장음표시 사용
61쪽
6 Tract. I. Dissip. III. Art. II. Sect. II. Quaest. IV.
nes homines: licci etiamst in potentia phy-yea unius hominis illos interficere; tamenis non dicitur libere non interficere illos omnes, nec ipsi vertitur in laudem, quod eos non interficiat, quia id moraliter ellipsi impossibile: ergo si si moraliter impossibi-Ie, ut Christus inum amando amore beatisco non observet ejus praecepta, illa observatio non potest ipsi esse meritoria. Nego antecedeηs, potest enim aliquid praecipi ad quod quis moraliter determinatur, uia quamvis praeceptum non deserviat adeterminandam, nec etiam ad ponendam substantiam actus, tamen posset imponi ut actus laudabilis, quia alias imponeretur, haberet etiam bonitatem, dc meritum ob
dientiae, sic v. g. praecipi potest, ut qui ex devotione jelunat diebus Veneris, etiam iis diebus jejunet ex praecepto : quia quamvis praeceptum istud non determinet hominem, cui imponitur, ad substantiam jejunii, quod
Iam aliunde implere erat paratus, attamen ipsum determinat ut illuci observet ex motivo, dc virtute obedientiae. . Ad probationem antecedentis, nego paritatem illam de intersectione: quia illa interfectio non est in potentia ctiam phylica
voluntatis; dependct enim a viribus corporis, quae ex se non lassiciunt ad interse-etionem exercitus, quamvis voluntas ad il- Iam intersectionem sese determinaret; unde illa non intersectio non vertitur in laudem ipsus voluntatis, non quod ad id vo- Iunias non habeat potentiam moralem: sed quia non sola voluntas concurrere debet ad illam intersectionem, siqii idem ad id etiam debunt conferre aliae facultates, quae ad id praestandum voluntati non subordinantur: igitur illud exemplum non quadrat. Quamvis igitur Christus per amorem beatificum sit determinatus moraliter adimisplendum id omne, quod sibi praecipitur a
Deo; non minus tamen haec utiliter ei prς cipiuntur, quia si non prςciperentur, amor beatificus ad id non determinaret 3 ideo enim detcrminat, quia omissio illorum actuum esset peccaminosa: Peccatum autem est incompatibile cum amore Dei super omnia: sed illa omissio non csIet peccaminosa nisi actus praeciperentur: ergo quamvis Christus a Deo se determinatus moraliter,
nihilominus recte, & utiliter illi actus suerunt a Deo praeccpti . Isabis. Si Christus dumtaxat habuit Ii bertatem physicam ad non Observanda praecepta, sequitur quod non majorem habu
rit li rtatem ad non observantiam praece piorum, quam ad cessandum ab amore bea tifico: & consequenter, quod non plus meia ruerit subeundo mortem sibi praescriptam, quam meruerit amando Deum amore beatificor at non videtur esse valde lauda
bile, nec meritorium, quod Christus videns Deum clare, & intuitive, ipsum diligat, quamvis physicc posset non dili
gere i ergo si ad observationem praecept
rum Christus non habuit aliam liberta tem, quam physicam, ad observanda praecepta , non videtur in illa Observatione
rationem majoris laudis, & meriti fuisse in morte Christi, & in qbservatione aliorum praeceptorum, quam in amore beatifico, quia liret determinatus fuerit ad ipsam acceptandam moraliter ex suppositione amoris beatifici, & praecepti, tamen revera mors erat illi valde difficilis, & acerba, nec eam de facto subire potuit nisi cum maximo dolore, & summa tristitia; unde propter dissicultatem maximam, quam annexam habebat mors subeunda, 'alde fuit ipsi Iaudabile, & magnum praemium me ritus est illam subeundo. Dius seeundo, Christus non poterat eligere actus a Patre praeceptos, neque non acceptare mortem : ergo in illis non erat liber libertate electionis. Probatur antecedens, quia non poterat peccare: pzccasset autem non acceptando id, quod Pater aeternus praeceperat. Resipondeo negaηdo antecedens, quamvis enim
Christus peccare non posset, ideoque nec
transgredi mandatum Patris; sic tamen ipsit mandato obtemperabat ut illo eodem tem pore, quo actus praeceptos faciebat, post tipsos non facere, si humana ejus voluntas secundiim se, & secundum modum operandi, quem in illo statu habebat, consideretur. Et quemadmodum Angeli beati liberi
libertate electionis mandata divina exequuntur, neque tamen possunt ea transgredi, &peccare: Ita Christus libere libertate electionis mandata Patris sui servabat , etiamsi peccare non Posset. Instabis. Supposito praecepto Christus non erat indifferens ad eligendos actus Praeceptos, & ad acceptandam mortem. Respondeo. Non erat indifferens supposito praecepto, indifferentia ex parte actus, concedo : indifferentia ex parte potentiae,
62쪽
Per quos actus Christus meruerit. 17
eo. Sic supposita determinatione ultimi judicii rationis non est indisscrens voluntas ad eligendum hoc, vcl illud medium
indisserentia ex parte actus, quia necessa Iic a tus voluntatis sequitur judicium ultimum rationis: est tamen indisserens ex Parte potentiae, quia voluntas secundi imse est indisserens ad hoc , vel illud medium : sic supposita praemotiqne gratiae efficacis , non est voluntas indisterens ad agendum, vel non agendum indissercntia ex parte actus, sed est indisserens indisserentia ex parte potentiae.
Instabis. Supposito praecepto non potest non servare illud. Respondeo Non potest non servare illud in sensu composito, concedo: in sensu diviso, nego: hoc est, duo haec componi si mul non possunt, praeceptum v. gr. de morte subeunda , & nolle mori in Clui-so: simpliciter tamen si & mors, &Chri- si voluntas secundit in se spectentur, e dem praecepto stante retinebat liberam sa-
culta ictu non moriendi , & poterat non mori: nam praeccptum Patris nihil opera.
batur in Christi voluntate , quod ejus di-bertat m impediret, sed eam aeque liberam quoad actus clectionis relinquebat , atque si inm fuisset datum.
