Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

sorte egemus, qua ille Roma profectus, iter in Germaniam habebat ad Caesarem ; erant in ea urbe , cum alii Complures in ea philo phia, quae de natura est, docti, Rique exercitati , tum duo praeter ceteros PETRUS Vi-ictorius, & FRANCISCUS Medices , quorum erat utriuia que, & natura admirabilis, & exquisita doctrina, tum ludium ardens in utroque, ac peracre vigebat, flagransque, & singularis in utroque industria : sed alterius breve tempus doctrinae augendet , & declarandς suit ; Victorius qualis vir , quantusque iam tum esset, ea , quae nunc est eius doctrina , librique ab eo editi declarant . Ii per eos dies ad Contarenum sane ventitabant, a quo nos quoque non fere discedebamus t hoc affirmare pota sum, cum omnis inter eos sermo esset de physicis , nullius rei mentionem esse factam a summis illis viris , in- enio praestantibus , animo vacuo , otio abundantibus , udio incensis , tempore paratis , a bibliotheca, & literis recentibus, quin eam Contarenus, & memoria teneret , & intelligentia comprehensam haberet , & Ora tione tam facile explicaret , quam quae facillima sunt. Praestabat id non tam credo memoria, qua tamen vale bat , ut antea dictum est natura enim quoque plurimum ille excellenti fuit quam ipsa , via , ac ratione Percepta , doctrina : sic enim eum ipsum dicere solitum

esse accepimus : non modo certam artium multarum

inter se quandam naturalem esse dispositionem , ut aliam alia suo qu que loco deinceps tamquam subsequatur, &cum priori posterior quasi coagmentetur: sed unius quoque , eiusdemque cuiusvis scientiae si quis ordinem , &tamquam seriem conturbaverit, atque resciderit, ad exi tum perveniri non posse : magnoque in errore Versatos superioris aetatis homines aiebat es. , qui multa properantes transilirent ; aut ullam artem edit cere se posse dissipatam arbitrarentur. aut mutilam, atque hiantem et amputatis enim interscissisque disciplinis progredi , pe venirique ad scientiam non magis posse , quam interruptis iter pontibus confici. Uouin autem omnino sibi coin. mitem,

102쪽

GAs PARIS CONTARE NI. 8a

mitem, ac monitorem ad Aristotelis iter, multis saepe ob structum dissicultatibus, Thomam Aquinatem asciverat , hominem non contentionis, sed Veritatis amantem, qui , M subtilitatem habeat , nec ultra quam par est , proingrediatur acumine; atque idem articulatim, parti teque, ae distribute doceat. Doctus etiam Graecis, Latinisque, litteris erat. Poetas Homerum, Virgilium, Lucretium, Horatium lectitaverat, atque didicerat. Itaque cum non

artis factitandae , sed eruditionis , liberalisque doctrinae liniendae causam, philosophiae se dedidisset, Omnes tamen artifices , magistrosque omnes , non scientia modo, sed fama suoque , & celebritate facile superabat. Erat hominis vita , atque Victus non tam excultus, atque expoliἀtus , quam cum grRVitate quadam simplex, ac lenis, placatusque; oratio inculta illa quidem, atque inornata, sed hoc ipso , quod omni careret suco elegans, ac Cum a uinctoritate : nulla mollities , nullae , ne in adolescentia quidem, animi, aut corporis deliciae; sermo nulla agentatione suffusus , nulla animus malevolentia in sulcatus γEt cum festivitas, leposque haud magnopere adesset, abeis rat etiam rusticitas , atque tristitia. Quin etiam hoc ab

' eo dici memini; devorare sese Certorum hominum qui in aliqua vitet parte claudicarent incommoda, aut etiam vitia solere , simul ac de bonis , quibus illi excellerent: aliquid degustasset. Ac cum Galeatius Flori montius, qui

nunc Suessae Episcopus est, vir cum Omnibus honestis aristibus perpolitus , tum praecipue castus , atque integer; itum religione, ac pietate in primis incensus; in notandis autem, reprehendendisque amicorum vitiis unus omnium maxime acer , ac liber , castigator nonnumquam etiam subamarior, atque is a Contareno in fratris locum diligebatur . Cum ille igitur, nobis audientibus, nequire se latis mirari diceret , illum , qui omnium esset mundissianus , ac sanissimus , cum hominibus quibusdam , quos ipse appellabat , id quod nobis minime necesse est , qui turpitudine aliqua, tamquam morbo, adfecti , atque inquinati haberentur, tam 'pe conflictari: Quae ille cum L a sane

