Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tor VITA .e, ro quaestibus : non pauci enim ne desit ipsis pecunia in minime necessariis sumptibus, & ut inanem splendorem retinere possint,cogunt illam illiberalissima quavis ratione, ac sordidissima . Quum igitur eo tempore , quo Bon niam Legati nomine obtinebat, qui, pars illius muneris obeundi, illatarum iniuriarum caulas audiebat, ita cum eo egisset putabat enim Contarenum eiusdem animi esse, cuius plerumque sunt, qui negotii sillis implicantur. Esuribimus profecto , nullum enim emolumentum paritimposita mihi cura ; cunctaque in civitate concordis, a que otii plena sunt : inquit ille : Voluptatem magnam mihi nuntias , cupioque hunc statum rerum permanere , videreque diem illum , quo ego , ut habeam sumptum unde faciam , mulam etiam , qua vehor , cum Omniornatu proscribere cogar . Non putavi autem alienum esse , has etiam ipsius voces memoriae mandare , quum praesertim huiuscemodi brevia dicta , quia ab intimis sentibus proficiscuntur , subitoque prolata sunt , in sininfulis lactis, ac motibus animi, ut reliquis etiam casibusumanis, videantur in primis mores, voluntatemque eo Tum , unde erumpunt , indicare : eqdemque voces multum valere non sine causa semper ex illimatae sint , ad homines informandos , illotque etiam eme alandOS , qui contrariis vitiis tenentur: quam causam fuisse puto . cur plures , & docti , & prudentes viri sedulo multas collegerint, & volumina etiam ex ipsis consecerint . Saepe , multumque ineunte adolet centia cum iracundia is, quae paulo sibi consuevisset esse molestior quali luctatum , ad extremum prostratam illam , dc domitam aiebat oppressi Te : non modo enim turpe , sed etiam miserum sibi semper visum, ira incitatos a conlilio, atque a nobismetipsis abscedere ; quod de se Terentianus ille prsindicaret, Prae iracundia Menedeme non sum apud meis :Bibulum autem illum , qui cum L. Libone fuit ad Oricum quamquam hoc Scribonio ab inimicissimo homine memoriae traditum est , & qui quacumque re potuit , exiitimationem eius semper violavit j sibi nuru

122쪽

lius pretii hominem videri fuisse , qui cum de compositione agendum esset cum Cesare, ad colloquium non prodiit, ob eam rem, quod furenter consuevisset irasci; ne res maximae spei , maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur. Itaque non modo stomachantem , sed ne commotum quidem visum illum a se umquam esse , qui cum eo familiarissime vixerunt, assirmant, ut nimiisum prope patiens , ac lentus existimaretur : neque iis , qui in epulis, in cubiculo ipsi ministrarent, saepe cessantibus , saepe etiam peccantibus , non modo non convicium faceret, sed ne verbo quidem malediceret . Quod igitur de nonnullis doctis viris memoriae proditum est , ut Socrate , Stilpone Megareo ; quum illi natura propensi essent ad aliquod vitium, effecisse tantum eos Mindio, ac diligentia sua, ut nullum umquam in vita ipsorum vestigium rerum illarum appareret, id vere de hoc

nostro praedicari potest : in illisque sine dubio Contarenus enumerari debet , qui vitiolam naturam compresse

rint; a quidquid illic aliquod maius malum , si crevi iaset , ferre potuisset , tenerum adhuc , & imbecillum fregerint , & Omnes eius fibras extirpVint . Superbi rem ipsum de quo etiam supra nonnihil significatum est copia bonorum . quae aut a fortuna acceperat, aut ipse suo labore, induitriaque quaesiverat , non fecerat in quod vitium passim multi , minoribus multo ornamen iis decorati , ruunt & sane hanc culpam ille , ut si opulum aliquem , magnopere vitabat ; quod si umquam in sermone aliquo aliquid a se sorte prola um intellige

ret , quod tenuem modo umbram illius mali retineret, valde dolebat, ut contigit quodam tempore. Cum enim Paulus III. loqueretur cum ipso de augendo numero summorum Antis itum , ostendissetque se in animo habere quosdam in eum ordinem cooptare. Contareno minime

probatos quod ille etiam praeseserebat , atque id tunc palam dicebat) xidens ipsum suae voluntati refragari, Ponistifex Max. inquit , iis ipsis verbis . Insitum titissemper

