장음표시 사용
131쪽
periculum tantum admoveret ad odia extinguenda , &gratiam reconciliandam ; sed potius spem , quaecumque - erat , malorum illorum sedandorum eo tempore intercidit , ac sustulit . Missis igitur sermonibus illis , quod
factum est extremo mense Quinctili.c perunt Germani arma , totosque se ad impetum illum coercendum . . finesque suos tuendos contulerunt . Caesar vero aliam rationem iniit eius periculi callido coqlilio propulsandi, quod a veteribus etiam ducibus non semel usurpatum fuit, & satis tutum semper , utileque cognitum est : statuit enim cum classe, quam maximam aedificaverat, naveratque , in Africam navigare : magno namque spatio Soli manus inde remotus , auxilium illis locis ferre nullo modo poterat,& ne maiorem etiam aliquam pla- eam in Gr cia acciperet , non sine causa metuere debeis at . Urgebant praeterea Carolum , ut hoc faceret , aia si duae preces Hispanorum , crebraque damna stimula-hant , quae cuncta illa maritima Regio cotidie accipi bat , ob frequentem irruptionem piratarum adeo ut mare paene omne clausum illic foret. Quare ut tamgr vibus malis regnum illud suum liberaret , deleretque maculam , quam tibi videbatur suscipere ob tantam liacentiam praedonum , statuit , ut dictum est , apparatum illius belli non deesse, sedemque nefariorum inminum, si posset, omni ratione evertere; quamvis inimici tim ris ipsum arguerent , quod ferocissimum hostem declinaret , ac tellurem , quam maxime tueri debebat , tam to Impendente periculo , destitueret ; in Italiam igitur celeriter venit. Custi vero muneri , quos lustinebat, non .sne magnρ animi sui molestia finem factum esse vidisset Contarenus , nec se possie amplius navare operam Reipublicae , una cum Cflare reversus est . Postea vero quam Tridentum ventum est , Imperatorem , ut se dimitteret , rogavit ; velle enim se , quum commode id
facere posset . Ecclesiam suae fidei commissam , quae non longe inde abesset, invisere : ac postquam publice non posset , ori vatim religioni , ossicioque suo servire .
132쪽
Venerunt tamen eo tempore Roma a Pontifice Maximo litteret, quae iuberent ipsum, persona Legati retenta, apud Imperatorem esse, Mediolanumque una cum eo proaficisci, in quam urbem ille, ut veteris imperii iuris, non multo ante receptam, volebat s ut moris est cum poni- .pa ingredi, indeque Lucam accedere, quo in loco Ponisti sex 1pse, Caesarque statuerant simul congredi , ac de communibus rebus studiose agere. Accidit hoc in itin
re res , quq vehementer animum optimi viri commoveret : cum enim Brixiam Ventum esset , civis eius loci . honestus sane vir , ac vetus amicus Contarent , qui ad ipsum salutatum venerat , quaesivit ex eo simpliciter, quae mens ipsum impulisset , ut capita , quq ferrentur prolata ab adversariis, adeo absurda, & a vera ratione aliena , in Germania comprobaret : cui statim respondit ille; eas esse meras nugas , rumoresque prorsus inanes , & quos omnium aures respuere deberent: se namisque , nedum anceps quod esset , & in quo scrupulus aliquis resideret, sitne auctoritate Pontificis Maximi conis cessi us adversariis fuisset , ea etiam quς rata in primis sunt , & firma aliter recepturum non fuisse : non destiistit auctor eius sermonis, sed addidit; rem aliter, atque ille putaret , se habere : neque snim incertam esse , aenullo auctore prolatam famam illam : se namque litteras vidisse ab eius ordinis homine scriptas , summo vi
ro , quem etiam nominavit, quae id commemorarent, a verum esse contenderent: non potuit tunc homo lenissitimus sibi temperare, quin stomacharetur, exclamaretque Digna vero merces h c est meorum laborum , si vera sunt, quς narras . statimque, ut innocentiam suam, exi
si mationemque tueretur, misit epistolam ad Pontificem Maximum , qua valde questus est de iniuria illa , sermoneisque improbissimo, quem Rom3 prosectum, ac per omnem Italiam ab iniquissimis dissipatum , contra dignitatem . suam comperisset: rogavitque smul, ut, si penitus eum non aspernaretur, saltem se indicta causa ne condemu ret , nec quicquam de illa re secum statueret, antequam OPer. Lat. . - P ipse