EX dictis sequitur non esse probandos
illos omnes in tertio notabili modos
conciliandi impeccabilitatem Christi eum ejus libertate in servandis sibi praescriptis
mandatis, nec veri limites apparere.praefatas sententia S. .
Non quidem prima quae contendit nutulum praeceptum stricte, & proprie dictum fuisse impositum Christo ut homini , sed dumtaxat insinuatam fuisse ipsi divinam
voluntatem quae non induit Ooligationem rem excquendi, ita quod ejus omissio sit peccatum. Non, inquam, probatur, quia revera ex Scriptura sacra constat Christo a Patre fuisse impositum praeceptum moriendi, Nam Joan. Io. Hoc mandatum aecepi a Patre meo, scilice: ponendi animam meam:
Mue mandatum dedit misi Pater fio facio,
di II. sicut-ego Patris mei praecepta Iem
vi, quae omnia apertc significant Christo imposita fuisse praecepta proprie dicta, siquidem Scripturae factae verba debent accipi secundum propriam eorum significa- έionem, quando nulla inde sequitur repugnantia nec indecentia , nulla autem apparet ex eo .quod christo fuerit impositum praeceptum proprie dictum, quia ut Coninstat ex dictis, non miniis fuit liber in observandis illis atraeceptis quam si essent praecepta in latiori significatione usurpata. De inae, certum est Christum Dominum ut hominem fuisse subditum praeceptis legis na-tlirae ἔ nam legis naturae nomine nihil aliud intelligitur quam dictamen rationis naturali, , quam Deus conditor una cum natura inseruit mentibus hominum qua ordinantur ad aliquid faciendum, vel non faciendum , quare quicumque est verus homo, ille naturali lege tenetur : ergo Chia stus tenebatur .ad servanda illa praecepta: igitur vel mercit per observantiam ii Iorun praece Ptorum, & sic etiam mereri potuit per Ooservata praecepta positiva: vel non meruit, quod vidctur absurdum , quippe cum observantia praeceptorum juris natu
talis in Christo habet id omne quod requiritur ad rationem meriti. Denique proprium objectum obedientiae est praeceptum: at Christus revera meruit per obedientiam, ut constat ex illo ad Rom. s. sicut per Mηiutinobedientiam pereatores reostituti sunt multi, ita per sinius obediti em lini eo neηtur multi. quibus verbis S. Apostolus comparat obedientiam Christi cum inobedientia Adami, ut significet, quod quemadmodum Adamus suit inobediens praecepto mi prPpric dicto : ita obedientia Christi innotuit in subjectione sua ad praeceptum stricte,& propric dictum. Secunda etiam sententia asserens Christum idcirco libere observasse praecepta sibi praescripta, quia licet praesupposito praecepto
de morte subeunda non potuit non mori, eo quod haec moriendi necessitas non fuerit antecedens, sed consequens' libertatem
Christi, quippe praeceptum illud impositum
fuit dependenter ab ejus acceptatione .. Hic, inquam, modus non probatur primo, quia
nullum habet sundamentum in Scriptura quae tantum abest ut significet praeceptum istud non fuisse impositum Christo Domino nisi dependenter a libcra ejus acceptatione, quin potitis docet praecessisse praeceptum, de subsecutam fuisse acceptationem Christi, ut legimus Psal. 39. ubi Propheta
in persona Christi dicit, in eapite tibνι μυ-
pium est de me ut facerem voluntatem tuam 2Deur meus volui, is legem tuam in meio cordis mei. Nec isti sententiae favent illi textui Isaiae
63쪽
38 Tract. I Disip. III. Art. II. Sect. II. Quaest. IV.
Isaiae Oblatus es quia ipse voluit. Et Ioan.
Io. Nemo tollis animam meam a me, sed
mago eam a me ipso: significant enim tantium quod Christus non invitus, sed lubens acvoIens mortem passiis merita Deinde obe.
dientia Christi debuit esse persectissima: at eo persectior est obedientia quo praeceptum mimis dependet a subditi voluntate : ergo obedientia Christi magis pendere debuit a
voluntate Dei ordinantis , & Praecipkntis mPrtem , quam a voluntate Cnristi illud praeceptum sibi imponi exoptantis. Denique haec sentcntia non habet lacum in prς-ceptis legis naturae quibus independenter ali, ra ejus acceptatione Christus tenebaatur: sed tam concilianda cst Christi libcr-tas cum summa ejus immccabilitate circa observantiam praeceptorum juris naturae ,
quam circa observantiam aliorum praeceptorum imis positivae r igitur hic modus
conciliandi minus est conveniens.
