R.P. Ludouici de Ponte ... De christiani hominis perfectione in quolibet eius vitae genere. Tomi quatuor. Quorum argumenta ex s. Ruth historia praecipué desumpta. Latiné conuersi a R.P. Melchiore Treuinnio .. De christiana perfectione in statibus con

발행: 1617년

분량: 688페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

591쪽

DE VOTOR v Μ ET RECVLARvM SCOPO . . 2. 'est ad illi placendum, & nunquam offendendum ita cum super omnia amando, ut nihil plus quam ipsum,imo neque tantum diligamus: scdrcij-ciamus a nobis, quicquid huic amori aduersabitur. Et hic persectionis gradus est omnibus iustis communis. de quo dixit Sanctus Ioannes: ererbum Des, νοὶ in hoc Charitia persecta est. Quamuis, si haec charitas cum tertio gradu conseratur , sit eo impersectior : ut aperte constat ex responso Christi Domini nostri dato ei, qui tota Vita sua mandata custodierat: f.νu perfectus esseri vende qua habes, ctc. Aperte enim significauit, cum non esse perscctum cinaedium autem, ut perfectus euaderet, esse, tacere, quod insinuabatur, & in tertio gradu diximus. Nam statim atque res omnes dimiserit, & impedimenta, quae illae adserunt, remouerit: incipiet ut ait Origenes speculatio Dci, adducere eum ad Omnes Virtutes, sustollendo cum per gradus suos ad earum persectionem

EX PRAEDic A doctrina deducunt sancti Patres celsitudinem persectionis, quam Resigiosi profitentur in praedicto tertio gradu, accedentes magis ad secundum & primum,quos habent quasi exemplaria, quae imitentur. Id af firmat S. Bernardus dicens Monachis de monte Dei: Altissima est persectio vestra, quae coelos transgreditur,& Angelis est aequalis, S similis Angelicae puritati: non enim solum omnem sanctitatem promisistis, sed persectionem etiam eius totius, & Vltimum culmen totius persectionis. Non satis vobis est custodia communium praeccptorum, nec aspicere solum quod iubet Deus; sed etiam attendere, quid ille velit: approbantcs Diuinam eius Voluntatem bonam, beneplacentem ge persectam. Sed qui fusius hoc declarauit, fuit Sanctus Basilius, discurrens per excellentias&magnalia Angelorum, S sipirituum beatorum: Vt ex eis persectionem dc- ducat Religiosorum propriam. Et totum postea collegit breui hac vitae Religiosae definitione: Abrenunciatio est transscriptio cordis ab humano vivendi ritu, ad eum qui in coelis est: ita ut dicere possimus: nostra conuersatio in coelis est. praesiipponit enim magnus hic Pater , praeter saecularem vivendi modum, qui est peccatorum proprius, esse duos alios in Ecclesia, ortos ex duobus Vlti mis praedictis gradibus charitatis: altero humano,altero coelesti. Humanus admittit ros omnes licitas & homnaibus permissas:qualecu diuitias posiidere, coniugum contrahere , prudentia Propria sese gubernare,& similia: quae ex his sequuntur: suntque pondera. ' ucharitatis volatum retinent,qiiasi ad pedes aquilae duo plumbei podera al-

igarentur:cum quibus etsi Volare possit,non tamen tam alte, nec tanta

ocitato,ato; si illis careret. Modus vivendi coelestis omnibus his rebus, lur

ex Fusis.