133쪽
ipse ad eum pervenisset: sperare enim se facile causam suam probaturum, ostensurumque laude se, ac pr mio, non reprehensione, aut Poena ulla, ob ea , quq in Ge mania gessisset, dignum esse. Cum Mediolanum pervenin. tum esset, qui civitas omni genere laetitis, magnificentiaque apparatus Caesarem excepit, mirifice suo quodam facto Contarenum Carolus decoravit, ac, quid sentiret de virtute, singularique probitate hominis , notum, te statumque omnibus esse voluit : lateri enim suo ipsum in omni ea pompa hqrere voluit : cumque hoc ille modestie causa recusaret , sequereturque aliquanto post , mandavit humanissimus princeps uni e famulis, ut paene invitum ipsum traheret, ac prope se collocaret, omneque id tempus , donec eo perveniret, quo paratum illi hospitium erat, consumpsit cum eo iucundissimis sermo nibus; id vero quum personae, dignitatique datum non sune causa aliquis arbitrari posset , licet tamen existima- Te , multum etiam ad hoc valuisse iudicium , quod fecerat de homine ; quod putaret , ut qui verae gloriae
non ignarus esset, eam rem non minus tibi, quam Co tareno laudi , & honori futuram. Et sane litteris mandatum est , eius nominis primum Augustum C larem , quum primum Alexandream , quam Dello e Perat , ingressus est , in magna copia honestorum , ac clarorum
Virorum , Areum , gravissimum , & eruditissimum hominem , sibi adiunxisse , fami lia riterque cum eo solo in tanta illa laetitia, fortunaeque suae magnitudine locutum esse ; quem etiam , ut magis eum cives sui suspicerent,
ac sortunatum iudicarent , manu teneret I erat enim
philosophus ille Alexandrinus . Sed aliae quoque res , dum illic mansit , indicio esse potuerunt , quantopere Contarenum diligeret ; id quod animadvertum ab aliis opulentis viris, qui in eo comitatu erant, fecit ut omnes ipsum colerent, ac de illo celebrando quasi inter se conintenderent . Caesar , qui , ut supra ostendi , mare transire statuerat, quae ad cursum illum necessaria erant, studiose pagabat: imperaratque ut Genuam classis , Pr pinquosque
134쪽
pinquosque in portus cogeretur e quare , ut id celerius fieret , statuit sibi in eam urbem accedendum , indeisque Lucam eundum , quo Ponti sex Max. se venturum significarat. Contarenus igitur breviore via se Lucania contulit, atque illic, quod maxime cupiebat. post paucos dies Pontificem Max. vidit; qui sane hilari vultu ι nulloque signo edito offensionis , ipsum accepit : nec multo post eodem Imperator venit, qui non cessavit etiam in aliis magnis rebus, quas cum Paulo III. egit, multa praedicare de prudentia , industria , probitate Legati . quibus omnibus virtutibus, in munere illo obe undo , usus fuerat in Germania ; nec non questus est , quod Romae multa falso iactata forent contra fidem ι& dignitatem ipsius, quum ille integre, sincereque per sonam eam sustinuisset , ac negotia cuncta cum fide ad ministrasset : cui statim sapientissimus senex , quique
ignarus non erat artium malarum , quibus plerique Ro mae utuntur, aut invidia commoti, aut, si alios depresserint, sperantes se in locum illorum invasuros , respondit; sibi eximie cognitam esse, ac probatam Contarent virtutem ; seque eam ob causam ipsum tunc in Germ niam misisse, tantumque oneris ei imposuisse; facturuminque etiam brevi, ut nemo dubitare possit da benevolentia sua erga illum, ac, quo denique loco eum haberet,
se omnibus declaraturum. Non contentus autem hoc Pontifex , ut omnem scrupulum eX animo Contarent evenieret, gauderetque ille secum tam prompto erga se antismo fortunatissimi hominis , ac tam praeclaro testimonio suarum virtutum , notum esse voluit ipsi eum sermonem : simulque suasit illi, ut contemneret malevolas V Ces improborum , nec putaret eas quicquam valere ad existimationem suam violandam z fontem etiam huius mali aperire volens , testimonium citavit veterum poeintarum , qui naturam invidiae versibus suis expresserunt; moremque illam habere tradiderunt, ut summa loca s Tiret non minus , quam venti editissima quaeque appei re , ac violentius verberare cOusueverunt : Gmnique de-
