Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus octavus. De dignitate, ministerio, & cultu Christi domini, ..

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

De Actu interno Fidei Divinae.

Gmnationis; nam Matth. ultimo dicitur: verὸ non crediderit, condemnabit. . Et ad Hebr. a. suomodo non effugiemus, si tantam neglexerimus salutem λ Et cap. io. Iustus

ex fide vivis, quia si subtraxeris se, non is

rebit animae meae: ergo, &c.

η matur: Quia nemo damnatur , nisi propter peccatum: sed ut probavimus agendo de peccatis in priori volumine , Omne peccatum est alicuius mandati transgressio, ac proinde cum fides exigatur sub interminatione damnationis aeternae, illius omissio peccatum est, & consequenter alicujus mandati transgressio. Hinc inquirere solent Theologi qualiter, & de quibus fides ex-licita necessaria fuerit in quovis hominumatu : sed illa sufficienter jam explanavimus agendo de fide habituali.

QUAESTIO QUARTA.

An, qualis actus voluntatis praerequisateras actum Dei. Notandum primὀ, hic non esse sermonem de fide luibituali ι jam enim

Probavimus , quod ut nobis infundaturnabitus fidei, non necessario debeat simul in voluntate infundi aliquis habitus supernaturalis inclinans voluntatem , ut velit intellectum assentire objectis Obicure pro-vositis, & a Deo revelatis, ut optime probat Doctor d. as. quaest. a. numer. 2. Contra

S. Thomam r sed dissicultas est de fide

actuali, utrium videlicet neces io praerequiratur aliquis actus imperativus voluntatis , ut intellectus eliciat actum credendi ι seu utrum ad credendum necessarius sit pius affectus voluntatis imperantis actum

fidei , an vero intellectus possit habere

actum fidei, absque eo, quod voluntashabeat ullum actum positivum concurrentem ad eliciendum illum actum fidei : ex hypothesi vero , quod talis requiratur actus cx parte voluntatis, etiam difficultas est utrum talis actus debeat esse summaturalis.

Notandu's secunia : quaestionem moveri posse de duplici a tu voluntatis: Prim. quidem de pia assectione, & motu ipsius vo-Iuntatis circa revelantem, & obiectum a revelante propositum I qui quidem motus est quaedam animi propensio , & inclinatio ad credendas res fidei, quae Proponuntur ἔ qualem inclinationem Discipuli ha-

bent erga suum Praeceptorem , & Doc rem: Sic Thomistae tali pia affectione mc- ventur erga Doctorem Angelicum, &M time erga Subtilem, ex qua affectione prafit, ut quisque investiget rationes non solum quibus tueatur dogmata sui Doctoris, sed etiam quibus movetur , ut amen

sum illis prabeat. Serania, moveri potest quaestio de aetii voluntatis , qui dicitur imperium, quique est quaedam volitio Esricax, qua voluntas directὰ imperat intellectui , ut assensum praebeat alicui 'ropwitioni revelatae, quamquam illa obscura sit,&inevidens, quod quidem imperium muniter appellari solet pia almis media talis , eo quod non tam respiciat Deum revelantem, Ac ob ista revelata, quam i iam credulitatem . seu assensum saei. Hic autem non est sermo de priori actu voluntatis , quia non determinat directe intellectum ad credendum , sed tantum indirecte, & quatenus movet intellectum ad investipanda motiva credibilitatis: sed tantum difficultas est de posteriori; utrum vi

delicet possit elici actus fidei, quin eum

imperet voluntas. .

tandum tertia , circa praesentem quae stionem tres potissimi im esse Auctorum sententias, quarum prima negat imperium v luntatis praerequiri ad determinandum in

tellectum quantum ad exercitium actus fidei 3 quam quidem sententiam Almainusin 3. disp. V. q. I. tribuit Holcot, eamque nonnulli Recentiores , quibus subscrinitGOnctiis, attribuunt subtili Doctori, sed perperam, ut constabit infra. seeunda sententia affirmat praerequiri actum voluntatis directum, ut intellectus eliciatas sum fidei divinae. Tertia vero quasi media interutramque contendit actum voluntatis directum requiri ad assensum fidei divinae a quisitae, non vero ad assensum, qui elicitur mediante habitu fidei insula, ouam quidem sententiam genuinam esse subtilis D ctoris tendit Ostillo d.6. q. 3. nu. II. Quaenam autem omnium earum sententiarum

sit verior , & subtilis Doctoris menti magis congrua , Iam determinandum est , resolventes primo i utrum actus fidei sit liber libertate exercitii, & etiam specificationis: Fecunia, utrum ad actum fidei neces,tario

requiratur imperium , seu concursus immediatus voluntatis: Tertis , utrum ille actus voluntatis sit aliquo modo supernaturalib.

342쪽

Traef. II. Disp. I. Art. II. Quaest. IV.CONCLUSIO PRIMA.Acmi divisa fidei est liber semper quoad

exercitium 3 non ita quoad speristrati nem. Haec quoad utramque partem est D etoris disp.2 . qu. I. circa finem, ubi chim objecisset . aliquis Miseredere, nolens, quia, quae sunt in intelle u , praecedunt velle : Re- 1 pondet: Dira quὸd non sequitur, quia actus credendi dependet ex duobus , scilicet habitu inclinante, bi credibili praebentato, non qu modorumque, sed praesentato tanquam credibiis , communare non praetentatur , nisi per doctrinam , adbdie β β praesentatus , non necessaris eredit intellectus ', nam ut sie eredere praecedit velle , quia proponens credibile intellectui non demonstrat, ita ut cogat inteB-ctum ad assentiendum e ideo non reeit , nisi

volem: quamvir autem voluntas babeat i Grium factum eredendi, non tamen babet imperium super actum oppotum , fame fae, ut intellectus dissentiat exed bili proposito per imperium volantaris, sed solum potest impedire intellactum, ne exeat in actum suum eredendi elicitum circa eredibilia prepora . Quibus Doctor duo significat. Primum quidem , quod actus fidei , quantum ad exercitium semper sit liber, quia quantumcumque prinPonantur objecta credibilia cum motfvis Credibilitatis, tamen voluntas potest i Perare intellectui, ne eliciat actum fidei rSecundum , quod proposito objecto fidei cum motivis credibilitatis , voluntas non possit imperare intellectui , ut actum dissensus eliciat circa istud objeetum, aciuta inde quod actus fidei non iit libcr quoad specificationem 3 quia intellectus non potest circa oblectum revelatum debite propositum elicere actum assensus , vel di

sensus .

