Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

nutu, admonitus diligenter de hoc, significavit. Ut ve- .ro se constantem in noc , maximeque pium praebuit, ita , quae moris est , consuetudinisque , non solum ma .gno, verum etiam alacri animo geri , custodirique passus est , quae sane , ut nuntia mortis , perterrefaciunt plerosque, ac valde omnes, qui non firmas radices runt in persuasionem Christianam , perturbant. Reliis quit vero ille discessu suo suos omnes moeroris, ac luctus plenissimos rut universam quoque Civitatem dolore main gno adfectam , quae sane , qyaeumque ratione potuit , funus illius honei lavit,& quam molesta ipsi optimi cuin .stodis mors fuisset , planum fecit : die autem , quae se cuta est mortem ipsius , funus ductum est . Orationem

de laudibus eiusdem , & honeste ac a euncta vita , ha-huit Romulus Amazeus , disertus , & nobilis oratori, ut tunc in ea urbe , domicilio quodam vetere omnium i sciplinarum, & humaniores litteras docebat , & negotia publica Rei p. administrabat. Corpus in Divi Proculi depotitum est y eo consilio G ut Venetias postea Comportaretur , in sepulchroque malorum ipsius clari L

simorum virorum collocaretur Paulus III. nuntio allato de obitu Contarent , aeve admodum illum tulit :declaravitque quanti hominem fecisset, omni genere liberalitatis usus erga domum illius ; nec tantum Pomtifex Maximus , qui saepe opera ipsius fideli : & uti ii

usus fuerat , verum etiam Romae ceteri probi viri mo te ipsius vehementer conflictati sunt ; nam , quantum luctum eadem in patria excitarit, non facile dici potest: omnes denique, qui aliquando doctrinam illius gustarant singularisque probitatis hominis specimen aliquod acce Perant , publicam illam cladem existimarunt. Civis auis rem , collegaque ipsius in amplissimo Sacerdotio Petrus aBembus quantum dolorem e pisset ex gravi morbo Co tarent , desperataque iam a medicis salute , notum Omnibus esse voluit: in epistola enim ad Flaminium Tom IOtium , quomodo adfectus animo esset, audito rasu ib

lo , & propinqua morte optimi , & honellissimi viri ,

142쪽

s As PAR IS CONTARE NI. ru

diligenter narravit . verbis ipsis, quum illustri loco molsita sint, alioque sermone edita, supersedebo . Possem etiam aliorum multorum doctorum , & excellantiumvirorum testimonia citare , qui quantum damnum mor te illius factum esset , scriptis sui testati sunt : in quibus etiam nonnulli, qui ab eo vehementer dissentiebant de ratione vivendi, veroque cultu Christiani h minis & acerrimi adversarii opinionum , quas ille in . Germania defendit, extiterunt, magnifice tamen de eruis ditione , continentiaque illius in illis ipsis libris, quibus sententias ipsius oppugnabant , locuti sunt ; quod fere via vestire non solet , ut a quibus de veritate homines dissentiant, non eosdem etiam conemur deformare, at que i ita auctoritate omni ipsos spoliare. Et quoniam de dolore, quem illo tempore c*pit Paulus III. mentionem laci , libet etiam eommemorare , quod ab eodem illo familiari Contarent, & omnibus ossiciis cum eo coniuncto, Ludovico meccatello, honesto in primis, & fide dignu viro , aecepi, ad id confirmandum vehementer aca commodatum , declarat enim mansisse diu in animo Ponistificis gritudinem hanc , ac levi quoque momento reatricari solitam tantam plagam ; nisi forte aliquis putet sapientissimum illum senem cotidie magis , in magna penuria talium virorum cognovisse quantum incommo dum olim acceptum suerit obitu eius viri , qui ut quietorum temporum Ornamentum ingens , ita perturbatorum praelidium firmum erat : quum enim ad se illum . evocasset ς, opera ipsius quibusdam in rebus usuriis , diistigenter ex eo quaesivit , an pr sens forte ille adfuisset, quum fato Contarenus functus est ; rogavitque ut dice

et aliquid de institutis . & vita illius cui statim , mihi assirmavit ille P se respondisse id . quod erat : mirificam fui sse Contarunt integritatem, fidemque in iis omnibus rebus gerendis, quae Π datae illi ab ipso forent, intelligeretve ipse sua sponte ue facere ast dignitatem