Cardinalibus , ut novis repugnarent, ne sibi alii dignia

123쪽

tate exaequentur : respondit igitur ille eommotior quam solebat : Noli Sanctissime Pater ita de me existimare ;cognitum enim tibi plane est , quot ego nominarim , idoneam prorsus materiam huic operi essiciendo, & u de fingi possint personae tants dignitati sullinendae apis;

nam quod ad me attinet, non puto purpuram hanc ma ximum esse eorum , quos in vita assecutus sum , hon rum . Extrema haec verba , illa occasione edita . statim

ut domum rediit, doluit sibi excidisse ; ut qui noluisset specimen aliquod a se umquam datum , aut superbi h minis . aut inanis huius honoris, & gloris cupidi: Quinetiam dictitabat amplissima Sacerdotia plus in se oneris, quam splendoris habere; quoque maiora illa forent, eo malestiae plus, sollicitudinisque continere, quare se saep

vicem dolere solitum eorum , qui Pontifices Maximi creati forent, quia pondus Aetna gravius humeris suis sultinerent: cuius iudicii Seleucus quoque rex quondam fuit ; ille namque dixit ; quae vox eius monimentis It terarum mandata est a doctis viris , ut errorem eorum Coarguerent, qui falso putant, opulenti mimos quosque homines beatos .esse , magnisque semper voluptatibus frui, cernentes splendorem vitae illius, ac florem: inquit igitur ille , nescire privatos illius status incommoda et ideoque magnopere falli in iudicio de illo faciendo , quod si scirent tantum , quam arduum sit , ac molestiae punum, tot epistolas scribere, ac legere, futurum prorsus ut diadema abiectum iaceret sine honore ullo ; nec quemquam inventum iri tam stultum , qui ipsum tollexet, ac capiti suo imponeret, nec tamen non multo m ioribus , gravioribusque curis premi necessiario illos , si munus suum fideliter obire vellent, qui vitam, moresque eorum , quibus prssunt, regendos susceperunt, animos. que ab omni labe purgandos , quam qui in eo tantum eximio statu rerum suarum , regnoque conservando, Oc. cupati sunt. Quum igitur hoc crimen Contarenus vehe menter Teformidaret, ac, si quis vere existimare. posset, vacuus prorsus ab ipso foret, non tamen peuitus Potuit

124쪽

ea suspicione carere: Erat ille in omni suo sermone, factoque integer, ac liber; remotus ab omnibus blandiciis orationis ; acerrimus inimicus vanitatis illius , assentationisque, quae nunc in locum invasit simplicis veritatis, Iibertatisque loquendi , merito quondam magnopero probat . ob quod etiam ingenii bonum ferunt eum C rolo Caesari valde acceptum fuit se. quum ob alias etiam animi dotes ab eo diligeretur . Haec igitur probitas fu-da , expersque omnis suci , ac falIaciarum , quaeque , uti eo venerat , ita se Romae in longe aliis moribus , institutisque conservarat, causa fuit, ut superbit a nonnullis iniimularetur ; quasi ille contemnens ceteros praese , quidquid sentiret de omni re contra commoda ill rum diceret, nec sua quicquam interesse initaret potentioribus adversari ; quam ansam quidam arripientes , ipsum, ut contumaeem, & inhumanum apud Paulum III. criminati sunt, quod nimis libere in Senatu contra ipsum sententiam diceret , atque honestilliinos quotque viros offenderet : ipse vero id diverso conlilio faciebat, ne

rue ut impediret commoda aliquorum , sed ut religioniuae , & et , quod rectum ella sentiebat , Serviret . Ut autem , quod' non verum esset ,' nec ordine factumn , quamvis intelligeret se apud aliquos offensurum , accusabat , ita gratiam aliorum astuta , simulataque ora tione non aucupabatur: cui rei ostendendς in utramque partem exemplum hoc satis accommodatum erit. Conis tigit aliquando , ut eo altante in Senatu ageretur de Camarino in potetiatem tra dendo uni alicui Pont. Max. nepotum , eo genere iuris , quod laudum appellant t admonuit igitur Contarenus Paulum , ut ante quam de tanta re quicquam statueretur , colendae iustitis causa,va aeque a culpa conservandi Sanctissim Sedis , mandaret ut iura Uarans familiς , quς diu in possessione eius oppidi fuerat , diligenter noscerentur , ne iniuriet aliquid i pia in ea re acciperet. Ηςc sententia , presenti animo di ista, illa ipsa die per urbem sparsa, disseminataque est; quare Hercules Varanus , qui Romς tunc . Oper. Lat. O erat,

