Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

eum & eos, qui pr sto sint , tametsi antea hostes erant,

tamen amicos putant ; quique obstent , etiam ii forte amici sunt , pro hostibus habent ; quin proprias etianis res propter pr sentis contentionis studium faeere deteriores solent. Haec vos animo repetere , haec iuniores de maioribus natu discere debetis, atque ita statuere, paribus nos beneficiis remunerari vos quum esse; nec vero se existimare; rectum quidem hoc esse , sed utile fore bellum: ubi enim minimum turpitudinis, ibi utilitatis est plurimum. Tum autem bellum quidem , quod cum futurum Corcyr i dicerent, eius vos metu territantes ini riam facere iubebant, incertum est ; nec eo decet suspensos vos certas iam , pr sentesque cum Corinthiis inimicitias suscipere; potiusque velirae erit moderationis , siquid antea suspicionis propter Megarenses susceperatis, id nunc oblitterare; posterius enim beneficium, tametsi levius est , tempore quidem illatum , vel ad graviores delendas iniurias satis virium habet . Nec vero, quod maritimas pollicentur copias . movere id vos debet; firmi re enim potentia muniti sunt , qui ab aequalium iniuriis sibi temperant, quam qui quod adest tantum , quodque praesens est cogitantes , cum periculo augentur, & Crescunt . Et quoniam in idipsum incidimus , in quo illuci apud Lacedaemonios usu Tatum est a vobis, suum quemque socium punire ius este , nunc idem a vobis responium expetimus : qui noltro cum suffragio beneficium consecuti fueritis , vestra sententia detrimentum inferre

nobis non debetis . Par igitur pari referte , atque illud cogitate, hoc vobis tempus datum esse, in quo, & qui adsint , amici in primis iudicentur ; & qui obsint , hostes; ac Corcyraeos hosce neque in societatem repugna tibus nobis recipite , nec iniuriam facientes adiuvate.

Atque haec si ita feceritis , cum officio fungemini , tum optime vobis

ipsis

consuletis.

162쪽

CORINTHIORUM CONTIO

AD LACEDAEMONIOS.

od vos fidentiores reddit , Lacaedemonii, de

vestris publicis, privatisque institutis, facit, ut minorem fidem habeatis aliis, siquid dixerimus: atque ex hoc modestiam vos quidem conse vatis , sed iidem in maiore externarum rerum igno ratione versamini . Nam cum saepenumero , quae n his ab Atheniensibus damna impenderent, pr diceremusῶ non ut unumquodque dictum est a nobis , sic vos per cepistis , sed ita arbitrati estis , suarum quemque potius privatim inimicitiarum causa ad dicendum accedere: e que non antea quam illa evenirent, sed cum geruntur iam , hosce convocatis socios , in quorum conventu ut loquamur, magnopere scilicet ad nos pertinet: quoniam& ab Atheniensibus contumelia adsecti, & a vobis neglecti , plurima de quibus queramur , habemus . Ac siquidem illi occulte iniuriam Graecis inserrent, planum id nobis esset faciendum, utpote cum eius rei vos essetis ignari ; nunc autem quid opus est longa iis oratione ν , quorum alios in servitutem adductos, aliis insidias, in

quibus nostri in primis socii, factas videtis 3 Quae illi ad bellum, si quod forte gerendum fuerit, iamdudum prae

parata habent. Quorsum enim pertinuit, Corcyram re pugnantibus vobis, occupare Aut Potid am obsidere pQuorum alterum est oppidum maximo ad res Thraciae usui, alterum permagnum scilicet navium numerum Periloponneso suppeditabat. Atque haec culpa evenerunt vestra , qui post Medorum res primum munire eos urbem passi sitis , deinde longos muros constituere; atque adeo

hoc quoque tempore non modo iis, quos illi in servitutem adduxerunt , sed vestris etiam sociis libertatem vos adimitis: siquidem non is , qui servitute opprimit , sed qui, prohibere cum possit, at pernatur, is verius id agit; praesertim cum sibi vindicand in libertatem Grςcis laudem iniscat. Vix igitur nunc tandem convenimus, ac ne

