Opere di monsig. Giovanni della Casa con una copiosa giunta di scritture non piu stampate. .. 3

발행: 1707년

분량: 280페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

nit , fortunam accusare solemus . Lacedaemonii igitur cum iam antea inimico sese in nos animo esse praeleferebant, tum vel maxime id hoc tempore aperte ferunt: cum enim in redere sit: si quid controversiae oriatur, uti de ea re iure inter nos disceptemus; ab utroque autem, quod uterque habeat , teneatur , numquam nec ex iure agere nobiscum; cum iudicium nos non recusaturos pr fiteremur , nec iudicium ipsi accipere voluerunt . Bello scilicet malunt, quam oratione de controversiis disce-Ptare : nec iam huc expostulatum , sed imperatum v

niunt: iubent enim discedere nos a Potidaea , & dZgintleges suas, iuraque reddere: tum plebiscitum, quod de Megarensibus factum est , rescindere et Graeciam etiar suis ut legibus uti vermittamus qui ad nos novissimi venerunt ,.edicunt nobis. Nec vero, quod ad Megarensium plebiscitum adtinet ; . id enim illi obiiciunt in primis , quo etiam sublato bellum futurum negant ; existimare vos velim, parvam ob causam bellum vos habituros , si de eo delendo recusaveritis , neque arbitrari cuia pam in vobis residere, quod levi de causa ad arma ieri

tis : nam parva hac in re vestrum omne firmamentum

agitur : quo enim animo sitis tentamini atque in hoc si parueritis, perinde, quasi metu adducti, in eo quoque dicto audientes. futuri sitis, continuo maius aliud aliquid imperabitur : quod si contra enitemini , essicietis profecto, ut illi faciendum sibi esse intelligant, ut sese nobis Rquiores posthac praebeant. Protinus igitur considerate, utrum obedire nullo dum damno facto malitis , an , id quod mihi utilius videtur , parva aeque , & magna de causa bellum suscipere , neque ulla in re succumbereia , atque earum, quas habetis, rerum possessionem sine ullo metu in posterum retinere Etenim cum pares , ante factum ea de ne iudicium , paribus satisfactionem imperant, si ve ea de magnis, sive de parvis. st controversiis ieadem est libertatis imminutio. Quod autem ad bellum, atque ad utriusque nostrum facultates adtinet , nihilo nos inferiores futurox esse de me , dum singularPersem quors

172쪽

quor, eognoscite. Sua Peloponnesii manu agros colunt , & officinas exercent; pecuniam nec privatam , nec in uaerario habent . Diuturni praeterea belli , atque etiam transmarini rudes , insolentesque sunt , utpote bellis in. ter se ob paupertatem levibus contendere adsueti : qui vero huiusmodi sunt , neque naves complere , neque terrestres exercitus saepius summittere possunt , prae se tim cum a privatis suis xebus absint , & de suo impenadant , & mare praeterea clausum habeant. Huc accedit , quod bella prompta magis, parataque pecunia, qua . vectigalis, extortaque vi sustinet: at homines agricolς , atque opifices promptiores ad bellandum corpori s sunt, quam pecunia : illa enim ex periculis salva exitura sperant ; hanc antea consumptum iri metuunt praesertim cum id , quod usu eventurum verisinuile est , bellum . sua opinione longuis ducetur : nam uno quidem proelia vel totius Graeciae impetum Peloponnesii , quique cum illis consentiunt, sustinere possunt : bellum autem Con itra haudquaque suo similem hostium apparatum gerere nullo modo poterunt : quippe qui commune concilium. ut si quid subito opus sit, celeriter administretur , nullum habent : & pares in dicenda sententia alienigenae;

quq inter se vium sint , de suis quisque rebus sollicit

est . haec autem exitus habere nullos consueverunt, cum

Ili aliquos ulcisci maxime cupiant , alii Ies suas quam minimum detrimenti capere : cumque longo intervallo conveniant ἰ brevi de Rep. consultant , maximam temporis partem in re quisque sua agenda distinetur ρ. tum .

singyli suam sibi netagentiam minime obfuturam putant ;aliis enim curae fore , atque ita sibi quoque prospectum Vi sperant. Itaque , dum hoc singuli separatim opinanis

tur , interire universam Remp. non intelligunt . Valde etiam rei illos pecuniariae angustia morabitur : tarde enim illam conficient. eoque cunctari cogentur. At rei gerendς occasio instabilem, celeremque motum habet Ni Eil est autem, quod circumvallari nos ab iis metuamus, ut cur eorum timeamua classem: nam urbem huic parem