125쪽

erat , statim domum ad Contarenum Venit , gratiasque

illi maximas egit , causamque ei suam totam Commenis 'davit: cui quidem ille, eadem animi simplicitate , quod tamen quidam ab agresti , inhumanoque ingenio profectum potius dicerent , respondit : Non necesse erat te

mihi isto nomine gratias agere; quod enim feci tunc, ut sequitati, ossicioque meo satisfacerem , feci, nec quicquam amplius cogitationis suscipiam de ista re , praeter id , quod mihi fides mea prsscripserit, nisi aliquid a Ponti- .sce ipso , quod eo faciat , cuis mes mandatum fuerit ιBlandus aliquis, illa occasione usus , liuduisset gratis illi , sine ullo suo labore paris , novam gratiam addere; animumque honesti viri inani spe, fallisque pollicitationibus , lactasset . Quare mihi venit in mentem arbitrari non paucis in rebus simile fuisse Contarent lagenium naturς, moribusque Dionis Syracusant; ut enim reliqua , in quibus ipsis inter se magnopere convenit , taceam , non deprant etiam in regia illa Dionysii filii ut ab eruditissimis viris memoriae proditum est a qui castissimi illius. & integerrimi viri maximas virtutes , & sane eas-

denΓhas , propinquis vitiorum vocabulis deformarent,ac.gravitatem superbiam et Ie dieerent , libertatemque loquendi contumaciam vocarent qui Dion, cuin induci non posset , ut una cum aliis peccaret , qui se omni fenere vitiorum contaminarent , eorum peccata vide- .atur dissimilitudine vitae coarguere . Fertur tamen ille durior fuisscte natura , tristiorque ; unde temperare indolem illam summo studio 'ipsum debere a doctiissimo viro, studiosissimoque gloriae ipsius elegantissima voce dictum est : hortatus enim est Plato ut Gratiis hostias immolaret, sua litque ut aliquid etiam daret moribus su

rum temporum , institutisque reliquorum mortalium ; non quia id omnino verum esset; sed quia ad congressus hominum irequentandos , benevolentiamque eorundem re tinendam , obsequium saepe necessarium foret . Atque

haec privati ossicii sunt , illa publici ; quod malas consuetudines tollendas curavit , illas veteres renovandas IO i quod

126쪽

casPARIS CONTARE NI. Io

quod multarum legum praeclarissimarum auctor, suasorisque fuit ; quoΛ in dicenda sententia numquam invidiam

xesormidavit, multaque contra collegarum suorum comis

modum saepe suscepit, atque perfecit. Vitiosa quadam. consuetudine duabus , saepe etiam pluribus civitatibus , unus & idem dabatur custos, qui Graeco. verbo Episcopi appellantur: neque in iis: ipsi s aetatis progressius expectabatur i qui annalibus Pontificum Maximorum legibus . constitutus est; adolescentuli , saepe pueri , maximis ad-mmistrationibus praeficiebantur . Has atque huiusmodi

alias pravas, corruptasque consuetudines sua Coi tarenus sententia delebat: moresque sacerdotum hominum , nimium nonnumquam deformatos emendabat, magnaque sua ipso offensione communem Reipublicae levabat invidiam . Non eadem condicione est collegium Cardin Ilum, ceterarumque civitatum senatus, aut consilium; nam illae ex ea , quam habent , civium copia in suos 1 en

tus , qui aptim mi visi sint, legunti; in collegium Cardinalium e toto orbe terrarum , qui aut doctrina , aut nobilitate , aut prudentia , aut probitate , religione , pietate excellunt, si Pontifici Maximo visum sit , eos cooptare licet ; eoque factum est , ut summa is ordo amplitudine , summa auctoritate , summo splendoreia , omni ille quidem tempore fuerit; quippe e Christianorum flore decerptus , atque collectus. Veruntamen iis , de quibus institutus mihi sermo est , temporibus praeci inpuum quoddam in eo lumen enituit : propterea quod Paulus Pont. Max. magni , atque acris iudicii vir, exi mi a , singularique virtute homines nactus , ad eam illos dignitatem ultro ipse evocaverat; ut ei Collegio, quod

per se antea esset clarissimum , ea re lucis tamen per . multum attulisse videretur. Ex hac virorum clarissim rum copia , cum mittendus ad Caesarem Legatus es et . Contarenus potissimum 'ad id munus delectus est : causa mittendi ea fuit. Vehementer erat Caesar anxius, sollici

tusque , quod Germani , qui plurimum armis possunt , aeque praesio illi in bellis erant, neque eum pecunia O a iuva