103쪽

84 VITA

sane commotus, ae stomachans diceret: Quid nos, inquit

Contarenus, numquam ne absinthio, aut scamonee radi ince curari nos patimur Quid ni inquit ille. Ergo ininquit Contarenus earum potionum exsorbemus saporesteterrimos , ut succo epoto, illius iuvemur vi salutari; horum vitia , si qua sunt , non devorabimus , & taminquam amaritiem perferemus, atque exsorbebimus, ut itiniorum tamquam vescamur virtute, atque alamur bonis

quid autem ipsis nobis fiet si amandum statuerimus, niα ii qui perfectus, absolutuique fuerit, esse neminem: lauis dare se, quod in quoque probaret, libenter, aiebat: quod

reprehenderet, vituperare non se necesse habere .. Hanc animi aequitatem, hanc tam praeclaram maximarum a

tium doArinam , alia longe iis maiora bona decor hant ; summa integritas , summa innocentia , pietas , non haec quq facie, motu , amictu commendatur, quam

in multis eernimus, simulata , & specie , atque Orari ne hominum opinionem captans , sed solida , nuda , sinc Taque . in mente, atque in animo inerat i quibus ille r hus instructus, cum magnum eius esset nomen , magnaque non solum laus, feci etiam admiratio aliquanto citiis in quam constituerat Patavio decessit . Nam cum omnia prope dixerim terrarum orbis ea tempore contra Uen tos conspirasset, teterrimumque ei Civitati bellum in t

ii sset . afflictis Venetorum opibus, Patavio ipso obsesso, nec multo post amisso, maturius omnino, quam in aniamo habebat , invitus , nondum discendi siti scilicet e pleta . domum sese recipere coactus est . Erat eius aeta nondum firmata, ut Reipublicς operam navare posset; ita que in iis sese studi ix aliquot annos continuit, cum eius d inus tamquam bonarum artium gymnasium quoddam ab iis , qui doctrinae desiderio tenebantur , frequentaretur. Verumtamen ad Rempublicam ubi primum accessit,. α ullingenium . quod de Hortensio est memoriae proditum , tamquam Phidiae Signum, simul aspectum, ac probatum est: itaque clam tres, & triginta tum haberet annos, a Civitate ad Caesarem Carolum hunc V. in Germaniam ora

104쪽

tor sic enim Veneti appellant est missius. Legationis mu

nus magnam apud Venetos habet dignitatem , magnam ad summos honores, magiitratusque adipiscendos com mendationem , saepeque a multis una petitur, & in coismitio suffragiis Oratores magna ambitione creantur. Ge

rebat illis temporibus in Italia bellum Caesar cum Rege Gallis , cum quo illi antea quoque Continentia bella

intercessierant , atque cum eo Pont. Μax. Leo X. sese Eoniunxerat: cum Rege Veneti conspiraverant, atque

omnis impetus belli ad Mediolanum consederat ; nam eam urbem Gallis, Venetisque defendentibus, Caesaris ac Leonis copiae oppusnabant. Ad eum , qui cum bellum suae erat Civitati, planeque at hostem ire se Contarenus intelligebat, apud quem ex 'loratoris , non Legati Io cum obtinere eum necesse et set, atque ipsa res cogeret. Accedebat etiam quod Caesarem quibuscum inimicitias exerceret , iis solere esse amariorem audierat ; illisque maxime , qui Gallorum faverent rebus . Itaque animo sane commoto ad C sarem adiisse dicitur; nam & spo te ipse sua verecundus , ingenuo quodam , quod tamen

sine segnitia esset, pudore fuit . Verum eadem illa d ctrinae, castitatis, ingenuitatis, innocentiae opinio , muto ante eius adventum ad exteras quoque nationes per

lata , Caesaris illi animum, voluntatemque Conciliaverat; nam amare ille plurimum ingenuos, apertosque homianum animos dicitur. Itaque ut semel in primo illo, qui ei cum Caesare fuit, congressu, hilari vultu acceptus, MComiter appellatus est , iacile ad eum deinde semper aditus habuit: & illo, quamquam Civitati erat iratus, non modo pacato, sed etiam propicio usus est. Ac paulatim cum eam, qus antea de se fuerat, opinionem magis ac magis in dies confirmaret, atque augeret, iam ipsi Caesari non modo gratus , sed etiam familiaris erat. 4taque eum certior factuς esset, Gallorum, Venetorum que copias in Insubribus fusas, superatasque, Gallos moppido esse ex nulsos caede, & fuga suorum , qui eama aera n tiarent Contareno misisse dicitur, atque iis pre