173쪽

opponere , etiam si per hostem liceat, dissicile est , nsdum intra hostium fines, idque ipsum nostras nobis pariter contra munitiones obucientibus. Quod si castellum Communierint: alicuius illi quidem agri nostri incuris sonibus , transfugisve ad se recipiendis , nocebunt par ti ; sed vallo simul circummunire nos , & quominus classe, qua valemus plurimum , ad eorum fines penetreismus, eosque ulciscamur, prohibere non poterunt : plus enim nobis maritimarum rerum exercitatio ad pedestre bellum , quam illis terrestrium usus ad navale attulit. Nec vero nauticarum rerum scientiam facile illi adipiasti poterunt: quandoquidem ne vos quidem plene dum eam percepistis; quamvis a Medicis confestim rebus in id magno studio incubueritis. Qui igitur homines agricolae , iidemque maris insueti , um s ne exerceri quidem per nos licebit , quia sempera n magno navium numero in statione contra illos erimus, quicquam, quod opers pretium sit, essicere poterunt ρ Contra paucas enim naves in statione manentes fortunam pugnς tentarent , cum multitudine freta erit inscitia ; tanto autem navium numero circumsepti quiescent , inexercitatique imperitiores erunt, eoque etiam ignaviores. Artis enim, si quicquam aliud , res nautica est : nec subcili vis ope Tis, Cumque Vacamus, ediscitur, sed ipsa potius nullum ab operis vacuum tempus relinquit: at enim Pecuniam, quae Obmpiis, quaeque Delphis est , tollent; nautasque, quos peregrinos habemus , maiori stipendici allectos a nobis conabuntur abducere ; ipsique , atque inquilini naves opplebunt. Magni omnino id reserret : nisi illis nos advcrumi simus : nunc autem , praeterquamquod nos hostes habent , illud quoque , quod maximum est , accedit , quod gubernatoribus , reliquisque nautis , civibus utimur Atneniensibus : iisque cum numero , tum scientia inter reliquos totius Graeciae omnes , praestanti bus . Tum nemo e mercede conductis domo cum pertinculo exulare , ac minori proposita spe , maioris pauco

rum dierum stipendii causa , cum iis sese coniungeri ,

a atque

174쪽

atque eandem belli sortunam subire volet. Ac Peloponinnesiorum quidem res hoc sere loco sunt; nostrae vero cum iis incommodis , quibus eos laborare a me demonstra tum est , vacant , tum haud paulo meliores sunt ; etenim fi intra fines illi nostros pedestres copias introdu cent , nos in ipsorum navibus proficiscemur ; nec vero cum Peloponnesi pars modo aliqua , Attica autem vel omnis vastabitur, conferenda tamen hς erunt; alios enim illi agros parare sine proelio, ac dimicatione non pote-

.runt; nos magnam agrorum vim cum in Insulis , tunia

in Continenti nabebimus; maximum est enim maris imperium obtinere ; id quod ex eo intelligere licet ; etenim Insulam si incoleremus, qui magis vacui L periculo forent, ne capi umquam expugnarique possent Id ipsum igitur , quam proxime potestis , animo in praesen tia versantes , spretis agus , sdificiisque , mari' modo ,

atque urbis custodiam retinete ; neque earum rerum iactura, & dolore incensi cum Peloponnesiis manum con serite ; longe enim nobis multitudine antecedunt , ut , si eos devicerimus , paulo post tamen contra haud qu

quam minores eorum copias de integro pugnandum nobis sit ; lin autem aliquid offendemus , etiam a sociis , quibus nostra nixa est civitas, relinquemur , nec enim, ubi non satis virium ad sese bello persequendos nobis superesse animadverterint , in officio continebuntur . Quamobrem non de agris nobis, qdificiisque nimio op re deplorandum est ; sed de corporibus ; neque enim per ea homines parantur , sed illa homines parant . Quin equidem , persuaderi si id vobis posse confideis rem , hortarer vos , uti ultro ipsi ex urbe egressi ea

sponte vestra corrumperetis , quo perspectum Lacedaemoniis esset , nihil haec vos movere , nec eorum qui dem causa obtemperaturos esse. Multa pr terea ad spem victoriae habeo , modo non uno eodemque tempore

bellum gerere , atque imperium propagare velitis ne que praeterquam, quae bellum hoc habet pericula , ultro aliqua addatis; nam me quidem nostra, propriaque Pe V a cata

