ut fidem aliquam conciliaret, sub n mine S. Hieronymi illum evulgavit

f. VII. Sententia saerae meustatis Parisiensis pro assumptione corporea P. Virginis HIS omnibus accedit sacrae Rcultatis

Parisiensis de Assumptione corporali virginis Dei parae sententia , ac doctrina , quae inique apertissime enituit circa annum c liritu i 97. gravi edita censura adversus Fr. Ioannem Marcelltim Dominicanum, qui cum intcr concionandum quatuor in hc- classia S. Bcnedicto sacra propositiones de B. Alaria 'irgine in Iulse protulisset, id tibi ad sacram Parisiaensem Facultatem relatum fuit, duo satim praestitit. Primum, Comitiis habitis die a 3. mensis Augusti, jussit propositiones revocati ab eoi cm fratro Morcello, quem sibi eo consilio susti voluit. Deinde habito consensu D. Ioannis Simonis, qui tunc Paliliensi Ecclesiae praeerat Episcopus mandavit cidcm Morcello , ut in Concione, quam habiturus elat eadem in Basilica festo die Nativitatis S. Mariae, tum propositiones a se temtac editas revocaret, tum

censuram coram populo legeret, qua sacra Facultas singulas cx illis propositioiaibus notaverat. Quo i utrumque a Morccllo praesitum. Hua as autem censurae, sacrae Facultati, Parisiensis , tenor L luitur: Anno Domini Is . Augusti et s. qualificavit Facultas

approbando novem De putatorum sentcntiam , propositiones Fratris Ioannis Morcelli Praedicatoris modo, qui seqititur. Prima propositio. Deus potest produce- is re creaturam puram in majori gloria, is quam sit Virgo Maiia de potentia abs tuta , licti non de potentia ordinaria. is Censura. Ou ad pii mam partem, licet is sit vera, tamen inepte, indiscrete, infru- ,, ctuose, & sine aedificatione populi tali- ,, ter praedicanda. Quoad secundam par- , , tem, si comparare intendat Virginem ad is humanitatem Christi , vel animam ejus , , uoad gloriam, salsa est, erronea in fi-

e. & sic revocanda. xv

secunda prensitio. Problema est Virgi- ,,

nem Mariam pulchriorem esse corpoIa- liter Eva. Censura. Est temeraria, lau- is

dis S dignitatis Virginis detractiva, fal- ista, dictis Sanctorum is idona, Scriptairae ,,

sacrae verisimilirer contraria , de naeresi is suspecta; ideo revocanda tertire proposuis. Elarisium occurrime is Virgini Maria: in Q.t Astu in ptione a P ,, cryphum est. Censura. Falsa est, contra , , scripta Doctorum, impietati savcns, Pia - , Ium aurium offensiva , retractiva populi is a devotione, quam habet ad Virginem Dei Ceniti icem; idco revocanda. , suarta pro βio. Nos non tenemur is credere sub pena peccati mortalis, quod is Virgo fuit assismpta in coipore, es ani- , , ma, quia non est Articulus Fidei. Cen- , , sura. t patet, temeraria, scandalosa, ,,

impia , devotionis populi ad Virginem isdina inutiva, falsa&haeretica; ideo revin iscanda publice. Revocatae sunt 23. per ,, Praedicatorem Fratrem Ioannem Morcel- ,, tum, in praesentia Facultatis, revocabit- ,, que coram populo in die Nativitatis Vir- ginis Mariae proxime ventui a in Ecclesia , , S. Benedicti, ubi propositiones praedica- ,, verat in die Assumptionis, cujus revoca- ,, tionis copia, & schedulae per Facuit, istem Theologiae consectae , de conscnsu is

Reverendi in Christo Patris, & Domini ,, Episcopi Pariscnsis, datae per praedictam , , bacultatem Fratri Joanni Morccllo ad , ,

pio nunciandum in suo sermone, quem ,,

fecit in die Nativitatis B. Mariae in Ec- , ,elesia s. Benedicti bene versi, Parisis an- , , no, die, mense praedictis. η, Ex quibus apparet, quam religiose sit sacra Facultas Parisiensn erga Dciparae Virgia

239쪽

De Assumptione corporea B. Virginis. 2χ s

nis cultum, δe observantiam; quippe ne-itiam immaculatam ejus Conceptionem,

sed & cor Dralim in caelum Assumptionem strenuissime propugnat. Remnes censuram illam videri supposititiam. Primὸ quia supponitur facta 7. Kal.

