Scotus academicus seu Universa doctoris subtilis theologica dogmatica r.p. Claudii Frassen ordinis ... Tomus primus duodecimus Tomus octavus. De dignitate, ministerio, & cultu Christi domini, ..

발행: 1744년

분량: 407페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

66 Tract. I. Dissip. III. Art.

Nego exseqMariam; hoc enim beneficium eis contigit eo , quod essent immunes ab

omns mccato, unde dimerenda non erat carum beatitudo: Inde tamen non est consequens, quod illam non obtinuerint intuitu meritorum: Christi, squidem Patres veteris Testamenti, qui risti incarnationem praecesserunt, plurimis donati sunt gratiis, &beneficiis intuitu tantum Christi meritorum: ergo pari ratione Angeli potucrunt obtinere suam beatitudinem devendenter a meritis Christi, quamquam illam ante ipsius incarnationem fuerint adepti.

QUAESTIO ULTIMA.

rὐm , O qualiter ci i meritum fueritis itum. Notandum primo, omnes quidem Theolram convenire., Christi meritum esse infinitum, distentire vero in assignanda ratione hujus infinitatis. I homistae ii quidem, & plurimi Recentiores docent meritum Christi fuisse infinitum formaliter intrinsece a Doctor vero subtilis cum suis omnibus Discipulis contendit fuiste dumtaxat infinitum extrinsece, seu denominatim, qualiter, v. g. virio beatifica aliqua ratione dici potest infinita. Haec autem Infinitas accidentalis, de extrinseca ex multiplici capite oriri potest. Hi quidem, ex parte objecti , circa quod versatur squemadmodum enim peccatum moriale per quandam denominatiotiem extrinsecam ab

Objecto infinito , quod onendit, denominatur grave in infinitum; ita etiam meritum Christi ratione objecti extrinsece . nominari potest infinitum . Secunia, ex Parin personae operantis: sic actiones humanitatis Christi dici possunt infinitae, quia nimirum e unione ipsus Cum vel bo consurgit quaedam dignitas inhumanitate, & Con-Rquentcr in eius actionibus, ratione cuius dignitatis aetiones illae extrinsecc, & accidentali cer dici possimi infinitae. Tertiῆ, ex Parte acceptationis divinae, quia videlicet Deus illa Christi merita acceptat pro sal vanilis infinitis hominibiis, si tot occurre. Tentlalvandi. An autem hac dumtaxu infinitate extrinseca christi merita sucrint infinita, laic erit determinandum. Notandum se ποῖ , seu potius revocandum ex ilictis, , crbutti di, inum nutiam

liabere pitysicam specialem causalitatem

II. Sest. II. Quaest. VI.

circa humanitatem assiumptam, quam non

habeat Pater , & Spiritus sanctus 3 siquidem opera sanctissime Trinitatis ad extra sunt indivisa 3 ita quod nihil quidquam

una persona operetur, quin Pariter caeterae personae censeantur idipsum producere , siquidem earum operatio ad extra,

est per potentiam , & voluntatem , quae in tribus, divinis personis est indivisibilis,& simplicissima . Unde non sunt tres

omnipotentes, sed unus omnipotens. Adde quὀd Verbum divinum terminat tantum dependentiam naturae assumptae, eodem quali genere terminationis quo punctum terminat lineam, quod certe fieri potest absque speciali influxu. tandum tertiὸ , principium quod nunquam operari nisi secundum mensuram , de persectionem principii qua . Aqua calida v. g. ut quatuor , nunquam cales

cit ut quinque quia calor, qui est prin cipium quo calefactionis, habet tantum persectionem quatuor graduum . Hinc sequitur, quod etsi persona Verbi divini stylice concurreret speciali influxu ad elicitionem actionum humanitatis assumptae 3 tamen essent mensurandae semper hujusmodi actiones secundum perfectionem princi pii quo : puta intellectus , vel voluntatis creatae , quae principia clim sint physice ,& naturaliter finita , non poterunt ab illis procedere actiones physice ,. & natu raliter infinitae. Unde sit

CONCLUSIO UNICA.Μmitum Gristi non est infinitum ex se

formaliter , intrinsece , sed dumtaxat extrinsece . Ita Doctor dist. I9. num.q. eamme conclusonem probat plurimis rationibus , quarum prima sic proponi potest : Si aliqua actio humana Christi esset infiniti valoris, de acceptabilitatis , se queretur, quod esset tanti valoris, quanti est volitio increata, est ementialiter ins nita ipsius L i : sed omnino absurdum cst, quod volitio creata , & contingens, quae ex natura sua intrinseca posset eme , &non este , & quae dependet a principio hiatio , est limitato , esset tanti valorisac esset 'olitio increatar ergo aetio meritoria Christi non est infiniti valoris . Patet icquela maloris 3 quia volitio increatation potuit habere maloiem valotam, quam infinitum : ergo si volitio creata hal erct

72쪽

Christi Meritum non

valor infinitum, haberet tantum vat rem quantum habet volitio increata. rfirmatur . Si volitio creata Christi habet ex se infinitum valorem, Ae acceptabi- Iitatem: ergo exigitur ex se ut sit tam grata

Deo, & accepta , quam ipsa Verbi persona est Deo grata, & accepta: sed omnino hoc videtur absurdum: er o non est tanti valoris, aut acceptabilitatis. Probatur minor: quia inde sequeretuν, quod quemadmodum Uerbum, di volitio ipsius sunt simpliciter infinita, ita etiam volitio illa creata esset limpliciter infinita , quod certe neciplimet adversarii admittent, nec potest ulla ratione esse verisimile. Prebat leundo Doctor: Si volitio creata Christi emi ex se infiniti valoris, sequercetur quini Christus per ipsam tam perfecte frueretur Deo, quam per volitionem infinitam, & increatam: sed hoc est a surdum secundiim omnes. Coormatur; quia major perstatio in ratione fruitionis provenit ex majori dignitate actus: ergo si volitio creata non habet tantam persectionem in ratione stulti nis, ncm habebiti tantam d:gnitatem, nec

tantum consequenter valorem : aut si h

bet tantum valorem, debet habere tantam persectionem in ratione fruitionis Reponunt Tiamistae; veram fore rationem

metoris, si meritum Christi esset infinitum in ratione entis r at cum sit infinitum dumtaxat in ratione meriti, non vero in ratione entis, argumentum illud nihil concludit.