175쪽

eata magis , quam hostium consilia terrent. Verum alio loco haec quidem una cum iactis ipsis exponentur: nune cum iis responsis hos dimittendos censeo Megarensibus nos sori, & portuum potestatem facturos, cum Lace ismonii neque nos , neque socios nostros oppido prohibe-hunt; quando neutrum ne fieret, 'dere exceptum est . Civitates autem suis legibus uti iubebimus, si, cum *dus quoque icimus, suis eas legibus utentes habebamus;& cum luis ipsi quoque civitatibus permiserint, ut non quomodo Lacedet moniis commodum est, sed ut suo qu que arbitratu leges habeant institutas: tum iudicium nusex fidere accipere paratos esse ; neque bellum priores illaturos , sed inserentibus restituros ; haec enim cum iusta sunt, tum vero digna, quae ab hae civitate respontueantur . Illud autem tenendum est , necessarium es bellum ; idque quo alacrius sustipietur a nobis , eo minus acriter instabunt hostes . Maxima vero , quae sunt pericula , ea cum Privatis , tum populis , maximam etiam gloriam pariunt. Itaque parentes nostri , cum Medos contra , initiis haud quaquam tantis , orsi consisterent , fortunis relictis omnibus e cumque plus conmiti, quam secundarum rerum, plus animi, quam virium haberent, Barbaros propulsarunt, atque haec , qualia

nunc sunt , effecerunt; quibus ignaviores nos essO . . haud quaquam decet . Hostem igitur omni ratione repellamus, atque enitamur , uti

- . . steris nostris prodRmus.

ORATIO

176쪽

ORATIO QUA PERICLES LAUDAVIT CIVES SUOS ; IN HOC BELLO INTERFECTOS.

I Lerique eorum , qui antea ex hoc loco dixerunt

eum, qui orationem hanc ad vetus institutum adia' diderit, collaudarunt; propterea quod eam de iis, qui in proeliis interfecti sepelirentur . haberi praeclarum esset : mihi vero satis' futurum misse videtur , sit iis, quire virtutem praestiterunt, rerum etiam honos haberetur, cuiusmodi .im supt , quae hoc tempore circum sepulchrum illud publice comparata videtis : neque uno in homine recte, secusve ad fidem faciehdam dicente muli rum Iaus in discrimen adduceretur : dissicilis enim est in dicendo mediocritas ea de re , in qua vix opinio veritatis comprobetur : nam conscius quidem auditor , ac benevolus , minus sortassis pronuntiatum arbitrabitur,

Juam quod ipse tenet, cupitque: imperitus autem vel reriundare aliquid , siquid maius , quam suum effcere pos- fit ingenium , audierit, propter invidiam existimabit :eo enim usque aliena laus audiendo toleratur , quoad quisque se quoque , quod de alio audit, de se profare posse confidit i io quo autem superari se sentiunt, iuviis

dent, eoque fidem non habent. Verumtamen , quoniam a veteribus comprobatum est praeclare hoc habere, me qu5que necesse est legi obsequi, dareque operam, ut ad cais iusque vestrum opinionem voluntatemque, quam possum proxime , oratione accedam . ordiar igitur a maior inbus primum : aequum est enim diimulque ad hoc tempus accommodatum , hunc illis memoriae honorem tribui. Etenim cum terram hanc iidem continenter teis nuerint , liberam eam per virtutem posteris deinceps ad hoc usque tempus tradiderunt . Atque cum hi tau in dem merentur , tum vero etiam magis patres nostricum enim ad ea , quae acceperant , tantum addidissent, quantum hoc est imperium, quod obtinemus, magno id labore partum D is reliquerunt; id quod multum quo . que ab ipsis nobis praesertim , qui grandiores natu si amus a