163쪽

r 44 O RATION Es

nunc quidem certa de re ineque enim amplius fiat nobis iniuria nec ne , sed quo maxime modo eam repellamus , quaerendum erat. Nam hi quidem deliberata re , molientes laici abiecta cunctatione incertos animi in v dunt: tenemus enim quanam Athenienses via , atque ut pede emi r in alios aggrediantur . Ac quamdiu quidem . latere te v s. proset Aestram tarditatem, arbitrati fuerint , minus confident; ubi vero animadverterint. intelis ligere quidem vos quae gerantur , sed ea negligereia , tum vero acriter incumbent ; soli enim. vos ex omnibus Graecis, Lacedemonii, cunctamini, neque vi cuiquamis, sed procrastinando resistitis ; solique nota crescentes sta tim hostium opes, sed posteaqua in duplicatae lunt, tum demum eas tollitis. At enim cauti diisti estis. In eo igitur oratio plusquam res valuit: etenim , tu Medum ex ultimis Orbis terr finibus, antea in Peloponnesum in v Hum scimus , quam vos satis ad occurendum parati es

fetis , & iidem nunc Athenienses , qui haudquaquantiaram longe quam ille , sed admodum prope abiunt , ne gligitis ; detendereque bellum quam ipsi inferre mavultis , sortunaeque , cum longe validioribus , quam vos estis, certantes vos permittere: propterea quod,& Barbaros ipsos quamplurima sesellisse tenetis , & ipsos vos Atheniensibus magis iis rebus , in quibus ab illis offensum est , quam vestro sublidici restitisse . Nam spes quidem vestra quosdam iam , qui vobis credentes , eo imis Parati erant, perdidit. Nec vero existimare vos velim. odii potius, quam obiurgationis causa haec a nobis comis

memorari obiurgatio ensm errantium est amicorum: acis satio autem iniuriam facientium inimicorum tum nos,

fi quisquam est alius, idoneos esse profitemur, qui alte

rum reprehendamus : Praesertim cum multum inter vos,

atque illos intersit: id quod minime vos sentire: nobis videmini, minimeque ratiocinati esse, quales Athenien ses sunt, quibuscum futura vobis, res est, quamque multum , atque adeo quam prorsus vobis antecellant : ilia

ti enim , & ad novandum prompti , & ad excogitan

dum Diuiti so by Coost.

164쪽

dum acuti , & ad ea perficienda , quae mente praecep rint celeres sunt: vos coni , quae habetis , conservatis; nihil excogitatis vixque necessaria quae sunt, Obitis . Illi rursum , & supra vires audent, & supra consilium experiuntur , & in rebus adversis bona spe sunt; v strae autem consuetudinis est , minus etiam , quam vires . quamque consilium vestrum ferat , suscipere , ne que firmis rebus confidere , & adversis levatum iri vos desperare. Praeterea illi strenui, vos tardi : illi multum peregrinantur , vos domi maxime manetis. sic enim illi existimant , sua profectione aliquid sibi quaesitum

iri : vos vero in eis quoque , quae prompta iam para.

taque habetis , si ad alia aggressi fueritis , detrimenti aliquid accepturos vos putatis ; iidem , superatis hostiabus , plurimum progrediuntur ; ac minimum , ipsi victi

si sint , recedunt . Praeterea corporibus quidem , tam. quam maxime alienis, mentibus autem ut propriis, ubi patriae profuturi sint , utuntur : atque ea , quae anim perceperint , cum re non adsequuntur , suis se privari rebus arbitrantur : quod siquid invaserint, eoque potiti

sint , parvi id prae iis , quae effecturi sint , pendunt;

sin autem conata minime perfecerunt , alia rursum spe

rando, id damnum sarciunt ; soli enim ea , quae concupierunt , uno eodemque tempore sperant, ac tenent; pro pterea quod quae in animum ut facerent induxerunt , confestim aggrediuntur, iisque in rebus omnem aetatem cum industria , ac labore exigunt &, quoniam conti nenter in quaerendo sunt occn pati , partis quam minimum fruuntur ; nec vero aliud esse diem festum agere putant , quam quae agenda sunt , administrare ν .desidiosum autem otium aeque in molestiis numerant , atque operosum negotium . Quo circa recte aliquis siebrevi comprehendens dixerit ; tales eos extitisse natu ra , ut neque ipsi quiescere possent , nec alios paterentur. Atque hac vobis tali constituta adversaria civitate, Lacedemonii, tamen cunctamini: atque ita statuitis, non iis mortalibus otium quam maxime esse diuturnum, qui, OPer. Lat. Τ re