592쪽

sunt Spiritui graues,renuntiat, quasi ablatis aquilae ponderibus plumbeis & relinquit liberam Charitatem,ut maxima, qua Dotcst, celeritate volans, ad supremum coeli culmen ascendat; Deumque diligat, sicut ibi diligitur:&faciens quicquid possibile est,ut imitetur magnalia illa, quae ibi resplendent.Contemptum scilicet diuitiarum & honorum temporalium; puritatem absque usu matrimoni j ; intcgram subiectionem & obedientiam Deo in rebus omnibus;continuam in Diuinis laudibus occupationem: summam omnium mutuam coniunctionem; non tamen egligens propterea curam hominum in mundi periculis existentium, sed accedens,quando Deus vult ad eos iuvandos in via coelesti. Et haec est transscriptio quam enicit in Re ligiosis persccta Charitas,uirtute inspirationis Diti inae aeuius sunt mutati nA adeo admirandae , propter quas quidam Sancti Iob amicus dixit :hμ- per hoc expauit cor meum, o motum est de locosuo.Locus cordis ait Sanctus Creagorius est voluptas praesentis vitae,cui valde afficitur: tactum tamen a Diuina inspiratione,ad alium locum mutatur, ad amorem scilicet vitae aetemnae: transferens suos affectus , temporalibus ad aeterna;& a visibili hoc mu-do ad id,quod est inuisibile. Et sicut scriptura dicit de Henochri ambulastit cum Deo, ct non apparuit:. in hoc scilicet mundo: quia tulit eum Deis ad alteru, non degustata morte ; & posuit in paradub , ubi vitam ducit sanctam, &quietam usque ad constitutum lcmpus. Ita ait Cassianus perfectus Relia giosius ambulat semper cum Deo, non aucrtens oculos ab eo quod illi pIacet. Et non apparet in deprauato hoc mundo, a quo Dominus noster eum eduxit, deli transtulit in regnum*3 dilectionusua, paradisum scilicet Religionis,ne degustet,si voluerit, mortem peccati, nec seculi huius amaritudines: sed vivat vitam quandam pacificam,quietam & sanctam: ad similitudi nem eius, quae ducitur in coelo. Ac si mentis habitu ait Sanctius Basiliu,)yeluti in alium mundum commigrauerimus,inuisibilem scilicet &beato

ruma

HINC FI T , ut quemadmodum qui ab Vno regno in alterum valde dissimile transit eo animo, ut perpetuus in eo sit ciuis, non amplius in patriam suam rediturus:dat operam, Ut etiam idio ma& habitum suae natio nis mutet,ne aduena & peregrinus habeatur;& conatur iura & consuetudi nes seruare regni illius,in quo habitat: quia secundum ea est iudicandus: ita etiam bonus Religiosus,qui ex huius mundi regno ad Christi coeleste mi prat: 'tineo, i nan ptho esct aduena.sedsicut Ciuuct domesscus Dei, habitet in socictate Sanctorum eius;studet obliuisci phrasim hominis veteris,&A damitcrreni &discere magna arte&industria phrasim hominis noui , &Adami coelestis. Quisque enim ita loquitur, si ut ipse est .m qui de terras inquit Saluator noster de terra loquitur; & qui est de coelo, loquitur coel stia.Homo itaque terrenus libenter loquitur de rebus mundanis ac terre

593쪽

nis;coelestis autem de coelestibus ac Diuinis. Parum est, quod Religiosus non loquatur phrasim hominis Veteris, quae ut Sanctus Bernardus ait est arrogantia,& murmuratio: nam de se loquitur cum iactantia; de alijsautem male & cum contemptu: quia iusti huius seculi ad id quodam modo videntur adstricti: ipse autem Religiosus ulterius progredi debct, ut semper loquatur selecto noui hominis idiomate et de quo loquitur Apostolus, cum ait, quod loquendum sit semper cum Deo, aut de Deo, aut de rebus ad bonum proximi spectantibus pro gloria ilius Dei. n loquentes , votame ipsis in psilmis, ct mnis ct canticis stirituatibus, cantantes ct psallentes in cordibruvestris Domino, gratias ventes semper pro omnibuι, in nomine Domini nostri Iesu