Prima pars videtur de fide; siquidem ape te satis traditur in Scriptura sacra, maxime Lucae ultimo, ubi duo Discipuli , quibus Christus occurrerat post relurrectionem, redarguuntur quod tardi fuerint ad credendum. O sulti, is tardi corde ad eredendum ' H. Et Marci ultimo dicitur, de omnibus Discipulis, quod Christusta exprobravit in.

credulitatem eorum,seauritiam cordis, quia iis, qui viderant eum resurrexisse , non crediis derunt; perperam autem reprehenderentur,

nisi eis liberum fuisset credere , vel non Credcre. Igitur actus fidei in liber quantum ad exercitium. Confirmatur ex eo , quod ipsa fides in Scriptura sacra nomine obedicntiae insignitur: Sic Actor. 6. Multa tisba sacerdsum obediebat fidei. Ad Rom. I sed non omnes eaeunt 'angelio. Et cap. Io. rima ob

vulgata est: unde a. ad Corinth. Ic. dicitur : Captivantes omnem intellectvm in obsequium Christi: captivatur autem intellectus per voluntatem , cujus maxime est obsequium praestare Christo. Probatur secundo , ex Conciliis , maxi vero ex Arausicano cap. s. si quis sicut augmentum , ita etiam iηnium Dei, i , inumeredulitatis asecti m , quo in eum eredimus , qui iusti eat impium, non per tratiae donum, id est, per in pirationem spiritus sarcti corrigentis voluntatem nostram ab infidelitate ad fidem; sed naitiraliter inesse dicit, eontradicit Apost eis dogmatibus. Et ex Tridentino sesso. cap. 6. ubi ait : Dis nyntur autem ad ipsam iustificationem, dum excitati divina graria, is adicti, fiam ex auditu cωcipientes,

libere moventur in Deum eredentes vera esse, qua divinisus revrlata, is promissa μηt. Probatur etiam ex SS. Patribus, maxImducro S. Irenaeo lib. q. cap. 62. Nos tantum,

inquit, in operibus , sed etiam in fide liberum , is suae potestatis arbitrium homiηi se

visit Deus. Similiter S. Ambrosus in cap. q. ad Rom. ait : oedere , aut non credere voluntatis es: Sed omnium optime S. Rugustinus tract. 26. in Joannem ait : Intrare quisquis in messam mis nolens , accedere ad ahare potest nolens, credere autem non m

test, ηisi volens . Quapropter S. Bernardus lib. s. de Consideratione cap. 6. fidem sic definit. Fides est voluntaria quaedam, cyce ta praelibatio nondum mani ata verietatis. Patet etiam haec veritas ratione: Primὸ quia fides est virtus Theologica, & sum naturalis, ordinata ad salutem, ac subinde debet esse meritoria: sed omnis actus meritorius est liber : igitur , &c. secvnia tuta intellectus cst facultas subordinata v luntati quantum ad omncs suos actus; ita quod eum ves directc impedire possit v luntas, prohibendo , ne exerceat aliquem actum : via indirecte , revocando eum a consideratione objecti propositi, &ad considerationem alterius ob ecti Provocando: ac proinde potest ipsum intellectum praepedire, ne exerceat ullum actum fidei, etiam dum oblecta credenda, & motiva credibilitatis proponuntur . ως refert, quod sit

343쪽

De Altu interno Fidei Divinae. et s

sit potehtia naturaIis, & naturaliter agens siquidem aliae potentiae naturaliter agentes . sunt subordinatae voluntati: igitur etiam intellectus. Nee etiam obstat, quod sit potentia prius operans, quam voluntas, quia non omnis actus intellestus praecedit voluntatem ; sed plures ad voluntatis imperium potest elicere. Denique, nihil est, quo determinaret necessario intelle, tum, eumque impelleret ad assentiendum fidei objectis non obstante voluntatis imperio, ac proinde ipsa reluctante non potest in actum suum prorumpere. Patet antecedens. si enim aliquid ita intellectum necessario , & ineluctabiliter moveret ad assentien lum, objectis revelatis sibi propositis , maxime moralis evidentia

motivorum habentium necestariam connexionem cum attestatione divinae veritatis

infallibilis, & cum veritate propositionis creden ae: sta illa evidentia moralis non potest sic necessatio inici lectum determinare reluctante voluntate: alioqui non esset evidentia moralis, sed metaphysica, seu physica: in hoc enim moralis evidentia a physica discrepat, quod haec necessario, de ineluctabiliter intellectum dicatur move: ead assensum ι illa vero dumtaxat moraliter . His adde experientia constare , quod

si nollemus credere objectis propositis, id utique nobis liberum esset , ac subinde dum credimus , liberrimc credimus , di consequenter fides actus est liber. Obiicies primὰ Doctorem subtilem laudata quaestione secunda, riu. I. sed contradi.

Eionem non video, quin intesiectus si fieret me re per se, e , haberet obitectum praegens , posset intemTre , vel eredere sibi praesentato .

Ergo ex ejus mente intellectus non obstante reluctatione voluntatis credere potest

objecto proposito ; & consequenter actus fidei non est proxime liber. Nego consequentiam. Et ad antecedens dico Doctor praefatis verbis nihil aliud significare, quam quod inici lactus secundum

se consideratus , etiamsi nullum adsit voluntatis imperium, possiit sufficienter allici ab objecto praesente , de movente , ut ei

assensum praebcrat. uamquam si reluctaretur voluntas, non obstante illa objecti praesentia, & motione, nequaquam posset in talem actum erumpere . ni dico eum es Icsic intelligendum, ut v lit, quod intellectus pqssit assentiri oblecti, revelatis proposι--, etiamsi ad eum assensum non moveat directe voluntas ad id stimulata, &adjuta per aliquem habitum supernaturalem sibi inexistentem, ut docet S. I homas, quem ibi impugnat. Vel denique, quod rationes ab

Angelico Doctore allatae in rationem suae sententiae, non ita erant efficaces, ut quis non posset contradictorium illius assertionis sustinere.

