장음표시 사용
41쪽
26 SFnragm. Romguris, ac PatriLib.LTit.um en apud heredem cum onere fideicommissi Quod si rescissio actus nequeat cum poena consistere, actu non infirmato, poena luetur. Vid. Ul-ric. Huben in praete t. ad pandect. jub rubrica de
X. Porro quo primum ex tempore novae leges valeant, quaesitum video. Et apud nos quidem hodie statim post promulgationem leges cives obstringunt , nisi certum vacationis tempus adjiciatur. Idem apud Romanos obtinebat ollin. At inde frequentissimae reorum exceptiones legis novae ignorantiam obtendentium. Sed ea tandem essugia pra clusa a Iustiniano sunt noυHL66. c. I. eaque cautum , ut post bimestre a promulgatione spatium nemini jus esset, legis ignorantia se tueri. Id alii
sic interpretantur, ut novis legibus semper concessa intelligatur bimestris illa vacatio. Sed de eo meruto dubitant accuratiores interpretes , cum dicta novella coercenda videatur ad singulares leges, &novas circa testamenta ab ipso Iustiniano latas. Vid. Groene m de leg. abr. ad L no υHI. num.
a. Utcumque id erit, illud constat , nova rogatione jus statui , quo ut scribit Cicero I. in Verri post eam legem populus utatur. Sed & id ipsum non est perpetuum . Ut enim praeteream, quod tradit Bariolus , ad praeterita quoque novam legem porrigi, si quo illa egeant posteriori facto, vel ministerio; sedulo perpendendum est adhuc , dispo-sti ne sit lex , an declaratoria ἰ hac enim in specie non dubitarim, ad praeterita quoque novam
legem extendi. x, XI. Nondum hinc abire me sinunt interpre tes: momentosa enim, & per Europam frequens quaestio definiatur, oportet, utrius loci scilicet scia
42쪽
De Iure Natur. Genn m Civili. quendum jus sit , si negotium alibi contrahatur, alibi trantigendum, judicandumve sit. Atque ego quidem haud assentior Utrico Hubero in praelem ad pandere pag. 338. existimanti, conflictui diversarum legum sub imperio Romano locum esse non potuisse; quid enim si res gesta in municipio La- Navino ponatur , Sc judicanda in Tustulano sit, diversaeque de ea re leges scriptae sint utrobique, nonne patebit praesenti controversae locus λ propter Paucis regulis ex ipse jure Romano petutis ea dirimenda videtur. Prima igitur esto. Leges euiusque Imperii vim habent intra territorium eiusdem, omnesque ei subiecitos obstringunt , nec ultra argum. l. ulcss de iurisdict. Accedat altera ex L . h. io. F. de interae oe releg. Pro subjectis Ι- perio habendi sunt omnes , qui intra terminos ei dem agunt, seu in perpetuum, seu ad tempus
ibi commorentur. Tertiam ex jure Gentium mutuabimur. Summae potestates id veluti ex compsecto agunt, ut iura cujusque populi intra terris rium eius exercita ubique vim suam obtineant,
quatenus alterius principis potestas, i subdit
rum commoda patiuntur. Sane si negotia alterius
loci jure rata infirmarentur alibi, ilicet actum de
commerciis esset inter varias gentes , Sc publica fides labaret. Igitur cum de regaea prisa& iecunda sin cujusque territorio lex obliget omnes, seu cium, seu peregrinos negotia inter vivos, mortisve causa
suscepta juxta jus loci municipale, ubi peraguntur,
expedienda sunt, ibique si rite celebrentur, rata erunt etiam, ubi diversum jus obtinet; nisi fortasse cives alterius imperii inde non levi incommodo assiciantur ; quo pertinet regula tertia ex naturali aequitate petita . quemadmodum δc negotia contra jus
43쪽
28 Dntam. Rom uris, ac PatriLib.LoII. loci gesta nusquam gentium valent. Exemplo res tota liquebit : in territorio Batavorum rite quis testatur coram notario , ac testibus duobus ; in territorio Neapolitano seu scribatur , seu nuncipetur heres, septem testes adhibeantur , oportet: si tamen Neapolitanus apud Batavos testetur, ejusque testamentum Neapolim deseratur, quod Bat
vorum sit juri consorme, heredi scripto iudex Ne politanus hereditatem addicet. Idem in actibus editam inter vivos, & rebus judicatis est admittemdum, nisi totum jus gentium turbare quis velit,& humanae societatis fiundamenta moliri. Ceterum si solutionis locus contractui apponatur, ejus loci leges sequi voluisse, praesumendi sunt contrahentes; ut enim Iulianus scribit in I. 21. 6. de obi. πώct. contraxisse unusquisque in eo loco intelligitur, in quo, ut solveret, se obligavit.