eepisse,

105쪽

cepisse , ut de incommodo , quod Veneti accepissent

reticerent , neque illorum copias in eo proelio dicerent interfuisse : eam. in illo sese corporis imbecillitatem asinpicere, ut excruciari eum illam noctem suae tanta illa patriae clade nuntiata nolit . In Hispaniam Caesar coninstituerat reverti, neque per Gallorum fines, qua proximum erat Iter, quod exercitum non habebat ,.ire pote. rat: itaque per Belgas profectus ad Oceanum perrexit, atque ibi navibus conscensis in Britanniam appulit, paucisque intermissis diebus rursum naves solvit, atque in Hispaniam contendit: toto hoc itinere eum Contarenus prosequutus est , cumque in Hispaniam pervenissent , hiennium apud eum est commoratus, atque in ea Lega tione omnino quinquennio consumpto Venetias rediit , cum illud re confirmasset , quod a Graecis quibusdam a poetis mandatum versibus video: Magnam gratiosi Nuntii esse utilitatem. Nam cum omne id temporis spatium inimico inter se animo Caesar, & Veneti essent, ac se

.re continenter bello inter se contenderent : multa. ille clamen ob eam , qua suo nomine erat apud Caesarem. ι gratiam, obtinuit: multa suae civitatis mandata eonis

git; magno quoque usui Reipublicae fuit: simulque illud

est assequutus, ut multarum, magnarumque rerum di turna tractatione, ac Consuetudine; tot nationum natu ris , moribus , institutis cognitis, atque perceptis , ma. ignum rerum agendarum usum ,- magnamque haberet prudentiam. Itaque cum diligentiam, operam, Curam

prudentiamque suam Civitati mirifice probasset ; absens,& in senatum lectus est : qui honos Venetorum legibus .non fere diuturnior anno, & mensibus quattuor est: &quod olim , exiguis etiam tunc Civitatis rebus, precibus rogandi erant , qui domesticis suis relictis negotiis , ad consilium de publicis capiendum convenirent, Rogat rum concilium appellatur: eiusque permagna, & pol

stas est , & dignitas ; quippe cui omnis Respublica pe inita sit, victisimque in hac Civitatis amplitudine , ac dignitate clarissimis quibusque civibus summis opibus, summa

106쪽

summa contentione expetitur. Magnae praeterea auctori tatis est in ea Civitate magistratus, Cui ab eo nomen In

ditum est, quod praecipua , magna, atque ampla procu ratio demandata illi est, aerarii, ac vectigalium, quae in Continenti. Veneti magna , atque ampla liabent; nam eum magistratum illi Sapientes terrae firmς appellant rhanc quoque potestatem Contarenus statim renuntiata Legatione, maxima totius civitatis voluntate, omnibus sunragiis adeptus est. Habuit de ea ipsa Legatione, m Te maiorum, orationem in senatu uberem, ac plenam,

cum de C faris ingenio , voluntate, institutis, opibus, copiisque dissereret; earumque nationum, ad quas adii set , mores , leges , facultates consilia exponeret : quae mi ab eo distinctius sci licet, atque eruditius dicerentur, quam Venetorum hominum aures audire ad eam diem consuessent; tanta diligentia , tantoque silentio , atque attentione audiebatur , ut vocis bonitas , qua ille sane exili fuit, non magnopere desideraretur. Non sum vul si opinionis , iudiciique nescius : arbitrantur enim phi osophiam , hominum , vitaeque huius communis quasi corruptelam esse quandam : atque eos, qui in studiis c gitationis, ac doctrini, paulo ulterius progrediente sta te, versati sint, homines in solitudine, atque in angulis educatos, curis lucem aspicere, aut in huius civilis tu hae , aci fori strepitu , & concursatione , & in rerur agendarum tumultu, & tamquam acie, sine magna animi titubatione negant ausuros esse consistere, hominum consuetudinis imperitos , legum , morum , sermonum , voluntatumque ignaros, atque a communi vita, & hominum sensibus , victuque longe multumque abhorren tes : sic vulgo existimant. Sed falluntur sane, multoque id aliter evenit. Nam, qui tamquam inermes, ad pro

lium , & pugnam ; sic nullis, aut levibus doctring prsceptis, quasi armis, instructi ad Rempublicam accedunt, ii artem , quam facere intendunt , unam quidem Omnium maximam, ac dissicillimam , Reipublicae Patriaeque periculo discere cogunturi atque ut invetere Graecorum