Ob Diei secundo ; Si imperium voluntatis praerequireretur aὸ actum fidei , sequeretur , quod fides non esset initium iustificationis; sed falsum consequens: ergo dc id unde sequitur.

Nego styuelam majoris: Non enim fides ideirco dicitur initium justificationis, quod

nullum alium actum praesupponat; enim vero ad assensum fidei praerequiruntur apprehensio objecti credibilis. revelationis divinae , & saepissime judicium de credibilitate, seu du motivis illius eredibilitatis: sed idcirco dicitur initium justificationis, quia est primus actus su et naturalis in substantia ι ac proinde primus actus inter dispositiones praerequisitas ad justificationem; s. quidem imperium, seu actus voluntatis m ventis ad assensum fidei , non est semper supernaturalis in substantia , sed dumtaxat in modo, ut dicemus infra. Probatur etiam secunda ρσην, nempe quod fidei actus non sit liber libertate contrari tatis, & quoad specificationem, circa o lecta sidei propolita cum evidentia morali credibilitatis : siquidem in eo casu nihil est, quod movere possit intellectum, ut cliciat actum dissensus, ac proinde eum non potest elicere. Consequentia patet, quia intellectus non potest habere aliquod judicium, nisi ad id moveatur ab aliquo. Antecedens vero probatur: Si ad distensum in eo casu moveretur intellectus, maxime vel ab objecto, vel a voluntate: sed neutrum dici potest. Non quidem ab objecto, quia obj

ctum revelatum cum proponatur ut supervestitum motivis credibilitatis, non potest ullatenus movere ad aissensum; non etiam a voluntate, quia, ut optime probat D ctoi ibidem n. a. non potest voluntas mO-

vere intellectum ad adnam , nisi supposita aliqua motione ex parte objecti: ergo cum in casu proposito non possit esse aliquod moti um ex parte objecti aa dissensum, non poterit voluntas movere ad dissensum. Probatur secvn Non potest quis credere, nisi proponatur objectum credibile: e

go nec discredere, seu dissentire potest ,

344쪽

3Αo Tract. II. Disp. I. Art. III. Quaest. IV.

nisi res proponatur', ut incredibilis, seu ut non crcdibilis : sed objecta proposita per motiva credibilitatis evidenter cognita, sive evidentia morali, sive physica, nullatenus sunt incredibilia , vel non credibi- Iia : ergo intellectus etiam imperante v luntate non potest illis dissentire. Confirmatur, quia, ut optime probat metor ibidem num. a. si voluntas posset movere intellectum , ut dissentiret alicui objecto , quod apparet line ullo motivo discnsus, sequeretur , quod ad imperium voluntati Spos ct intellectus judicare altra esse paria,

necnon baculum, qui in aqua positus stactus, aut curvus apparuerat , dum ab ea cxtrahitur , & intcger, ac rectus visu, Zeiactu percipitur , nihilominus esse revera fractum : at experientia contrarium manii esse docet: igitur, &C. Denique , non magis determinatur , aut necessitatur intellectus ad assentiendum conclusioni scientifice propositae, quam necesistetur ad assentiendum per sidcm ob docredibili proposito , eadcm enim apparet Ut ob que ratio: quippe clim objectum fidei sic propositum sit evidens evidentia extrinseca, sive morali, sive physica, prout sunt evidentia illa motiva credibilitatis r sed , ut fatentur omnes, intellectus determinatur necessitate specificationis ad praebcndum asscnsum scientificum respectu conclusonis scientifice propositae : ergo parixatione necessitatur ad astensum ficti praestandum objecto proposito cum motivis credibilitatis evidenter cognitiis.

Dices, Plurimis infidelibus, & haereticis proponi possunt praedicta motiva credibilitatis, qui tamen non credunt , sed triam discredunt , ac dissentiunt : igitur intel- Iectus non determinatur determinatione quoad specificationcm , ut pra at asstn-

sum obiectis fidei propositis cum motivo credibilitatis. invo antecedens Ipsi dissentiunt articulis fidei, quando motiva credibilitatis ka apprehendunt, ut ab ipsis determinentur moraliter, aut physice ad asIentiendum, Drao: secus , concedo : uuod itaque ipsidis fedant, inde fit, quod sive desectu imgenii, sue desectu attentionis, di consid Iationis, sive ob contraria motiva, quaeratione suae infidelitatis, & haeresis habent, non iridicant mysteria sic proposita es la evidenter credibilia. Imo contingere potest, quod licet interius convincantur de Credibilitate mystcriorum , dum rem exaM ILbrant, ac permndunt; attamen motivis suo rum errorum toti incumbentes, facit c intellectum avertunt ab ejusmodi motivis credibilitatis fidei, ut obstinata voluntate in suis erroribus permaneant. Fateor nihilominus, plerum hae assensum fidei esJe liberum quoad specificationem , etiam stante propolitione motivorum , eo quod nimirum non semper perspicue appa reat evidentia credibilitatis , sive desectu propositionis susmodi motivorum n qnsus-ficienter expositae, sive defectu capacitatis, aut attentionis ex parte audientis. Cuapr Pter experientia constat, quod etsi haereticis susticienter proponantur articuli fidei, ita ut pecccnt non credendo, nihilominus pertinaciter in suis erroribus permanent : quem admodum contigit Iudaeis, de quibus Christus Dominus Joan. 33. dicebat: si nori venissem, is secutus fissem eis, pereat m noubaberent: nunc autem excusatisnem non habent de merato suo. Et infra : si opera non feeissem in eis, quae nemo alius fera, te

tum non baberent i nune autem is, viaerunt,

oderunt me , is Patrem meum , sed vi adimpleatur sermo, qui in lege ereum scriptu es , a is Mis baiserunt me gratis . Quibus Christus Dominus aperte significat Judaeos, Ier miracula a se patrata, quibus similia nulus unquam operatus fuerat, habuisse susti-cien S motivum, ut crederent eum revera esse

Messiam; sed iis non obstantibus, noluisse

tamen credere , quamquam non haberent ullum πotivum, cur discrederent.