Contra . Meritum Christi non est infinitum in ratione entis 3 ergo neque infinitum est ex se formaliter, & intrinseta. Antecedens admittunt Adversarii. I robatur consequentia . Non pinest intelligi quomodo sermaliter, & intrinsecc meritum . Christi sit infinitum , nisi quia in entitate sua se mali, & quatenus dependet ab operante infinito, & infiniic operante , est in sinitum: sed hoc est esse infinitum in ratione emi S: ergo si meritum iisti sit infinitum soraraliter, & intrinsece, ut volunt Adversarii, et it in Anitum in ratione entiS. Confirmaι- ratione Doctoris , quae est tertia illius probatio. Aelio meritoria Christi fuit bonum finitum ex sua ratione intrinseca, non solum in genere entis, sed etiam . in genere moris: ergo non fuit infinitu meritoria ex sua ratione sormali. Consequen-λα patet: quia non plus fuit acceptata ,

fuit Infinitum intrins 67

quam esset bona , ex sententia eorum, qui eam volunt esse infinitam: ergo si ex ratione sua formali non fuit infinite bona in genere

moris: ergo nec infinite accepta: errane

infinite meritoria. Antecedens sic ostenditur . Principium per se actionis meritoriae

Christi sumptum cum omnibus respectibus etiam a4 Verbum , est sinitum intrinsect rigitur & actio ejus suit formaliter finita,& limitata. Antecedens patet, 'uia principium illius actionis est voluntas Christi creata informata gratia infinita, quae ex respectu ad Verbum nullam induit infinitatem intrinsecam, quia respectus ille finitus est. Consequentia probatur: quia a principio essen tialiter intrinsece finito non potest esse actio intrinsece , & sormaliter infinita di actio

enim non excedit virtutem suae causae.

Remnunt Tianistae , Principium quo formale esse quidem finitum in genere entis,& moris, principium vero quos esse infinitum 3 qaod sat est , ut actio meritoria dieatur infinita in gcnere moris. Contra : Hoc principium quod non agit nisi in virtute principii quo, ut dictum est in tertio notabili 3 eego quamvis princia pium quia sit infinitum, non potest tamen elici aetio nisi praecise juxta mensuram persectionis principii γοι quod quia finitum

est, actio quoque Christi meritoria intrin sece, & formaliter int esse finita. Confirmatur : Agens, quod per suum principium sormale est formaliter finitum in genere entiS, Ac naturae, non potest causare effectum formaliter infinitum, nec elicere actionem formaliter infinitam : ergo nec

per principium quo sormaliter finitum inpenere moris , & gratiae potest a ticinem

infinitam in genere moris elicere . Consi quentia patet a paritate rationis Antec

dens probatur, quia Christus v. g. per intellectum creatum non potest elicere intelle tionem sor maliter infinitam. Remnunt iterum, hanc illam infinitatem esse petendam ex eo , quod Verbum divinum specialem habeat influxum in aftiones humanitatis, ratione activitatis illius humanitatis , quae ipsi compctit , unde potest

elicere aetionem infinitam, etsi principium quo rinaliter merendi sit finitum. Contra primo. Convenioni omnes pene

Theologi, quod Verbum divinum nullam habebat peculiarem efficientiam rei pectu illarum adtionum . Secundo , etiam admisso ,

quod habuerit illum influxum, adhuc impli

73쪽

68 Tract. I. Disp. III. An

cat actionem ab eo per rincipium formaliter finitum es icitam esse infinitam. I robatur, quia actus essentialiter infinitus non potest dependere essentialiter ab aliquibus causis formaliter finitis in perfectione, etiam causa infinita coagentes ita quod causa finita habeat essentialem causalitatem supcrillum actum: sed natura assumpta habuit su- ver actiones Christi creatam essentialem causalitatem : ergo non potuerunt formaliter esse infinita . Consequens est evidens cum an in orc. Major patet, tum quia, nec a cauia finita sola est causalitas e fluctuS, tum etiam quia etsi causa infinita, & finita subor-clinciatur, implicat tamen, quod ab cis oriatur effectus infinitus , quia est eius non potest excedere persectionem suae causae proximae, a qua di manat , unde quoniam esseclus aliquis producitur a Deo, & a sole,

Propterea, quod dependet essentialiter a so-Ie, qui est causa finita, non potest talis essectus esse formaliter infinitus : ideoque quantumvis Verbum divinum habeat peculiarcm em cientiam respectu actionum humanitati, Christi , non tamen propterea possunt illae formaliter esse infinitae; quia per alias causas finitas modificantur, & determinan- tui in genere, & ordine actionum, & en tium finitorum. Confirmatur quarta ratione Doctoris: Nul- , lus sequitur enectus formaliter, & intrinsece infinitus etiam ex causa infinita, nisi ipsa agat infinitet, seu modo infinito: at Verbum

divinum, ut persona humanitatis assumptae , dato quod egerit merendo, non egit infinito modo. Probatur, tum quia ut sic gerebat vices personae humana, quae non aliter

operabatur, quam persona propria, si fuisset: tum quia mereri, & sati,facere , sunt actiones dicentes inscrioritatem , & submisitionem: ergo non possunt elici a Deq ut sic: ergo neque a Verbo infiniic , seu infinito

modo operante.