107쪽

proverbio est, dolio faciendo figimam aggrediuntur periscipere ; idque ipsum de malis auctoribus , magistrisque sane insciis, atque improbis, vulgo, & foro. Quamquam nobilitari homines iidem Graeci in foro aiunt: qui ii hoe sentiunt, virtutem, ut maiore in luce posita, locataquo sit, ita magis magisque splendescere , atque illustrari, ipsi

sane videant , ubi nam eam potissimum in bono lumine collocent: sin illud praecipiunt, a populo, bene vive di rationem , tuendarumque civitatum disciplinam p ti oportere , aut in foro cum reliquis mercibus exposiatam, Virtutem venire , nae ego , mihi locum modo deis monstrari , magno emere possum. Sed non est ita. Nam sponte quidem sua , aut prudentiam hominum animus atque ingenia non magnopere gignunt; aut huius nobis

aetatis, tamquam sterilitas quaedam vehementer Iaraenotanda est: quibus autem opinionibus imbutae eorum me

res , & tamquam consitae , ad Remp. e populi discipliana , & quali cultura prodire soleant ope pretium est attendere. Nam ii , qui animum philosophiae praeceptis

excoluerunt , regendarumque civitatum artem edidice. runt ; neque timidi sunt , quod scientia earum rerum . quas quisque tractet, animum addere , non adimere so let; neque audaces . ac.temerarii, quod stultitia, ac reo meritas plurimum ab arte, ac sapientia dissident. Reipua Nicae vero gubernator ille de populo , nec ignaviam a verecundia legregare, neque prscipitem, aut pertinacem civem seiungere a forti, atque constanti magnopere n vit . nisi usu demum , atque experientia doctus, cum seispe lapsus , 'pe deceptus multa in Rep. offenderit , MCivitatis periculo, ae detrimentos ut antea a me dictum est prudentiam didicerit ia Philosophia autem, quq vel maxime in emngendis , atque ad virtutem conforma dis hominum sensibus atque motibus occupata sit , & , utut illi morati tandem sint, quemadmodum cum iis con flictari non incommode queamus, vias, rationesque tra dat , neque ab hominum abhorret moribus , &, qui fit

optimus Reipublicet status , intelligit, & quibus arti.

108쪽

GAS PAR IS CONTARE N I. 8ρ

bus inclinatae , ruentesque civitat subleventur, tenet .s& adeas, qus non optimis inititutis , ac legibus tempe, rate sint accommodari sese tamen non recusat; re mediaque temporum , locorum , casuumque incommoridis adhibet salutaria : eadem multa de hominum vitiis ιquaeque eorum cautiones simi Praecipit : eadem qui, cuique arti, cuique sortunt, cuique animi, aut corporis aia sectioni mores, sensusque comitari soleant, commoneti Ad evin doctrinam tam fructuosam , tamque opimam ubi usus quoque, atque exercitatio accessit, tum vero prς

clari illi, ac singulares cives existunt : qualis vel in primis Contarenus sua in Republica fuit; qui cum ingenua rum artium in gremio educatus, & tamquam philosophi alumnus quidam, ad agendum descendisset, maximociue sibi usui ea prscepta , quae olim imbiberat, esse intelli geret, suos cives hortari non desistebat, ut ea pervesti garent, quae de naturis humani Aeneris, deque Rerum in publicarum gubernationibus a Pnilotophis explicantur . Nec vero occultabat hoc ipse de se ; nam a principio , eum primum in Senatum lectus fuit, saepe factum esse

aiebat', ut in suggestum ascendere sententiae dicendae causa cum cuperet, ausus non sit ἱ quod pudore quodam , & rei insolentia retraheretur : eamque rem ma

gno sibi dolori esse solitam ; itaque in animo habuisse ,

nisi eum animi timorem . ac verecundiam pervinceret, ad Rempublicam posthac non accedere , suumque locum aliis concessurum, quibus ad dicendum animus non deeruset: nec enim verum esse, sortibus, ac strenuis civibus ab ignavis, timidisque locum praeripi : verum nihil necesse fuit , talis civis prudentia, ac consilio Remp. privari. Nam paucis mensibus, cum sese animo facile confirmas.set, sic sententiam dicebat, ut neminem magis prude ter , magisve composite loquutum umquam fuisse conasaret . Docebat ille quidem verbis , quam maxime P terat, propriis, cum partite, ac distincte, tum memoria

ter, ac copiose: animos autem cum oratione minime conaretur impellere , auctoritate ipsa vehementer permo.