CONCI USIO SECUNDA.ΡRobabilius est ad omnem actum fidei pro

pter revelationem obscuram eliciendum, requiri concursum immediatum volaηtatis talem actum imperantis . Haec est Doctoris dist. 2 . qu. a. ubi licet num. I. significaverit contrariam assertionem non esse in probabi Iem; tamen addit num. 2. Et esto, quod requirator motio minita voluntatis , etiam μffeta voluntas ad D mreendum in pu-νis naturalibus, quia ρο-ο vera supernaturali praesente mlesitavi, posset voluntas movere intellectum ad intelligeratim illud, dummodo in intellectu σι bisuus iaeelirans intellectum iuisiud. Probatur ean-- illis omnibus tum Scr pturae, tum Conciliorum, cum SS. Patrum auctoritatibus, quibus supra probatum est

345쪽

De Actu interno Fidei DIvinae 3 I

dyum fidei esse liberum: multo enim facilius hac ratione apparet quomodo actus fidei sit maximc liber. Deinde, etiam favet experientia , quippe cum experiamur nos non solere credere, nisi positive volendo: nam quando duo homines aequalis authoritatis, Sc veritatis apud nos, quorum unus diceret aliquid a Deo esse revelatum ,- alius vero id negaret, possumus pro libito intellectum flectere ad unam partem, altera relicta: quod utique non fit, nisi per directum voluntatis imperium, potius determinantis intellectum, ut credat homini affirmanti id revelatum esse a Deo, quam neganti . Denique intellectus debet determinari suffcienter ad credendum, vel ab obiecto proposito, vel a voluntate: sed non potest sufficienter determinari immediate ab objecto: ergo intellectus determinari debeta voluntate. Major constat, nihil enim ap- parci, quod potest esse determinativum intellectus, praeter objectum, & voluntatem. Minor vero probatur: Objectum non potcst sufficienter determinare intellectum , nisi vel in se immediate videatur, ut constat tum in his, quae sub experientiam cadunt, tum in primis principiis, quae Per ingenitum lumen deprehenduntur: vel per necessariam consequentiam inseratur ex principiis clare cognitis, ut apparet in conclusionibus t

sed objectum fidei nullo ex istis modis evidenter cognoscitur a nobis 3 cum tale obiectum sit veritas obscure revelata et igitur intellectus non potest sufficienter determinari ad credendum ab objecto proposito, de consequenter ad id determinari debet directe per voluntatis imperium. Obiicies primor Doctor subtilis nu.2. Ω-pra laudato, ait: Posia fide acquisita, eredibili praesente, potes intellectus per habitum

Uisum , exedere , dummodo voluntas mucontra moveat, nec plus requiritur, hoc est, non alius desideratur concursus voluntatis praeteri non contra motionem , seu ex

hypotes , quod intellectum ab objecto

Mon aveLtat , ut ad alterius considerati Mem mOVeat, dc Convertat.

DUrmatur, quia ex sententia Doctoris, Potentia non impedita potest ex se directe ferri in objectum sibi sufficienter proporutum absque alterius facultatis adminiculo, maxime quando naturaliter, Si necessario Ggi , quc odo certum est intellectum ope-τari : quippe solius voluntatis est , pom- 1is omnibus ad agendum praerequistis, pomagere , vel non agere : igitur quando intellectus habet obiectum fidei tufficienter

propositum, cum motivis credibilitatis evidenter apprehensis, non eget ullo volun talis imperio.

Respondeo Doctorem , id dumtaxat probabiliter dixisse, unde statim subdit: Et esto

quos requiratur motis passiva voluntatis, Quibus apparet eum priorem sententiam non assertive protulisse. ad confirmationem dico , potentiari qui dem non impeditam ferri ex se in objectum sufficienter propositum , quando ab eo determinatur, directe, dc per se, concedo : secus , nego : Intellectus autem , ut mox diximus , non potest susscienter

determinari ab objecto fidei ν quia quantumlibet sufficienter proponatur , semeermanet obscurum, & inevidens, ac subinde ad id necessum est , quod per volun

tatis imperium moveatur.

Dices secundo : Daemones credunt sine imperio voluntatis : igitur ad credendum non requiritur illa voluntatis motio , dc imperium. Distinguo antecedens : Credunt fide natu rati, transeat: supernaturali, nego: certum est enim , ut diximus , daemones non habere fidem supernaturalem. Hel aliter comcessis antecedente, distinguo consequens at mones ita credunt, quando motiva credibilitatis Dysice sunt ipsis cuidentia, Concedo : secus, nego e constat autem aliqua

objecta fidei a daemonibus apprehendi cum cuidentibus motivis credibilitatis: sic enim

ex oraculis Prophetarum designantium tempus Incarnationis, nec- non de ex Christi

miraculis , ac pei secta vitae sanctimonia daemones in noscere potuerunt ipsum esse Mesam, &C. Obiuies tretia: Voluntas non potest m vere intellectum ad assentiendum , potiusquam ad dissentiendum rebus fidei: igitur ad talem assensum praebendum intellectus

non eget motione , dc imperio voluntatis . Consequentia est evidens . Antecedens vero probatur: Voluntas non potest movere intelle tum dumtaxat ad specificationem actus , sed solum ad ejus exercitium : ergo potest dumtaxat movere ad assensum, non vero ad dissensum. Nego antecedens, nec- non & ejus probationem; quippe, ut diximus, quando intellectus relinquitur indifferens ad speciem

actus, hoc est, ad aflansum, veIdissensiam,

346쪽

34a Dact. II. Disp. I. Art. III. Quaest. IV.

ut contingit dum duo homines aequalis

authoritatis, quorum unus asserit aliquod objectum esse a Deo revelatum , alius vero id negat 3 eo enim in casu voluntas determinat intellectum ex se indifferentem

ad assensum , vel dissensum pro suo beneplacito.