Re rint Thomistae, cum SuareZ, equidem aetiones Christi non fuisse infinite meritorias ex quadam emcientia , & influxu , quem Verbum divinum habuerit circa humanitatem, S illius operationes, scd dum- Laxat ratione unionis, quam illa Christi operationcs liabent cum Verbo divino; iatione Cujus unionis illae operationeS humanitatis Censentur veluti Verbo propriae: atque con sequenter in infinitum dignificatae. Contra. Quamvis actio dignitatem aliquam

accipiat a persona, a qua elicitur, attamen

. II. Sect. II. Quaest. H.

astio finitae persectionis secundum emitatem

non potest accipere dignitatem infinitam, quamvis eliciatur a pia i sona infinita : igitur haec responsio est nulla. Probatur antecedens. Actio finitae persectionis secundum entitatem non potest habere tantum valorcm , & dignitatem moralem , quantum haberet, si esset infinita secundum entitatem ; at h cstet infinita secundiim entitatem tantum habere posset valorem, &dignitatem moralem infinitam: ergo actio, quae est finita secundum emitatem , quantumvis eliciatur a persona infinita , non potest ex se, & intrinsccc habere dignitatem infinitam. Confirmatuν, quia actio infinitae bonitatis ex natura sua physica proveniens ab aliqua persona infinita cicbercε habere majorem dignitatem etiam in ratione meriti, quam alia actio finitae entitatis elicita ab eadem persona infinita: sed hoc esset falsum si actione physicc infinitae correspondere posset prἀ-mium infinitum: igitur tale praemium perscnon dcbetur tali actioni provenienti a persona Christi cx ratione sua, Ze dignitate intrinseca. Confirmatur secvnias Non magis debet ciescere 'alor operationis ex persectione, & dignitate porsona, quam valor co gnitionis, seu visionis ex dignitate objecti: sicut cnim actio personae dignioris existima- Iur excellentior, quam actio personae miniis dignae: ita vilio persectioris objecti censetur praestantior, quam impersectioris : at licet crescat, & augeatur vision is persectiis secundum majorem perfectionem objecti , inde non sequitur, quod visio terminata ad objectum infinitum sit infinitae perseetioliis intrinsecu, Wias visio beatifica cujuslibet Creaturae , esset intrinsece infinitae perfectionis: igitur Iicci crescat dignitas actionis ex digni late personae; inde non sequitur , quod si persona sis infinitae dignitatis, ctiam actiolit infinitae dignitatis in genere moris, timeriti.

His adde, quod etiamsi personae dignitas

aliquid influeret in bonitatem moralem, non cffceret illam bonitatem esse infinitam, etiamsi illa persona sit infinita: igitur licet ci

Cumstantia personae augeat valorem meritorun , non emciet illum infinitum quamvis persona si infinita. Reponis Suarra consequentiam non v krς , quia , inquit , aliter circumstantia Personae concurrit ad dignificandam persoriam in ratione merui 3 aliter vero ad

74쪽

Christi Meritum non

eam dignificandam, seu augendam bonitatem moralem eius in genere virtutis: dignificat enim actionem in ratione meriti ipsa moraliter afficiendo actionem ι sed non digniscat, nec auget bonitatem moralem in genere virtutis, nisi quatenus ipsa potentia versatur circa obiectum talis vise tutis. Unde non potest communicare bonitatem , nisi juxta moelum , quo tendit

potentia in objectum illud ι & idcirco climpotentia tendat finito modo in oblectum, inde fit, quod persona infinita non communicet bonitatem moralem infinitam a tui clicito. Contra. Modus finitus suo potentia tendit in objectum impedit communicati Dum bonitatis infinitae in altionem illam' moralem , quamvis illa adlici procedat a persona infinita: igitur etiam finitus modus operandi personae infinitae impediet quominus illa persona communicet dignitatem meritoriam infinitam isti actioni infinitae. Antecedens est ipsius Suarii . Consequentia vero patet a prioritate rationis. Valor, & meritum actionis est prinyrietas consequens bonitatem moralem imsius adtionis, unde res in tantum valet ,

in quantiim est bona: igitur cum bonitas moralis aetionum Christi sit finita , etiam illarum actionum valor , & meritum fini-rum erit. Denique gratis asserit Suareae personam dignificate seipsa a tionem in genere meriti independenter ab objecto, non vero cam ita dignificare in genere virtutis. ConcIudendum est igitur, meritum Christi esse dumtaxat infinitum extrinsece, & accidentario, videlicet ex triplior circumstantia , objecti, personae , & divio ae acceptationis. Primὸ quidem, ex circumstantia objecti, nam quemadmcinum extrinseca quadam denominatione peccatum aliquod commissum in ob;elium infinitum, puta Deum, dicitur infinitum: ita etiam actio meritoria

in Deum , vel propter Deum elicita , dici posset aliquae denominati' extrinsece infinita. Secundo ex circumstantia suppositi, quia quotiescumque natura aliva operatur in

supposito infinito, licet illud suppositum

non active concurrat, nihilominus tamen quia dignificat aliqua ratione naturam Operantem, dipnificat quoque consequenter actionem elicitam. a tali natura; unde quia. suppositum est infinitum, actiones illae quoque dici possunt aliqua ratione infinitae, hoc est cxtr inlece, de accidentario. Πνιῶ deni-

suit infinitum Intrins. G

que, ratione acceptationis divinae, quia. ni mirum, licci opus aliquod in se non sit infinitum, quia tamen ad rationem illius, ut est meritorium, requiritur acceptatio divina,

potest virtute illius acceptationis dici infinitum, quatenus nimirum pro infinitis peccatis, vel infinitis hominibus acceptatur: eringo Christi meritum multis titulis extrinse- cistantum, & accidentariis dici potest infi

nitum .

Obseriunt adversarii: Pν-ὸ quidem aliquas Scripturae sacrae authoritates , quibus licet non significetur meritum Christi fui flainfinitum, tamen. declaratur id fuisse sufficientis valoris pro solvendis peccatis omnium prorsus hominum ι ex quibus in serre

licet illud meritum suisse infinitum: Sic Psal.

I 39. Apud Dominum misericordia γ copio, auud eum redemptis. I. Cor. 6. Enρti enim estis pretio magno. I. Joan. a. Non pro nostris

autem, sed is, pro totius mundi. Confirmant ex Clemente VI. in dicta extravaganti innigenιιus, ubi loquens de thesauro Eeclesiae, sic ait: De cujus consumptione, aut diminutione μ' es aliquatenus formidandum , propter infinita merita Oristi. Ergo juxta Pontificem, operationes Christi fuerunt valoris meritorii simpliciter infiniti . Consequentia. patet : Tum quia si illarum valor meritorius non esset infinitus simpliciter. meri in Ebristi non appellarentur absolute infinita. Tum etiam, quia alias liceret sormidare cum lanclamento ne in tantum pe cata hominum crescerent, ut ex eorum multitudine mei ita Clinisti tandem consumere tur . Quod autem Pontifex ad infinitatem meritorum Christi suadendam, non ad acceptationem extrinsecam Dei , sed ad intrinsecam. coniunctionem ipsius ad Verbum recurrat, colligitur ex eo , quod dicat. unam guttam sanguinis Christi propter comunmonem ad Verbum sufficientistimam fuisse pro peccatis omnium hominum: sed ii merita christi solum essent infinita ex acceptatione extrinseca Dei, ad illam recurreret, non vero ad unionem cum Uerbo : ipitur, &c.

