장음표시 사용
151쪽
dium cito adhiberet , ne magis malum serperet. Consilium ipsius quum mirifice probasset Contarenus , multa animo revolvens , ut erat summus , & accuratus medicus huius pestilentis morbi , statuit demum ita rem esse agendam . Consecit tamquam institutionem quandam brevem Christiani hominis , collegitque , quae magis mordere animum debent, probra omnia , & ita, ut ape rire ipsa oporteat cum dolore sacerdoti ; illum autem Commentariolum appellavit , qui sane non uni
illi civitati sanandae factus videretur , sed Christianis omnibus in ossicio retinendis , & ab illa contagione liberandis : eum vero gravis ille vir ad suos comportavit, divulgatumque studio quodam ,& arte effecit, ut vulgo reciperetur, cunctique se viae illi tenendae , legibusquo servandis astringerent , statim enim probatus fuit omnibus, exceptis paucis illis, qui plane perditi, ac desperati forent; posteaque & ipse formis excussis est . Quum autem , ut gesta tunc res est, temporique illi aptum fuit, nomen ,α civitatis, & Pr sed i ipsius in sacris rebus cu randis celaverim , illa postea patefacta', quum incommodi nihil amplius inde nasci possit, deberi puto pers
nam etiam a me indicari . Moronus enim Mutinensium
Episcopus is fuit, qui & ipse non multo post ob itast
Iarem prudentiam in rebus gerendis , praeclarasque alias animi dotes, auctus dignitate est a Pontifice maximo et cuius amplissimi sacerdotii insigne Bononiae manibus suis Legatus capiti ipsius imposuit. Illustravit etiam scholiis quibusdam suis Contarenus multos; obscuros locos iso epistolis Divi Pauli , quum ipsas accurate legeret , quo
sane in studio toto animo occupatus erat s Cumimors eum oppressit. Sed etiam epistolas ipse non paucas conscripsit eruditas, & optimorum praeceptorum plenas: ut libellos etiam nonnullos alios , aliquam occasionem itilorum conficiendorum nactus ; praecipue autem studiis amicorum, variisque eorum temporibus serviens, in quibus est quaestio diligenter explicata , perdissicilis sane , masnique semper morunti habita ad vitam bene, beateque
152쪽
que degendam ; qua traditur liberam eme potestatem nostram, omnique nexu causarum, ac necessitate solutam, veteres illi περι των ω - is ipsam vocabant , & qui de fato differunt, re huic contraria, necessiario de ipsa disputationem suscipiunt: eum vero librum misit ad Victoriam Columnam , feminam lectissimam , & qus ob eximium amorem erga virum mortuum , admirabilemque
ingenii laudem in condendo carmine , maximo quoque honore digna est. Sed etiam , ut sorori sus , que se in castissimum coetum mulierum Muranarum coniecerat, morem gereret, animumque ipsius suavissimo cibo aleret in ea solitudine, cui se dicaverat, interpretatus est duos Haehreorum illorum cantus Italico nostrae aetatis sermone; cum enim ille doctrina , ingenioque suo prodesse quoque alienis studeret, non visus sibi est possie suis ullo modo deesse. Quin etiam, eodem honesto desiderio incensus, ut utilitatibus fratrum suorum serviret , qui crebro mercaturis faciendis operam dantes, navigabant, conse-cit libellum de stu maris , & quam causam reciproca illa fluctuum agitatio haberet , diligenter monstravit :qui tamen liber amico ipsius commodatus , magno adhibito studio, recuperari numquam potuit. Sed ne omnia diligenter minutiora ipsius Opera , quae plurima sunt , enumerem ; in quibus tamen appareret specimen illius doctrinae, ac iudicii, finem faciam ; possum enim vere
adfirmare , quodcumque temporis vacuum a negotiis nanciscebatur , in his rebus ipsum consumere solitum , omnesque vigilias suas eum consueta temporibus amicorum , necessariorumque suorum consecrare, neque enim
ostentationis, & gloris causa huiuscemodi scriptiones suis scipiebat; in hisque se dies, atque noctes macerabat: quam in vis iustus inde honos , nec magnopere reprehendendus consequatur; sed , ut dixi, voluntati amicorum, commodisque indulgens , sive studiis suis , mem riaeque serviens, a scribendo nuinquam cetabat. -