165쪽

re sane, ac factis iustitiam colant, animi tamen eius esse intelligantur , ut , si quis iniuria provocaverit , mi nime id laturi sint ; sed eo aequitatem metimini, ut ne que aliis graves vos sitis , & , dum iniuriam acceptam ulciscimina , ne aliquid incommodi ipsi capiatis; id quod

vix adsequeremini , si vobis velirae similis civitas finitiis ma accidisset . Nunc vero , id quod antea ostendimus , nimium antiquis institutis cum iis agitis. Necessario enim, ut in artibus , quae novissime gignuntur , ea excellunt . Ac quietae quidem civitati optimum est institutis stabilibus uti ; qui vero multis occurrere coguntur , ii multa nova excogitent necesse est : eoque Atheniensium res propter varios illorum conatus magis , quam vestrae r

novatae sunt. Verum sit in hunc usque diem vestra cunis ctatio definita , ferteque cum aliis , tum vero Potidaeaintis auxilium itauti polliciti estis ; atque in Atticam confestim impetum facile , ne homines amicos , cognatosque vestros inimicissimis prodatis': reliquosque nos ad aliam aliquam amicitiam per desperationem detrudatis rnec enim ea in re quicquam aut in Deos sederis testes, aut in homines, qui audituri h c sunt, peccabimus : rumpunt

enim faedus , non qui delii tuti ad alios sese conserunt , sed qui , quibus auxilio sese futuros iureiurando sanxerunt, eos destituunt. Quod si promptos praebere vos vo letis , permanebimus : nec enim sine scelere vestrami commutare amicitiam possumus , aut quemquam invenire , quo cum sque ac vobiscum Consueverimus. Η c prudenter statuite ;dateque operam.ne Peloponneis sum, Cuius principatum obtinetis, minus amplam,

. . quam a maioribus acce-

166쪽

AD LACEDAEMONIO S. Non ob eam causam, Lacedaemonii, legari nos quia

dem sumus , ut socios vestros contra dicereismus ; sed ut de quibus nos civitas misit . ea ageremus . Verumtamen cum haud parvam nos increpantium vociferationem audierimus , adsumus inninime nos quidem , ut civitatum criminationibus responde mus , quando neque nostra , nec vero illorum ad iudices tamen oratio haberetur sed ne vos tantis de rebus facile sociis adsensi, minus prudens consilium Caperetis:& simul ad omnem istam orationem , quae habita est in nos, dicere volumus, docereque nos non immerito, quq possidemus , tenere , & nostram non indignam esse civitatem , quae aliquo in numero habeatur . Ac valde mruidem prisca commemorare nihil attinet, quorum auis. itionem magis , quam aspectum eorum , qui audituri sunt, testem habeamus. Medicas autem res , atque ea , quorum conscii vos qstis , usurpare , quamquam molesta est earum. rerum assidua praedicatio , tamen necesse

est : etenim si ea , quae tunc cum periculo gessimus, utilitatem habuerunt, atque eius vos re participes fuistis , iniquum est nos verborum fructu , siquis est , usque quaque privari : nec vero deprecandi potius quicquam, quam testificandi , ostendendique causa, qua cum civita te certamen vobis constitutum sit, nisi provideritis, verba faciemus. Itaque , & ad Marathonem cum Barbaronos manum per nos conseruisse dicimus , & ille cum post rediisset, neque eius impetum ullo modo terra pota semus sustinere, universa civitate in naves imposita, claia se ad Salaminam una cum ceteris decertasse ζ quq quidem res eum cohibuit quominus , ad unamquamque ι singulatim civitatem classe adpulsa , Peloponnesum va-istaret, cum illae contra tantum navium numerum opem

inter se mutuo ferre non possent: cuius quidem rei eius ipsius factum maximo est argumento. . naVali enim puri .., r 2 gna

