장음표시 사용
91쪽
publieo positam esse, ut cuius animi simulacra Orbis te Tarum cerneret, eius ne corporis quidem delideraret imaginem. Fuit omnino perpolitum Bembi ingenium , perque acre ; maximeque perspicax , acutumque iudicium ;plurima in alios , in se nimium paene multa inquirens ;in seligendis , collocandisque verbis , multum ponebat operae , atque in ea re magnam cum prudentiam , tum vero etiam diligentiam adhibebat hoc enim unum sibi persuaserat esse , quod in oratione novitatem , & quasi , patriis moribus conservaris , peregrinitatem tamen quandam essingeret quae , cum multum omnibus in re bus admirationis habeat , ob id ipsum plurimum etiam non modo dignitatis , sed etiam iucunditatis adferre s Iet . Ac proiecto , quantum intelligere nos possumus , praeclare hoc , quod dissicillimum semper habitum est Bembus prael itit, ut cum minus fere usitate loqueretur, hospitis speciem tamen effugeret: quod ii qui sunt, qui vulgi opinione ducti , quotidianam hanc tritam ., communemque dictionem in hominum eruditorum , aut ve si bus, aut prosa, oratione vel postulent, vel expectent ;atque ob eam causam Bembi Oratione, quae a plebeio , ac pervagato hoc tabernariorum , atque opificum sermo ne longe dissonat , minus delectentur'; il erunt lex eo rum numero , qui de iis studiis existimare aut deviter i
aut nihil possint. C. quidem Caesar ut litteris proditum video, & ipse bene loquendi laudem , non populi consuetudine . sed multo studio , multisque litteres , & iis quidem reconditis , & exquisitis , assequutus est ; &cum de ratione Latine loquendi ad Ciceronem ipsum, accuratissime , pluribus quidem libris , scriberet . verborum delectum originem dixit eme eloquentiae . Iure igitur Bembus, maiarei quadam cura, in verbis eligendis torquebatur , praesertim cum Etrusce scriberet: ita- . que nova , splendida , decoraque eius in primis oratio est: parum enim fidei consuetudini semper habuit: quod ea partim varia, atque inconitans, partim etiam vitiosa, atque corrupta esset, &, quoniam ne Romam quidem,
92쪽
ere adeo Athenas illas ipsas Atticas, quibus temporibus
eloquentia maxime floruit , diutius tenere illud potui sisse scriptum legerat, ut ne barbarie, earum infuscaretur , atque inquinaretur oratio ; repudiandum sibi hunc se monem , qui nunc est , statuebat esse ; atque eum , quisuerat in Etruscis olim hominibus purus, atque emenda tus , cum minus dum exterarum nationum in Italiam confluxerat , adsciscendum : qui cum illi non de populo , futili, inanique doctore , discendus esset; sed e ve terum libris , gravissimis auctoribus , percipiendus ; il- Iud etiam eadem opera adsequebatur , ut eius dignita tem, gravitatemque haberet oratio: nam quotidianus qui dem , vulgarisque hic hominum sermo , e sordidis artiis bus maximam partem ductus , multum ex ossicina, murutum e taberna , e sellaque redoleat , necesse est. Sunt
igitur Bembi de ratione Etrusce loquendi libri tres ilia dialogo mirabiliter scripti : quibus profecto effectum est , ut , quod homines Etrusce loquantur , ωn bonae
modo iam consuetudinis sit, quam tamen fluxam atquci instabilem videmus esse ; sed iam etiam scientiae , ac rationis , quq mutari nullo modo possunt e quamquam vi deo non deesse , qui , cum cogitandi laborem ferre ipsi aut nolint , aut etiam nequeant , Bembi scripta non tam expurgata , quam religione nimia prope qua dam attenuata esse contendant. Sed sit sane suus cuique modus : difficile est enim , in omni re statuere quate nus : & tamen , si cum aliorum libris Bembi scripta con ferantur , facile iudicium erit : mihi quidem eius oratio vehementer probatur : non modo, quia elegans, nova ,
splendidaque est, &, ut ita dicam, nobilis ; sed , quia
est etiam , Isocrateo prope more . uber, atque Ornata. Sunt etiam eius versus Etrusce scripti , & quidem per multi , graves, atque pleni; ut hane quidem laudem . si modo nos de iis rebus existimare aliquid possiimus , Bembo a ceteris omnibus concedi, necesse sit: in iis est carmen de Caroli fratris morte : videor mihi hoc vereatamare posse, neminem umquam tam plane , tam. Oper. Lat. Κ nate.