Romanae Rei p. conservandam :/virumque illum vera

143쪽

bi callide imponunt : unumque omnium Contarenunia Veteres, ac maxime ratas Opiniones,& animo probasse,& verbis etiam semper defendisse : quo sermone accepto , commotum Pontificem Μaximum , qui deambulabat , stetisse , manuque iterum percussisse mensam prope positam, dixisseque non sine gemitu quodam , ac suspirio, quod indicavit evullam fuisse penitus omnem ex animo ipsius suspicionem , quae quondam eo inculcata de 'illo vocibus malevolorum fuerat: Amisimus prosecto magnum virum, ac valde utilem Rei p. nostrae civem, sed, ut alia , ita hoc, magno constantique animo ferendum. Quoniam. autem non lemel dictum est in hac vita de m gna labe animi quorundam, quum ab ipso illo vitio masnopere Contarenus abhorreret , qui alienam personam Induentes unde Graeco vocabulo , sumpto ab actoribus fabularum, vulgo appellantur & eam quidem semper meliorem , vel optimam potius omnium , longo alii videri volunt, quam vere sint ; atque ita magni F in

rebus imponunt simplicibus hominibus , nihil inde mali

suspicantibus, unde plurimum ipsos expectare oportebat; non alienum esse duxi de hoc etiam disserere : etsi enim numquam desuerunt, qui fallacias, & dolos horum n

fariorum hominum aperirent, ac maxime illos esse Cavendos in vita admonerent , numquam tamen ita probi

viri eruditi , & instructi fuerunt, ut satis possent artes eorum intelligere , atque insidias etiam vitare . In primis autem in pietatem nostram Christianam , qui tota in simplieitate animi sundata est , radices egit , atque incommoda 'pe magna apud nos peperit h c fraus . Qu

maiore odio digni sunt hi pessimi mortales , qui in re ,

quq quo magis pura, integraque est, eo magis probatur, aliutis consiliis utuntur , ac dolos malos exercent . HOC

etiam aliquo modo significasse videtur doctissimus vir m to , qui hoc genus hominum notans, inquit; postremam iniustitiam este, videri velle optimum virum, quum mi

amie sis: Idemque ab AEIchylo, non solum gravi me , sed

144쪽

sed etiam docto in disciplina Pythagorea prolatum est,

quum ferret in coelum magnis laucibus Aniphiaraum , summum illum augurem , eundemque sanctissimum

virum ; inquit enim ipsum non studuisse , quod multi

faciunt , ut videretur optimus , verum ut esset : nam

quod nos, malis multis doctos , reddunt etiam aliquando dubios, & incertos, faciuntque, ut probos, honestosque viros ab improbis , & impuris distinguere nequeamus , non dici etiam potest quantopere hoc pacto obsint, cum apud Euripidem etiam sapiens antea semper habitus Theseus , eo nomine suspectam habuerit eximiam probitatem , castitatemque filii ; insimulatus enim falso Hippolytus ,- quod cubile ipsius violasset, quum se ille sapud eum purgaret , quod vita sua ab eo scelere valde remota esset, fidem ea de causa non fecit ; timuit enim Pater ne tenuis victus , cultu que , quo filius delectabatur , abstinentiaque a vescendis animantibus , simulata

foret; simulque ne disciplina Orphei , quam ille profitebatur, familiaritasque demum Dianae, in qua se valde

iactabat, ficta esset: quare in alteram partem miserabiliter peccavit . Sed eo redeamus unde digressi sumus . Idem etiam intimus consiliis Contarent , nec minus studiosus famae existimationisque huius optimi , ac pudentissimi viri , quem sibi in vita tamquam vivum quoddam exemplar probitatis proposuerat , notam , quam improbe vitae ipsius inurere praeposterus quidam amicus studuit , hoc pacto delevit . Narrat enim forte evenisse , ut illo ipsis tempore, quo graviter Contarenus aegrotabat, Bernardinus inhinus, ille novae condendae Franciscanae familiae dux, & auctor, Bononiam venerit, Romam ad causam dicendam evocatus : insimulabatur enim in iis Contionibus, quas Venetiis habuerat, nonnulla dixisse , quae veteribus Decretis Romanae Rei p. adversabantur :additque habuisse illum litteras ad se scriptas a Giberto Episcopo Veronensi . quibus a se petebat, ut diligenter ageret cum Legrio, ut hortaretur hominem ad sistendum se in iudicio : coramque ad ea , quae ipsi obiiciebantur,