Christum libere impleste mandatum moriendi, eo quod antequam instaret tempus illud l praeceptum implendi poterat Christus petere, & impetrare a Patre ejus dispcnsationere: Non probatur, inquam, tum quia non videtur facile dispensari potuisse cum christo circa praecepta legis naturae, quubus tenebatur : ergo neque potuit de iis petere a Patre dispensationem. Tum quia posset lacus in aliquo instanti praecipere ut aliquid faceret, sed in eo instanti non posset tolli praeceptum, quiaalia, si queretur quod praeceptum esset, & non esset in codcm insanti: ergo necestim est quod observantia praecepti alio modo concilietur cum impeccabilitate quam per hoc quod possit petere dispcnsitionem. Tum quia quamvis Christus non habuerit praeceptum de non petenda est caciter dissensatione praecepti naoriendi pro salute generis humani; habebat tamen de illa non pctenda consilium, quippe cum mors illa cedere debebat in
Dei gloriam , hominum salutem ι Ld Christus non habebat potcntiam ad tran gredienda praecepta, sed etiam illi repugnabat non amplecti Dei consilia , quia ipsi
repugnabat non solum peccatum ratione summae sanctitatis, scd etiam qualibci mo .ralis imperscctio, quae contrahitur rcromisiasionem consilii: igitur hic conciliandi modus non videtur etiam idoneus. Quarta sententia etiam improbatur primo, quia Scriptura sacl a insinuat mortem
Chrisi fuisse praeceptam non solum quantum. ad labstaritiam, scd etiam quantum a circumstantias temporis, de motivi Te mris i liquam, ut colIigitur ex Lucae II. ubi
Christus ait, Baptismo habeo baptizari, Θ,
quomodo coarctor usque dum perficiatur Θ quibus verbis Christus Dominus significat tempus suae mortis fuisse determinatum a Patre,& se angi ex mora, & dilatione istitis temporis: & capite 22. Filius hiam nis, secundiem
Iesus quia venit bara eius ut traueat ex Memundo ad Patrem. Similiter. significat alias circumstantias tibi praeceptas fuisse, maxime circumstantiam loci Lucae Iῖ. Non capit Prophetam perire extra Jerusalem: Circumstantiam moltis ignominiosae, Joannis 3. Sicut Μοθι exaltavit serpotem in desierto; ita exastari oportet stam bomiηis, o e. 1i liter praeceptum fuit it Ii motivum obedientiae, ut patet ex illo ad Philippenses a. m- miliavis semetimum factus obediens ubque. clamortem. Praeceptum etiam fuit motivum
charitatis - Hinc Joannis 24. Ut cognoscor mundus quia diligo Patrem , is sicut man. datum dedit mibι Pater Ae facio : surgitC
Secundo, exit Iasententia sequeretur Christum non meruisse nostram redemptionem per sententiam mmrtis, & ex eo praeci id quod mortuus rit, sed sollim ex eo quod tali a flectu, vel motivo mortem sustinue rit : sed hoc repuanat Scripturae; dicitus enim Isai. R. si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen Anaevum, quibus verbis praemium redemptionis hominum tribuitur non circumstantiis, sed morti ipsi Igitur &c. Sequela patet, nam ea ratione actus est meritorius qua est liber: ergo sit tantum sit liber renes motivum, & circumstantias, non autem quantum ad su stantiam: consequens est quod mors Christi secundum se non sit libera. Denique, clim Christus beatifica sua visione aeternam Dei voluntatem in ejus aeterna. unitate cognoverit; vidit non tantum, ni p-sa, quae ad genus, & substantiam mortis spectabant, sed etiam vidit motiva siccui dum quae lex aeterna postulabat ut illam
mortem pateretur, & omnes circumstantias mortis istius: nam quod scribit S Augustinus lib. I R. c. I s. de Angelis beatis, illud ipsum habere potest locum in hominibus, maxime vero in Christo comprehens
ret: irident, inquit, faciem tuam semper, Ο
64쪽
ibi legunt fine Lubis te aram quid velit aeterna voluntas tua; legunt, eligunt, es, diligunt semper leg ηt,'numqvam praeterit quos legunta eligendo erim, is aedilendo legum ipsiam incommutabilitatem consitii tui: Igitur Clarisus ut comprehensor , non solum novit substantiam suae mortis, sed etiam circumstantias aeterna Dei lege definitas, & ordinatas: Iaex autem aeterna nihil aliud est, ut docet S. Augustinus lib. I. de lib. arbit. C. s. nisi summa ratio in Deo existens. eui se res obtemperandum. Igitur si Cnristus non fuit liber quantum ad substantiam mortis, quia illa crat praecepta, etiam non fuisset liber quantum ad circumstantias, & InOtiva, quae a Deo erant definita. Denique villima sententia' est improbanda nempe quod Chiilius potuerit recusare mortem in sensu diviso, licci ipsam recusare non potuerit in sensu composito, , ut praecepta
crat. Improbatur, inquam, tum quia non movetur praesen; controversa de morte ut
mors est, sed de morte ut praecepta est: igi- uir si Christus non fuit liber circa mortem, ut praeceptam, dici non potest libere, Scindritoria moltuus; tum quia Christum pos-1ὰ reculare mortem in sensu diviso, est ip-1um potuisse vel de non mori, cum tamen sciret mortem esse subeundam: at Christus
non potuit habere istud velle subsistente illius impeccabilitate. Probatur. Posse nolle mortem praecepta in in sensu diviso, est velle illam te jungere a praecepto, sed Christus non potuit habere volnionem sejungendi
suam moriem a praecepto Dei, alias habuisset Politionem oppolitam volitioni divinae ;igitur Christus nou potuit nouE mortem praeceptam in sensu diviso. N c Valet reponere cum Concto, divisibilitatem, seu volitionem separationis mortis a praecepto non esse positivam, sid praecisivam , quia divisio positiva negationis
mortis.a praecepto, petit ablationem Prae- .cepti ι praecisiva autem non ita. Haec, imquam, responsio potius effugium est, quam legitima dissicultatis explanatio : Enim vero Christus positive meruit clim implevit praecepta: ergo positive habuit libertatem ea implendi: at libatas positiva impleudi praecepta supponit, aut importat potentiam positivam ea implendi, vel non implendi; ad libertatem enim indissurentiae requiritur potentia ad agendum, vel non
agendum : igitur si Clitiuus potuit habere nolitionem mortis praeceptae, oportuit quod i
eam habuerit, non solum praecisive, sed etiam positive; ita ciuod illius voluntas p sitive potuerit nolle conjungere mortem
cum praecepto: hoc est velle eam positivua praecepto dividere, igitur dec.