177쪽

mus . propagatum'est', cmtasque omni pacis bellique apparatu quam copiosissime instructa . Atque ego bellicas res , quoque modo singula bello parta habeamus , ac ii quando vel ipsi , vel patres nostri , aut a Barbaris

illatum nobis , aut a Graecis magno animo bellum propulsavimus, ne longior notis de rebus fuisse videar, prε-teribo : meque ad horum laudationem convertam , si quibus studiis adepti haec sumus M quataque Republica . . quibusve moribus haec M na e a te rupi , ante dixero . haec enim cum huiς tempori congruere . tum universae civium, atque exterorum frequςntiae auditu non inutilia eiis exiit imo . Nam ea nostra Resp. est , quae non ali rum instituta aemuletur , Uultique nos tibi proponunt

cxemplar potius . quam ipsi alios imitemur: ac nomen quidem , propterea quod non a paucis teneretur , sed gereretur a multis , a populi .sibi potestate invenit : legibus vero privata quidem in re eadem est iuris omnibus εquabilitas constituta: dignitate autem, ut quisque in aliquo excellit, ita aliis in Republica praesertur; ne que in honoribus mandandis, certo potiys generi quam virtuti favemus; nec vero ob paupertatem, qui aliqua modo re prodesse civitati possit , quamquam dignitatis splendor absit, repellitur . Libere vero nos cum in Republica administranda gerimus, tum vero in quotidiana inter nos viis consuetuatne minime sumus suspiciosi; neque aliis, si quando voluptate potiantur, irascimur; nec vero tristitiam , missime noxiam illam quidem , sed tamen odiosam visu preteximus. Ac qui in privata vitae consuetudine minime dissiciles sumus , a Republica vi

landa metu omnium maxime deterremur; & cum magistratibus continenter dicto sumus audientes , tum vero

legibus paremus ; iisque in primis , quae de iis, qui per iniustitiam opprimantur , iniuria prohibendis scitae sunt,

quaeque cum scriptς non sint , communi omnium con sensu ignominiam irrogant . Multa vero apud nos animo ad requiem conceduntur; sunt enim nobis certa an

niversaria sacra instituta , ludique ; tum lauta privatis

178쪽

res domestica, atque elegans est, cuius quotidiana obi .ctatione tristitiam excutiant ἱ ad Portantur autem pro-ὲpter urbis magnitudinem ex Omnibus terris ad nos omniari

contingi tque nobis , ut eos fructus , quos haec terra gignit , atque eos, qui apud alias gentes nascuntur, etque proprios habeamus . In rei vero militaris studio , iis reis hus hostibus antecellimus ; urbs enim nostra omnibus semper patet , neque ulla lege peregrinos pellimus , ab ullave disciplina , aut spectaculo excludimus, quod mi nime absconditum liqui ex hostibus aspexerint, adiuve tur e nec enim commentatione , aut dolo tam in re gerenda, quam virtute propria nitimur. Atque illi quidem sis educantur , ut statim a pueris magno labore sese ast fortitudinem exerceant: nos vero lenius instituti, nihilo

secius aeque , atque illi , squalibus nos periculis obiic mus ; cui rei illud argumento est , quod neque singulatim Lacedaemonii intra fines nostros sed universi exeriscitum ducunt; & nos ubi in aliorum: fines invasimus , haud magno negotio, pro suis dimicantes fortunis bello

plerumque superamus P cum universis autem copiis no stris nulli umquam hostes conflixerunt; propterea quod uno eodemque tempore maritimis rebus studemus , α divertis in locis terra bellum gerimus. Quod si aliquando cum aliqua exercitus nolui parte manum conseru rint, ac non nullos proelio vicerint , omnes sese nos

sudisse gl-iantur . victique ipsi rursum si sint . ab uni

versis nobis superatos se praedicant. Quocirca si ab otio magis, quam a laborum exercitatione, atque a virtute, natura nobis potius, quam legibus tradita, profecti venire :in diicrimen velimus, supersit nobis, ut laborem in rebus asperis, antequam venerint, ne praeceperimus, Muta ad eas iam ventum sit , non minorem quam ii, qui continenter laborando male habiti sint, virtutem praeinstemus. Atque cum iis in rebus civitas nostra admirati ne digna est, tum vero etiam in aliis: elegantiam enim

cum parsimonia adamamus , & sapientiae studio sine deinsidia delectamur. : divitiarum vero fructum in illaruntia usus