145쪽

defendenda : quum cognovisset ipsum timide ad id descenadere . egereque stimulo quopiam , & auctoritate magni

δlicuius, & gravis viri: neque enim adhuc Gibertus hominis levitatem, inconstantiamque peripexerat: is autem vesperi venerat , quum iam cenassent omnes , Legatus tamen adhuc in lectulo vigilaret : qui , quum speraret morbum volt ridie leviorem fore , ut commodius eum 4

audire posset loquique cum ipso familiariter , iussit ut

praeberentur illi, quae ad curandum corpzus pertinerent: contigisse vero contra , ut ea nocte morbus ingravesceriret, quare mane Leilatum totum distentum fuisse in remediis , quς medici adhibenda iusseranti sumendis, novisque curationibus i unde factum fuerit, ut neque de hospite illo, neque de alia ulla re agi cum eo potuerit. Ber- nardinus interim, cui in primis mala sua mens , malus que animus cognitus erat 'atque umbras etiam , ut, qui sibi alicuius sceleris conscii sunt, faciunt, reformidabat, coepit vereri , ne astute .illic detineretur : putabat enim fingere morbum Legatum ; quo metu homo oppressus

nam hoc verum esse non multo post e conlilio , quoac pit perspectum est) non cessabat Ludovicum urgere ιrut rogaret Legatum potestatem tibi faceret abeundi in quo ille ipsi non obtemperabat, putans brevi fore ut melius esset Legaso : videbatur enim sibi perspexisse cupere illum magnopere cum Bernardino loqui ; qui sane usque ad id tempus magnum sibi nomen ex facultate il-Ia dicendi, & opinione sanctitatis conciliarat. Cum a tem , magis magisque semper timore crescente , insta- Iet , Ludovicus importuno sane tempore coactus est , cum situ febris in lectulo Legatus iactare lup ,m irrum pere , rogareque ut pateretur ipsum abire ; in quo sans humanissimus vir ei morem gestit; quumque ad eum Bela nardinus introductus esset, nςc ipsa verba protulit. Visi des quo in statu sim . excusatio haec apud te iusta sit s& ora , ut Deus optimus maximus mihi propicius sit; i feliciterque institutum iter perage : cui . ille tantum ,

demisso ut moris est capite , respondid, se Pr sus

146쪽

ita facturum ; illicoque abiit. Hic est sermo, quem Bononiae habuit cum sanctissimo , & modestissimo viro Bernardinus; nec verbum prςterea additum est; qui tamen postea , quum Osceptam vitae rationem deseruisset , acerrimumque mostem Pontificiae potestatis praeis huisset , ut se sapienter id fecisse ostenderet, a perdita que causa, & flagitiis multis contaminata, merito dese- cisse , habereque se multos socios eius consilii , probare

vellet, non veritus est criminari amicum , memoriaeque, ac litteris prodere ; questum secum esse eo tempore Conta renum de moribus, institutisque Romanorum Antistitum ; & insectatione 'va, atque iniusta bonorum, huiuscemodique alia multa scribere prorsus inania , & quae non solum a veritate abhorrerent, sed etiam vitae eius, cui adficta erant, nullo modo convenirent. Quae cuncta

Ludovicus ut est vir optimus, & omnis ossicii , quod in amicitia coli debeat, observantissimus) alseverabat, refellendi eius mendacii causa , & purgandς innocentiae

viri illius mortui , quem vivum magnopere dilexerat , nec tantum hoc se ita habere testimonio suo confirmabat , sed alios etiam testes huius rei producebat, qui praesentes illic adsuerant in quibus etiam nominabat Iulium Conta renum , fratris Legati filium ; qui post eius mortem , & ob naturae probitatem , & ob commendatio nem patrui, ereatus est Pont. Civitatis , cui praefecturae regendae pr positus antea fuerat. Cum hoc tanti m menti sit ad integritatem Contarent ostendendam , ab-- stergendamque maculam illi falso aspersam , volui totam rem , ut factam eam accepi, ae pς ne iisdem verbis , qui- bus mihi exposita est , commemorare. Rebus auten gestis ab eo dum vixit enarratis , nunc qui monimenta

ingenii reliquerit, fructusque otii ipsius indicabo , prius tamen , quod adhuc valet aliquid ad confirmandam doctrinam hominis , testimonium de ea re gravissimi , &eruditissimi viri ei tabo: quod additum superioribus testi-- moniis, quae prodidi de eximio ingenio ipsius , praestanti- que cognitione Omnium disciplinarum , vera esse decla-