109쪽

vebat, & fide ; lingua celeri, ac volubili Ieporem, a

que ornatum illum oratorium neque adhibebat, neque adhiberi aequum esse censebat: animos enim civium i flecti, atque incitari, quo maxime tempore sedatos , re ctosque eos esse oporteret , cum consilium capturi de ARepublica essent , turpe , atque inutile esse existima 3bat : eosque , qui magno quodam conatu orationis vim ad sensus, arque impetus animorum, & motus Commovendos admoverent; si id suae privatae utilitaris cauinis susciperent, improbe ; si Rei p. causa, arroganter si ne controversia facere aiebat; quod tantum sibi sumant, ut non communi Rem p. conlilio regi velint , , sed suo quamque ipsi probarent sententiam , in eam ceteros levives non adducere , sed compellere studerehi. Eoder tempore Contarenus Brixiae Praefectus renuntiatus est eum magistratum Capitaneum Veneti appellant: quo eum proficisci cogitaret; iamque impedimenta imposita in lintrem haberet , repente horribilis nuntius adsertur ἔRomam a Caesaris militibus captam , Pontificem Max. in arcem compulsum; Urbem ipsam diripit ac vastari rruibus rebus Venetias nuntiatis , magnus subito cum

Olor , tum etiam terror invasit. Itaque mutato consilio Contarenus, cum vereretur aliis armis Brixiam ego. Te , quam, quibus sese ipse assuefecerat; consilio, atque auctoritate , eum magistratum recusavit'; arque i meri motium a Rep. nactus , studiis scillae t tas illis pristini 1

obsequebatur . Bellumi, eum grauis haec plaga accepta est , cum Caesare Veneri , ac Clemens. VII. ponto Max. Communiter gerebant i sed totius imperii summa tradiista erat Franciscomariae Urbinatium Principi, quem illi Ducem appellant ; eum Veneti suarum copiarum seor sem ducem habebant; nam civem terrestres copias duce re per leges non licet ac cum deditione facta , Clemens iam complures menses in custodia a Caesaris militibus asservaretur, cumque Urbis depopulandae, vastandae, incendendae, modum homines feri, ac barbari sibi statuerent nullum; cui rei Caesarem , quod longe abe set

110쪽

set gentium, cum maxime cuperet, negant potuisse Oe- Currere : Commoti rei indignitate, atque acerbitate Chri stianorum Principes plerique omnes inter se de Pone.

M . e custodia educendo conspiraverunt: eius rei cauissa concilium Ferrariae indictum est , quod Alphon sum Estensem , qui eius urbis imperium a maioribus accoptum, eo tempore obtinebat, maximi animi hominem, reiciue militaris peritissimum , adiungi sibi vehementer studebant: a quo cum propter consilium, ac virtutem, tum propter oppidi opportunitatem , Opes , bellique instrumenta , quibus ille abundaret, earumque rerum omnium facultates , quae ad bellum usui erant, multa ,

magnaque auxilia subministrari sibi ad id bellum intelligebant posse. Eo Galli g, Britanni que Reges Legatos miolarunt cum mandatis homines nobilissimos: idem , Mui quibus Pontificis Max. salus privatim curae erat, lain cerunt, & Mediolanensis Dux Franciscus S rtia . Eo

dem Veneti Conta renum mittunt: maxime enim eorum

Reipublicae intererat eam coofici rem ; propterea quod cum Pontifice , quemadmodum di ctum a me est , s cietate, & faedere coniuncti, continentibus bellis , non longe ab suis finibus , cum Caesare Contenderent . Eo

concilio peracto , atque haud ita multo post Pontifice liberato, ad eum Contarenus, suae Civitatis iussit, Legaatus profectus est . Magna erat eo tempore omnium rein xum ι perturbatio . magni Galliae , Italiaeque totius videbantur motus impendere; quod, & Clemens ipse iniri quissimo animo contumeliam , quam acceperat, ferre existunabatur, qqod per pacis simulationem circumvenistus in hostium potestatem veni siet; quod superbe, crudeli terque tractatus , & in deditionem receptus tamdiae in custodiat fuiTet aetentus. atque ad extremum quod non dimissus , sed elapsus .e manibus , & eatenis esset' pquod omnia exempla, cruciatusque is suos editi Romae atque in omnibus vicis & oppidis essent. Accedebas

ruod Florentini Hippolytum, atque Alexandrum Pontiacis fratrum filiu- qui ipsius: potentia in ea urbe impea

SEARCH

MENU NAVIGATION