CONCLUSIO TERTIA.

tione supernaturalis, non vero secundum

suffamiam , is in entitate. Haec est Do t

Tis d. 2F. qu. 2. num. a. ubi ait : Ad hoc , quoa voiluntas momeat intellectum ad creden

dum eredibile , si oleis disposuis intellectus , is,

non est necessarium Hypositionem proportionalem illi poni in uuia tare: nec ad bor , quod difrmiter oper tur per instrumentum , requiritur talis modisitio proportionalis in voluntare, qualis est in actu credendi perfectiori , i misus perferi , seu suscit proportionalis diis

positio in intellectu differens , fecundum quod gradus disterentes in persectione sum in actι-

Quibus Doctor refellit . argumentum S. Thomae , quo contendebat admittendum csIe habitum supernaturalcm in voluntate, Ut moveat intellectum ad actum fidei et Ciendum , qucmadmodum requiritur habitus supernaturalis in intellectu , ut elusmodi actum fidei in entitate supernaturali eliciat. Quod utique argumentum S. Thomae erat ejusmodi: Quando duo agcntia concurrunt ad eumdem effectum , unum per modum

causae principalis, aliud per modum causae instrumentalis 3 major, aut saltem aequat s requiritur phrsectio in causa instrumentali, ac in principali: sed voluntasest causa primcipalis actus fidei, intellectus vero est causa initrumentalis, aut saltem minus principalis: igitur si admittatur habitus supernaturalis in intellectu ad eliciendum actum fidei, multo magis admittendus est in voluntate, iat ad ejusmodi actum eliciendum moveat. Quod utique argumentum nullum esse ibidem demonstrat Doctor negando majorem quia, inquit, de facto in instrumentis artium requiruntur dispositiones quaedam ad Iersectionem enectuum, puta acuties, s iditas, & durities in securi , qualis per- fuctio non requiritur in rientia IocΟ-mΟ-tiva: igitur gratis concesto , quod intellacius sit dumtaxat causa instrumentalis respectu actus fidei, non est consequens, quod si in eo sit ponendus habitus supernaturalis ad eliciendum actum fidei , pari ratione

etiam in voluntate admittendus sit supernaturalis habitus, ut per cum voluntas moveat

intellectum ad productionem talis a tus 3 sed sufficit, quod voluntas ad illum imperandum stimuletur, & adjuvetur per auxilium aliquod actuale super naturale. En genuina subtilis Dodioris sententia. Probatur prima pars conclusionis , nempe quod aetus voluntatis, quo intellectum movet ad credendum, sit aliquo modo su-ernaturalis. Primo quidem ex illis omnius Scripturae oraculis , quibus probatur ,

quod omne opus conducens ad vitam mer

nam, sit ex gratia; Sic Joann. I s. Christus D. ait: Sine me nidii potδis facere. Et Rom.9.

suid babes , quia non aecepisti λ Et ad ilip. a. Ipse es, qui veratur in nobis ivvelis , is, perseere , se. 1ed ille actus voluntatis moventis intellectum ad fidem, condincit ad vitam aeternam: igitur est ex gratia ueac proinde aliquo modo supernaturalis nam, inquit Poncius in commentario ad praefatam quaestionem Doctoris nu.28 . aliquem actum

csse supernaturalem aliquo modo, nihil aliud est , quam ipsum procedere ex gratia s

per naturali, & conducente ad vitam aetemnam. Nec sanὲ quantum ad hanc conci sonis partem aliqua apparet dissicultas , nisi forte ex quibusdam verbis subtilis D istoris , qui videtur etiam illud auxilium

supernaturale actuale non iudicare necessario ponendum in voluntate, ut moveat

intellectum ad credendum. Unde Oficies: Uui dicit voluntatem in puris naturalibus sumcere ad movendum intelleistum, non videtur ad id requirere auxialium inuale supernaturale: sed ita censet istor, ait enim num.2. imo quia requir tin motis minima voluntatis, suseit voluntas ad Ae etiamdum in paris naturatibus : Ιgi

Distinguo m orem: Qui id dicit per excIusionem cujuscumque auxilii supernaturalis tam habitualis , quam actualis, concedo: Per exclusionem solius habitualis, nego et Ad minorem dico Doctorem per volunt tem in pum naturalibus, intelligere voluntatem non informatam nabitu supernaturali, de quo dumtaxat Et erat Fpsi conir versia cum S. Thomaue non vero voluntatem sine auxiliis gratiae actualis praeveniem iis, excitantis , & adjuvantis voluntatem

in illo formando imperio, quo sanisrorsus

exta

347쪽

De Α, tu interno Fidei Divinae.

extraneum erat a scopo dissicultatis propo- suae. Hinc graviter lapsus est Suareae, cum disp. s. de fide scct. . ait Scotum non videri a sententia Senii pelagianorum distare; ab ea enim sententia , si recte intelligatur Doctor , non minus distat , quam quivis alius Catholicus Doctor. Probatur secunda pars, nempe quod actus ille voluntatis non sit supernaturali sinen litate : Primὸ quidem : Volitio illa quantum ad entitatem proportionari debet, &esse ejusdem ordinis, ac est cognitio intellectus illam dirigens: sed cognitio dirigens

hanc volitionem non est supernaturalis in entitate : igitur nec illa volitio in entitate; debet enim esse proportio inter cognitionem proponentem , & prosecutionem voluntatis, quantum ad naturalitatem,&supernaturalitatem; unde de facto admittetur ab omnibus necessaria connexio fidei supernaturalis cum charitate, &spe: quoniam cum hae duae virtutes in voluntate residentes sint ordinis supernaturalis, etiam praesupponunt in intelle ita virtutem, quaesit ejusdem ordinis. Minor vero probatur 3 cognitio enim illa antecedens imperium voluntatis conssit in judicio tam speculativo, quam practico inteluctus de evidentia credibilitatis 1 sed judicium illud est

tantum ordinis naturalis.