Vt Vitae mutatio per ipsam linguam manifestetur. Etiam haec vitae mutatio est manifestanda mutatione habitus: non tam exterioris, ut ille sit rudis, huius coloris,aut figurae talis; quam habitu virtutum, quae tegunt &exornant corpus & animam,o expoliantes ut ait Apostolus veterem hominem cum act: bu suu 9 p induentes nouum. qui secundum Deum ereatus est iniustitia ct sanctitate peritatis. Praecipvh vero induenda sunt viscera misericordia, benignitatem, hamilitatem, moisinam, patientiam; & stiper omnia , opera ipsiusmet Charitatis. Et quamuis harum virtutum habitus iidem sint in omnibus , iustis siue seculares sint, sue Religiosi: sicut tamen ex eodem panno diuersae valde fiunt vestes, obsormarum varietatem, aut ornamentorum et gantiam: ita etiamsi virtutes, quoad substantiam sint eaedem in omnibus iustis; & ex hoc omnes appellentur q homines caelestes, ad imitationem Adami coele . Religiosi tamen multo maiorem habent incellentiam, propter varios consilij actus,quibus illas exornant: ut similes sint illis, quibus coelestes ciues se induunt; & eodem modo calceos mutant, deponentes antiquos, asscctuum scilicci ad res huius mundi mortuas. r Terra enim in qua

flant sui dictum est Iloyli) est sancta: ac propterea non possunt in ea osse

nisi pedes tegant tam bino affectuum coelestium. Perpendit valde Sanctus Dionysius, quod Diuina scriptura proponat Cherubinos ac Seraphinos, qui amore ardent, nudos ac discalceatos, propriis tamen alis coopertos. Nam duabus tegunt medium corpus, usque ad pedes; alijs Vero duabus reliquam medietatem usque ad caput. Vt significetur, eos, qui Dei amore ardent, sitntque homines coelestes in vita, profiteri summam rerum omnium temporalium nuditatem; discalceantes se etiam inordinatis assectionibus ad res terrenas. Pro habitu tamen pryprias habent alas, quae sunt virtutcs. Aliis tegunt caput, & superiorem spiritus partem, quae est intellectus Zc voluntas: fide scilicet, prud ita, & sapientia; spe, Religione, iustitia, misericordia, & alijs simi lis Notae: alijs virtutibus regunt pedes, &inferiorem animae partem , appetitiones sensuales: temperantia sciliter, castitate, modestia,fortitudine ac reliquis moralibus,quae passiones coer-

cent.

594쪽

166 TR A C TAT vs VII. CAP. I V. . cent. Et utraeque sunt in eorum cordibus defixae, quibus adlibrent sicut alet εμι.ε ipsi aut .ac propterea Ecclesiasticus dixit:t Iustorum rationem esse obedientiam ac dilectionem: ita in sinitans,huiusmodi virtutes esse quasi rationales prope siones,& qitas connaturales nationi iustorum propter longam earum exercitationem. Et quoniam Deum diligular,nunquam has vestes exuunt, quae status eorum sunt propriae.Deus enim summe irascitur ut quidam Propheu sub Ls ta dixit n eos,u qui induti sunt veste peregrina. Peregrinas autem iudicant, nos .um ras,quae a prosessione Christiana degenerant;sed etiam, quae sunt , lienae, Professione Religiosa. DENI Qv E Religiosi,ut mutationem suam concludant, mutant Iura& lcges gubernationis: renunciant enim iuri seculi, & legibus carnis, quae praeceptis& consiliis Euangelicis aduersantur. Faciunt enim,quod Aposto-

spiritum:quia quisque Religiosus ligibus illis Eubernatur, quae insita Regula sunt ex prcisae: illa enim eius est proprium forum. Et tunc extollitur, ut ait S. Basilius ad suam conuersationem k similiaritatem in coelo habendam. Αlae enim,quae illum teg riat, celerem reddunt ad volandum. Ita ut corpore in terra degens , spiritu ascendat ad meditanda contemplanda, quae geruntur itri celo. Angcli enim ostium illi aperiunt: qua dele tantur cum eo agere,qui tantam cum ipsis habet similitudinem;& ipsum et Deus ad familiaritarem sitam eum admittit: quia videt eum adco exutum impedimentis;indutum vero pulchris ornamentis,quae ipsum ad id iuuant: in his enim omnibus magni tydinem ostendit amoris,quo Ueum prosequitur.