7pondis, ex illis omnibus. tum Sol mu- , tum Pontificis authoritatibus, nil adiud inserri, quam quod revera Christi meritum sit infinitum moraliter, de sussieientissimum rosolvendis infinitis hominibus: non qui em ex se, seu ex eo, quda procedat prM cise a persona infinita, sed ex eo, quod inuo acceptavi illud tanquam pretium, M

75쪽

7o . Tract. I. Disp. III. Art. II. Sech. II. Quaest. H.

satisfactionem ad remittendam poenam in finitam peccatis debitam, & conserendam

Vitam aeternam ι non mimis, quam si ex se esset infiniti valoris . Ratio autem Cur Deus ita Christi merita acceptavit, recte colligitur ex eo, quod illa meritoria opera, quatenus procedebant a persona divina , extrinsecam specialem habebant dignitatem, quae movebat Deum ad illa merita potitus acceptanda , quam citerita omnium prorsus hominum, & Angelorum. IIcet enim circumstantia. personae non tribuerit dignitatem infinitam intrinsecam , tamen tantum valorem , 'tantamque dignitatem conferebat istis operibus , ut nulla prorsiis alia

opera meritoria majorem dignitatem hab rem, imo ne aequalem. Ume non abs re

Pontilax, ut significes praestantissimum fuisse

Christhmeritum, & sanguinis pretium, re currit ad unionem 3 siquidem summa humanitatis Christi , & illius operationis dignitas rem colligitur ex unione hypostatica , quamquam inde non sequatur dignitatem illam esse intrinsece infinitam. Dclant adire arti . Illa acceptatio divina , vel fuit iuxta dignitatem meritoriam operationis Christi, vel illam excessit ; seu Deus pluris secit illa merita acceptando , quam ex se valerent: Si primum, isnus illa mersta habent ex se dignitatem infinitam independenter ab acceptatione Dei .aeeuudum vero dici non potest, quia opus ex se non condignum, sed solum ex praemiantis ac -ptatione, imperfectum est in ratione meriti, sicut pretium, quod ex se est inaequale, sed solum habet aequalitatem ex voluntaria acceptatione vendentis,. est imper laetum in ratione pretii: istitur si Christi opera

non fuerint ex se coagnae in ratione meriti, sed id habuerint ex acceptatione extrinseca Dei, necessum est , quod fuerint imperfecta in ratione meriti-yespondeo, Christi merita non fuisse acceptata ultra dignitatem, & valorem suum, quia quamvis non fuerint intrinsece infimia , tamen quia procedebant a perssina infinitae dignitatis, tanti erant valoris, quanti Deus erat ut acceptarentur a Deo pro salvandis infinitis hominibus, quia scilicet illa meritaextedebant dignitatem cujuscumque alteri .s excogitabilis operis meritorii -

adde quid quamvis laeus illa acceptasset ultra dianitatem, non sequeretur , quod illa Christi opera essent imperfecta in ratione meriti: Siquidem illa merita censeri non potant esse imperfecta , quibus non pinest dari meritum prastantius , & perfectius: at Christi meritis non potest dari praestantius maritum: igitur non possem censeri imperfecta. Hinc nulla est comparatio m ritorum illorum cum pretio. Idcirco enim pretium cujus valor dependet ab acceptati ne vendentis , censetur imperse tum quia

tali pretio potest dari majus, Pod ex se

aequet dignitatem rei emptae: At Christi meritis non possunt dari aliqua praestantiora merita, quae ex se aequare possent solutionem faciendam pro infinitis peccatis expiandis& infinitis hominibus salvandis ; igitur

exinde non debent censeri impersecta Obsistunt se My , Actiones meritoriae Christi dicuntur a SS. Patribus raeandrieae iai3 est, Deiri πιά seu actiones Dei, & hominis ; sic enim eas appellat S. Dion ius Epist a. ad Carum, & S. Damascenus lib. 3. de Fide cap. a F. sed actio theandrica , tam procedit a Verbo , quam ab humanitate ἀigitur tam Verbum influit in actiones, quimipia humanitas : sed actio, in quam Ue bum peculiariter instulti est infiniti valoris ergo actiones Christi . ut meritoriae is

fuerunt ex se infiniti valoris Distingua mamrem e d am procedunt a Verbo, quam ab humanitate per influxum physicum , aut moralem , Quasi Verbum aeque influat in actiones, ac humanitas in illas insuit, nego: tam procedunt a Verbo sequam ab humanitate, noc est adsones illis producuntur a persona, quae est simul Deus,& homo , tamquam a principio quod concedo: Exinde autem non seciuitur, quod Verbum peculiariter influat in istas actiones,& consequinter verum non est, quod illae

actiones ex se sint infiniti vaIoris. Objiciunt teria : Omnis gravitas crescit juxta persectionem personae laesae : satisfactio autem juxta persectionem per lanae satisfacientis : igitur sicut culpa commissa in personam infinitam censetur infinita tita satisfactio facta a perlana infinita censeri debet infinita.