suis cis us Abi, Angelis, O, bominibus
Notaηaeum primo, certum esse Christum ab instanti suae conceptionis habui Dis gratiam habitualem, qua sanctificabatur,ormaliter, necnon & gloriam essentialem animae, nempe Dci fruitionem per visionem illius intuitivam , dc amorem beatificum. . Certam pariter, quod si assumpsisset naturam humanam tali gratia habituali, & gloria essentiali destitutam, utramque mereri potuiss i, per bonos actus supernaturales,&cum auxilio supernaturali elicitos; siquidem nulla ex conditionibus ad meritum requisitis, istis actibus deficeret. Undesilum saperest hic examinandum, an Chiistus per opera subsequentia gratiam habitualem, &gloriam essςntiale.ra meruerit, aut saltem de potentia absoluta meteri potuerit: siquidem meritum non debet necessario praecedere praemium , Praecusione saltem temporis, quia aut meritum comparatur ad praemium, aut comparatur ad Deum conserentem praemium: sed ex utro capite desideratur praecessio temporis respectu praemii. Et quidem, quod non ex primo capite, patet, quia in illis, qui quotidie merentur aug-m ritum gratiae, est simul meritum , &praemium. Eodem enim instanti, quo merentur, Deus infundit augmentum gratiae. Non et iam ex secundo capite, quia nulla videtur
repugnantia, quin eodem instanti, in quo est meritum, Deus acceptet illud in praemium aliquini, cum iit omnipotens, si aliunde non repugnet. Praeterea quotiesti in que via aliqua ud terminum est momentanea, potest limul cile te iminus, &via, nec est nulla repugnantia, ut patet in generatione: at vero meritum est instans, & est quasi via ad praemium tamquam ad proprium
terminum: crgo non repugnat talam terminum poni tempore cum tali via; nec ex parte termini, vi viae, nec ex parte Dei con- fetentis talem cerminum. Praeterea non vi detur aliunde dines puta ex aliquo extrinsecos nam si quae eina repugnantia, maxime
65쪽
εό Tracta. Disp. III. Art. II. Sect. II. Quaest. V.
quia ille, qui elicit piaemium est, in statu repugnante statui possessionis termini, si-Cut v. g. Petrus viator, ut sic non statim consequitur praemium, atque meretur, quia meretur per fidem, vel per alias virtutes D tantes ad statum viatoris repugnantis statui . praemii beatifici. In proposito nostro vero non poterat adeste ' haec repugnantia, quia cnristus mereri poterat per virtutes, Quae non habent repugnantiam
eum statu beatifico. NMansem secunia, certum esse Christum non sibi tantum, sed etiam aliis meruisse; quippe gerebat munus, & officium mystici
capitis Ecclesiae, cujus erat vitam spiritua- Iem membris influere : sicut enim in cor- .Pore naturali caput sentit sibi, &omnibus membris; ita in corpore mystico Ecclesiae
Christus non latum sibi, sed etiam suis
membris vitam, motum, & sensum spiritualim procurare debuit. Hinc oritur difficultas, an Christus aliquid meruerit non1blum hominibus, sed etiam Angelis; cumucro homines alii sint fideles, alii infideles, & inter fidules alii Christum praecesserint, alii subsecuti sint, quaeritur quid istis
omnibus Christus meruerit, an videlicet eis suis meritis obtinuerit, non solum primam gratiam sanctificantem, liberationem a cul-Ia , 6c januae caelestis reserationem, sed e iam praedestinationem l piam sumptam tam pro electione 'terna ad gloriam , quam pro debita ordinatione mediorum ad illam consequendam.
Notandum terιώ, inter varios Calvini errores hoc tinuin prae caeteris fuisse, quod ut docet lib.2. institi cap. I p. g.6. Christus Dominus nil sibi. meruerit, nec gloriam Corporis, nec nominis exaltationem, sed Omnia sua merita ad nos ordinaverit, Om- Nequς praemium illis correspondens nobis Contulerit. Quocirca acriter insectatur scholasticos Dodiores , & eos inanis CV-riositatis, & damnandae temeritatis arguit, quod doceant Christum non solum nobis, sed. etiam sibi aliquid meruisse. V Itim quam impium, quamque divinis Scripturis adversum si hoc haereticum dogma insta patebita
de MienIra oramaria mereri Duu grariam sanct eantem, is gloriam animae Iude: Famvis de miratia extraordinaria viramque mereri potuerit. Haec conclusio tribus partibus constat: quarum prima est non solum μὰ ι 3. p. q. I7 memb. R. ari. I. s.Nomae ibi
sed etiam Subtilis Doctoris ibidem n. ia. ubi ait: Dico quod non meruit sibi stultio-
nem: quia si sic, aut operatione elicita is circa ea, quae sunt ad finem, aut circa , , ipsum finem. Non primo modo, quia ,, primum actum habuit circa finem, fruen- odo prius scilicet, quam aliquem actum is haberet circa aliquid, quod est ad fi- Mnem. Et si meritum fuit circa aliquid, is vel aliqua objecta visa in Verbo, ut di- , ,
istum est secundum viam praecedentem, , , vel circa matrem, veI circa electos mul- istos volendo eis beatitudinem: naturali- ,, ter tamen praecessit operatio circa ipsum is finem, scilicet Irinitatem, vel essentiam ,, in tribus: Nec actu fruitionis, qua frue- ,, batur Trinitate, meruit eamdem stultio- ,, nem, quia hoc n- esset aliud dicere ἡ,,
quam meruit fruitionem , quia habuit isse uitionem; vel meruit, quia Deus dedit is actum; quod nihil est dicere: quia nullus is actus est meritorius sui ipsius, licet possit is esse alterius: igitur Deus liberaliter, sine is
aliquo merito praecedente conjunxit vO- ,,lumatem istam per fruitionem ultimo fi- rini, & ita non meruit sibi fruitionem. , , Unde Augustinus I 3. de Trinit. cap. I9. is dicit quod summa gratia est, quod hω ismo in unitate personae est Deo conjun- , , ctus: & ouamvis loquatur de gratia u- is nionis; idest, gratuita Dei voluntate u- is nilante, tamen ad unionem istam con- is comitanter sequitur gratia fruitionis de is facto, ideo fuit summa gratia sine me- ,, ritis yraecedcntibus. Ita Doetor. ,,
Quibus significat Christum non potuisse mereri illaia fruitionem, nisi per aliquem
actum meritorium , qui versaretur etri circa Deum, vel circa aliquam creaturam , vel per
ipsam mei fi uitioncm : sta neutrum ex iis potest amrmari. Non primum, quia nullum adium habuit, quo mereri posset, priorem ipsa fruitione. Non etiam secundum, quia ipsius anima non potuit occupari circa creaturam per aliquem actum antecedent i' iam fruitionem , siquidem Creaturas noste
non potuit in illo primo instanti nisi ita Verbo , & cons uenter prius seuebatur
Verbo saltem priolitate naturae, quam via deret ullam creaturam in Verbo repraescntatam. Noo denique tertium, alias diceretur
66쪽
meruisse ipsam pruitionem, quia habuit fruitionem, quod certe ridiculum esset, nullus enim actus est meritorius sui ipsius, licet possit esse meritorius alterius.