XII. Hactenus enarratis tamen duas exceptiones addamus, oportet: prima esto: s bonis immobilibus certae leges impostae snx saturo, eiusmodi qualitates rebus ipsis impreisae neque legibus alibi uis, neque contractibus alibi initis , deleri ρ
sunt ἰ id enim esset contra regulam textio loco positam ; proinde ubicumque locorum Neapolit nus testetur, dimidio bonorum antiquorum proxumiores defraudare non potest. Altera huic est assinis . malitates personales a iure quibusdam per sonis impressae eas ubique comitantur οῦ quapropter qui in patria sua prodisus es, aut minor, patri, mei curatori subest, ubique Gentium eodem iure censetur οῦ niti, ubi contraxit, jus sit diversum, adique ibi conveniatur: invidiosum est enim, suis legibus neglectis, secundum alienas judicare . Haec si advertissent pragmatici, sane non pronunciassent,
44쪽
De Jure Natur. Gent. oe Citati. χρfiliumsamilias Neapolitanum alibi contrahentem sine consensu, & praesentia patris contra pragmatici de SC. Mareae conveniri posse in territorio Neapolitano. Plures adhuc species praedictis regulis definirem , sedeas sciens praetereo, ne verbosior fiat hic Ajax. XIII. De altera juris scripti iecie ita Tribo. nianus 4. hic . Plebiscitum ess , quod plebs, plebeio Magi ratu rogante, veluti Tribum si), constituebat. Et primis quidem Rei Romanae tem
poribus cum uni plebeji plebiscita juberent nec
enim Tribuni plebis advocare patricios, nec ad eos referre ulla de re poterant. Gel. Noct. Attici I s.
et . ) iis una plebes obstringebatur; seu mavis, ita patricii contendebant sχ). Sed obnitentibus frustra
o Haeret in his verbis doctoribus aqua, eum velutἰ Tribuno tantum exempli gratia afferri videant, nec usquam proditum inveniant, alios plebeios Μagistratus ius rogandae plebis in comitiis usurpasse : ego putarim, librariorum vitio locum in mendo cubare, qui pro hoc es tribum aliud agentes m veluti Tribuno exscripserint, idque iacilius fieri potuit, quia in eodem loco in definitione legis-υeluti rem fide legebatur . Sane Theophilus in scribendis Institutionibus Triboniano socius, & Justiniano aequalis, ut praeter alios demonstrarunt Hieron. Gundi ing.in Gundi vian.part. 2.ank.2. pag. Ioue. seq. edit. Halae r7r3. & Ioan. Henr.Μyl. in Theophil. is quantum prosit Latinis emendandis exemplis, docti norunt Theophilus inquam β. 4. edit. Reitet
Haga Comitum pag. aa. ad hune locum habet: σου τριβουμ εροτωντος . hoc est tribuno rogante ς quae sane verba ad unum Tribunum ius rogandae plebis coercent. Hunc ego locum miror adhuc excitasse neminem.