154쪽
CONVERSAE AB EODEM, NEC TAMEN OM ESCONTINENTES : QUOD SUSPICARI LICET FACTUM ESSE, QUIA NONNULLAE IPSARUM. INTERIECTAE , INTER HAS , PERIERINT. Corraeorum Contio ad Athenienses. UI Subsidium ad eos rogatum Athenienses v niunt , a quibus nullam pro magno aliquo beneficio gratiam , nullumque ex ioedere auxilium deberi sibi intelligunt , id quod nos
in praesentia facimus; ii primum eam remis , maxime quidem vilitati illis esse doceant oportet: si minus , certe non detrimento: deinde memores sese gratoseque fore : quarum quidem rerum si nulla plane confirmata est, minime debent irasci, cum eorum nihil, quae postulaverant, impetraverunt. Miserunt igitur nos cyraei , qui ita vos auxilium rogemus , ut naec firmissimas ut sperant) ad vos adseramus : quamquam accidit, ut unum , idemque nostrum institutum cum vobis nostris cum postulatis minime congruere videri possit, tum vero no bis hoc tempore inutile sit: nam , qui antehac numquam cuiquam nostra voluntate socii fuerimus , nunc idipsum ab aliis implorare cogimur : unaque in hoc Corinthiorum bello propter idipsum deserti ab auxilio sumus , deque eo, quod antea nobis prudentiae ascribebatur , cum minime cogeremur alieno arbitrio, cum alterum auxilio
iuvaremus, ipsi periclitari in bello, id modo nobis retia
155쪽
quum est , ut inconsulti homines , imbecillique animi
iudicemur . Tametsi profligavimus nos quidem proxima navali pugna ipsi per nos Corinthios : Verumtamen .. , quoniam maioribus comparatis ex Peloponneso, reliquaque ex Grecia copiis bellum nobis inferre parant , ne que domesticis nos opibus illorum impetum ullo modo sustinere posse confidimus, summumque nostrum peric
tum agitur , si sorte sub horum imperium redigamur ,
opem cum a vobis, tum a ceteris omnibus cogimur imis
plorare est autem squum ignosci' nobis, si non malitia, sed Ppinionis errore , ea audemus , quae priori otio nostro sunt repugnantia . Quod si ea , quae volumus , a vobis impetrabimus, nempe casus hic nostr necessitatis, multis vobis nominibus decori erit: primum quod non incommoda aliis serentes , sed iniuriam accipientes ope vestra tuebimini: deinde quod maxime necessario nostro tempore amplexi nos, testatum beneficium vestrum Uarissima memoria , maximeque sempitema collocabitis :tum valemus nos classe post quidem vos plurimum . Ac spectate quam magnam vobis sors occasionem ostendat, quam hostibus vestris acerbam : etenim eae copiae , quas vobis esse adiunctas magnae pecuniae, magnaeque gratiae anteponeretis, sine periculo, si neque sumptu, non modo ultro sese vobis offerunt , sed adserunt praeterea in vulgus quidem gloriam , a nobis autem quibus subvenitis , gratiam , vobis vero ipsis potentiam : quae quidem perpaucis umquam una omnia obtigerunt , paucique ita opem ab aliis imploratum veniunt, ut non minorem illis , unde auxilium sibi postulant , vacuitatem periculo aum , atque ornamentum apportent, quam ipsi inde ablaturi sint . Bellum autem , in quo nostra extare poterit utilitas, siqui vestrum sunt, qui nullum fore arbitrentur, ii errant longe: neque sentiunt Lacedaemonios metu vestri bellum iam animo conceptum habere : Corinthios autem cum vobis esse inimicos, tum apud eos plurimum
posse : atque eo nunc Operam dare, ut antea VOS Occupent , & cum suo hoc in nos conatu implicent, ne proin
156쪽
pter commune odium contra se nobiscum conspiretis, neoque eos alterutrum frustretur, quin aut nobis damnum ι aut libi firmitudinem comparent i vestrum 'est igitur reis cipiendis in amicitiam Corcyraeiς, cupientibus quidem. eos praevenire , praeoccupareque ipsorum insidias , potiusquam contra aliquid insidiarum moliri. Quod si co tendent , non esse rectum suos a vobis colonos recipi .