179쪽

usu , nabi tempus postulet potius , quam in verborim magoificentia ponimus , nec uero cuiquam turpe a snos est de lua paupertate confiteri, sed eam non re eviistare id vero multo est turpius ; praetexea iisdem rem fu- .am iam liarem , iisdem puta am gerere Iicet quin imo ne ii quidem, qui in opere faciundo oc ipantur , peni tus sunt in Republica rudes tali enim nos , ii qui hςc non attingunt omnino j non inertes eost, sed rudes Reipublice cives iudicamus . In deliberando autem iidem aut recte de rebus diiudicamus , aut recte nobis in me rem uenit ; neque n sumuς, qui ita existimemus, dicta factig obesse , sed illud potias si , antea quam oratione octus fueris , rem suscepexis Itaque in eo quoque maxime praecellimus , quod iidem excellenti ammi m Initudine sumus, & quidquid agimus conliderate , cogi. lateque agimus. At ceteris inscitia confidentiam adfert, cognitio ignaviamia optimi vero iure illi habentur, qui cum asperas, ac iucundas res facile internoscant, ne si quidem ullum adite periculum recusent. Quod autem . ad henignitatem adtinet, contra nos, ac Vulgo adsolet, i cimus : non enim accipiendis , sed dandis beneficiis. amicitias nobis comparamus ; firmius enim in eo , de quo bene promeritus sis, utpote quq propter benevolen-.eiam debeatur manet gratiai; quam vina retuleris , ea imbecillior est ; non enim benevolentia adductum ben fidiom contulisse , sed , quod te debere intellieres, dis soluit se arbitrantur ; tum soli omnium non utilitatis co gitatione , sed ipsius liberalitatis fidentia audacter benefici sumus . Atque , ML in pauca conseram cum univerta nostra civitas toriuς Graeciae quali ludus est, atque titutio , tum singuli quique , ut mihi quidem vide tur , corporibus ad varia multipliciaque rerum genera eum dignitate, ac lepore habiles sumus. Atque nςC non in verborum magnificenti R temporis causa posita , sed factorum veritate niti , hoc ipsum civitatis nostrae imperium , quod iis moribus partum habemus , ostendit :λla enimi ex omnibus huius memoriae , si quis pericu tum

180쪽

lum de se secerit, ditionem vincit, ac famam : solaqua ea est , a qua neque bellum inserentes hostes calamitatem accepisse pudeat ; neque , in quoS dominetur , parere sele indigno querantur domino. Magna Vero opum nostrarum monumenta neque enim eae intestatae sunt Cum habeamus , cum iis , qui nunc sunt , hominibus , tum vero etiam posteris magnam nostri admirationem relinquemus . Nec adeo Homerus laudator nobis adhibendus est , aut alius quispiam , qui vertibus in pr senistia modo delectet , sea. ab existimatione rerum gestarum

veritas discrepet ad omnia enim maria, terrasque ominnes , virtute nobis aditum patefecimus : atque omnibus in locis sempiterna secundarum , adversarumque rerum monumenta extruximus . Ρro tali igitur Civitate cum

hi , quod eam sibi eripi pati non possent , fortissimo ,

pr stantissimoque animo dimicantes occiderunt , tum ceteros pro eadem omnem excipere laborem decet : cuius

etiam rei causa in iis, quae ad ea pertinent, sui ipse longior ; quo scilicet ottenderem , non pari vobis conatu enitendum esse , atque iis , quorum in Republica haec paria non sunt: simulque ut horum laudationem iis,quq a me exposita sunt, argumentis confirmarem : pleraque enim ad eos ipsos pertinent ; nam in quibus ego Civitatem laudavi, iis horum; taliumque virtus illam orna invit . Nec adeo multorum Graecorum res gestae aequeia . atque horum , par orationi pondus habere reperientur. Atque equidem reor , horum hunc exitum , qui & primus indicavit , & postremus confirmavit , hominis de clarare virtutem : nam , qui ceteris rebus minus aliis quando probi fuerint , cos bellicam suam in patria tuisenda virtutem extollere aequum est : male enim facta benefactis delent : magiique profuerunt publice , quam Privatim nocuerunt . At horum nemo vel propter divitias, quod iis diutius frui magni faceret, languidior fuit; vel propter paupertatis effugiendae , atque aliquando abundandi spem , periculum distulit : hostium autenia poenas sumere sua ipsorum salute optabilius cum duce- . Oper. Lat. X rent.

SEARCH

MENU NAVIGATION