127쪽

iuvabant; propterea quod maximis inter se seditionibu de religione contendebant , atque intestinis dissensionibus distenti , nullo illi usui esse poterant . Abiecti quidem , perditique, ac desperati homines, xxxx. fere abhinc annis , iampridem receptas, ratasque disciplinae Christians sententias id controversitam revocaverunt, multitudinique persuaserunt imperitae, uti a Romano Pont. quod

caput Christiante Reipublicae, atque Ecclesiae est, desciis scerent, seseque in libertatem vindicarent: quod malum tarde initio serpens , ab iis neglectum , a quibus opprimi id , & poterat,& debebat, paulatim infims plebis.. vulgique mulierum , animis , legum vinculis laxandis ,& dii luendis , pollicendaque cupiditatum multarum licentia in fraudem inductis , paucis 4nnis odinione maings adcrevit : idemque nefarius furor , postquam popu- re exilii mari coeptum est pietatem evertere , muli quoque principes invasit. Alios metus impellebat , v ritos ne a suis desererentur , si ab illis dissentire pessi rent ; partim rerum novarum studio , partim levitate ,

& stultitia , quod Deo immortali, legibusque spernendis, fortitudinis opinionem facere sese de se nonnulli a

bitrarentur partim etiam avaritia , quod sacerdotur maximas , amplissimasque possessiones publicatas , inter se partiebantur e multi tamen , quibus esset Deus pro sua ipsorum pietate propicius , veram , integramque me tatem constantissime complexi , nullis permulceri illeiscebris , nullis illici praemiis , nullo timore depelli s

se passi sunt ; eaque a maioribus , quae acceperunt , instituta ad hoc usque tempus fortissimo animo retinue

runt . Sed tanta inter utrosque extitit non modo con

tentio , ac disceptatio , sed iam concertatio , atque pu- a , tantumque exarsit odium , ut maxime bellicori istinae , florentissimae , atque adeo , ante hunc furorem , religiosiissimae , optimeque de Republica meritae nationis , vireS , opes , & copiae absumptae , in sese ipsa conficienda, atque delenda, sint. Quibus rebus pe motus Caesar animo , & cogitatione in ea cura defige-- batur,

128쪽

harur , si per compositionem minui id malum , sedariaque discordis possent : qua de re cum omni contenti ne cum Germani Civitaetibus ageret; primo Christianorum omnium Concilium in iis maxime locis indici postulaverunt , quo adire tuto ipsi possent ; is erat locq s nusquam gentium : quippe eum ab omnibus defecissent, nec ullis sese gentibus committere auderent, Praeterquam in eorum ipsorum finibus ; ad id Concilium venturos , eiusque decretis, iudiciisque Haturos sese pollicentur: ideo ab illis consilio fiebat , quod Pontificem Max. numquam eo descensurum sibi persuaserant: verum ubi probari a Paulo III. condicionem , ac ne de loco quidem, cuius iniquitate deterritum iri eum maxime sperabant', recusari senserunt; petulatim ' regredi, neque in eo, quod ultro ipsἴ postulaverant , manere ; dirimi controversias per colloquium posse; id brevius, expeditius, certi inque esse , dicere longum esse expectare , dum ex ultimis

terris conveniretur. Omnia sibi C sar experienda extiti' mabat , si ulla ratione mederi ei tanto malo posset . Itaque deliguntut homines docti ex utroque numero un- deni ; ad colloquium venitur ; magna contentione, ma-fna pertinacia ab iis , qui se ipli Protestantes appetiant , disputatur , atque in omni genere calumniae delia

tescitur eos ii, qui ratas veteres lententias esse volunt, Catholicique appellantur, acriter refellunt, constantissimeque in sententia perseverant . Ad extremum , Cum concertationum exitus nullus reperiretur, nec quicquam

inter eos conveniret prorsus disiunctis , discordibusque opinionibus , insecta re a colloquio discedunt : quod , quoniam se absente factum erat, Caesar sperans Germa nos suum aspectum , atque auctoritatem reveritos , aliquid de pertinacia, atque calumniis remissuros, iterum . deligi homines iubet, qui colloquendi causa Ratisbonam conveniant; atque eo ipse proficiscitur , ut maiore auctoritate de concordia ageretur , simulque magnopere a - Paulo III. per litteras petit, Legatum ut ad se mitteret,

qui ad rem tantam, & tam gravem maxime essec idone-

129쪽

s. Paulus e tanta praeclarissimorqm hominum facultate,& copia Contarenum sine ulla dubitatione delegit, atque hominem in Germaniam mittit; quod is & magnum