Probatur: Si judicium illud intellectus

esici ordinis supernaturalis, fides non recte diceretur fundamentum, & initium totius

salutis sed consequens ex dictis apparet salsiim: Isitur, &c. Probatur sequela majoris , quia eatcnus fides habitualis dicitur initium nabitualis justificationis , quatenus non praesupponit aliquem habitum supernaturalem in substantia: igitur a simili eat mus sides actualis est initium adtualis justificationis, quatenus est pi imus actus supernaturalis in substantia, qui haberi possit: at ii judicium praecedens, ac dirigens v Iuntatis imperium , esset supernatura Ie in substantia , fides actualis non esset primarius actus supernaturalis, sed potitis istud judicium ; ac subinde judicium istud potitis dicendum esset initium justificationis amniis, quam actus fidei.c firmatur . Non omnis actus intellectus in entitate supernaturalis, requii it universim praevium similem actum voluntatis :ergo, nec primarius fidei actus necessario praerequirit actum fidei in entitate supern curalem. Antecedens patet: Judicium enim intellectus praecedens affectum credendi in voluntate , non supponit aliquem actum

voluntatis in entitate supernaturalem , alioquin procedendum esset in infinitum: igitur, & . Consequentia etiam constat a raritate rationi S.

Dices privi: Ex Scriptura sacra, Conciliis , & SS. Patribus , voluntas credenti requirit gratiam specialem, ac subinde debet esse supernaturalis in entitate. Nego consequentiam , siquidem gratia r quiritur ad plura, quae non sunt in entitate supernaturalia ue enimvero per actius Virtutum moralium acquisitarum, qui non

sunt supernaturales in substantia , saepissimc saltem , observamus praecepta , vincimus tentationes gravi mimas; sed ad actus, quibU haec fiunt, requiritur gratia particularis Christi, ut suppono ex Tractatu de gratia actuali. Insuper, quia certum est esse maximum donum Dei, quod hic , & nunc, quando aliquis non esset daturus eleemosynam, nisi excitarentur tales species, aut applicarentur . tales circumstantiae . excitantur illae species, & apponuntur illae circum stantiae, ad quas sequatur eleemosynae largitio . etiam ob honestatem naturalem sac subinde gratia actualis interdum requiritur ad actus, qui sunt in entitate super

naturales.

I abis: Idcirco colligitur actus fides , i , & charitatis este supernaturales in

substantia, quod Scriptura sacra, & Concilia significent eos non posse elici sine gratia : igitur cita idem dicatur de volitione Credendi, etiam illa dici debet supernaturalis in entitate.

Re predeo ad antecedens , non ex hac praeci Sc ratione inserri illas virtutes esse supernaturales, sed maximc ex aliis capitibus , praeci eue vero , quia habitus illi infunduntur in justificatione , 8c bapti iamo : habitus autem per se in si, per se

sunt supcrnaturales, quantum ad substantiam, ut diximus supra: igitur, &c. Urgebis: Ideo Deus infundit habitus, qui dicuntur per se infusi, ut sit aliqua Proportio inter nostra merita , & praemium beatit in is, quod cum sit supernaturale , requirit etiam meritum eluiacm ordinis :sed meritum fidei etiam dependet ab illa v litione credendi; ideo enim praecise assensus fidei habet rationem meriti, quia imperatur a voluntate, mediante ipse volitioner, igitur

348쪽

j Tract. II. Disp. I. Art. III. Quaest. V.

igitur tam ipsa volitio debet esse supernaturalis in entitate, quam habitus fidei. Respondeo distinguendo majorem: Idcirco conceduntur illi habitus infusi, ut sit proportio inter eorum. actus , & praemium beatitudinis, praeci se, nego: ratio enim infusionis eorum habituum recte refunditur in voluntatem divinam, cujus motiva n his saepe occultantur: conceduntur ob alios

fines , concedo . Ad minorem suntliter dico, fidem supernaturalem praecise infundi , ut Proponatur objectum supernaturaliter voluntati , & sit quaedam proportio inter actum intellectus proponentis, & v Iuntatis prosequeistis.

adde quod meritum fidei posset habere

proportionem insupernaturalitate cum praemio beatitudinis , quamvis dependeret a volitione , quae non esset supernatiualis ;quippe cum praeter illam volitionem concurrat habitus supernaturalis fidei ad ejusmodi actum eliciendum.

QUAEST IO QUINTA.

prvitenda. Totodum primo , externam fidei confessionem sumi posse duobus modis. Primo quidem communiter , & latc pro omnibus bonis operibus, qui mediante fide, seu ad illius illustrationem exercentur 3 de qua consessione dicit S. Iacobus cap. a. ostende mihi fidem tuam fine operibus: is, ego endum tibi ex operibus fidem meam . Secundo, stricto, & proprie pro ipsa manife-slatione fidei per aliquod ilignum sensibile,sve vocis, sive scripturae, live actus, quibus testaremur nos nabere internam fidem , dc credore articulis fidei, quae quidem manifestatio dicitur proprie fidei consessio, estque secundum omnes Theologos externus fidei actus: sicut c contra externa fidei negatio est iustus externus infidelitatis. Haec autem professio fidei potest habere bonitatem

extrinsecam pr9venientem ex ordinatione intrinseca alicujus virtutis interioris. Diff- Cultas autem est, an proveniat ab ipsomet interno fidei habitu, quemadmodum honestas actus exterioris eleemosynae est propria actui misericordiae : an vero ab aliqua alia Virtute proveniat , puta charitate erga Deum, 'eracitate, sortitudine, &c. Circa

quam difficultatem explicandam, triplex

potissimiim est Authorum sententia: Prima quidem eorum, qui contendunt consessi nem externam esse revera actum fidei, quia procedit ab ipsa fide interna , quatenus connaturale eit homini conceptum internum exterius propalare, & ipsemet ad id instigat. seeunda negat esse actum virtutis