147쪽

r18 VITA

rabit , simulque non sinet quempiam dubitare , quomodo ille , in vita plerumque occupata , tot tamque prae

clara opera essicere potuerit , quae multum etiam posteris prosint, perpetuoque testentur, qualis ille , quantu que vir fuerit . Ludovicus igituM cui cognomen ferreioris fuerit, nobilis philosopnus, & qui multos annos in Bononiensi gymnasio summa cum laude ,& admiratione omnium , qui aliquando ipsum disputantem audierunt ,

matrem eam omnium optimarum artium coluit, mortuo

Contareno , quum sermo ipsi esset institutus cum honestis quibusdam viris de damno, quod eo tempore faelum esset interitu illius , plurimisque animi dotibus , ac maximis virtutibus , una cum eo extinctisi, inquit doloris plenus : nam virum eum valde dilexerat, in familiaritatemque se eius insinuarat illo tempoxe, quo Legati nomine Urbem eam rexit. Ego , quod mihi videor meo

iure facere posse: nec enim malum me omnino esse existimatorem harum rerum arbitror ; adfirmo hunc hominem omnibus , quos aliquando cognovi in philosophiae studiis merito laudatos , qui sane non pauci suere , pr stitisse , & scientia multarum rerum , & iudicii firmitate : ipsumque vere philosophi gravissimo nomine dignum suisse iudico. Certe quum ego de aliqua re, pr pria eius studii , cum eo disserebam , videbar mihi prae illo minutus quidam philosophus esse ; vel potius novus uispiam auditor, & plane rudis eius artis , quam pr

terer , quare ad ipsum saepe me conferebam , ubi l cus aliquis obscurior mihi negotium iacesseret : in qua quaestione quum paulo antea ipse toto animo versatus essem , & aliquas etiam horas , evolutis pluribus voluminibus , praeterita die consumpsissem ; ille vero , ut existimari potest , spatio multorum annorum nullam CO-gitationem de ipsa suscepisset, ita tamen apte, & exquisite nodos illos dissolvebat, ut videretur diu multumque non multo antea de ea cogitasse : quare inquit) saepe ego paene stupidus evasi ; miliaque potius cum caelesti aliqua natura, quam cum mortali homine visus sum I

148쪽

qui : idque nunc , quia res ita se habet , verumque id prorsus est , praedico , nulla alia causa impulsus : quis

enim non videt assentationi nunc locum non esse , quae praeterea a persona , quam sustineo longe semper abes-le debet Η c asseveranter tunc ab illo prolata quum essent , auxerunt magnopere opinionem , quam , qui aderant , de praestanti Contarent ingenio antea in animis habebant. Sed etiam scripta , quanta suerit eruditio ipsius , aperiunt : quae sane , ut Ordine a me tradantur , h c sunt. Edidit iuvenis adhuc xxx. enim teriatium aetatis annum tunc agebat librum contra iudicium Petri Mantuani doctoris fui ; nec tamen ea de causa minus pius , Suamvis contra pietatem facere videretur, fuit: ille enim in omni sermone suo adfirmare solitus erat, ex Opinione, sententiaque Aristotelis existimari de-

here animos nostros esse mortales : quum contra ipse ,

sedulo adversus eum disputans , citatis multis locis , &tamquam tabulis obsignatis , ostenderit longe aliter principem Peripateticorum de ea re sensisse , viderique potius immortalitate donatos ipsos Aristotelem esse voluisse ; cuius opinionis antea Plato , unde didicerat , sine ulla dubitatione fuerat. Argumenta autem illa firma adprobandum , & gravia suisse , Opusque totum valde elaboratum , peripicitur , quia acutissimus ille physicus in libro , quo defendit opinionem illam suam , acriter

oppugnatam ab eo , quem instruxerat , tradit eum librum , & doctissimum omnium , & uberrimum esse I , qui omni tempore materiam illam persecuti.sunt; additisque videri prorsus eum divina opera , & manu fabricatum fuisse . Scripsit etiam de Elementis libros quinque in quibus viam omnem , rationemque Aristotelis diligenter expressit : misit autem illos ad Mattheum Dandalum sororis suae virum , cuius hic supra mentio

cum magnis , verisque ipsius laudibus facta est. Addidit his in altiore philosophiae parte libros quattuor , quos dicavit Paulo Iustiniano nobilissimo , & clarissimo suo civi: qui odio rerum humanarum , quum pertisum esset