a) Ita de plebiscitorum incertitudine ante Consulatum Lucii Valerii, & Marci Horatii, memoriae prodit Livius
R. 33. Omnium primum, eum veluti in commmerso iure esset, tenerenturne Patres plebiscitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut quod tributim plebes Disisset, populum reue
45쪽
3o Θntum RomJuris , ac PatriLib.LTst ZZ. patribus , cautum tandem est primum lege Hor,tia , mox Publilia , atque Hortensa denique a Quinto Hortensio Dictatore lata in tertia secessione plebis in Ianiculum, ut jure, quod plebes tulisset, omnes Quirites tenerentur. Gell.ibid. Hiηε plebiscita leges promiscue appellata. Cum igitur eodem juris effectu post legem Hortensiam censerentur leges, & plebiscita, inde factum reor , ut
Capito apud Gellium Noa. Att. Io. χα utraque
eadem definitione descripserit: tex est , inquit,
generale iussum populi, aut plebis, rogante -- gistratu. Non mirum igitur, ipsos scriptores prinprietatum in verbis retinentissimos plebiscitum imgis vocabulo designasse . Praecipuum inter utrumque discrimen, quod i es universo suffragante pinpulo, plebiscita unius plebis suffragiis juberentur: quod enim addunt, leges comitiis centuriatis, plebiscita rogata tributis, perpetuum non fuit 1 nam majores etiam Magistratus tribus in suffragia mu
ret , qua lege Tribunittis rogatisn bus telum acerrimum a tum est: unde liquet, non omnino verum , quod passim hic tradunt Interpretes, patres ante legem Horatiam se
hiscitis non suisse obstrictos , sed iuris id potius controversi suisse; Tribonianus brevitatis studiosior erassius rem exposuit , enucleatius Theophilus , qui utut in longa, am nessit hic , fabnia plura eongerat praeter historiaendem , quod tamen pertinet ad discordias, quas exarsis. se narrat inter patres, & plebem de vi plebisciti, pene
dixerim, eum Livio amice coniurat.
i) Plebiscitum quidem hane legem Reinesius suisse putat; sed ipsa verba initialia eum refellunt: sic enim 4bi : T. Quintius Cri pinus Cos populum iure rumis, po
46쪽
De Iure Natur. Genn oe Civiti. ga Syllam sub jugum acta, deinde etiam translata in principes , plebiscita ferri desierunt ; ideoque in pandectis sub rubrica de legib. nulla plebiscito omentio.
XIV. Tertia juris scripti species Senatusconsubtum est: de eo rei ita Tribonianus f. s. hic, pret eunte Pomponio in I. a. ff. de orii jur. Senamseonsultum es, quod senatus iuber , atque constatuit e nam cum auctus esset populus in eum m dum , ut di cile esset, eum convocari legis fametendae cauila , aequum visum est, Senatum vice
populi consuli. Sed fallit ibi Pomponius , fallie
Tribonianus: Pasi vero dissicilius seret sub Tiberio , quo principe tandem eripi coeptum jus legum ferendarum populo , comitia haberi, quam Rep tilica libera.in qua nondum discordiis imminuta civilibus nonaginta & una myriades, idest decem
supra nongenta millia civium censebantur, auctore Phlegonte Tralliano in Chronicis, qua tempestate Lucullus Amisum cepit , & Mithridatem ad C, heria vicit. Non ego quidem ignoro, Bynkerihoel in praetermi1s ad a. i. a. f. 9. strenue agere Pomponii causam ; rectius tamen Senatusconsultorum origo repetetur ex ratioetibus Principatus, quae melius constare videbantur, si cum senatu, & paucis obnoxiis ageretur, quique privatam gratiam statim mererentur a principe, statim reciperent, quam ex
aucta multitudine Romanorum si). Vide subjerum
fando audivit, rogata plebiscita per consulem i) Nemo est, qui ignoret , Augustum licet flagratissime cuperet principatum, invidia rei tamen, & Julii Caesiu is exemplo deterritum maxime cavisse semper, ne Ro
47쪽
3 a S tagm. RomJuris, ac PatriLib.LTHIL XU. De quarta juris scripti specie ita Triboni,nus es hic post Ulpianum in A. de confiis.