fidei, seu habere honestatem propriam illius, quippe clim possit esse sine actu interiori ipsius fidei, imo & exterior fidei negatio possit esse sine actu interiori: potest

enim quis confiteri exterius fidem per simulationem, Sc absque eo, quod habeat assensum internum circa articulos fidei; potest etiam quis negare fidem exteritis absque eo, quod eam interius deneget, quemadmodum credendum est contigisse sancto Petro, dum se non novisse Christum contestatus est . Tertia denique sententia contendit fidei consessionem exteriorem non esse proprie actum fidei , sicut actus exterior temperantiae est actus virtutis temperantiae : sed se habere sicut signum manifestativum actus interioris, ac veluti actum secundarium , dc indirectum virtutis fidei. tandum feeundo , quod attinet ad praeceptum confessionis fidei, illud generatim esse duplex , nimirum Ecclesiasticum , &divinum: Ecclesiasticum maxime fundatur in constitutionibus, seu Canonibus Ecclesiae, quibus universim, aut certo generi personarum praescribitur emittenda fidei professio; quemadmodum in Concilio Tride ia-tino sess. . cap. I a. de reformatione ordinatur , ut provisi de bene iis quibuscumque cμ-ram animarum babentibus , teneantur a cis

adeptae possessoris ad minus intra duos men ses in manabus ipsius Episcopi, vel eo impedito coram generati ejus Heario, stu officiatioriborixae suae fidei publi Mn farere professi nem , O in Romanae melegis obevientia se

permunsuras spondeant, ae iurent. μανο au tem de Camnicatibus, is, Dignitatibus in Ecclesiis Caria ratibus non suum coram Dis -

, seu eius officiali , sed etiam in Capitulo ,

idem facere teneantur . alioquin praedicti Om' nes promisi ut supra, fructus non faciant suos, ηeo illis possesso fustragetur. Et sess. 2s. c. a. de reformatione : Praeeipit sancta sanodus Patriarctis , Primatibus , Arebrepiscopis , Ni scopis , omnibus alio , qui de iure , v:ι consuetudine in Conesiis Prominetati interes debent , ut in ipsa prima Dηοδε Prisinciali, psis foem pr ratis Concilia babenda , ea

349쪽

De Adiu externo Fidei. 34

His de ita , b, flatata sunt, palam recipiant: neo non veram obedientiam Romaηο CONCLUSIO PRIMA.rinlisei spondeant,'profiteantur, Praeceptum divinum confissionis sacien- Xterea fidei eonfessio non est actus eluiadae exprimitur in plurimis sacrae Scripturae tus, aut imperatus ab habitu Dei. Pr oraculis insta reserendis. Illud autem estibatur: Externa consessio consistit in acti duplex, unum quidem amrmativum, aliud ne aliqua, quae quoad substantiam produ- autem negativum. Illud praecipit fidem ali-icitur a potentia naturali loco-motiva , aquando mani standam esse per signum ali-squa elicitur, seu producitur locutio, scri- quod externum , & sensibile ι aliud verolptio, nutus, aut aliud opus protestativum vetat fidem negari, aut aliquid contrariumlfidei internae : sed illa omnia non habent consessioni fidei fieri. istud obligat non i fidem internam ero principio elicitivos ac quidem pro singulis vitae momentis, sta tan- subinde externa illa consessio non clicitum aliquando, & pro aliquo Blum tem p itur ab habitu interno fidei in intellecture, aut circumstantiis: hoc autem obli Ptiresidente. Uuod autem consessio exterior semper , dc pro semper , seu pro qualibet etiam non imperetur ab habitu fidei, con- temporis disserentia , quia nusquam licetistat, quia habitus, aut assensus fidei, qua-fidcin negare, ut dicemus infra. tenus est in intellectu , non potest impe- Notandum tertiὸ , nonnullos aliquandoirare actibus externis, hoc enim solum spe-haercticos, maxime vero Scelestas asseruisse,istat ad voluntatem , quae per volitionem licitum cssu fidem in tormentis negare, dum-limperare potest aliis potentiis. modo corde retineatur, ut refert Eusebius Itaque actus fidei exterior non est pro- Iib.6. historiae c. et 8.&Epiphanius haeresi ι'.lyric actus elicitus , aut imperatus ab ha- quibus accenseri possunt Priscilliax .e,qvi,ioitu fidei: igitur fatendum est consessio-

ut tradit S. Augustinus haercsi 7o. assere- nem externam eatenus spectare ad fidem, bant posse aliquem occultare tuum erro-iquatenus proprid imperatur a voluntate Iem, etiam per jurando; quem errorem su-iper volitionem confitendi exterius fidem . scitaverunt Anabaptistae, & alii, ut resertiquae quidem volitio specialem habet hon Valentia rom. . disp. I. quaest. 3. contra quoslstatem, eam nimirum, quam habet volitio omnes errores diserte pronuntiat Ecclesia,icredendi: scut enim honestum est velle fidem nusquam esse negandam, quamquam credere, sic Ec velle confiteri, quod cre

consentiat illam aliquando posse licite oc-ldimus 3 & consequenter in ipso credere , cultari. sciendum autem est aliud esse oc-i& confiteri est similis honestas objectiva cultaro, seu dissimulare veram fidem, aliuditandata in excellentia divinae veracitatis . factis, aut dictis salsam simulare, dissimu-sExcellentia enim veracitatis divinae eadem Iatio enim verae fidei locum habet, quando est, cuius cultum intendit voluntas impe- fit aliquid , ex quo positivὰ non colligitur rando assensum fidei , de captivando ineum , qui tali dissimulatione utitur , esse tellectum in ejus obsequium ad vitandam Christianum, seu Catholicum , sic tamen ,lirreverentiam, quae divinae veracitati inser- ut jnde nihil contrarium significetur: lim iretur, non assentiendo ejus didus. Gravis latio vero salis fidei cons iust in factis signi- autem divinae veracitati irrogaretur irrev ficantibus hic, de nunc ipsum simulantem rentia , si quis nesaret exterius fidem o profiteri aliam fidem Christiana, aut Ca- jectis a Deo revelatis; sicut e contra cedit stolicae fidei direct c oppostam . in cultum, & reverentiam eiuslem palam His praemissis, quatuor supersunt hac iniprofitcri veritatem ejusmodi objectorum re- quaestione determinanda : Primum , quodivelatorum: ad eumdem ergo habitum v exterior fidei consesso non sit proprie actuslluntatis pertinet utrumque 3 actus impera- fidei, elicitus, aut imperatus : seeundum,tre,& amare 3 unde Apostolus a. ad C quod aliquibus in circumstantiis, aut occa- rint,. q. αε Habentes autem eumdem Diri- Iionibus teneamur profiteri fidem ex divinoitum Dei, sicut scriptum es: Credidi propter mandato : Teniuo et quod nusquam liceatiquod loeums sum: nos cressimus , propter ipsam negare : Quartum denique , quodlqvod loquimur.