135쪽
mum ratione, qua potuit, Ostendit se eum valde carum habere ; cumque etiam gratias amanter egisset pro su- sceptis laboribus, fecit ei potestatem , ut tot itineribus defatigatus, Romam reficiendi sui causa breviore via accederet ; ipse namque vicinitate invitatus , Bononiam prosectus est , indeque Ariminum venit , ac Flaminia denique via Romam reversus est nondum autem duo bus mensibus transactis , memor eius quod dixerat , de augenda dignitate Contarent, Legatum ipsum Bononiae declaravit: quae publica cura, provinciaque reliquas omnes superat , quas intra suos fines . imperiumque status Reip. possidet. Ille igitur, hoc novo onere sibi imposito, ut qui non minus reuus gerendis , quam contemplandis factus erat, Martio mense sese in provinciam contulit: factumque est, ut VI. Kal. Aprilis in urbem ingreder tur , qui dies apud eos maxime celebris agitur , cons eratus Genitrici Eius, qui salutem nobis dedit. Summa igitur laetitia totius Civitatis exceptus est, conataque est illa , quam spem conceperat animo de probitat ' ,& prudentia ipsius , externis etiam rebus , honoribus que omnibus indicare : certo enim sciebat futurum sibi illum potius esse optimum parentem , quam durum ali-Juem , & avarum dominum , aut etiam fortunarum uarum expilatorem ; in quo certe illi falsi non sunt: ut primum enim res illas attigit, nullo negotio cognitum est , non minus ipsum in rebus iudicandis clementia uti,& aequitate , quam summo illo iure , quod saepe merito reprehenditur , ac , siquis vere existimet , quod alio nomine appelletur , dignum est . Totos dies ille causis audiendis, controversiisque tollendis operam dabat: nee umquam molesto sane hoc , & odioso munere , praeser tim homini in aliis curis, studiisque educato , defatigabatur : hoc autem faciebat, naturamque ille suam, eo suetudinemque flectebat, quia vers gloriae deditus erat, ac prodesse mortalibus , quacumque re poterat, stud bat: quare quodcumque munus obiret, dignum viribus,
operaque sua , in ipsum tota mente incumbebat. Erant
136쪽
hae curae, cogitationesque hoc tempore Contarent; pr curabatque ille commoda eius nobilissimae Civitatis: cum repente, inopinante illo , Roma litterae Venerunt, quae ipsum ad aliud munus traducerent, in quo sane ille diutius versatus fuerat , quodque omnes numer honesta tis in se habebat . Cum enim sedari numquam potui iasent ulla ullius opera irae inter Franciscum Gallorum Regem,& Carolum V. Imperatorem , sed cotidie magis novis iniuriis inserendis inflammarentur eorum animi, gerereturque , aut pararetur ab ipsis semper bellum tete
rimum, quod in singulos dies Rei p. Christianae gravissima
vulnera imponeret, & ad internecionem denique redi-beret maxime pias nationes , ossicii sui esse ratus est aulus Pont. Max. tanto malo , si ulla ratione posset , mederi , tantumque , & tam saevum incendium extin fuere; quare mittendos sibi esse censuit seorsum ad amisos potentissimos Reges , Legatos , prudentissimos viros , & tanto oneri sustinendo pares : praeclare enim sciebat , quanta vis esset in Ministris ad unamquamque
rem essiciendam ; hancque curam , Omnium maximam, requirere personas in primis sapientia , & auctoritate praeditas, atque ornatas, & non minus gratas acceptas
que Principibus iis, quorum animos delinire, ac flectere deberent . Elegit igitur quem ad Caesarem , in Hispaniis itunc degentem , mitteret, Gasparem Contarenum :& ad Gallorum Regem ire voluit Iacobum Sadoletum; ambos viros probos , atque omni ingenii laude florentes ; &, ut collegas in amplissimo Sacerdotio , ita mulistis honestis artibus inter se coniunctos , ac maxime b nis omnibus probatos : quae res gesta est sextili mense. Erat eo tempore Sadoletus Romae : quare significavit per litteras Ρontifex Contareno, quid de illo statuisset; mandavitque , ut , quae ad iter necessaria erant , eX- pediret : socium namque ipsius in honestissimo illo munere intra paucos dies in viam se daturum . Hoc accepto nuntio ille , qui nullum umquam utilitatis aliorum causa laborem recusarat , quamvis aetate iam consectus