Princimani eum βαισιλευσιν regnare sentirent. Eo respexit Dio
Cassius που ἀλλα , κα τουτο εἰς ελευθεροις ει Meιοις προσωοφερεω. tum in aliis, tum in hoc quoque cum Romanis, tanquam
eum liberis, se gerebat. Sub incunabula principatus igitur Romanis illudere ostentando simulacra pristinae libertatis, eadem retinendo magistratuum vocabula, nihil usquam tamen prisci, atque integri moris. Tacit. . I.4. Sie exempli gratia frequens fuerat sub Republica libera principis voca-hulum, eo tamen nomine Augustus cuncta sub imperium accepit. Tae. ibidem I. Haud diversa Tribunicia Iotestatis ratio, licet re vera esset summi fastigii vocabu-um , quod Augustus repererat , ne regis . aut dictatoris nomen adsumeret, o tamen appellatione aliqua cetera impe ria praeemineret . Tacit. Ann. i. 36. Narrat quidem T citus Aun. 3. 28. Augustum ram a sexto consulatu is incidit in annum Urbis 726. potentiae securum jura dedi se , quibus pace , o Principe uterentur ; et vilem tamen semper Principem egit: quapropter licet in dies valescente iam Principatu non pauca constitueret edictis, senatusve consultis plura tamen veteri comitiorum ritu per centuriarum, Tribuumve suffragia, passus est transgi. Proinde non ignotae sub eo rogationes Fusia Caninia, Itala Sentia, Iuliae, Papia Poppaea, aliaeque non paucae. Morte potito A gusto, eaedem Tiberii artes et inter initia principatus enim e vilem admodum paulo minus , quam privatum egit , teste Suet. in Tiberi 26. ut tamen idem narrat 33. paulatim principem esit, aestititque, cum scilicet, remoto tandem armuli Germani et metu, se solum ex familia regnatrice superesse cerneret : ad id enim temporis trahendum est , quod narrat . Dio l. 37. cum antea plurima egregia fecisset , in contraria omnia mutatus est. Hinc sub ipso Tiberio vetexi ritu latae ab initio leges : id certe de lege Iunia Norbana probavit Io. Guili. Hosmann. de lege Iul. de
adulti c. I. contra Hermann. Noordherk . At idem Princeps tandem numerum Romanorum praeter modum
auctum obtendens comitia e campo transtulit in curiam, ut
48쪽
De Iure Natum Genn s Civili. 33Prino. Sed oe quod Principi placuit Iesis habervigorem, cum lese Regia si) populus et , eum , Omne imperium suum, oe potestatem gnc
dat. Quodcumque ergo Imperator per epimiam constituit, vel cognoscens decresit, vel edicto princvit , legem esse constat . Scilicet eo deducta res est post Antonini Caracallae tempora, ut solae primcipum constitutiones jus facerent, seu rescripta ILIa essent, seu decreta inter partes causa cranita, interlocutionesve de elano sententiae illae scilicet, quas sne causae cognitione domi, seris, ubicumque postulatoribus copiam sui faceret , de plano dic
bat Princeps. Viae Conn. l. I. c. I 5. n. s. & Gerard.
sub specie augendae potestatis Senatus Principatus vale sceret: itaque sub Tiberio tandem jure iubendarum legum populus excidit. Quod enim traὸit Hei nece. 1n Aurae. Hom. h. t. ad Galbam usque rogatum populum in comitiis , id de adrogationibus tantum intelligendum eli , quas ad Galbam saltem usque curiatim rogatas non Taciti locum His . I. Is . Comitia etiam per Caligulam populo restituta, eadem, qua levitate concessa, itarim adempta Dio Cassius I. 3ς. Translata semel in senatum legi latoria potestas oppido intendebat vim principatus anteae modicam : praemissa enim in Senatu oratione , quae Vetab ipso Ρrincipe, vel a quaestore candidato recitabatur , ij natusconsultum sequebatur iuxta vota Imperantis. I. I. u. deosc. quaest. Fiebant quidem & sub libera Republiea Senatusconsulta , sed de iis tantum , quae ad Senatus curam maiores vertinere voluerunt, nisi ea)em quoque ad populi Tribuniciis intercessionibus delata essent. Polyb.nti .6. I 2 . i) Postquam audire Tacito Ann. I. 9. non allud discordantis patriae remedium suit, quam ut ab uno regeretur , hac lege Regia populus in principem transtulit non tantum legum serendarum arbitrium , sed & eo se abdim-Vit, quod ex pleniori loquendi formula si, m