liceat interdum veram fidem occultare , Censeo igitur consessionem sdei posse nusquam vero falsam profiteri. dici illius actum: Primo, ratione similis honestatis , quae inest utrique actui interi

350쪽

ri, & exteriori fidei, quippe cum uterque tendat in veracitatem divinam honorandam. Meunia, quia uteique imperatur ab eadem Pia motione voluntatis, quae non soli imimperat actui interno, sed etiam actui externo consessionis . Teνtia, quia confessio externa est sisnum fidei internae, quemadmodum arteriae pulsus dicitur sanus, quia est signum internae sanitatis. svartὀ, quia conressio externa, & assensus fidei internus innituntur eadem ratione formali, nempe revelatione Dei. Hac igitur ratione conciliari possunt omnes praefatae sententiae, ncmpe ouod consessio exterior fidei imperetur qui clem per piam volitionem credendi , dirigatur per habitum , & assensum internum fidei , eliciatur vero per potentiam Iocin motivam, quae ejusmoai signum fidei manifestativum exhibet.

CONCLUSIO SECUNDA.

ΡRaereptum Divinum s fidem eae teriat imieraum eo tendi, nusqvirm ver3 eam negandi. Probatur primo plurimis Scripturae sacrae oraculis: Sic Matth. Io. Omnis ergo , qui confitebitur me coram bominibus , confitebor ego eum coram Patre meo, qui in caesis es sui autem ne merit me coram hominibus , negabo eo eam coram Patre

meo, qui in caesis est. Idem repetitur Lucae II. Omnis quicumque eonfessus fuerit me eo. νam hominibus , i , mius bominis reUterituriatim raram Angesis Deir qui autem negaverit me eream hominibus, negabitur coram an-retis Dei. Et Lucap. dicitur: Dui me erubuerit , On meos sermones , hunc flius timinis erubescet, ei venerit in Maiestate sua, Patris , O, sancterum avelorum . Idem

significatur , ad Rom. Io. Si cmfitearis in ore tuo DominumIesum, O. in corde tuo er dideris, quod Deus illum suseitavit a marivis, salvus eris; corde enim erectur ad kstitiam,

ore autem confessio ' ad salutem . Unde S. Rugust. lib. de fide, & Symbolo cap. I. recte dixit: Hos Uticium a nobis exigit, is cordis, is, linguae: sub ossicio Iinguae veluti

principaliori signo expressivo omnem exteriorem confessioncm intelligens. In quibus verbis duplex exprimitur praeceptum , amrmativum unum , quo tenemur fidem interdum profiteri exterius

negativum alterum , quo nusquam eam negare licet.' Quod autem interdum teneamur exterius

I. Ait III. Quaest. V.

fidem profiteri, colligi potes primo, quia;

inquit de Lugo d. I seeLq. Deus non V

luit de facto Ecclesiam solum invisibilem,

& mentalem, sed visibilem per unionem, 3e conjunctionem sensibilem, ut nempe fieret unum corpus mysticum visibile animatum, uno, & eodem spiritu visibili interno. Haec autem conjunctiqvisibilis fieri non potest, nisi membra ad invicem sensibiliter coniungantur inter se , quod fit dum sngula manifestant aliquo signo sibili se esse membra huius corporis mystici, profitendo eandem fidem, & religionem

communem aliis membris . secvndo, quia

id cedit maxime in Dei gloriam, & celebrationem ejus divinae majestatis 3 quemadmodum enim ille indignus censeretur, qui adscriptiis in familiam Principis, & ab eo famuli stipendium accipiens. nollet tamen se ex ipsius Principis famulis profiteri , nec ullum nisi clam vellet obsequii sui signum Principi exhibere: sic enim agendo videre tur dedignari Dominum, & erilbescere professionem suae servitutis : sic irreverentia eo major fieret Deo ab ilIo , qui per b ptismum inter eius famulos consigristus , nollet publice se veri Dei servum, & cultorem profiteri, quo infinite major Dei dignitas, ac maiestas, & innumera illius erga famulos beneficia, ac merita, assiduam ab eis exigunt suae professionem servitutis, &fidei erga Dominum infiniic excellentem , &cui tot se nominibus obstrictos noverunt. Caeterum , huic praecepto ordinarie faciunt satis fideles , quoties implent opera aliorum praeceptorum Christianae lagis, puta cum recipiunt sacramenta , adsunt Missae sacrificio, templa dqvote frequentant, &faciunt satis omnibus mandatis ab Eccla-sia Catholica singulis Fidelibus praescriptis. Nec requiritur, quod ilIa opera fiant ex speciali motivo manifestandi, & confitendi fidem; non enim necessum est, ut quis satisfaciat praecepto, quod opus praeceptim impleat ex motivo illius praecepti; qui enim ex pia consuetudine je'nare solet diebus singulis Veneris, revera satisfacit praecepto Ecclesiae , dum ipso die Veneris currit

seria quatuor temporum , aut vigilia alicujus festi, in qua ex praecepto Eccletiastico jejunandum est, etsi de praecepto j

junii non cogitet. Extra vero casus ordinarios variae pos sunt Occurrere circumstantiae , in quibus

extetior fidei professio fieri debet ex ipsa

SEARCH

MENU NAVIGATION