iam antea eius gentis propter eas Causas , qu comme-

. moratae a nobis lunt, haberet usum, & C sari esset gratissimus; idemque innocentiae, doctrinae, prudentiae, facilitatis , animique moderationis , magna apud Germa nos opinione excelleret ; quique id quod Caesar ma-enopere postula verat , .maximeque ad rem pertinere ar-itrabatur ) in disputando minime esset ambitiosus , mi ni meque pertinax . Eo cum venisset mirabiliter acceptus a Germani est ,& magno in honore apud Caesarem fuit. Nam cum omnes Germaniae Principes , tum Rex R

manorum ipse , ossicii , honori de hominis causa , d

mum ad eum venit ;& in sacris , cerimoniisque' solemnibus', datus ei locus est secundum Caesarem primus : nihilque earum rerum, quae ad homines m nos honestanis dos adhiberi consueverunt, in eo prς termistum est quς. tametsi ordini scilicet debebantur & dignitati, tamen . Cum alacrius aliquanto , tum etiam cumulatiuS, quam antea solita sint, personae dicuntur esse persoluta. A cedebat quod Caesar iucundissima eius conluetudine , &sermonibus delectatus , saepe hominem ad se extra ordi mem vocabat: cum que de .gravioribus negotiis, deque Republica collocuti inter se ostent, multa ad eum Caesar de suis privatim rebus referebat : multa de Geometria,

multa de Geographia quq rebat ; quibus ille scientiis , quod eae ad rem militarem qui; illi spectanda erat maxime ) pertinent , χperam multam illis temporibus da-' bat: illa autem cum in promptu Contarenus haberet, quod puerili disciplina erat in iis artibus studioli versa- . tus, omnia scilicet certa, dilucidaque respondebat. Qus cum de Contarent apud Caesarem iamliaritate, ac gratia, apud omnem autem Germaniam auctoritate , & fama, Romam essent allata ; ventum est in spem sore , ut res convenirent, mitigatisque Contarent lenitate , & pruindentia. Germanorum animis, teterrimae discordiae tolle-

130쪽

GAs PARIS CONTARE NI. Ira

rentur ; quae res quoniam maiorem in modum illi gloriae futura erat , homini vehementer invideri coeptum est . Nec deerant etiam Romae , qui dicerent , nulla alia de causa ipsum Germanis gratum, acceptumque es

se , nisi quia adversariis indu lximet ; ac decreta , quae pugnacissime defendere debebat, iisdem prodidit t. vero graves, acerbsque voces ab iis . qui quo animo laudem , gloriamque Contarent non ferebant, emanabant: nec tantum illic, ubi plurimum ipti oberi poterant, improbe mittebantur , verum etiam per omnem Italiam fusae, ac disseminatae, magnopere illius exitii mationem, ac dignitatem laedebant: quas tamen ille, magno animo praeditus, reique ipsius naturae non ignarus, primo conis templit ; ad eum namque malevoli ni sermones invido rum in Germaniam usque delati sunt; simulque sperabat exitum earum rerum innocentiam suam, fidemque pate facturum : cui sane ipse toto animo incumbebat . Conintigit tamen tunc, quod saepe in magnis , arduisque rebus ulu veniti, ut negotium illud, Christianae Rei p. magnopere utile, atque adeo salutare , in medio curtu fractum, ac dissipatum lit : id autem magna ex parte factum est

malitia, fraudeque illorum , qui Caesaris potentiam , qu et

multum compolitis rebus . Germaniaque Pacata, Crevisset,

suspectam habebant , tuisque rebus periculosam existimabant; hi namque non modo veterum discordiarur fibras , ut oportebat , Communis utilitatis causa nor evellebant, verum etiam novarum simultarum semina ocis Cultei iaciebant in aures eorum , quibus commissa res . erat, insusurrantes , ac falsos quosdam metus eo inferen .les. Ut autem astuta hqc consilia rem remorabantur, &

ne ad exitum adduin retur impediebant, ita subito exortum est , quod animos Germanorum ad longe alias cuinras traduceret , finemque disputationi illi , ac colloquio faceret: hoc autem fuit incursus Turcarum Regis in Pan non iam cum maximis copiis , communisque hostis me tus ; nec enim effecit tunc timor ille , quod plerumque consuevit, magnopere exacerbatis animis , ut stimulum, periculum

SEARCH

MENU NAVIGATION