49쪽
34 Syntam. RomJuris, ac PatriLib.LTiLII. Et ab initio quidem edicta tantum generale jus faciebant, quae ideo generales epistolae dicuntur in
I. I. a. 6 de fugit. decreta vero ultra contrinversam inter partes causam non extendebantur ὁquemadmodum nec rescripta generale jus erant;
sed ut loquitur Valentinianus III. in I. a. Cod. δε
eolligit Goveanus variar.tis. I.2. e. 3o. At quae tandem lex isthaec Regia fuerit, non solum veteres , sed nec ipsi aevi felicioris interpretes sunt assequuti. Quidam enim cum Hotomanno & Balduino censuerunt, legem hanc Regiam eamdem esse cum lege de Regno Romuli, bc ipsa cum urbe natam: aliis cum Broeo placuit ad inst. h. t. n. 9. eamdem fuisse eum lege Lucii Valerii Flacci, qua cautum , ut quicquid eg sset Sulla , ratum esset. Longior haec fieret fabula , si quod aliis in mentem venit, hic si iterem l minus quidem a vero abludit Utricus Huberus, sed nec ipse prorsus rem acu tetigit Digress . l. i. e. i6. ρο δερ. ubi legem hanc una vice sub Augusto latam existimat. Rem igitur praeter alios expedivit Gronovius M orati de lege Regia, ubi eam sui si e probat veluti instrumentum principatus, noUis principibus repetitum , ac subinde auctum ; quaeque plerique omnes Augustum insequuti prinei pes unatice acceperunt, ea Augustum paulatim ,& plurium annorum intercapedine accepisse . ideo ea lex Impreti ab Alexandro dicitur in ι. 3. C. detestam. lex Augusti a Paulo ἱn l. 14 L e manum.& Auginum privilegium a Iustiniano in I. un. C. de cadue is l. Coniecturam hane mire iuvat eius legis fragmentum apud Gruterum Inscript. p. et r. sub auspicia Imperii Uespasiani repetitae ; idque cum eo consonat, quod de Ue- asiano narrat Tacitus Hist. i. q. c. q. Senatus evnsa principibus solita Vespasam decrevit . Ceterum ab initio
quidem, cum Romani tantopere regium nomen aversarentur, nec quidpiam aeque caveret Augustus, quam , ne
se r e nare , Romani intelligerent, lex isthaee Regia dicta non fuit: at subactis vere Regio iugo Romanis, sub Antonini' Re hia est appellata . Uid. Huberum loco eis. &Schubaria de sat. Iuri prud. Rom. exercit. a. licet sub
50쪽
De Iure Natur. Gent oe Civili. 3s Rem legem faciant bis dumtaxat negotiis , atque persionis , pro quibus fueruut promulgara ς nisi , quod adnotat Iacobus Gothostedus ad L 9. Cod. Theodoc de Δυer . rescript. vel nominatim primceps jussisset , ea similium quoque causarum sata componere, vel verbis generalibus conscripta essent. Sed hodie rescripta, & decreta ipsa a Truboniano digesta in corpore juris , promiscue vim legis habent l. 13. C. de rescript. 2 interlocvt. XVI. Speciales quoque constitutiones erant privilegia , quasi privae leges , & in singulos latae;
eis aut contra, praeterve jus poena major infligeb, tur, vel extra ordinem favorabile quidpiam decer nebatur. Scilicet privilegia isthaec vel odiosa erant, vel favorabilia: illa exemplo fortasse Solonis irringari vetuere decemviri Cuiae. obferv. I s. 8. haec Romae recepta semper t. s. F. de capr. at rem quam Omnia in unum cessere, utroque privilegio rum genere nihil frequentius . Quae porro savora bilia sunt , vel personae , vel causae seu rei comceduntur ; illa ad heredem non transeunt, & cum privilegiario expirant ; haec transmittuntur etiam
ipso Domitiano Romani eum Regio nomine in conem diam rediisse videri queant ob locum Statii l. 4. Sylvar.
m. I. ubi eum ma num Regem salutat. Quid vero ea
lege in principem sit translatum, late disserit Noodii in Orat. de iure summ. Imper. ρο leg. Rem ubi doctissime astruit , ne civilibus quidem institutis omnibus, nedum naturalibus, per eam legem Principes suisse solutos. Quod enim Dio tradit i. 33. solutum per Senatum Augullum fuisse legibus, id ad legem Cinciam tantum coercendum esse, vel inde patet, quod eius' Senatusconsulti causam repetit auctor ab occasione muneris , quod supra legis Cinciae modum Princeps viritim plebi promiserat.