Re*-δεω , antecedens esse verum secundum prop&tionem , non secundiim gradum , hoc est , proportione quadam , injuria illata personae infinitae censetur infinita, non tamen secundum gradum per-

sectionis personae ostenta , quia persona ORsensa si sit infinita, est infinita secundum gradus intrinsece, & sormaliter ierfectinnis infinitae , iniuria vero non secundum

76쪽

Christi Meritum non fuit infinitum intrins t

radus infinitatis , sed extrinseca quadam enominatione a persona infinita laesa, dicitur infinitar hinc satisfactio , vel actio meritoria mensuratur iuxta Rei sectionem

personae merentis, non secundiim gradum, sed secundum proportionem, praesertim si persona, cui attribuitur meritum, nullam

habet efficientiam circa illud , sed dumtaxat illud extrinsece , de accidentario dignificet , quomodo diximus suppositum Verbi divini dignificare actiones meritorias humanitatis assumptae. Censerem tamen hanc controversiam facile componi Passe , & utramque sententiam conciliati, dicendo Christum revera meruisse pro infinitis hominibus quantum ad sufficientiam , non quod opera ipsius meritoria habuerint bonitatem , & dignitatem infinitam, quod etiam plurimi Ih mistae concedunt; sed quod tantae fuerint

dignitatis , tantique valoris ex eo quod procederent a persona divina , ut Deus per eorum valorem , & dignitalcm summam . motus fuerit ad illa acceptanda pro omnibus omnino hominibus , etiamsi numero essent infiniti.

SECTIO TERTIA.

De Pontificatu , & Sacerdotio Cisisti. MEdiatoris dignitatem, & ministerium

implet Sacerdotis authoritas , &ossicium 3 est enim sacerdotium , maxime summum , mediatio quaedam Deum inter ,& nomines, ut recte Philo Judaeus observat l. a. de Monarchia, ut refert Petavius

lib. II. cap. II. ubi Causam explicae , cur

summo Sacerdoti luctu, ac funebrisificio interdictum fuerit etiam in morte propinquissimorum : Et m inquit, Lex vult, eum astine quadam, quam branana fit, indole esse praesitum , ad diminam propius

accedere , velut in eo πιο quodam , ut vere dicam, utriusque msi um, ut homines ρ: Messiatorem suem. iam placatum , O propolium reddunt Abi Deum , , Meus vici imad impertienda , fφpectandaque beneficia sua

administro quo am utatur. Hinc egrem alebat Isidorus Hesussiota liba. epist.2o. Sacer-'ritium, medium tenere divinam inter buma nomque naturam, ut On illam colat, i huic

mutatiostem in ineluὲs asserat.

Porro , Christum Dominum Pontificem esse, ac Sacerdotem luculentissimo testimonio Scripturae sacrae declarant, ut illud Davidis de Christo vaticinium Psalm. Io9. Iuravit Dominus, b, non paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melabistiseb . Quod uti me oraculum disertissime explicat S. Apostolus ad Hebr .f. de sequentibus, ut Christi Domini saeerdotium, & sacrificium explicet, illudque

supra caetera veteris Legis Pontificum munia extollat, & efferat : Non est igitur immorandum in asserendo , dc comprobando Christi Domini pontificatu, & Ω-cerdotio . Nec etiam hujus loci est agere de iugi Eucharistiae sacrificio ab ipso Pontificum principe, & summo hominum Sacerdote institutum I quippe convenientiori ordine haec discutientur in tractatu de Eucharistiae Sacramento , & Sacrificio . S

lum igitur hic investigandum , de . determinandum est, an verc, de Proprie sacer dotale munus Christus Dominus impleve iit, illudque etiam nunc exerceat.

QUAESTIO PRIMA.

Uttaim, im secundum quam naturam C. us Dominus vere , oue ρηομὰ fuerit

sacerdos.

reticos semi-Arianos , & Otholicos suis Ie de Christi sacerdotio controversiam 3 nam haeretici illi , qui naturam filii Dci, ae Uerbi diversam a natura P tris, & ea longc inferiorem existimabant quidquid in Christo inerat, vel ab co gestum erat, humile , de imbecillioris conditionis naturae, velut dolorem, famem, &id genus caetera, adeoque precandi, Ac inia vocandi affectus, aliaque sacerdotia propria munia, ipsius Divinitati adscribebant, ut eum Patre, secundum divinitatem ipsi attributam , inuriorem assererent . Nestorius vero, qui hominem a Deo reipsa esse divi sum, desola affectus, &gratiae unione si clarum existimabat ita 1 rdotium huma nitati Christ Lassignabat, ut nullatenus pateretur Sacerdotis di3nitatem filio Dei, vel Deo attribui a quocirca, ut Catholicos in invidiam Vocarct , tamquam divinitatem ipsam pontificem esse dicerent, eorum ps festionem, sc interpretabatur apud Cyrillum lib.3. adversus tuum: Legeηιes, inquit, Divinitatem , Abi figunt Pon scem, admira

77쪽

a Dact. I. Disp. III. Art. II. Sect. III. Quaest. I.

subjiciebat argumenta, quibus istud dogma Conficeret: puta ; Si Divinitas est Pontifex, quis erit ille, qui pontificali officio colitur λbi Deus osteri sacrificium , nemo est , cui offeratur, aut sibi oneret, quod planc ridiculum est. Verum hanc calumniam a Catholicis removet Cyrillus, ostendendo Catholicos affirmare quidem inum esse factum

summum Sacerdotem, quando carnem humanam induit, non tamen munus sacerdotis implere secundum divinitatem , sed penes humanitatem Divinitati in unitate

personae sociatam.

Notandum secunia, ex Concilio Tridentino sess.22. cap. I. Fac rium, Sacerdotium ita Dei ordinatisne coniuncta esse , ut utrumque in omni lege extiterit. Unde, Sacerdotium necessario importat respectum,

de habitudinem ad sacrificium, ita qu

quantumvis Sacerdos res alias sacras, aliaque divina mystcria peragat, & celebret,

tamen incomplete dumtaxat , non autem adaequale Sacccdotis munus ,& officium censetur exercere . nisi chim sacrificium celebrat, aut illud celebrandi potestatem , dc