illud docendi sunt; colonias , quamdiu illis henigne fiea vetere civitate , tamdiu illam colere solere ; ubi autem iniuria inferatur , alienari ab ea ; non enim ut servitutem perpetiantur deductae sunt, sed ut iuris aequabilitatem cum iis, qui domi remanent, retineant. Iniuriam autem hos facere , id vero manifestum est ἰ cum enim in iudicium de Epidamno vocarentur, armis maluerunt,
quam iure experiri ; sitque adeo vobis pro disciplina id, quod in nos propinquos, cognatosque suos patrarunt, ne vos in fraudem deduci patiamini , neve , quod vos Togarim , temere iaciatis quem enim gratum. hostibus fecisse maxime raro paenituerit , ix quam diutissime tuis
tus erit. . Nec vero nobis recipiendis frangitis faedus, quod eum Lacedaemoniis ictum est; cavetur enim quae Gretcis Civitates faederi adscriptae non essent , eas utri Commo
dum sit licere sibi socias adiungere: estque omnino illud haudquaquam ferendum , si his quidem licet naves ex isderatis complere , praetereaque reliqua ex Graecia . , nihiloque secius ex his, qui sub vestro imperio sunt; voin . his autem cum hoc ipso auxilio, tum reliqua omni ope interdicent : ponentque in iniuria , si , quae vos toga
mus auferemus a vobis . At vero nos longe sane
plura habe mus , in quibus vos , nisi exorari vos sine- . tis, accusemus: nam nos quidem , quibus periculum intenditur, neque vobis sumus inimici, repellitis.: hos vero , qui & hostes sunt vobis , & nos oppugnatum
veniunt , tantum abest ut prohibeatis , ut etiam e finibus vestris conductas copias habere eos patiamini : M'quod minime aequum est fieri a vobis : sed aut interdicere debetis iis , qui vestrae ditionis mercede apud aliis . Oper. Lat. . S quos
157쪽
quos militant, ne apud hos mereant, aut nOS quoque omnino quidem , ut uidebitur , iuvare maxime vero ut aperte in adicitiam receptos , tueamini. Ostendi igi-.tur, quod initio proposueram , multis de causis hanc Tem vobis utilitati esse , praecipueque quod eosdem habeamus inimicos, quod manifestissimum est argumentum: eosque haudquaquam infirmos sed qui nocere iis, qui a se defecerint, valeant. Navali vero,& non terrestria xilio oblato, non idem habet incommodi ipsum repudia re. Itaque prohibendi vobis omnes sunt, si quidem possitis, classes habere r. sin minus , firmissimi quique amici vobis adiungendi. Si quis vero ex usu vestro ea', quq a nobis dicuntur, esse existimat, metuit. autem, ne, si hqchecuti eritis , faedus rumpatur , is tenere debet , suum αhunc metum , adiunctis viribus . . pavori hostibus fore vquod autem illis animum auget, qui nos sententia sua non recipiunt, minime firmum cum sit, apud validos hostes s
re a metu vacuum. Nec vero existimate de Corcyra m
gis nunc consuli, quam de ipsis Asteris: quibus quidem haud recte sane prospiciunt, qui pr sentia modo intue res, ad id bellum, quod impendet, quodque adeo prope iam iamque adest, civitatem sibi adiungere dubitant, quqeonciliata, alienatave magnas in utramque partem habi tura sit opportunitates: est enim posita in eo cursu, qui ςst ex Italia , atque ex Sicilia, ut cum inde ad Peloponneissos ire classem , tum illinc eo transmittere , facile pro hibere possit, tum summa eadem ad alia Omnia est oppo tunitate . Atque, ut perbrevi comprehendam, vosque cum universos, tum vero singulos doceam, minime vobis sommittendum esse , ut nos destituatis . Tres ompino Graecis sunt classes non contemnend3: ea quq apud vos est, nostraque , atque haec Corinthiorum , quarum si unam deinseritis , necesse est duas in unum coire : atque ita , ubi nos prius Corinthii oppresserint, cum Corcyraeis simul, Peloponnesiisque classe decertabitis : quod si nos recein peritis , nostras naves , quibuscum bellum adversus eos geratis , ad vestras adiungetis.. , CORIN-
158쪽
. z AD ATHENIENSES.. Uoniam Corcyraei hi non modo de sese recipien dis , sed de nostra etiam iniuria , deque eo , quod oppugnari se a nobis rectum esse negent , disseruerunt, nos quoque necesse est utraque de re pauca prius memorare, quam ad reliquam orati nem accedamus : sic enim , & de nostris postulatis certius , quod constituatis , habebitis ; &, quod hi vos r gant, non sine causa respuetis . Aiunt igitur sua factum esse temperantia , quod neminem antehac sibi socium adiunxerint; illi vero non virtute , sed malitia id instituerunt , quod facinorum suorum nec socios , nec vero testes habere, nec adeo , eos cum invitarent, erubesce re volebant. Tum civitas ipsa opportuno loco posita , eum proficisci ipsi navibus minimum cogantur, & alios necessitate ad se appulsos quam plurimos excipiant , eos iniuriarum disceptatores constituit, quas ipsi aliis ins runt graviores Omnino , quam ut ullius Dederis pactio pati possit; atque in hac pulchra a *deribus solutione, in qua se iactant, non illud spectatum est, ne in alienae societatem iniuriae traherentur , sed