Idem dicendum de gratia habituali sanctificante, nam non potuit illam mereri peractus ab ipsa procedentes: sed omnis altus meritorius Christi est a gratia habituali: igi-vur non potuit ipsam mereri. Maior constat: nam principium meriti de lege ordinaria,non potest em praemium operum procedentium ab ipsa. Minor etiam est evidens, quia Chri stus mereri debuit per aetus connaturaliter meritorios. Siquidem cogitare debemus actus Christi fuisse elicitos consorinitcr ad eorum naturam , nisi aliunde se revelatum : nulla autem revelatione constat Christum actus supernaturales elicuisse modo connaturali, &1ubinde id non debemus asserere: scd modus connaturalis actus meritorii est, quod procedat a gratia habituali, non vero quod illam praecedat: igitur asserendum est Christum de potentia ordinaria non meruisse suam gratiam sanctificantem.
Obiicit Doctor. Gloriosius est, & Iaudabilius habere praemium per merita , quam sine meritis: sed Christus habuit gratiam,
δc gloriam modo omnium nobilissimo :igitur convenions fuit, ut illam haberet
Respondet Hidem distinguendo majorem. Id laudabilius est , quando praemium P
test haberi ex meritis, concedit: secus, negat. Et similiter distincta minore negat consequentiam. Quia, inquit, conjunctio an is mae Christi cum Deo per actum fruitio- nis, fuit tanta, &tam excellens, ut ad
is ipsam non potuerit concurrere meritum,
is & nobilius est habere actum, ad quem is non potest praecedere meritum ex liberi ralitate dantis, quam habere actum mi- ntis nobilem ex meritis praecedentibus: is & videtur hoc rationabile , quia sicutri Deus creavit in esse naturae aliquam subri stantiam, puta naturam Angeli, ad quamri creandam non potuit cooperari causali- ,, tas causae propter per feetionem talis natu- rae , ita in genere moris , creavit Deus M aliquem actum beatificum, ad quemcionis potest est 'aetus aliquis meritorius prior,
is & ejusmodi fuit aetus beatificus animae se Christi, & hoc propter nobilitatem, &is excellentiam actus , & modi habendiri actum, quia immediaic antequam habe, rei aliquem actum circa ea, quae sunt. 1len Tbeia. rom. VIII. ad finem, habuit actum illum beatifi- cum . Aliam quandam solutionem satispiam, est probabilem, affert dicendo , quod propter bonum patriae , & pulcsritudinem eius, quae consistit in quadam decenti diversitate , debuit aliquis habere beatitudinem sine omni merito, quia dantur ibi alii habentes beatitudinem variis
Ad illam vero objectionem respondet Seraph. Doctor , quod gloriosius est habere
praemium per merita, quam sine meritis, in iis, quae uniuntur per conformitatem affectus: quia in istis gratia, & gloria est quasi
accidentalis per modum acquisitionis, quia isti natura sua nati sunt indifferentes esse ooni, &mali; secus autem est de homine a Diumpto a Verbo, qui non tantum unitus est Deo per conformitatem affectus, sed etiam unione personali: unde non dicitur homo
divinus, sed Deus, etsi gratia ipsi est quodammodo naturalis, quia connaturaliter
xigitur ab unione hypostatica, unde multo gloriosius est ei habere gloriam a prima sua
creatione,cuam habere eam per acquisitione.
Obyeis seeunia . Voluntas Christi fuit
prior natura, quam fruitio: sed illa pri ritas lassicit ad meritum ι igitur Christus mereri potuit fruitioncm . Deinde , Idem actus, ut prior natura seipso potest mereri seipsum: igitur Christus poterat Convenienter mereri fruitionem per ipsam Dola
Negat minorem Doctor , quia ad mere dum praemium non susticit, quod voluntas concipiatur, ut Drior praemio, quia ipsa non est meritum, sed oportet, quod meritum ipsum saltem natura praecedat Ipraemium . ad secundum negat actum posse considerari, ut prius natura seipso, nisi consideratione rationis sine fundamento sufficiente in re; qualis consideratio non susscit, ut
sit metitum respectu sui ipsius , & dicit
praeterea, quod si actus es et meritum sui ipsius, idem esset dicere : Deus ideo addixactum pro praemio, quia dedit actum. Ad de exterminis evidens este, quod licet idem actus posset esse praemium Christo, hoc est
datum ipsi ratione connaturalis exigentiae unionis nypos laricae, de meritum respectu aliorum praemiorum: non tamen posset esse meritum respectu sui ipsius. Obsecus tertiὸ. Sicut sc liabet gratia ad gloriam, sic se habet meritum ad praemium:
67쪽
gloriam : crgo pariter habere debuit meritum ordinatum ad praemium, nempe ad beatitudincm, & fruitionem Dei. Distinguit magorem Serapta. Doelor. Sic se habentituantum ad conditionem disponendi, concedit: quantum ad suam originem,nc gat; quia gloria a ino solo conceditur,mcritum vero est usus procellcns a libero arbitrio gratia informato. In Christo potuit esse ordo gratiae ad gloriam solvo ordine utriusque ad unioncm: sic autem non
est de ordine meriti ad praemium , nam meritum dicit ordinationem ad praemium , sicut dispositio , dc complementum , &sicut via ad terminum, & ideo necesse est meritum praecedere praemium , vel prioritate temporis, vel naturae, neutro autem
modo demuit in Christo piaecedere. Oficies quarto , Angeli sancti habuerunt praemium per merita; sed non minoris fuitemcacitatis gratia in Angelis , quam in Christo: ergo Christus etiam debuit habere praemium per merita.