authoritatem obtinet. Unde S. Augustinus epist. m. quae est ad Deo pratias, tria haec commemorat, templum, Acrificium, & Sacerdotem , tamquam sibi invicem necessario Connexa. Porro sacrificium duplex generatim censeri potest: unum quidem improprie dictum pro omni actione sive interna, sive externa, quae in Dei Iaudem , & gloriam exercetur: cui sacrificio restiondet aliquod sacrificium mimis proprie dictum, qua rati ne omnes fideles suis bonis operibus Dei gloriae, sineque saluti incumbentes, Sacerdotes appellantur a S. Petro epist. cap.2. Hos esιι, inquit, Genus electum , regalo sacerdottum , Gens sancta. Et omnes sancti cum Christo in coelis triumphantes, ipsi grates rependunt, quod eos fecerit Sacerdotes, & Reges: Fecisti nos Deo nestra regnum , si Facerdotes. Aliud.autem sacrificium proprie dictum significat oblationem exteriorem, & sacram, quae Deo offertur in cultum debitum eius majestati, ae in obtestationem iuius supremi dominii, vel in gratiarum actionem accepti h nescii, vel in satisfactionem pro peccatis , eorumve expiatione . Hinc maxime triplex distinguitur s. rificium, nempQ venerationis , gratitudinis& expiationis ,

quamquam plura alia genera commemintari possint, ut abunde diximus in tractatu l

ia leobus agendo de legs Mosaisa. l

Notandum tertis, quod sicut sacrificium duplici ritu retest osterri, Privato scilicet,& publico : ita duplex distinguitur Sacerdotis munus, aliud quidem privatum, quod Sacerdos interdum agere potest clanculum,& privatim , ac semoto omni hominum consortio 3 aliud vero publicum , quod coram populi multitudine, ac in conspectu plurium celebratur. Hinc illud ad Heb.s. Omnis Pontis, ex bomini fur assumptus , probaminibus constituitur in bis , quae sunt ad Deum, ut osterat dona, sacri a pro me tir. Quod utique postremum Sacerdotii munus verum, & proprie dictum facerdotium significat. His ita praemissis , duo maxime sunt in hac quaestione determinanda. Primum, an Christus vere, & proprie

dicatur Sacerdos . Secundum, an Sacerdotis dignitas, & ministerium ipti conveniat, qua Deus, aut qua homo.

CONCLUSIO PRIMA.

CHristus vere , O, propria fuit sacerdos .

Haec est de fide 3 quam egregie probat S. Apostolus cap. s. ad Heb.&sequentibus: patetque hujus conclusionis veritas ex eo quod Christus obtulit tamquam Sacerdos publicus verum, & protrie dictum sacrificium; non solum secundum ordinem Melahisedech, quando in die coenae accipiens panem, & calicem, suum corpus Iluuinque sanguinem incruento ritu, ac sacrificio aeterno Patri litavit: sed etiam cum assistens Pontista futurorum bonorum, inquit Apostolus ad Heb. per amphus , i 3 per- femur tabernaculum non manufactum, id est, non huius creationis. , neque per sangui'em hircorum, aut vitiaorum , sed per proprium sanguium introivit semes in sancta , .eterna redemptione inventa . Cum videlicet in ara crucis seipsum victimam aeterno Patri O, tulit..HOC πregie explicat Concit. Trident. sessa a. rv. I. his verbis. His igitur Deus, is Ic Dominus noster , etsi semel seipsum , ,

in ara crucis . morte intercedente , Deo , , Patri oblaturus erat , ut aeternam illic ,, redemptioncm operaretur : quia tamen ,, er mortem, sacerdotium ejus extinguen- isum non erat; in coena novissima, qua rinoete tradebatur, ut dilectae sponsae tuae is Ecclcsae visibile , sicut hominum natura is

exigit, relinqueret sacrificium, quo crueia' Gluui illud semel in cruce peragendum re ri

78쪽

De Sacerdotio Christi Domini. 73

praesti taretur. ejusque memoria in sinc mis usqtre sὰculi pcrmaneret, atque illius sa- ,, lutaris virtus in remistionem eorum, quaeri a nobis quotidae committuntur peccatori rum applicaretur 3 Sacerdotem secundum M ordincm Melchisedecli se in aeternum, , constitutum declarans, corpus , & san-

,, guinem suum sub specicbus panis , &,, vini No l)atri obtulit, ac sub carum ,, dem rerum symbolis Apostolis , quosis tunc novi J cstamenti Sacerdotes conis stillic bat , ut sumerent , tradidit & ei D, , dem, eorumque in sacerdotio successo- tibus, ut offerrent praecepit per haecis verba : mc facite in meam commemora-

, , tιonem , uti semper Catholica Ecclesia, , intellexit, & docuit. Hanc veritatem suis oraculis, suaque doctrina luculentissime explicant 13. Patrcs tam Graeci, quam I atini, qui Christum Dominum novae legis Sacerdotem, & Pontificciri maximc secundi im ordinem Melchisedech, eo quod semel litatum suum corpus, 3c sanguinem oblatione cruenta in cruce, jugl, ac perpetuo Misis sacrificio diebus singu- Iis ministerio Sacerdotum aeterno Patri ferat in sacrificium : quos omnes sanctissimos Authores hanc veritatem ait stante,

referemus in tractatu de divina Eucharistia ut nullum supersit effugium Calvinistis, Saliis hu:us aevi haereticis negantibus aliud novae legis sacrificium praetcr id , quod a Christo in cruce oblatum est . Interim laudare juvat , dc recensere aliquoS ex M. Patribus, qui ut perfectum, ac omnibus titulis illustre Christi sacerdotium d monstrent, illum non solum sacerdotem, sed & victimam, ac oblationem pronuntiant. Sic imprimis Epiphanius Haeres. I. quae est Melchisedecianorum, ubi de sacerdo io Christi loquens, ait: primum quidem seipsum obtulit, ut sacrificium dissolveret antiqui sacramenti, perfectiore, ur quero universo mundo mactata distar ut est ipse victima, ipse sacrificium , ine saeerris, ipse altare , φ e Deus , ipse Omo , ipse Rex , ipse

Pontifex , ipse ovis, ipse agnus, omnιais omnibus pro nais factus . id ipsum eleganter explicat S. Augustinus in Psal. I 32. suis est sacerdos, ait, nisi unus Sacerdos, qvi intravis in sancta sanctorum p suis cst Iacerdos, nisi qui fuit victιma, sacerdos λ nisi

offerret, seipsum ebtulit Θ Egregie quoque Fulgentius lib. I. ad Trac cap. ia. Christi

sacerdotium commendat his verbis , Unus igitur , idemque Meiarer Dri ,-bominum

iam' Cbristus Iesus , ipse pastor , is, ovis ,

victima: unus, idemque, oblator muneris , O, munus factus est oblatoris : ut nee oblatera muneris qualitate descisceret, nee manus ab oblationis merito discreparet.