RELIGI os A PERFECTIO ETIAM CONs Is TIT

in continuo progres/-ineremento mori sic atronisinexerci-ιaiionis reliquarum virtutum,qua a charιι-

persci potest: ideo admiranda consilia Res ficacitatem ad- lhibe inquarcndis med ijs ascendendi ad culmen vitae ccc testis, quam desiderar: et sciens in ipsianima cordiale desi-d rium& samem iusiatiabilcm crescendi& proficiendi ira obsequio Diuino,ntillo constituto termino aut l: mite hu- . ius dei idcrij. quemadmodum enim a ignu nunquam disitsuo scit: ita amor nunquam satiatur amando,& operando; sed quotidie vellet

595쪽

AL 1 As Rrs IN inraus PERFECT. RELIG. CONsTIT. 367 proficere & excellere , nulla praetermissa sui prosectus occasione, maFia aut paruat ideoque omnes virtutes ad id coniungit S excitar. & nominatim intestram mortificationem sui ipsius & suarum facultatum, ac sensuum in rebus omnibus,quae illud incrementum impediunt; rationum S frequentem cum suo Domino familiaritatem; cantando, aut orando, meditando aut contemplando;dexteritatem in bene examinandis & purificandis suis actionibus;& in unaquaque coniungendis multis virtutibus, ut in singulis astionibus omnes crescant; humilitatem cordis,dis idendo sibi ipsi, soli autem Deo confidendotcuius esse debet uniuersia gloria; ac denique constantiam & firmitatem in continuandis status sui exercitiis, cum omni plenitudin quam illorum singula petunt. Ex his alijsq; virtutibus adeo admirabile sinuitur incrementum,ut ipsemet DE vs, eius aspectu recreatus,dicat illud canticorum:b Quae rilla. quae ascendit per desertum sicut rigutifumi ex aromatibin myrrhae,ct thuru. θνniuersipulveru pigmentari, per ti, arte conscctiς In quibus verbis praeclare proponitur praedicta celsitudo scruentis incrementitquod anima Religiosa profitetur: cuius proprium nomen est: qua ascendit:nam semper ab inferiori gradu ascc ndit ad altiorem: temporali ad aeternum; a creaturis ad Creatorem. ccut ait David) ascensiones de incrementa praeclara in cor suo. Nam S cultodia praeceptorum ascendit ad obseruantiam conlisiorum;& ab uno consilio ad alterum praestantius; a paupertare ad Castitatem;a Castitate ad Obedientiam ; ab uno gradu Obedientiae ad alterum excelsiorem;& ab una virtute ad aliam mag s heroicam; pergens in hoc incremento quamdiu vivit in rati I rer)matrum in loco, in quo illum posuit Dein . in deserto sci licet sacrae Religion s: quam vocat desertum,aut iblitudinem: quia seruens Religiosiis descrit ac reiicit quicquid potest ipsum ab asceiu adeo glorioso retardare, Et ut ait Sacius Cregorius quamuis corpore habitct cum aliis in hoc mundo:animo tame ita viuit, at que si esset in deserto:euellens se ipsum strenua ac vehementi mortificatione a perstinis 2 rebus,quas in sieculo habebat,& a diuit js, honor bus,ac voluptat. bus: quae affixum illum tenebant ad terram:&,quod ampliu est,quomodo potest, sugit seipsum, & carnem sitam; ut secundum leges si,iritus

vivat. Ac propterea comparatur rimulafuini rerum ses grantium, ascendentis per aerem, quasi fugiens terram, S substantiam tcrrus rem, cui erat immersita spargens suauisiimum Valdeque consortantem odorem, ob ingentem aedificat: oiaem,& admirat 3nem,qua lauiusmodi alcensus adscrt: n quo non minus elucet animaelium ilitas, tiam magna eius sortitudo. Ad significadam tui militatem dicitur,ascenderelicut virgulifumi: quae , t notat Rupersetus in specie videtur exigua: S, licet multum crescat, vidctur siti' parum crescere iudicat enim,se deformem & n gra,sicut ipse iii muςrcii in rei veritate sit fumus fragras:cuius color no offundit oculosDei,& suaui se usodor