93쪽
nate, tam dolenter quemquam luxisse, atque illis Betn-hus versibus fratris obitum lamentatus est. Scripsit prς-terea volumina epistolarum aliquot: quarum paulo magis decoram video a nonnullis locutionem existimari exuum cuique omnino iudicium ; eamque ob causam dissicillimum est omnibus aeque placere : nam, ut Theognis ait, laudatus a Platone poeta.
Mihi quidem , cum has epistolas cum iis , quae a Grae cis , Latinisve scripta olim sunt , contuli ; valde haecum illis congruere videntur . Sed pollutas plerique luequadam etiam nunc aures habemus s nec plane dum evulgi faece enatavimus, atque emersimus : Paucos enim adhuc bonos auctores Etrusca habuit lingua, quibus lectitandis nostrorum hominum expoliretur , expurgareturque iudicium. Itaque homines ornate, factaeque ora
tionis inspeii , nec pulchritudinem intelligunt , aut ce nunt , & splendore ipso praestricti laeduntur ; praesertim qui in veterum Graecorum , ac Latinorum libris usque adeo versati , volutatique non sint, ut illorum virtutes aut transferre ipsi in sua scripta, aut in alienis agnoscere non possint: atque Etrusce quidem a Bembo scripta haec sunt . Latine vero de Aetna ad Angelum Gabrielem scripsit adolescens; quem video libellum illi postea Seni non valde probatum fuisse : de Uirgilii Culice , & Terentii fabulis librum unum : de Guidoubaldo
Feretrio, atque Elisabetha Gongasia ad Nicolaum Teu- polum librum itidem unum , qui valde doctis omnibus probatus est ; a Gabriele quidem Faerno , homine eruis ditissimo, atque huius generis acerrimo existimatore β , in caelum fertur . Sunt etiam Bembi , praeter east epistolas , quae Leonis nomine ab eo scriptae sunt , suarum quoque privatim epistolarum volumina ; ac seorsum epistola de imitatione ad Ioannem Picum libri prope instar , sane perlegenda : sunt praeterea eius versas
Latini multi, dulces, elegantesque: ut me quidem aequQ
94쪽
propemodum , ac veterum illorum poetarum scripta, deis Iectent : scripsit etiam magna cura , magnaque assiduitate civitatis suae historiam , nudiusculam illam quiisdem : est enim unum Caesarem imitatus . sed puram in primis atque illustremo
96쪽
----. Em mUM Permultum inter Iaudationem, atque hi storiam interesse oportere facile intelligerem,ta EL propterea quod illa virtutis modo prςConium
quaerit ; haec veritatis in utramque partema testimonium continet saepe mihi de GASPARIS TARENl vita cogitanti veniebat in mentem vereri , ne, si eam litteris mandassem , laudare me hominem magis quam , qui eius vitae cursus fuisset , narrare voluisse , multi arbitrarentur , qui cum commemoratum a me de illo nihil viderent, quod esset a laude seiunctum , quae seprehensionem habitura suissent , dedita opera a m praetermissa esse existimarent . Sed cum laudatoris sit , de cuius laude dicit , eius bona verbis amplificare , alia quid etiam alieni adfingere ; vitia oratione attenuare , aut etiam silentio praeterire ; in altero facile praestare Possum , ut hic meus commentarius plurimum a lauda tione dissentiat: nec enim sermone nostro Contarent virtutem augere conandum nobis est : in altero , ut de eius vituperatione indicem nihil, non nos, sed res ipta Iaudationi persimilem narrationem nostram essiciet.