Dices: Omnis verus , & perfectus Sacerdos physice debet agere circa victima in ipsam vel mactando , vet igne absumendo, vel aliter immutando: sed impium est dicere Chi istum scipsum occidisse : igitur salsum est , quod suerit simul Sacerdos ,& victima. O maiorem : Suffcit enim ad verum sacri Mium , quod Sacerdos assiumat victimam, illamque Deo offerat oblatione morali , & spontanea : Christus autem Dominus hoc praestitit: siquidem mortem sibi illatam, ut rem sacram voluntarie subiit , illamque Deo in sacrificium obtulit. Ioabis : Si haec ita sint, sequitur Martyres similiter revera proprie Sacerdotes esse , verumque Deo Lacrificium impendere cum in illius gloriam , & sanguinem tandunt, & mortem cruentam voluntarie obeunt: sed id nullus Catholicorum dixerit: igitur nec ipsum de Christo

asserendum est. Nego maiorem : Quamquam enim vitam cum 1anguine Martyres in Dei gloriam ,& honorem litent, nihilominus cum non sint a Deo constituti, ut mortem subeant per modum sacrificii , nec ut se tamquam victimas osterant Deo ad satisfaciendum pro peccatis aliorum; inde illorum mors reputari non potest verum sacrificium, ut egre- sic docet S. Leo, epist. 83. cap.q. Dicant,

inquit, quo sanguine sunt redempti λ dicant, quo sacraficio sunt reconciliati Z quis est , qui tradidit semetipsum pro nobis in oblationem , is, bostiam in odorem suavitatis , aut quos umquam sacrifieium sacrattur fuit , quam

quod verus Ponisex altari erucis peν --- lationem suae carnis impabuit λ uamvis enim multorum sanctorum in conspectu Domini pretiosae mors fuerit, nullius tamen irontis oeci- ο propitiatio fuit an mundo.

CONCLUSIO SECUNDA.

CHristus est Sarreris , On Pontifex non

secundum naturam divinam . sed secum

dum tamanam in persona Herbi Ita entem. Haec

79쪽

74 Tract. I. Disp. III. Art. II. Sedi. III. Quaest. II.

Haec est communis inter Catholicos, eamque probant SS. Patres, imprimisveic Epi- Phanius i rest 69. ex illo Apostoli ad Hebr. Omnis Ponto, ex bominibus ass-ptus , pro bominibus coηstitvitur , ut offerat

Gηa , bacri is pro pereatis . Quibus verbis significat Apostolus, inquit S. Epiphanius , Dei illic, post susceptam bominis

naturam , pontificiam dignitatem attributam fuisse. Similiter S. Augustinus in Psal. I . secvndum id, inquit, quod natus es de Patre Drus apud Deum coaeternus gignenti, non sacerdos, sed Sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam, quam pro nobis efferret a nobis acceptam . hic pariter The

doretus dialogo I. probat adversiis A llinaristas, ex eo, quod Christus corpus suum in sacrificium obtulerit , ipsum vero corpore fuisse piae lituin: Ivamorem, inquit, Ii Me proprium est sacerdotum offerre dona,Cbristus autem sacerris secundum λmanam naturam appelgatus es , non altam porro Uictimam quam suum eo us obtulit, consequenses Cbristum babuisse remus . Missos facio alios SS. Patres idem a stirmantes , quos Congruentiori loco, & ordine laudabimus in tractatu de Eucharistia.

QUAESTIO SECUNDA .

suale fuerit Cbrim Domini saeri tum ,

qua ratiore nunc Pont scis vices impleat.

Notandum primo , Christi Domini sa

crificium multis gloriae titulis ab H postolo ad Hebr. s. & shquentibus supra cuncta legis naturae , ac Mosaicae sacrincia celebrari: Primo quidem a dignitate personae sacerritis. Siquidem Christus vcrus Dei filius erat ; Unde, inquit Apostolus: in He-bus earnis suae preces , Iupplication quo ad eum, qui possit illam salvum facere . morte

cum clamore valido, Debomis exavitus

es pro sua reverentia . Secundo ab innocentia Pontificis : Talis enim decebat, Ri nobis rora Pontifex, sanctus, innocens , impollutus, segregatus a peccatoribus , excelων Paetisfactus, qui non babet necessitateva quotidie , quemadmodum sacerdotes; prius pro suis deticiis se is offerre, deinde pro popati . Tertio a perpetuitate , nam , ut ibidem ait Apostolus t alii quidem plures facti sunt facem Ater ideirco , quia morte probiberentur pe manere; die autem Chri lius P eo quod maneat in aeternum , siempiternum babet sacerdotium . Unde salvare in perpetuum po- is accedentes ad semeti is ad Deum siemper viwηs ad interpellandum pro nobis. suorto ab efficacitate sacrificii , nam ut docet

idem Apostolus cap. a. Impossibile est sanguine taurorum, is, hircorum aureri peccata ...

Omηi1 quidem sacerdos praesto est quotidie ministrant, easdem saepe offerenς rustias, quae nunquam possuηt austrae merata e bie autem πηam pro peccatis terens hostiam in sempiaternum sierit in dextera Dei M. caetero eu Mηs donee ponamυν inimici eius stabellum pedum eius, una enim eblatione consumma et itin sempiternum sanctificatos . Dexique in utriusque Sacerdotii Melchisedeciani , αδε raonici adunatione , quippe Christus

utrumque sacrificium cruentum in cruce , ut Aaron in victimis , & incruentum in

Eucharistia, ut Melchisedech in pane, revino, aeterno Patri obtulit; an autem revera

Christus dicendus sit Sacerdos secundum Ordincm, seu ritum Aaron, de Melchisedech ,

controvellitur apud Iheologos.