596쪽

ALIAE REs IN Qv I avs PERFECTIO RELIG. CONIIIT. 669 neque odorcm c mittunt,nis coni jciantur in prunas,quaru igne subtiliores redduntur:& assant si uiolentem sumum;& hoc modo sensim ascendunt: ita omnia opera studiose non possunt ad caeluinascendere sine charitate: sine qua apud Deum nec meritum ullum est, nec incrementa; nec alicuius sunt momenti res etiamsi alias valde videantur splendidae. Siquiidem, ut Apostolus dixit e Silinguis angelorum sequar.os distriisero in cibos pauperum mussa states min, ct si tradidero corpruineum isa νt ardeam: charitatem autem non habuero. nihil siun,nihilmibi prodestuet vitam aeternam promerear. Et sui mus ex his flammis proueniens ordinarie non est fragrans, sed inanis: sumus enim erit Vanitatis,cuius radix & origo cit pestistens ignis amoris proprii, expellens ex anima ignem amoris Divini. Si tamen hic ardeat in prunario&thuribulo cordis cum accensorum affectuum prunis, purificat de attenuat omnia virtutum opera: ut tanquam fragrans odor ascendat in caelum.Tunc mortificationis myrrha fragrantiam suam spargit, & thuso rationis ascendit,& peruenit ad conspectum Dei; Obedientia ordinarium terminum transcendit, crescit patientia, eminet castitas, & omnes splendent virtutes obstupendam coniunctionem , quam efficit in eis charitas. Non ascendunt aut crescunt tumultuarie, & cum aliquo impetu; sed sicut virgula sumi sensim ascendens,& ita continue, doncc tota mixtura cons matur,ex qua prodit. Persecta enim charitas, etsi feruens sit, non tamen est

suriosa; sed prudens valde ac ordinata; disponens ascensiones moderate &per gradus suos, quamuis valde initanter& continue pergat in bonis operibus, donec cum omni perfectione eas perficiat. N E C E s s E tamen est induere nos generosium quoddam & magnanimum cor:quicquid enim est excellens, &praeclarum, simul est diiscite; &quod pretiosum, rarum. Et in ipsa Rcligione etiam inuenitur vulgus: sed quod in ea est electum, adeo est admirabile, ut iure optimo de sancta hac congregatione Angeli dicant: Quae est ista,quae cum vulgo habitans,ambulet tamen quasi per desertum & induta carne valde onerosa,summa celeritate in altum ascendat:quq est ista,quae ita novit myrrham cum thure sam liariter coniungere,amarum cum dulci, orationem cum mortificatione,Scum his virtutum multitudinem: nec tamen labore& cura eas coniungendi defatigetur Q Fest ista,cuius cor est quasi prunarium,aut caminus : in quo semper ardet ignis sanctuarii, qui est Diuinus amor; & disponit suas continuas ascensiones usque ad caelum , quasi fumum magni Z fragrantis odoris;cum tanta humilitate: ut se reputet virgulam; & cum tanta fortitudine:ut sit quati solida columna,&palmatopus hoc, Deus meus,est tuae su- premae omnipotentiae, ad ostendcndam tuae gratiae efficacitatem in crcatu- ra adeo debili, qualis est humana natura. Sed tua esse dcbet ascensionis ii ius gloria; tuoque auxilio Omnes magnum concipiemus animum,ad eam

597쪽

Tras. 4. e.