137쪽
esset, & satis imbecilla valetudine, sequo tamen animo tulit sibi onus illud imponi , quod si animam etiam in ea Legatione se profusurum esse certo scisset; tanta erat pietate praeditus , & ita dicto audiens eme Summo Ponistifici cupiebat , ut ipsam prorsus repudiaturus non fuerit . Appropinguabat sane illi mors , quae tamen longe alia ratione , & ubi minime expectabatur , ipsum opinpressit: nec enim ut a me nunc diligenter narrabitur
audi laboribus , aut defatigationibus novis accelerata est. Agebat Contarenus aetatis suae annum LIX. in his cuinris , quas ostendi , toto animo occupatus : partem tamen illarum iam in id munus, quod instabat, derivans. Incumbens igitur illis , quae multae profecto , ac graves erant , molesto anni tempore , ut par esset ipsis sustianendis, aliquando reficiendi sui causa se in propinquum Urbi locum conferebat: ubi manens & aestum declinaret , quo conficiebatur domi , & aliquantulum a perinpetuis suis laboribus animum relaxaret: nam siquid maioris momenti subito evenisset , facile illuc adibatur ;ubi etiam potestatem sui omnibus faciebat. Locus autem valde animo ipsius , temporique illi accommodatus , ac quo plurimum variis de causis delectabatur , erat sacellum Divae Mariae a Monte vocatae, cuius possessio procuratioque est sodalium Divae Iustinae. Acciderat autem,
ut illis ipsis diebus , qui primi Sextilis mensis fuere ν, fratris filius , illius salutandi , & visendi causa , Bono niam veniret , qui superiore anno Patavii inter sodales
illos receptus fuerat : vocabatur vero novo nomine , ut
consuetudo est eorum , qui se sacris aliquibus initiant,
Placidus : cum autem probus adolescens esset , semin que nonnullarum virtutum in se contineret , a Contareno diligebatur . Ille igitur primo apud suos in urbe mansit in Divi Proculi dicato ipsis domicilio , ut tamen eo facilius frui posset Contarenus , ipseque itidem sitim
luam expleret videndi virum , quem maxime optabat , secum languine coniunctum , cuius etiam visendi alienigenae desiderio fiagrabant, impetravit a suis , ut se il- - lic
138쪽
lic esse paterentur, qu causa reliquis causis addita est frequentandi recessum eum , diutiulque illic commorandi . Hic collis ab Urbe abest spatio mille passitum, amoenissimus, & natura, & arte faAus ad animum multis modis pascendum, atque omni hone ita voluptate explendum: &sane, qui deiideria optimi huius viri, gaudiaque cognita haberet , quod non magno negotio omnibus contin
re potuit, qui familiariter cum eo vixisset, facile iu-icaret paucos illos dies, quos illic traduxit , iucundisia
si mos ei fuisse omnium, quos in vita umquam degustasset : vivebat enim cum sui amantissimo fratris filio, cumque aliis nonnullis comitibus illius , eorundemque sacrorum sociis , honestis sane viris,-eruditis: rem divinam crebro faciebat ; omnisque sermo illic erat de re-hus, quibus maxime capiebatur. Cum igitur, ut traditum a me est , calores essent maximi , crebro in porticulam quandam declinandorum illorum causa veniebant:& , ut illic frequentius deambulabant, ita etiam aliquando polita mensa cibum capiebant : vergit enim illa ad septemtriones ; Urbemque ipsam quasi ante pedes positam prospicit, planitiemque omnem, quae ipsam cingit: quin etiam remotiores Urbes illinc commode cernuntur, Mutina. Ferraria, aliaque nobilia oppida: quare non sine causa expetitur prospectus ille , paritque oculis i credibilem voluptatem : quamvis tunc, capto iucundit te illius, Contareno nihil tale timenti , exitum compa- raverit: aura enim illa lenis , quq flabat, frigidiusculuseque aer , cum temperamentum corporis ipsius rarius esset , paruoque momento saepe commoveretur , facile ad imas partes penetravit,sanguineque inflammato abscessiim in latere creavit, e genere eorum, quae ἀπρσ-Gr civocant, quare statim febris consecuta est , quae septimo
die ipsum consumpsit ; quamvis magna diligentia summorum medicorum curatus sit: simul ac enim primum cognovit se qgrotare , Bononiam reversus est. Ipse autem in primis naturam, vimque eius morbi mature per-