Notandum secundo , duplex potissimum esse sacerdotale munus, nempe sacrificia,& preces Deo oster re pro salute populi et Omnis namque Pontifex , inquit S. Paulus cap. s. ad Ficb. ex hominibus assumptus probaminibus constituitur in bis , quae sunt o a Deum, ut osterat dona, sacrificia pro Wς-

casu '. hoc autem utrumque munus Christum implere constantissimum est : Nam inquit Claudianus Mamertus lib. I. de statu animae Pontifex ille est Cbristus, qui principaliter apud diminitatem summae Trinitatis bumani generis oblata sanctificat, peccata expiat, ista commendat. Et ante hunc, Tertullianus haec Lucae verba declarans, Hais ostende te sacerdotι, O , oster munus , quo praecepit Aloses; sic loquitur Argumenim enim figurata, ut puta Proplatiae , legis , --bue in suis imaginibus turbantur, quae rin sectant bominem quondam peccatorem, υπω mox Dei emaculatum , offerre debere munus Deo apud templum I orationem scilicet , is actionem gratiarum apud Ecclesiam, per Cbri- sum Iesum Carbolictim Patris Sacerdotem .hleganter omnino I crtullianus Patris Saeerdotem appcllat Cliristum , id est , generalem , idque duabus de causis evel quia solus oblationum , donorum, a sacrificiorum genera Omnia repraesentat Deo , de Patri : HI quia unus omnibus

sussicit, ut & pro univeisi, hominibus illa

80쪽

De Sacerdotio Christi Domini. Is

ipsa offerat, ac rata iaciat : & omnes admum receptum habeant, ac per ipsum OL

feram , gratique Deo sint, di accepti , cum nulla, nili per illum, & ejus inter-

Ventu , ac merito, Deo sint probata, & nobis utilia dona, &sacrificia. Quaeritur autem, an hoc utrumque munus sacerdotale, etiamnunc Christus impleat non solum seipsum in sacrificium per ministerium sacerdotum novae legis offerendo, sed etiam preces, &ora tiones pro nobis ad Deum fundendo. Nolandum tertio, duplicem distingui posse rationis modum , expressivum videlicet &rnterpretatis um. Expressiva oratio est, qua aliquis, Sol mente, vel voce, vel nutibus, aut scripss beneficium aliquod, aut gratiam sibi concedi postulat; Interpretatnva aut mest, qua quis Deneficium , aut gratiam solli- Citat, non quitlcmeam de novo, &expresse postulando , sed proponendo opera meritoria, ad quorum intuitum videtur illa gratia es lacom edenda. Insuper, oratio exprcssiva duplex adhuc potest distingui, alia

enim est de novo meritoria illius, quod petitur , alia vero dumtaxat petitiva ejus , quod debetur virtute praecedentis meriti . 1 ursus, cum oratio sit manifestatio appeti tus, &des litorii, Climque triplex sit in nobis appetitus, nempe rationalis, sensitivus, re naturalis, hinc movetur quaestio, quinnam ex iis modis Christus oraverit. His ita praemissis quatuor praecipue occurrunt determinanda . Primum , utrum

Christus fuerit Sacerdos secundiim ordinem Aaron, & Melchisedech. secundum, qualis fuerit ustinus illius sacrificii tam

erga ipsum, quam erga homines. Tertium, qualis fuerit elus oratio. suartum denique , utrum, re qualiter nunc pro nobis oret in coelis , quae omnia sequentibus in conclusionibus resolventur.

CONCLUSIO PRIMA.

CHristus Dominus non fuit Saeerris secundum ordinem Aaron: nec in aliquo gradu Levitico in templa Salomonis mini μυιt .

Prima pars est de fide: nam Apostolus ad Fleb. 7. postquam ostendit necestum fuisse, ut post Sacerdotem, Ze Pontificem Leviti-

Cum, te secundum ordinem Aaron , surgeret alius Sacerdos secundum ordinem

Melchisedech, nempe Christus, subjungit: In quo eoim christo haee dicuntur , de Aia tribu es de qua nullus astari proo

ortus sit Dominus noster, in qua tribu nibal de Sacerdotibus Moyses locutus Et paulo inseritis de eodem Christo ait, sui non secundum legem modati carnatis factus cnem pe Sacerdos ) sed secundum virtutem vitae insolia ilis. Quibus clarissime signiscat Ap stolus , quod Christus Dominus non fuit Sacerdos secundum ordinem Aaron , scd secundum ordinem Melchisedech ; quapropter statim subjungit. Contestatur enim, quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum

Ordinem Melebi eddis . His adde , quod si

Christus fuisIet Sacerdos secundum ordinem Aaron , maximc illam dignitatem fuisset adeptus, vel per clectionem populi. aut aliorum Sacerdotum diagnationem: sed neutrum potest affirmari . Non via idem

Drunum, quamvis enim ex supremo tuo in

homines dominio Deus possit quoslibet homines ad sui cultum evocare , & destinare , quamvis aliter sanxisset ι tamen non licet allerete ipsum praeter Ieges a se sancitas aliquem ad hoc munus destinare , nisi id eum fecisse fuerit revelatum : at nullibi habemus expressum , quod Deus Christum instituerit Sacerdotem secundum

ordinem Aaron ue imo contrarium aperte d

clarat Apostolus: igitur id leviter, & absque fundamento non est asserendum. Quod etiam ad illud sacerdotale ministerium Christus non fuerit evocatus per voluntariam elemonem populi , aut designationem aliorum Sacerdotum, constat 3 quia non poterant sic cligi, & asstumi Sacerdotes , hi si ex tribu I evi, ut constat Exodiast. & Levitici 8. necnon ex ,. Paulo ad Heb. . & 8. igitur Christus non fuit Sacerdos secundiim ordinem Aaron. Patet etiam secunda pars , nempe quod in nullo ordine Christus ministraverit in TempIo Salomonis : Nullus enim nisi ex Tribu Levi assumebatur, ut ministraret intemplo: at ut mox diximus, Claristus non erat ex Tribu Levir igitur, &c.

Dices : Christus legit Iibrum legis in Synagoga NaZareth . Luc. q. Insuper intemplo sedens in medio Doctorum disputabat : similiter Matth. 2I. ejecit venden tes , dc ementes de templo : sed id praestare non potuit, nisi haberet aliquem oris dinem , aut lectoris, aut ostiarii et igitur oportuit iesum initiatum suis te aliquo oriadine levitici ministerii. Nego mi rem , nam legcre librum legis,

SEARCH

MENU NAVIGATION