Nego paritatem , quia Angeli in primo
instanti suae formationis non habuerunt unionem cum Deo , nisi dumtaxat accidentalem, nempe per gratiam sanctificantem: christus vero habuit unionem pers nalcm cum Deo a suae formationis instanti, quae Peraenalis unio exigebat non solum gratiam sanctificantem, sed etiam unionem beatificam animae Christi cum Deo
Probatur secunda pars ue nempe quod Christus Dominus, de porcntia absoluta, P tuit mereri gratiam habitualem, & beatitudinem animae, quam habuit ab initio suae formationis, quia ad rationem meriti sufficit quaedam prioritas naturae inter ipsum
meritum. & praemium: at quamvis anima
Christi ab initio suae sormationis, & uni nis cum Verbo fuerit donata beatitudine , dc gratia sanctificante , potuit etiam esse
prioritas natulae inter actum meritorium, puta inter actum quemdam charitatis correspondentem scientiae insuta, oc ipsam beatitudinem; licci enim de facto primus actus, quem voluntas creata Christi clicuit, fuerit beatificus, nihilominus de potentia absoluta potuit este alius, quam beatificus,& prior actu beatifico prioritate quadamnaturae, quae non impedivisset quominus anima illa fuisset beata simultate temporis,
Non vero naturae. Et huic sententiae favent
maxime illi omnes , qui tcnent Christum meruisIe de facto , vel saltem mereri potuisse etiam de potentia ordinaria suam beatitudinem , ut land Albertus Magnus , de Bassuis, Scc. quam quidem sententiam
male Recentiore, tenacritatis arguunt, clim tot graves habeat patronos.
Dices Repugnat aliquod subjectum esse simul intermino, & moveri ad terminum:
sed anima Christi per fruitionem, & be
titudinem est in termino, per meritum vero movetur ad illam betatitudinem tanquam ad suum terminum: igitur repugnat eam
esse in primo instanti beatam , de simul illam bcatitudinem mereri. Deinde , Nullus mereri potest , nisi mediante actu spei de praemio obtinendo: sed spes beatitudinis non potest este in eodem instanti cum ejus fiuitione, & posm mone: igitur implicat Christum in eodem instanti beatum , simul
Ze suam beatitudinem mereri . Denique , Nullus potest mereri sine dilectione Dei, quae per actum intellectus reguletur: sed in illo primo instanti non potuit anima Chi isti regulari aliqua notitia , quae susticeret ad meritum ; Tres enim post uni dati cognitioncs Dei, ut authoris supernaturalis ἔnimirum cognitio obscura nilei, notitia
scientiae infusae, & visio beatifica: dilectio
autem simul existens cum visione beata regulari nequit cognitione obscura fidei, quia cognitio scura non potest esse simul cum cognitione intuitiva igitur illa dilcctio necessario regulari deberet per notitiam scientiae infusae, vel beatificae. Non potcst autem rcgulari per notitiam infusam, quae est postcrior scientia beatificar igitur necessum cst Christi dilectionem regulari per scientiam beatam: at dilectio regulata per scientiam non potest cse meritoria: igitur per illam Christus mereri non potuit. Re pondeo ad primum distinguendo majorem . Subjectum non potest esse simul intermino, & in motu successivo ad terminum, concedo: instantaneo, nego: meritum autem non consistit in motu successivo, sed in actione, & mutatione instantaneae ideo simul potest esse, & in eodem instanti temporis cum praemio, ut constat de aug mento gratiae sanctificantis, quod simul& in codem instanti est cum merito illius gratiae. Ad secundum dico, majorem esse veram de lege ordinaria: nempe quod quis mereri non possit beatitudinem aosque spe illam consequendi: nihil autem ossicit, nec
ulla potest ostendi, repugnantia, quod de
68쪽
potentia Dei absoluta , quis mereri possit absque certa, & indubitata fiducia consequendi praemium , ad quod aspirat. Ad tertiam diuo dilectionem illam Christi eo in casu fore regulandam per scientiam jnsu-sam, quae licet de facto supponat notitiam beatificam, &visionem intuitivam, tamen in illa hipothesi prius gloria supponeretur infundi, quam lumen gloriae , & subinde in eo casu praeexisteret ad visionem Dci intuitivam , de regularet dilectionem animae Christi per quam illam Dei visi
CHristus revera meruit gloriam sui corporis , nec- non sui nominis exaltationem. Haec colligitur cx Scriptura sacra , quae illam veritatem apertc significat . Sic
I ucae Nonne oportuit Coristum pati , inita intrare in gloriam suam Θ Corporis scilicet , nam gloriam animae a primo conceptionis momento possidebat. Αd Heb.2. Haemus Iesum, propter passionem mortis, gloria , o bonore ccionatum. Ad Ephes Iuod
autem ascendit, quid est nisi quia descendit in
inferiores partes terrae : Ubi ascensus in coelum , descensui per humilitatem tribuitur. Item idem Ruostolus ad Philip . a. de Christo loquens lac ait: Humiliavit semetipsum,
jactus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, propter qtiod Deus exaltavit
illum, donavit uti nomen, quod s super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, ,e. Quibus verbis Apostolus ut ibidem observat sanctus Thomas) commendat praemium humilitatis Christi, perquam
meruit sibi cxaltationem quantiim ad triar nimirum quantum ad gloriam resurrectionis , ut denotatur per illa verba, propter quod Deus exaltavit illum, quoad manifestationem suae divinitatis, ut designant verba Lquentia, is, donavit illi nomen, quod est suprr omne nomen ue Et quoad reverentiam totiuS cieaturae , quae debet ipsi honorem Iependere, ut significant sequentia verba, ut in nomine J6u omne genu pectatur , illa aulcm nominis exaltatio maxime
consistit in illis variis testimoniis, quibus attestata est illius divinitas , & sanctitas,