Quod si qui erunt, qui cum plus de aliena virtute Pra dicari
97쪽
dicari sentiant, quam quantum de sua ipsi sibi polliein
soleant , aut aegre id ferant , aut orationi meae fidem aron habeant ; ii sic cogitare debebunt ; dici haec a n bis de eo , qui iam non sit ; quique cum suae Civitati
probis viris omnibus, tum aliarum gentium , exterarumque nationum clarissimis quibusque hominibus notus , heneque coκnitus suerit , quorum cum magna pars sit superstes, nulla nobis: causa est . cur de mortuo mentientes, tot vivorum, iuustrium praesertim .hominum, vania talis , impudentiaeque nostri testimonia colligere velimus: clarorum autem virorum laudibus favere potius , quam obtrectare omnes debebunt: mihi certe aut de Contare no tacendum fuit ; aut de eo , ni mentiri sorte maluissem , cum laude dicendum . VENETORUM Civitas optime morata , Optimequα constituta est : id ex eo intelligere licet, quod una temperatione, unis legibuh, sine ulla seditione, sine ullo inis aestino malo , annos eorum Respublica amplius mille manet : quodque a parvis initiis profecta ad eam op dentiam, atque ad id imperium, quod videmus pervenite complures urbes, easque magnas, atque florentes, socias, Nectigalesque habet': Corcyrae, Cretε, Cypro , multis, magnisque insulis , trahisarinisque provinciis dominatur : Classem instructam , paratamque habet, quantam Bul. Ius Rex , nullς nationes valeant comparare. Ea Civitas 'una omnium, de quibus memoris proditum sit. libertae iis , aequabilitatisque maxime amans , minimeque retianens est : quippe quae durissimis quondam Italiae te poribus , servitutem fugiens, ' Continenti sese in undas aestusque coniecerit; fortunisque omnibus relictis, unam
modo secum extulerit libertatem , atque in ea tue da tot saeculorum spatium versata, studium voluntatemque, usu etiam, atque exercitatione corroboravit. It
que libertatis fortasse nomen alibi quoque gentium invenias; libertatem ipsam puram . atque incorruptam , ab Omnique metu vacuam , utinam aspicere in aliis
Civitatibus , uti quondam fuerat , deorum nobis ben
98쪽
ficio aliquando liceat. Illud salutare institutum mordiseus a Venetis retentum est , ut Reipublicae attingendae , praeter quam iis , qui initio in civitatem convenerunt , quique germani Veneti , & tamquam aborigianes sunt , potestatem praeterea facerent nemini ; nisi siquando deliberata re, bene de Republica meritis , eiu urbis inquilinis, aliisve quibusdam, id ius nominatim ad hodiernum diem concessum est. Ex eo igitur priscorum genere civium Aloisius Contarenus fuit , cum prudens paterfamilias , & locuplex , tum prestans senator , &nobilis : atque is Polyxenam Mali petriam in matrimo nio habuit , s minam primariam ; ea, cum aliquot iam peperisset pueros, neque ii diutius viverent, ad amicas , aequalesque dicitur rursum praegnans retulisse; a quibus, ut sunt pleraeque mulieres religiosae , admonita esse diiscitur , uti qui natus esset puer , ei nomen imponeretur unum ex iis nominibus, quibus vocati ii reges sunt, qui ad Christum Deum nostrum parvulum, ac lactantem V nerunt: fore enim ut vitalis esset. Cum salva igitur paucis post diebus peperisset, puerum nominari GASPAREM iussit , qui primus eius familiae hoc nomine appellatus est . Is ubi adolevit magna in eo ingenii indoles erat , magna ad litterarum studia propensio: itaque facile Aloiissius pater, consilium quod de puero ceperat , mutavit emercaturis enim illum faciendis, reique augendae, quippe cui multς, atque amplae multis in locis res, rationes que cum multis essent contractae , filium scilicet natu maximum Venetiis destinaverat: est enim fere in liberis civitatibus , mercaturis rem quq rere , nobilitati quoque non modo non turpe , sed , u bono modo fiat , etiam honestum. Verum ubi pueri ingenium, naturamque m ius quiddam spectare, atque polliceri intellectum est, conis silium illud de mercatura funditus pater abiecit neque
ulla in re filii voluntati , ac studio defuit. Is ubi quod satis esset operε Antonio Iustiniano, Laurentioque Bra gadeno Venetiis , visus est dedisse : nam ii publice a civitate constituti erant, qui iuveatutem in dialecticis, atque