perficiendam. De hoc in virtutibus proficiendi modo, cum omnibus conditionibus & proprietatibus illum comitantibus eo quod omnibus Christianis sit communis,fuse actum est in libro Ducis spiritualis,ad quem nunc remi itimus Religiosiim Lectore. Ibi eni m etiam in ueniet,quod Status eius est proprium,& innititur sententiae Dauidis,dicentis Deo: f Beativi vir. cuiuolauxilium abs terqui ascensistus in cordesuo di afuit, in νalle lacuniarum inisco, in quosvit ρο : Etenim benedictio dabit Liniviter, pirat de virtuti inrisetutem: donec videat Deum Deorum in Sion. Ex quibus verbis caelesti luce bene perpentis, aduertent Valde ignaui in Religione, radices & causis, citriam parum in virtutibus proficiant: alij quod non in corde, sed in operibus, &caeremoni js externis crescant, contenti cum iis, quae homines vident, &quod bonum apud eos nomen habeant.Qhiod non est ascensiones disponere in corde proprio;sed forte in alieno. Alij,quod omnes suas cogitationes ponant, ut studijs & exercitijs scientiarum interius crescant in intellectui obliti assectuum cordis,in quibus virtutes consistunt. Et quemadmodum primi sbium crescunt, sicut hypocritae ,in externa specie: ita secundi, non iter crescunt, quam hydropici, haurientes multam aquam scientiae, de

qua Apostolus dixit: gβientia inflat,charitiυνπὸ ad cat. Alii parum proficiunt;quia non attendunt, nec cogitant, Vt proficiant in valle lacrymarum;

sed in valle delitiarum. Idque faciunt, vel quod sint valde addicti delitiis,& voluptatibus carnis; &s blatijs,corporisque commoditatibus; fugientes quicquid est poenitentiae,mortificationis, & crucis Christit aut, quod nimium assiciantur doliti js Spiritus; nec Deum quaerant propter ipsiim,sed propter suam delectationem; nec ita se dedant exercit ijs contritionis,ac doloris peccatorum, humiliationis, & confusionis propriae t atque meditationibus rerum iucundarum ac delectabilium: quae quamuis in se sint valde utiles: non tamen pro ijs sunt tales, qui proprio amori sunt dediti. Et cum non aedificent super firmam propriae cosnitionis petram; sed super motii lem & instabilem arenam propriarum sensium de lactationum: quae non durant,sed accedunt & recedunt: ita progressus & incrementum ipsis rum, nec firmum est , nec si, lidum; & quocunque tentationis Vento flante, homo dei jcitur in terram. Alij et iam non progrediuntur, eo quod non velint id sacere in loco ubi Deus illos posuit; aut quod non sint quieti & cori- stantes in sua vocatione & Religione, ad quam fuerunt vocati: existi mantes, se amplius ascensuros in alia : aut quod in ipsa Religione qUidem manentes, non tamen quieti sunt in monasterio , aut ossicio , Noccupatione; in quibus ab obedientia collocantur: quia existimant se iis latio loco , aut ministerio maius solatium& utilitatem habituros. Ex loci lfit, ut alii non proficiant: eo quod non disiponant ilias ascensiora es iuxta leges & Regulas a Legislatore propositas: cuius est ali s beneci :ctio

598쪽

ALrAE Rrs IN in I avs PERFECTIO RELIG. CONs IIT. 67tneni da e&auxilium: ut vere obediens, qui tales leges &ordinationes sequitur: eat de virtute in virtutem reandem tamen benedictionem negat

iis, qui proprio iudicio, propriaque voluntate, aut aliis ratiocinacioni-hus, ab Instituto & Regula suae Religionis alienis volunt gubernari. Alij denique non crescunt, eo quod ex indiscrcro seruore nolint ascendere de Virtute in virtutem, paulatim & per suos gradus progrediendo; sed uno impetu & tractu contendunt ad supremum omnium culmen falire ; & fieri prius Magistri,quam boni suerint discipuli:&sese statim dedere actionibus Mariae, nondum exercitati in actionibus Marthae; dc multum progredi in oratione,non cogitantes de prosectu in mortificatione: quae gradus est ad illam.Ingredere igitur,vir Dei, intra te ipsum ac diligentertexamina: quaenam ex his sex radicibus sit inte causa non proficiendi, sicut optiles, in persectione, quam profiteris: & stude, valde serio eam, quam inueneris, mortificare & euellere:disponendo ascensiones tuas iuxta haec documenta, quemadmodum in citato loco ea explicuimus: & sequendo omnino sup milegislatoris iussa & Regulas: sic enim licebit ab eius bonitate & liberalitate certo sperare copiosam benedictionem, & auxilium ad ii ascendenium

de νirtute in virtutem, diu videatur clare Devi Deorum in Sion.