dinis M. Trinitatis de Redcmptione Captivorum minister generalis, ac Pontificii juris Interpres, qui eodem anno Kal. Octob. concertationem habuit de puritate Concertionis Virginis Mariae adversiis Vincentium Castra novanum, in qua nomine I heologorum Parisiensium apparere voluit; Inca autem rcfert omnes Deiparar Virginis gloriae detractores, quos sacra Facultas suis censuris muletaverat, ac proscripserat: at ne verbum quidem iri illa accusatoria narratione de damnato Ioanne Morcello pr. Nuntiat. Νignum est igitur illam censuram supposititiani csse; nam si qua veritate niteretur, illam pr rcul dubio, ut car iam

suae narrationis argumentum non stiluisset,

is ait enim: Quandoquidem tota studii, at- ,, que cella minis haec disceptatio est, v ,, sirum examen jure subibit, quo permulti,, CFm aut steterunt, aut ceciderunt: quod

is enim vestro libratum est scrutinio, id siri ne dubietate vci um, iustumque a fide-

lissimis quibusque sulcipitur. Christianaeis nempe religioni non miniis firmamen- to, quam aIrogantiae plurimorum foris mi ini semper fuistis. Nam theologicae

se sapien: iae, de laudis vestrae est Maiorumis vestrorum gravis quondam in Ioann mis de Montcsono definitio, cuius defenso- is rem Ebroicanum l/ontificem c uillermum ,, pCena similis complexa est. Quos ad pa-

rem erIOrcm secutus Joannes 1 homas, ,, vcstro examine damnationem accepit .

si Eodem exemplo Adam bucssionaeus pleri xus est, nec vestram Guafridus de sanctori Martino censuram evasit. Joannis Adae,, temeritas erroiis sui perfidiam vobis in- is sequentibus abnegavit. Sed numquid Pe- D trus de Canchero, Ioannes Nicolai, Peri trus quoque de Cheriaco vesti is dispu- , , lationibus superati, publicae retractati si nis diffamatione scitas ignes reddiderunt,

is & famosos pse aeri, censura videtur nimis festinanter lata 3 siquidem intra praedicationem propositionum, Ac earumdem notationem dius tantum II. intercedunt, quo 1ancni Odictalc

POre non potuerunt deputati censores investigare, ac revolucre Concilia, ac SS. Pa tres, ut juxta eorum placita de praedictis propositionibus sententiam Drrent. A de quia propositiones revocatae sunt per Fr. Ioannem Morcellum die 23. Augusti,

cum tamen supponantur notatae, ac damnatae, a C Censura proscriptae die 26. Augusti. Tertio : Ouarta propolitio damnatur ut haeretica, cum tamen fidei articulus non sit Virginem in corpore, & anima in Cae lum assumptam esse, ac proinde id negare non est haereticum. Verum quum futilia, quamque levia sint haec momenta , quibus impetitur censura sacrae Facultatis, tacile apparet. Primum

quidem, quia Guaguinus significat sibi suisse propositum in medium adducere, non quidem quod heri vel nudius tcrtius actum esset; sed quid olim, & a maioribus

decretum a sacra Facultate adversus Novatores; ut apparet ex ejus verbis: ad quod certe institutum nil conserebat censura recens adversus Morcellum lata; quippe quae adhuc omnium ore vulgabatur.

Ad secundum dico non diu laborandum suisse Facultati, ut deprehenderet quibus

notis praefatas propositiones , maxime Veio quartam proscriberct, quippe chim receptissimam tunc temporis estet in Ecclesia, Iaci param irginiam corpore simul, Scanima in caelum esse assumptam. Quod utique fit vero similius, quia illae pro potitiones F. Morcelli ita probo, Omiaci, Oiscnd rant, ut non expectata sole ni Facultatis censura, quae tantum 26. Augusti edita est,

casdem ipse privatim die et ejuslem irae n- sis coram Facultate revocare coactu S suerit , donec videlioci per Facultatem sigillatim notatas in publica Concione eas revocares, de ejuraret.

Ad tertium dico, quartam illam proposition m non idcirco damnari , ut haer licain , quod Morcellus negaret Mari ira Virginem corpore in caelum evcetam, sed quod doccret ideo nos non tuneri lubrςna peccati mortalis id credere, quia non cit Articulus fidei: Plurima enim sunt, quae inter Articulos fidei non censentur, puta servandum esse quadragclimale jejunium, de similia innumera, quae si qui, mgaret, mortalis peccati labcm incuriclet 3 aia Pr inde haercii cuin est asserere, poste citia peccatum mortale negari, id quod inter Rrticulos fidei non censetur. QUAE-

240쪽

236 Tract. I. Disp. III. Art. III. Sect. III. Quaest. IV.

QUAESTIO QUARTA.

Tu ealta , is, invocatisne Deiparae Virginis.