έpexit : tribus namque diebus , antequam animam crustaret ,
139쪽
flaret, omnem rem Ludovico Beccatello, uni e samiliaribus suis, quo plurimum in rebus maioris ponderis ute batur, enarravit. Dixit tritur gravitatem eius morbi non apparere , reconditasque corporis partes magis ipsum oppressisse, quam exteriores male habere : in Promptuque esse : addiditque genus id morbi periculum magnum in se continere : quod si vires corporis eae forent , ut spatio trium, quattuorve dierum resisterent, sine dubio morbum ipsum impetum suum remissurum : se tamen . magnopere vereri, ne contra ipse deficiat , naturaque penitus stangatur: intelligere enim se venae motum valis
de imbecillum esse. Cui ille, qui saluti ipsius omni st dio prospiciebat', respondit , rogans ut abduceret pa Iisper animum ab his molestis cogitationibus, ratione rue omnem sui curandi in prudentia, diligentiaque meisicorum positam esse vellet : assirmans praeterea Deum Optimum maximum, quem semper ille pie colui siet, ipsi
presidio futurum : esse autem accurate incum' endum valetudini recuperandae , ut cito mandatum sibi munus obiret , iterque ad Imperatorem faceret . Ille vero si
tim hilari vultu, ad alium longe maiorem Imperatorem sibi iter instare , dixit , idque ipsos brevi cognituros :neque tamen se hoc dicere, quia mortem valde perho Testat , parumque animo aequo ferat se e vita discedere : intelligere enim se praeclare quot, quantaque beneficia a Deo acceperit, quorum etiam pleraque commem ravit , non gloriae causa, ostentationisque, cui tunc I Cus minime erat , verum ut se gratum esse erga audi
rem illorum significaret . Inquit igitur se ortum esse ea in Civitate , quae nulli earum cederet , quae in universo terrarum Orbe existunt e familiaque , quae haud postremum locum in ea Rep. teneret : consecutumque itidem illic esse honores non parvos : & , ut domi , ita etiam foris, gradus maximos dignitatis adeptum esse :utramque vitam se cum laude aliqua coluisse : & eam , quae in contemplatione rerum versatur , & eam , quae rebus agendis incumbit: pervenisse ad et talis annum LIX. quem
140쪽
quem terminum Vitae non multi attingere potuerunt εquare secum quoque hac parte non male actum ess canereque se debere una cum sacro Hebraeorum Uald carmen , quod ad aequum , gratumque Mimum signi fiacandum pertinet, nomenque Illius laude , gloriaque cumulandum , quia non tam liberaliter se gesserit ergae inultos , neque tot bonis expleverit omnem populuirta gentemque. Unum tantum sibi molestum eme, quod ut . optabat , commodis quorundam tenuiorum hominum
non prospexerit, qui sibi , postquam ad sacrum illum
. honoris gradum ascenderit , fideliter ministrarint spe rare tamen se Deum optimum max. Pontificemqui euius dignitati toto animo inservierit, fortunas eorum sublevaturos . Nec oblitus est suo , opportunoque te
pore mandare custodi ipsius , ut privilistum , quod beneficu loco a Pontifice impetrarat , ad delicta penitus
abstergenda traditum, sibi legeret, dum mente. orati neque consisteret. Cum haec animo versaret, sane conis stanti, ac forti, atque hoc sermone semet consolaretur suos , qui praesentes aderant ii autem. erant ut quic que maxime illi acceptus, Probatusque fuerat angebat: atque ita perturbabat ut lacrimas vix tenere pcient . a quibus tamen sibi diligenter temperabant, quamvis intelis gerent ne magna quidem copia ipsarum snectante illo effusa rumi , polle ipsum commoveri , & e statu illo. animi deiici. . Eadem Uero hominis providentia in lintelligendo , praedicendoque suis vitae suae fine exitu ipso comprobata est , quae in ceteris rebus iudicandis significandisque saepe apparuerat ἔ crescente enim sempervi morbi, remediisque omnibus superatis, oppressus ille . est , animamque efflavit . . n. Sept. meridie. Quamvis autem horas circiter sex antea voce orbatus esset
non tamen sensu animi , intelligentiaque extremo illa tempore caruit, ut certis quibusdam notis, indicii Rura perspectum est confiditque clementia Conservatoris n Hri , ut Christianum virum decet ; & cum aliter no