Fis Is ET SCorvs RELIGI os I IN OBsERVATIONE votorum est visere modo quodam, mundo ipsi aaruerse; simili vero modo,quo Chri vixit: se vari, mortis c nonugradus, quos Regula iaιd

commendant. VΜ MORTI r IcATIo,ut vidimus,sit instrumentum,&uniuersiale medium,ad acquirendas & augendas virtutes in gradibus persectionis,quos unaquaeque exigit:ac propte ea Spiritus sanctus,ctim hanc ascensionem & incrementum commendare primo loco eam collocauit,dicens: Quae est ista quae ascendit sicut virgula sumi a ex aromatibis inhal Vt in proximo cap.dictum est. Hinc est,quod cupidi multum proficiendi in virtute,praecipue debeant respicere, Ut multum proficiant in mortificatione; maiori tamen cura in quinque illis gradibus, qui sunt obseruationi votorum intime coluncti;&quorum facta est mentio supra,ita ut no desistant, donec ad supremu fine, in quem omnes diriguntur, perueniatu viuere sc. modo quodam,c diametro rcpugnante ei, que mundus seruat; sed ei valde simili,qito vixit Christus. Finem huc mirifice declarauit N.P.S.Ignatius in Regula quada,qita illa subi jciam. quavis enim mens

599쪽

672 TRACTAT Vs VII. CAP. V. mea non sit, Societatis nostrae Regulas, sicut iac aliarum Religionum explicare:visium tamen mihi est, hanc declarare, co quod sit omnibuscommunis, sicut ipsa votorum custodia; & ut doctrinam tradam maximi mo menti, S: in vita siγirituali valde pretiosam, in qua cum nostris loquens sic ait: Diligenter animaduertant oportet magnifacendo, summique momenti id esse ducendo in conspectu Creatoris, ac Domini nostri quantopere iuuet,ac conserat ad vitae spiritualis profectum: omnino, & non ex parte, abhorrere ab omnibus,quae mundus amat,& ampleetitur ; & admitter de concupiscere totis viribus quicquid Christus Dominus noster amauit, &lexus est. Quemadmodum enim mundani homines,qui ea,quae mundi sunt,sequuntur diligunt, & quaerunt magna cum dilisentia, honores sicili cet,samam,magni nominis existimationem in terra, sicut mundus eos edo cet: sic,qui procedunt in spiritu, S serio Christum Dominum nostrum se quuntur;amant,& ardenter exoptant, quae ijs omnino contraria sunt: induinimirum eadem velle, ac insignibus Domini sivi pro ipsius amore, ac reus rentia; adeo ut, si sine offensione Vlla diuinae Maiestatis,&abs' te proximi peccato foret,vellent contumelias,falsa testimonia,& iniuri is pati,ac stulti haluri,& existimari nulla tamen ad id per eos data occasione: eo quod cxoptant assimilari, ac imitari aliquo modo Creatorem ac Dominum nostri,

Iesum Christum,eiu'uevcstibus,3c insignibus induit quandoquidem illa ipse propter maiorem prosectum nostrum spiritualem induit, nobisque exemplum dedit, i in omnibus,quo ad eius scri poterit, diuina gratia spirante,eum imitari, de sequi, cum Vera st Via, quae ducit homines ad viatam,velimus.

HAEC est doctrina caelestis, quae merito essedcberet insculpta in cordibus omnium Religiosi rum, profitentium, se mundum fugere, tanquam hostem; recipere vero se ad scholam Christi Domini , cuius imitatio eos obligat,ad dulcitandum S contemnendum, quod mundus amat, & magni facit. Idque non tantum in parte aliqua;sed omnino est vi uci sim: quaelibet enim eius pars est valde periculosa ; & qui partem unam admittit; facile omittet totum. Qualc autem id est, nisi quod Sanctus Ioannes dixit: bomne, quod est in mundo, concupiscentia cWnis est, ct concupiscentia oculorum, θsuperi vita Ad cuius mortificationem diriguntur tria vota , ut filo loco diximus. Et idem Apostolus praemiserat: c nolited lore mundum, neque ea, qua in mundo suut.Si quis diligit mundum, non est charitvi Dei in eo: Hi enim duo amores valde tibi inuicem aduersantur. Q d tamen in mundo magis eminet,& praecipuum est eius insigne, est superbia vita. Quare Antichristus caput mundanorum, in quo mundus detestandum suum spiritum deponet,