dum nasceretur, baptiZaretur , tranbfiguraretur , & moreretur : gloria vero Corporis consistit in dotibus floriosis , quibus illustratum est illius divinum corpus in
instanti resurrectionis, nec- non 8c in insaresurrectione, quam ipsum promerui me docet S Augustinus: qia humiliatus est, propterea Deus exaltavit eum a mortuit. Hinc idem tradi. Icq. in Joan. Himititas elaritatis es meritum, inquit, claritas est humilitaris praemium: quam utique claritatem Christus a Patre petebat Joan. II. liis verbis : Ego i clarificavi sim ν terram , opus consummavi , quoa dedistι mibi, ut faciam , Ore nunc clarifiea me, tu Pater. Dices. Praemium est cxcellentius merito, quia Deus remunerat supra condignum e
sed charitas Chiisti superexcedebat glorifi
cationem corporis r ergo opuS ex charita-
ce illa procedens dignum erat majori rumuneratione : non ergo ordinabatur ad glorificationem corporis sicut meritum ad
Respondet Seraph. Doctor, quaest. 2. majorem esse quidem veram de praemio su stantiali , quo Deus remunerat hominem lupra condignum , non ver' de praemio accidentali, seu inferioris boni, quam sit substantiale, majori enim bono potest mereri homo minus bonum de ideo illa major propositio non est univcrsaliter vera . kesponciet secundo ad minorem, poste dici, quod praemium corporis Christi filii excellentius merito , si nat com Paratio ad statum , & ad opus, per quod meruit: nam status corporis fuit nobilior post glorificationem, quam ante: gloria etiam corporis excedebat labores corporia , quos
Christus sustinuit. Dices secundo: Anima Christi fuit donata beatitudine propter unionem ipsius ad
Verbum , non autem propter ulla merita: sed illius corpus etiam fuit unitum Ucr-bo : ergo pari ratione donari debuit gloria, dc beatitudine absque ullis meritis. Respondet Seraph. Doctor ibidem , non esse palitatem, inter beatitudincm corporis, animae in Christo, quia clina Claristus venisset, ut pro nostris delictis satisi faceret, ad id conveniens fuit , ut aliqua ejus portio subjaceret poenalitatibus, ut divinae justitiae satisfacere possset , dc nobis gloriam promereri 3 ad id autem convenientior fuit portio insertor , quam superior: ideo congruum fuit, ut luperior portio donaretur beatitudine, inserior vero illam tam sibi, quam nobis promereretur. DIces tertio. Nullus mereri potest, quod
sibi jure debetur, sed gloria corporis jure E a de-
69쪽
64 Tract. I. Disp. III. Art. II. Sect. II. Quaest. V.
debebatur Christo, haec enim naturaliter se- ipsi dirum , e status post incarnatiMem est quitur ex beatitudine animae : igitur illam Filius Dei ,-factus subtimis , quod amea
Christus non potuit promereri. non habebat , pro se magis incarnatus esset , R ροηdet Ductor num. Is . Christum qui-squam pro bominibus, Abs enim magis se n. dem non meruisse simpliciter , & direeluidum vos profuit , quam hominibus : ita non gloi iam sui corporis, sed tantii in in directu,spro Ws a salute magis , quam ut ipse exaἰ-ncmpe per amotionem impedimenti , quoitaretur, nomenque maximum a queretur , bo gloria animae suspendcbatur, & prohibeba-imo factus esset. tur, ne Iedundarct in corpus. Potest dici,
inquit, pie sentiendo cum Magistro , de CONCLUSIO IERTIA.
piu flossando, quod quamvis non meis iuerit directe impassibilitatem utriusque, Hristus nobis meruit non solum gratiam ,, meruit tamen amotionem impedimcnti, primam , i , seeu dam, quous iusimis propter quod non infucr uiri statim, scili-icamur ; sed etiam liberationem a culpa , i
dundantiam gloriae in portionem insuri ila is, introductionem in paradisum : Hac, & in corpus. Quibu&Doctor signi- conclusio maxime tribus partibus constat, scat Christum meruisse,&obtinuisse a Deo, quarum primam significat Apostolus ad ne ampli iis continuaret istud miraculum, Ephes. I. cum ait. Benedictus Deus, is Pa- quo suspendebatur animae gloria, & prolii iter Domini nostri Iesu C O , qui benedixistabatur, ne redundaret in corpus. nos omni benedictione spirituali in caelistibulNee valet dicere cum Goneto , & aliis in Corim . In quem locum Ambrosius , Recentioribus, doctrinam Scoti hac in parte omne donum, inquit, gratiae in Cbristo es . videri minus consentaneam, quia sequereturiis, si quis spreto Cbristo , benedici se putat inde, quod Christus non meruerit proprie errare ρ Icιet. Item a. Tim. i. Vocavit nos sui corporis gloriam . Istud enim nego ex vocatione sua sancta , quae data es nobis in Poctoris doctrina colligi, non enim negati brasto Iesu. Ilcm Philip p. i. Hobis es tum Doctor Christum non meruisse sui coi polisis pro Corso non sesum , ut in eum cred
gloriam , sed solum , quod indirecte haec tu, sed etiam pro Eu par amisi
gloria sub metitum ceciderit. Confirmatur aut horitate Concilii Trident Dices denique . Sola Causa adventusisessae. Cap. S. Declaratur praeterea ipsius idistia Christi in mundum , est hominum talus : Mationis exordium in adultis a Deo per igitur omne suum meritum in nostram Cissum Iesum praeveniente gratiae sumen nutilitatem impendit, non in suo gloriam . esse, iac es , ab eius vaeatisne qua nussis I robat anteced ns Ca Ivinus ex illo Ioan 3. eorum existentibus meνiris vocantur Eadem sis Devi dilexit mundum , vi filium suum veritas colligitur ex illo Ioan . I. De plenita- unigenisum daret. Ioan-IT. Pro illis Dyti idine ejus nos omnes accepimus , is, vatiam
Mo me ipsum. Ad Rom. 8. Proprio sim Isististro gratia. Quo in loco, ut observat Ch non pepercit , sed pro πολ omnibu= trori visostomus ibidem homil. & Aligustinus, . . L . t δή . 3. in Joan. dc notatur omnia bona sit