149쪽

varietatis ipsarum ; ut facilius divinas contemplaretur Deoque ipsi toto animo serviret, in Etruscos montes, coetumque Camaldulensium se contulerat. Hi libri et , qui attente leserit , nullo negotio patefacient, quq fuerit vis animi ipsius , & quanta prudentia in rebus gravi ribns tractandis . Sed idem etiam ut melius adhuc intelligatur factum illum natura , & studio fuisse ad personam eam sustinendam , quam ipsi multo postea sapientissimus Pontifex , multumque semper omni in re pr videns, imposuit) iuvenis adhuc, vitamque colens liberam , ac nullis sacris astrictam , occalionem hanc eius rei nactus, quod familiaris ipsius Pontifex Bergomas destinatus fuerat, ipsum instituere cupiens , duos librosicripsit de officio eorum sacerdotum ; finxitque ita a ,

atque informavit talem virum , quales si forent , quibus tantum hodie commissum est , non laboraremus . Quis enim non fateatur pias in primis, castasque fuisse cogitationes ipsius, totaque mente , ac studio solitum ense in illis volutari optimum virum , postquam alium instruere, & ornare in ea vita ausus est, quam ipse adhuc non attigerad, nec umquam cogitarat, praecepta illa sibi utilia aliquando futura Praeterea , quum Orta quaestio esset in Senatu de Pontificis Max. potestate, divinitus ne illa stabilita foret, an humanis consiliis regeretur ; quumque multum de ea re illic in utramque partem disputatum esset , domum reversus , ut quid ipse . de eo sentiret, ostenderet, omnique errore cives suos liberaret, spatio unius noctis libellum confecit, qui nunc excussis in manibus versatur. Sed , ut iisdem etiam in suo, proprioque ipsorum munere prodesset , effigiemque eius Reipublicae , in qua natus erat, eXprimeret , quin

que libros consecit de Magistratibus , Reque publica Venetorum , qui itidem divulgati sunt . Postquam vero in amplissimorum Antistitum Collegium cooptatus est, perlectis diligenter synodis omnibus , quae variis temporibus ob emendandum statum Christians Rei p. coacts sunt, in breve quoddam corpus gravissimas quasque ipsarum

collegit:

150쪽

eollegit , servato temporum ordine , materiaque omni, quam persecutae sunt, demonstrata . Utile vero mirifice potuit esse volumen illud et synodo , de qua tunc sum mis contentionibus agebatur quamque Paulus III. adversariis , reconciliandorum animorum gratia , proponebat : multumque opis ad terre illis omnibus, qui in eo certamine versari deberent: misit autem opus hoc mulistarum vigiliarum ad Eum, cuius maxime intererat, quid de ea re feret ι & qui eo tempore tota mente in illam curam incumbebat. Absoluto autem illo. par huic opus,& quod eundem finem haberet , aggressus est : scripsit enim quattuor libros de ritibus, cerimoniisque nostrς re Iigionis , persuasionisque Christianae , quae Sacramenta appellant : quibus libris complexus est materiam illam omnem, &, quae radix , visque ipsarum fuisset , declaravit: quidque demum pie credi, &custodiri de illis de-

heret, veris rationibus , argumentisque satis firmis comis probavit : nam ipsum , argumento hoc sumpto , si quod pollicitus erat , praestare voluisset i debui me cim nem quaestionem , de qua nunc, toti tantaeque lites , &concertationes inter dissidentes partes Rei p. existunt , explicare planum, & exploratum est i quare sic quoque praeclare instruxit & armavit illos . qui pro veritate comminus congressuri erant cum hominibus magno e rore inflatis, & causam eam malam obstin e detendensetibus. Ut autem libellum aliqm . gdmodum utilem pravis opinionibus ex animis hominum evullendis , contaceret , occasionem hanc ha it . Factum est ι quum ille Bononiam Legati nomine obtineret, ut sir prudenS,salutisque gregis illius, qui fidei ipsius, potestatique com missus foret, ut pastorem bonum decet, valde studiosus,

ad eum veniret , medicinam tab eo petens , rationemque accipere cupiens, qua salvum ipsum, incolumemque redderet , quum graviter aegrotare non parvam partem ipsius cognosset: quam tamen totam rem ille ita tracta,ri volebat, quum honestam , nobilemque civitatem regeret , ut ne ignominia illa notarettar , & tamen reme.

R a diu m

SEARCH

MENU NAVIGATION