Nota sim privi, quod cum Virgo Dei-

para per eximiam vitae suae integritatem, ac sanctimoniam, non solum caput, sed etiam corpus serpentis contriverit, ni novaserrimus ille serpensomnes, quas potuit,

movit artes , ut ei debitum cultum ac venerationem impendendam, vel prohiberet, vel pes undaret. Nam praeter quam quod aliquando extiterint haeretici, maxime vero mulierculae quaedam, ut narrat S. Epiehanius haeres 78. & p. quae Virginem Dei param vel ut Divinitatem aliquam venerabantur , & ei libationem, & sacrificia descrebant I varii fuerunt Oovis pene saeculo Mariani cultus osores, & impugnatores haeretici; cum enim de beatissima Virgine me. Tito canat Ecclesiat cunctas baereses sua interemisti in universo mundo, nemini mirum videri debet, si omnes suborientes haereses adversus ejus gloriam debacchari, ac militare non cessent. Nam, ut alios taceam,

Lutherani, & Calvinistae in B. Virginis cultores insensissimo odio exarserunt. Hinc est, quod Lutherus in postilla Nativitatis, &Annuntiationis Mariae, non miniis mendaciter, quam impudenter scribat, Papistas Mariam Deam secisse , & plus recurrere ad illam, quam ad Christum, & plura ab Ca petere , & expectare. Melane hon in Apologia confessionis, ait: Clarum essevud sapistas Μariam suecessisse in locum Cisisti; quia plus fiduciae ponuηt in illa , quam in Corso, es, plus illam, quam CBistum, orant; quasi Cissus esset mum Iudex,

non Propitiator . Calvinus in harmonia Cap. 2. Ioannis, ait: Nos onerat Mariam

solus Cbristi, is non putare illam satis bo-κorari, nisi Dea fat.

Notaηdum secundo, impetrationem B. Virginis Ion praestantiorem, ac emcaciorem esse , quacumque interpellatione hanct rum, idque multiplici de causa : Primo quidem, quia est Mater Dei, ac proinde illius apud Deum postulatio emcacissima est; unde Seraphicus Bonaventura in speculo Mariae cap. 8. non minus devote, quam Praeciale ait: Ivia Dominui potentissimus tecum cst, ideo cy, tu es potentissma secum, potentifisma es per ipsam, potentissima opus ipsum; ita ut vete dicere possit illud Eccles 2 . In Ierusalem pota 1 -a. Et cap. r. ait. Odisum invocare abripum, quando Mater Dei Filium pro nobis invocat: & refert ibidem Augustinum, de ea sic loquentem: sicut apud Deum ei potentior, ita prae omnibus Sanctis es pro nisis sollicitior. Meuηri, quia est sanctior omnibus aliis Sanctis, non tollim hominibus, sed etiam Angelis, ut docet S. Ephrem de laudibus Virginis scribens: Sanctior Cherubim, sanctior Seraphim, is, nulla compara tione caeteris omnibur superis exercitibus glori βαν. Unde Petrus Damianus ser. de Annuntiatione, ait: Attende Seram , O, in illius surrioris naturae supervola dignitatem, O via debis quidquid malui est, miηus este virgine, suumque opificem opus sudsumet di. Tertio, quia quamvis oret Deum per Christum, sicut & alii Sancti, tamen non est improbabile alios Sanctos Christum etiam orare me di ante ipsa B. Virgine: Unde S. Bernardus serm. de Nativitate Mariae, ait: Ad Patrem verebaris aecedere, ille tibi dedit Μediatorem,

iestatem vereare divinam, advocatum vis Misbere adippum p ad Hariam re me, yc. plures aliae rationes ad eamdem veritatem a Dserendam collineare possunt, quibus coinpertum fiat beatissimam Virginem peculiari devotione merito jure a fidelibus celebrari, utpote quae cum Deo lonae praestantiorem, quam csteri Sancti , amnitatem habeat. Notandam tertio, quod cum plerique ex M. Patribus scribant B. Virginem esse apud Deum omnipotentem, mediatrieem, humani g eris reparatricem, & alia ejusmocli; haec ita sunt accipienda per sensum accommodationis, ita quod dicatur omni rotens secundi im quid, ieu per quamdam assistentiam divinam, qua nempe creatura Iotest aliqua operari propter peculiarem assistentiam, concursum Dei operantis, & Pr ducentis ea, quae ab ipsa creatura postulantur, & exorantur: quem utique omnipotentiae modum nonnulli c SS. Patribus tribuunt B. Virgini ι praesertim S. Anselmus lib. de laudibus Viminis cap. a. Te Deus exaltavit, ut omnia secum pessibilia donaverit. Et insta orans B. Virginem, Tu velis, inquit,'nequaquam fera non poterit. Petrus Damianus ier.2. de Nativitate Mariae: Fecit tibi magna, qui potens es, O, data est tibi omnis potestas in caelo, i , in terra. Θ, ni bil tibi

Fossibile, eui pestotes, desperatos in spem

beatitudinιs relevare ue quomodo enim ulla potestas potentiae tua potuit obviare ρ orie. Et stati iri

post: acta ii cnim σέ illud aureum reconcia

SEARCH

MENU NAVIGATION