167쪽

gna victus, ut qui non iam easdem haberet copias, con testim cum maxima exercitus parte domum reversus est. Quae cum ita ceciderint , aperteque intellectum sit , in navibus fortunas Graeciae constitisse , tria nos ad eaniarem maxime utilia subministravimus, navium maximum numerum , ducemque hominem prudentissimum , atque animi eximiam quandam alacritatem . Ac navium quiadem quadringentarum numero duas tertias partes , aut paulo eo pauciores ; ducem vero Themistoclem , cuius in primis opera perfectum est, uti navibus in freto confligeretur : qui res sine ulla dubitatione rem Graeciae pu-hlicam conservavit. Itaque eam ob causam maxime ille homo peregrinus omnium , qui ad vos umquam accesserint , in nonore apud vos fuit : animum vero summe promptum , summeque fortem prae nobis tulimus , qui eum pedestribus copiis subsidio nobis venisset nemo , eumque reliqui ad nos usque iam in hostium essent potestatem redacti , statuimus urbe relicta , corruptisque rebus nostris , communem tamen sociorum , qui reliqui erant , salutem non deserere , neque committere i uedissipati inutiles illis essemus, sed navibus conscensis fortunam experiri : nec vero suscensere quod nos antea non defenderatis. Itaque illud adfirmare possumus, non maius nos a vobis beneficium accepisse , quam dederimus : vos enim, incolumibus etiam tunc oppidis vestris. atque ut ea incolere in posterum vobis liceret cum de vobis iam solliciti maximam partem non de nobis ess iis , nobis succurristis . Itaque quamdiu nos incolumessuimus , subsidio non venistis : nos autem ea urbe, quae

iam nulla erat, nos commovimus': proque eo , quod tenui iam spe tenebatur , decertantes , Vos pro nostra

ruidem parte, nosque ipsos salvos ςonservavimus. Quod aut initio ne agri vastarentur metuentes , Medo , ilquod alii fecerunt, nos dedissemus , aut postea naves conscendere , utpote amissis iam omnibus bonis , ausi non essemus, nihil profecto erat, cur vos, cum haudquaquam satis magnam pro hostium classe navium facultaini temDisit ipso by Corale

168쪽

rem haberetis , proelio velletis contendere , omniaque illi sine ullo labore ex sententia successissent. Num istintur, Lacedemonii, cum propter summam, quae in nobis eo tempore fuit , animi alacritatem , tum propter existimandi prudentiam , propterque imperium hoc, quod obtinemus , digni videmur, qui non tanta invidia apud Graecos simus p Nec enim id ipsum imperium per vim occupavimus sed cum vos , quod reliquum esset cum Barbaris belli persequi recusaretis , socii se ad nos co tulerunt , & , ut ipsorum duces in bello essemus , r g erunt , quod nos ad hanc usque diem reipsa primum coacti produximus , maxime quidem timare commoti , deinde dignitate , postremo etiam utilitate . nec enim tutum iam visum est , multorum odiis in nos excitatis ;nonnullis etiam , qui desecissent a nobis , eversis cum vos non seque atque antea amicos, sed suspectos, atque infensos haberemus, deposito imperio, in periculum nos committere praesertim cum ii , qui a nobis descist rent, vobis sese adiungerent. Nec vero accusandi sunt, qui in maximis periculis utilitati consulum . Uos itaque, Lacedaemonii, M Peloponneii civitatibus praeestis, ut v strum in ea re commodum propositum habeatis . Quod si imperio eo tempore in perpetuum , id quod nos is cimus , retinendo , odia in vos concitassetis , explora tum habemus, cum soci si non secus, ac nos sumus, m lesti essetis, coactum vos iri, aut sortiter illis imperare, aut ipsi periculum subire . Quare nihil nos mirandum , nihil a communi hominum consuetudine abhorrens , se cimus , quod , & delarem nobis imperium recepimus , neque nunc gloria , metu , utilitate , maximis quidem rebus I indueti illud deponimus. Nec vero id adeo nunc primum ortuni est a nobis sed ita semper comparatum fuit , ut potentior imbecilniorem coerceat . Tum vero digni eo nobis videmur eme ἰ ne vobis quidem secus iudicantibus , quoad utilitatis quidem rationem haberi pia euit; nunc autem ad honestatem abitis, qua proposita, nemo tamen umquam, cui viribus aliquid consequi liceret,