Respondeo has omnibus Scripturae texti- per naturalia esse in nobis per Christum .hus significari, quod Christus primo, &iEt sane id colligitur ex illis verbis: Gratiam Principaliter intenderi non iam salutem , pro gratia, nam secundum phrasim Hebrai- hoc tanaen non obstat, quin miniis prim- cam significarat omnem gratiam , ut patet cipaliter, & secundario potuerit intendcre ex illo Job. a. Pellem pro pello dabit bama gloriam sui corporis, suique nomini. exal-imo aηima sua, id est, omnem pellem: actationcm, quod equidem significaVit S.Cy- si diceretur, a primo bono usiue ad ultitillus lib.3. ilies cap. a. qui arguς DF contra, una, & a minimo usque ad maximum, de Rrianos docentes Cur istum non esic verum pretiosissimum, permittet homo se spoliari, Deum , ncc ante incarnationem habuiste ut vitam tueri possit. Unde praeciare Belia nomen supra omne nomen , scd qiud suis nardus strin. II. in Cantica : suidquid aprea meritis obtinuisse , illum errorcin demon- tiae , quidquid virtviis babere consis Deis rat ex eo, quod inde sequeretur Christum virtutι, Dei sapientiae demis Chrja . Et magis incarnatum fuisse in sui utilitatem, ante initio sermonis dixerat : Origo fπ-
quam in nostram : si verὸ , inquit , ut lium , is, summum mare viri tum, ov
70쪽
seisntlarum diminus Iesus Chrsus . Haec veritas patebit evidentius in tractatu de gratia , ubi omnem omnino gratiam a Christo in homines derivari demonstrabitur. Secunda flars etiam apparet ex eodem Apostolo inidem, ubi ait : Gratificavit nos in dilecto filio suo, in quo babemus redempti nem. Quasi cliceret, Deum per Christi meritum non solum nos replesse omni gratia, sed etiam nos redemisse ab omni cul-Pa , & poena. Hinc toties Scriptura sacra indicat Christum venisse, ut redemptorem,& ut nos redimeret ab omni iniquitate . Hinc I. ad Timoth. 2. Christus dicitur dedisse semetipsum redemptionem pro multis. Tertia denique pars etiam constat. Nam, inquit Doctor, quamquam plurimi Patriarchae , virique lanctissimi , ante Christi ascensionem discesserint e vivis , attamen nullus eorum aeterna gloria potiebatur , qua modo donantur parvuli recenter baptizati : quod signum est neminem fuisse potitum coelesti gloria ante Christi ascen.
CHristus Dominus meruis etiam gratiam , b, gloriam Ss. Angelis. Probatur primo ex Apostolo ad Ephes. I. ubi proposuisse Deus dicitur instaurare omnia in cir Io , quae in caelis , is quae in terra sunt in ipso. Item ex epist. ad Colossi I. In quo recreeiliata omηia per C sum asseruntur, γε pacificata per sanguinem crucis eius , sive quae in terris , sive quae in caesis sunt . Caetera quae a nonnullis asseruntur sacrorum
testimonia librorum, non satis diserta vi
Suffragantur etiam M. Patres . In primis b. Augustinus, qui in libro de consensu Evangelistarum, cap. 3 s. sic scribit:
Euapropter cum fit ipse Cissus sapientia Dei,
per quem creata sunt omnia , cumque nulla
mentes rationabiles sive An lorum, me M-num nisi participatione φ s sapientes fant , cui per Spiritum sanctum, per quem cbari- .ras in tardibus nostris distunditur, in remus, qua Trinitas unus Deus est: coniuhumes divina Prmidentia mortalibus , quorum temmatis vita in rebus arientabus , occidentibus oecupata tenebatur , ut eadem a
ne assu to , in quo temporalιter nasceretur , viveret, moreretur, resurgeret: congrua salutι
nsrae Hrendo, faeienso, pariendo , D, finianendo, feret, deorsum bominibus exemissium redeundi ; έθη eis , qui sursum sunt auras
Suscribit Fulgentius lib. a. ad Trasimundum, cap. 2. Non alia, inquit, c. . santem Angelum a rvina potuit custodire , nisi ilia, quae lapsum hominem post ruinam potuit reparare. Una est in utroque gratia operata a in boo , ut surgeret: in illo ne eaderet et in illo ne vulneraretur ; in isto ut Ρηaretur: ab Me isfirmitatem repulit ν illum infirmari non finit. Illius esea; ius medicina. Adstipulatur Gregorius in lib. 2. Reg. cap. a. sui absque δεηο Unigeniti Ρη ieationis spis itum babere neminem potuisse dieit, non solum de bominibus , sed etiam de angolis: quia scriptum es Psalm. I 8. Herbo Domini caeli firmati sunt. si ergo etiam 'Angelifanctificati creduntur in Filio, mulio ma s de iaminibus creditur , qui extra eum sanct c t is gratiam involae non possunt. Ex Graecis Patribus unus afferri potest riuus ex lib. 9. de adoratione; qui verba illa I. Joan. De plenitudille eius nos omnesareepimus de Christo sic interpretatur . tarsi enim partieeps s omηis tam aspecta bilis, quam Unctui non subiecta creatura .
siquidem , ausi, G Arctangeli, i quidquid ultra istos est: ae vel ipsi erubini. non ahur sancti sunt , quam Ur. bolum citi-flum in spiritu sancto . sed de Cbram ipse .
quia Deus est, de eo, auos ante incariatitionem factum est, Verae ibi loquitis. Similiter Hyppolitus Portuensis in fragm. a. qiiod est in Anastasii Colleremeis. ubi de Incarnatione Verbi sic scribit , Nam propterea homo factus est uoiversorum
Deus , ut patibili carne patiens , totum M. strum pereato venditum redimeret genus ataque ut impatibili divisitati per earnem miracula faciens , ad incorruptam suam , , beatam visam reduceret. Nec non uti μώοι illos Ordines , qui in caelo sunt , intel ibialium substantiarum ad immutabilitatem firmaret Incarnationis suae masteris: citius opus somnium in eum recapitulatio . Suffragatur etiam ratio : nam Angeli tamquam extra
nei fuerunt adoptati ad gloriam : at non est congruum ut quis adoptetur ad haer ditatem filii naturalis, nisi mediante filio naturali, qui est Christus. dices . Hngeli sunt adepti beatitudinem ante Christum incarnatum: igitur independenter ab eo.