illud, ipsi ut per se iniuriam facerent; atque , ubi plus viribus valerent, vim inferrent; ubi clam essent , fraudarent; ubi quid adripuissent , nulla esset verecundia . Etenim viri bonisi essent , quemadmodum dicunt, quominus sortes fulsissent . eo illustrius suam virtutem , cum aequo Parique iure viverent , ostendere potuissent. Sed nec in alium luemquam , nec in nos tales extiterunt: cumque nostrint eoloni , semper a nobis dissiderunt ; nunc bellum etiam faciunt . Dicunt autem non se ad iniuriam patiemdam deductos esse: verum nos: quoque negamus propterea a nobis eos in coloniam mitas esse, ut contumelia ab illis adficeremur, sed ut principatum teneremus, & quo. ad decet, ab illis coleremur. Reliquae itaque colonig m gnopere nos Oblarvant, diligimurque a colonis pluris
159쪽
mum : perspicuum est , si maiori ipsorum parti placemus , his solis recte nos, meritoque displicere non posse : nec , contra quam decet , bello persecuturos ipsos fuisse , nisi insigni aliqua accepta contumelia : & t men siquid aliquando a nobis peccatum esset, dolori nostro concedi id ab illis aequum erat : nos autem horum moderationi vim afferre turpe putare. Verum contumelia , & divitiarum affluentia elati , cum alia multa in nos deliquerunt, tum Epidamnum oppidum nostruma , quoad intestinis malis vexatum est , non vendicarunt δubi vero nos substidio venimus , vi captum occuparunt . At petiisse dicunt, uti hac de causa tute antea inter nos biceptaretur : qua quidem in re animadvertendum est , non qui iustitiam praetexat, quique, ubi in tuto sit, tum demum in ius eat; eum aliquid dicere : sed qui , priuisquam in certamen venerit, tactis pariter, atque orati ne squitatem retinuerit. Nam hi quidem non ante oppiadum a se oppugnatum , sed ubi eam rem minime a n bis negligi intellexerunt , iustitiae tandem splendorem . obiecerunt: atque huc veniunt, nec satis habent , quae ipsi ea in re peccarunt , nisi vos quoque non belli , sed maleficii socios habere postulent , atque a nobis dissentientes secum consentire iubeant : illi vero tum adire vos debuerunt , cum procul aberant a periculo , neque id tempus expectare , cum & nos iniuriam accepimus & ipsi in discrimen venerunt, cumque Vos, sui minime illorum potentis participes fuistis , nunc illis.auxilium impertiamini , quique ab illorum facinoribus multum abfueritis , aeque atque ipsi a nobis accusemini: sed comis municata pridem potentia, quq deinde consecuta essent, La quoque communia habere , nec ram inique invidiam modo suorum vobiscum facinorum partiri ..Docuimus igitur , cur , & nos iustitia confisi huc venimus , & ii violenti , iniustique sint : nunc P cur eos a vobis recipi ius ella uegemus , attendite . Quamquam enim isdere cavetur , quae Civitates adscriptae non sint , iis licere cum alterutro sese coniungere : tamen haud iis ea CQ-
160쪽
niunctio permissa est , qui alteri iniuriam faciant , sed iis , qui, cum nemini sese subtrahant, praesidio egeant; quique iis , a quibus recepti sint , si prudentes fuerint, pro pace bellum conflaturi non sint; id quod vobis, nisi audire nos voletis , usu venire necesse est : non enim his tantum adiutores, sed etiam nobis, pro faederatis, hostes efficiemini; etenim si cum iis vos coniungetis, minime selectis vobis , cum iis pugnare necesse nabebimus. Est igitur aequum maxime quidem utrosque ut reiiciatis; sin minus , contra atque illi postularunt, nobiscum ut, contra eos conspiretis; cum Corinthiis enim faedus iecistis, cum Corcyraeis autem ne indutias quidem umquam ullas pepigistis. Nec vero hunc morem instituite eorum, qui ab aliis defecerunt, recipiendorum; quando ne nos quidem, cum a vobis Samii defecissent, deque illis tue
dis reliquorum Peloponnesiorum in contrarias partes se tentiae distraherentur , contra vos suffragium tulimus , aperteque restitimus , cum contenderemus quemque ad
se pertinentes socios punire ius esse . Quod si , qui alia
qua in re deliquerunt , eos ad vos receptos tuebimini , prosecto extabunt de vestris haud pauciores, qui ad opem
nostram confugiant. Quare contra vos magis eam rem,
quam Contra nos inducetis in morem . Ac iustas quidem postulandi causas , firmasque Graecorum legibus has h buimus ; quibus autem Vos admoneamus , ac rogemus , ut eam nobis gratiam , quam debetis, referatis, naec habemus quam quidem nos , qui neque hostes vobis suis mus , ut damno ; nec rursus amici , ut molesti et vobis futuri simus , nunc repetimu& . Etenim cum longarum
navium quondam egeretis , ad 2Eginetarum bellum id, quod supra Medorum res gestum est , naves a Cori thiis xx. numero accepistis; atque hoc nostro beneficio; itemque illo de Samiis , cum persecimus nOS , quominus illos Peloponnesii armis defenderent, consecuti estis, AEginetas ut superaretis , & Samios ulcisceremini ; id que ipsum eo potissimum tempore accidit, cum homines