99쪽
atque in philosophia erudirent, Patavium prosemis, P
tro Pomponatio Mantuano, magno; nobilique philos pho , in disciplinam sese tradidit. Erat in adolescent . naturς vis peracris illa quidem, &, ut mihi videbatur, peracuta , sed tamen nescio quomodo magnitudine , α firmitate potius pr stans ; & , quod maxime rem con tinet , ad sapienti et studia accommodatum . & tam quam philosophum inerat insentum : memoria omninoe valebat plurimum: huc acceciebat animi ac victus, vitε-que totius constantia quidam , ut , quam semel instituisset rationem . de ea non defatigatione , non pigritia, non voluptate depelleretur. Opinio est in omni via. in re venerea illum Omnino usum esse numquam, defixa mens scilicet in eo studio , cui se ab ineunte state de- diderat, eoque capta, atque alta , nihil prsterea concupierat : itaque celeriter assecutus est , ut squaliun magi iter , grandiorum natu, magistrorumque tamquam squalis . & compar haberetur Certum temporis spatium , horarum sane haud amplius trium , meditationi, α bibliothecς attributum , &. tamquam sepositum h huisse dicitur , cui tempori nec umquam quicquam detraheret , nec fere adderet; qui reliquus erat dies in congressionibus amicorum , collocutionibusque consumebatur : eg de litteris scilicet erant , ut in tuo studio , ne cum vacare quidem videretur , cessaret; Idque ipsum . mihil agens . ageret tamen, urgeretque propolitum , M
amen animum a contentionibus relaxaret. Illud etiam narrari nobis ab eo ipso meminimus, cum diceret num
quam se in omni adolescentia commisisse , ut mane aliis quid postridie aggrederetur ediscere, quin prius ea, quq .pridie percepisset , diligentissime reminiscendo record
tus esset: vitandam enim asotorum consuetudinem aiebat, qui crudi sese tamen ingurgitant. quoque magis cibo r Plentur , Oneranturque , minus virium, minus valetudianis habent. In eo igitur cursu, cum sedulitate magis, quam .Contentione, aut labore admirabiles progressiis essiceretratque eos, qui in eodem curricula erant, longo interis
100쪽
vallo antecederet, mortem Aloisius pater obiit. Duo. de viginti ille annos natus erat eo tempore : liberorum autem , magnum sane numerum , filios septem , qua tatuor filias, pri terra magna cum multis contracta impliacitaque negotia Aloisius reliquerat : Atque odiolania omnino negotium est homini in cogitationis, ac doctringstudiis occupato , familiaris rei procuratio : ut minus mihi mirum videri soleat, Democritum , nobilem quo dam philosophum , ut ea cura , eoque impedimento luberaretur , omnes fortunas suas, sicuti litteris proditum est, abiecisse . Verumtamen quamquam invitus, ac met. rem discedebat a litteris , tamen Patavio profectus est ratque eandem illam animi moderationem , quabilitatem.
que adhibens , fiatribus partim in Apuliam , partim iaAlexandriam ibi enim magnas societates Aloisius pater habuerat di tiributis , partim Venetiis relictis , b
ne domi constitutis rebus, Patavium reversus est; studium que haudquaquam longo intervallo a se intermissum, cuopide renovavit. In ea urbe doctissimorum hominum pleona , ae liberalibus artibus affluenti aliquot annos comomoratus est ; cum in principibus iam philosophis num raretur, atque eius nomen plurimum in dies increbrescoret. Atque hoc loco postulari, exigique a nobis arbitraisti sumus , ut , qui eius progressiis , & quale tamquam iter ad percipiendas fuerit disciplinas, demonstraremus. A primis igitur Dialecticae elementis prosectus sic omnem philosophiam perlustravit , ut illius singulas tamquam oras non viseret modo, atque inspiceret, quod plerique facimus , sed in unaquaque etiam illius quasi regione commoraretur. & habitaret : itaque illud assecutus est, nihil in ea ut arte , ita copiosa , & magna , atque varia , tam esset magnum. atque arduum, aut tam minuintum, atque parvum, quod eius aut diligentiam lateret, aut fugeret intelligentiam : nihil autem tam abstrusum, aut reconditum, quin promptum illi,expositumque, quamvis subito esset, atque ex tempore. Eius nos rei perm sinum quondam specimen cepimus: nam cum Florentiae