cam acci piet tanquam suum nomen,& generis nuncupationem. Nam,ch

racteres huius nominis, qui in graeca lingua singuli certos numeros signis-

600쪽

F3N3s R L Gros I IN VOTORVΜ OB ERVANTIA. 673cant,ait S. Ioannes,c numerum esse homiris .ct numerin e sexcentifexagintasm: qui numerus inuenitur in graca Voce superbia νiis. Cui optime aptatur cognomen hoc, & num crus in eo inclusiis; ternaque repetitio numeri sexti incentenarijs,dec mis,& vn i tat ibus: nam totus ipse Antichristus erit superbia quaedam vitae in rchus Cmnibus visibili biis mortalis huius vitae, quas Deus sex primis diebus condidit: in omnibus enim se plenum existimabit, comsertum, &singularem in omnibus, ita ut neque in Unica sola aliquam inusniat quietem,aut solatium:quod significatur per numerum septenarium,in quo c Deis requieuit,& cessauit ab omni opere quod patrarat. De hoc enim ins lici dicitur:d omnesublime vide ipse est Rexsuperpniuersas filiassuperbia. quasi diceretur habere oculos valde elatos,nec dignari res inseriores aspicere, sed altiores. Has enim appetit,& in eis Vult omnibus praeferri r aut certe existumar,quod omnes excedat, aspiciens se In loco excelsio; reliquos vero quasi in infimo.ac propterea eos contemnit & parulfacit.Nec setis sibi esse existimat,qudd partem aliquam sublimem aspiciat; sed onmesublime videt. volam excellere in omnibus, quae mundus sublimia reputat: quales sunt diuitiae, scientire,dignitates, imperia, & dominia; splendor in aulis, vestibus, famulis,& ipsa mensa,ac cibis, quibus vescitur: nihil enim illi sapitatisque condimento pompae mundanae. Et quemadmodum e superbia rerum, qui Deum ederunt,ascendit semper,Vt dixit David: ita superbia huius hostis Christi D mini ascendit etiam ad aspiciendas virtutes, in quatum eas excelsas iudicat. quascum non habeat, ult tamen inanem honore ex eis. Et quod maiorem adsert stuporem,est, quod crescat, & eo Vsque ascendar, ut aspiciat ipsem altissimum e quem cum excedere non posset, vult tamen ei esse aequalis,ducens:f Asendam super altitudinem rabiam, similis ero Altissimo d tantam autem adeoque stultam superbiam perueniet, velis haberi Dein. Huius capitis membra sunt omnes mundani, qui filii stipe ibiae appellantur: quam tanquam matrem & Dominam habent, unique ei dedicati, ut obediant in rebus omnibus, in quibus honorem quaerunt, authoritatem,simam, gloriam magni nominis existimationem:aspicientes 'mne sublime,& contendentes illud assequi. Et quamuis Antichristus nondum sit natus, nec venerit in mundum: lanatam erim'steris operatar suae iniquitat habetque plurimos sui imitatores, idcm sortitos nomen & numerum, superbiam sici Ilaet νita cordi suo infixam .Quos Apostolus h inimicos crucis Christi appellat, quorum Dein ranter est, ctgloria inanis, oi terrena tantum sapiunt, nec aliud sciunt, , aut magnifaciunt. Ac propterea S. Ioannes illos appellavi antichri os, quod significat Christi aduersarios et qui amplectuntur qmundus illos docet:Christus vero Domu, nus noster reiicit ac roprobat.

SEARCH

MENU NAVIGATION