169쪽

ab eo commodo obtinendo remotus est. Satis vero magnam laudem ii merentur , qui cum , hominum secuti naturam , aliis dominantur, pro potentia non iniqui sunt. Itaque si qui ea , quq nos obtinemus , acceperint , illos

periecturos Putamus , ut qua nos sumuS aequitate appareat; nam nobis quidem vituperatio , potiusquam laus nostram ob aequitatem comparata est. Quod enim in rerum contractarum controveritis cum sociis nostri iuris

iacturam facimus; quodque illi apud nos eisdem legibus iudicio nobiscum contendunt , litigio ii habemur ; nec cuiquam in mentem venit cogitare , quid sit , cur ceteris , qui alibi gentium rerum potiuntur, minusque aequi, quam nos , sunt iis , quos in ditione tenent , vitio id non detur: nam ubi vim adhibere licet, litigare nihil. attinet . At hi adsueti iam aequo parique iure nobiscum vivere , si paulum modo de eo , quod ipsi aequum esse

opinantur , aut propter nostrum iudicium , aut propter eam, quae Imperio comitatur, Potentiam, aut quo qu modo , imminutum fuerit , non propterea , quod maximma illis pars remissa est , gratiam habent , ledi aliquid ademptum esse aegrius ferunt , quam si a principio, re pudiatis legibus , aperte iniuriam facere instituissemus Namque illud ne ipsi quidem silc disputarunt.inorem potenti non decere succumbere ; sed neseio quo mei circumveniri iudicio is , quam vi cogi , iracundius homines ferunt : in altero enim par pari ioivriam inferti in altero qui plus potest imbecilliori vim adflari . I taque

eum a Medis multo tractarentur asperius, sultinuerunt nostrum autem imperium acerbum videri nihil mirum ;

mper enim id , quod instat, praesensque est , iis , qui, sub alterius ditione sunt, grave est. Quod si, sublatis nobis , ad vos summa imperii redeat, ns vos benevolentiam quam propter nostri metum collectam habetis, siquidem eam mentem, qua fuistis, cum contra Medos imperium brevi tempore obtinuistis , conservatis , celeriter effundetis . Vos enim nec admisceri se alios vestris inter vos

legibus permittitis,-qui aliquo exitis, neque iis ipsis da utimini,

170쪽

utimini, neque iis, quibus reliqua Grecia vivere consu vit . Quamobrem etiam atque etiam deliberate , nec enim parva res agitur , neque aliorum adducti voluntate , ac querela proprium vobismetipsis laborem imponiis te ; atque in bello, quam multa improvisa accidant, priuia quam id susceperitis , prospicite ; ubi enim longius duinctum est , in graves , & acerbos casus desinere consu vit ; a quibus aeque utrique absumus , atque.utram in is partem evasurum siti, incertum, periculosumque est. At homines movendis bellis praepostere faciunt ; rem enim praecipiunt , quod erat potierum: ubi vero iam plectuntur , tum demum ad orationem redeunt. Nos igitur , qui nullo dum tali in errore neque ipsi sumus , neque versari vos videmus, edicimus vobis', ut dum integrum est , dum recta capere utrisque consilia licet , ne sidus rumpatis , neve iusiurandum violetis : de controversiis autem iure ex faedere disceptetis. Si minus, Deos peri rii vindices testati , qua vos praeeuntes nos deducetis j ea vos belli auctores propulsabimus.

IN pri itina ego mea sententia maneo , Athenienses ,

Peloponnesus cedendum non esse: quamquam intelligo non eadem alacritate homines bellum cum suadetur , suscipere , & , cum usus Venit , gerere solere , sed. versis in rebus animo immutari consuevissem. Hozigitur quoque tempore faciendum mihi esse video , ut non dissimilis fere sim auctor consilii. Quamobrem, qui mihi assensi fueritis , communi sententiae , si quid forte; secus ceciderit, ut opem ferre memineritis, aequum erit; ἰaut ne si ex sententia quidem successerit , ullam vobis prudentiae partem vindicetis: Fieri enim potest, ut amversi rerum casus temeritatem ipsi in se habeant, nolia minus , quam hominum cogitationes ; eamque adeo obeausam , ubi quicquam contra ac ratio postulet, eu 3

SEARCH

MENU NAVIGATION