장음표시 사용
111쪽
M ELEMENTOR. METAPH. turam. Itaque probabilitas locum habet quum intibus, tum in Possibilibus, & Impos,bilibus. Cui errori causam dedisse videtur canon ille Logi eorum, possibilitatem esse primum probabilitatis absolute gradum , quum
exissentia quaeritur. V. Ea non repugnare dicimus, quae simul esse possunt, velut ex datis tribus lineis , quarum duae quomodocumque sumtae tertia majores sint, trianguluin confici materiam moveri, cetera. VI. Repugnare dicimus , quae simul esse non possunt , veluti tres lineas, quarum duae sunt semper tertia minores, tria ulum conficere, aut circumserentiam cireuli eum quatuor Iateribus quadrati conjungi
Scipi. Si quis quaerat, qua Μethodo perspici possit,
utrum duo, aut plura repugnent sibi mutuo, necne, is utatur regulis, quas in Logica, du 'de usu ratiocinati nis loqueremur , tradidimus. Eae redeunt, ut resolvamus ideas in omnes simplicestria ipsas simplices ex omnibus adspectibus versemus ; ut cum omnibus ideis affinibus comparemus; ut inde separemus, quas ad illas non pertinere putamus; ut si res primo non processit sexamen iterum instituamus; ut utamur aliorum cogi- ltatis, & inventis; ut studeamus mentis ea pacitati, &atumini, ac judicio augendis , & ut similes Analytices regulas adhibeamus. Post quod examen vir prudens facile sortassis dignoscet, res rei conveniat, an ad versetur. Quod si ne tum quidem, quod quaerebat sin venerit, ut ne alterius quaerat moneo .vII. Futurum voco id quod non solum possibile est, idest quod non solum non repugnat existere, sed quod
certum est statutum, veluti cras oriturum solem , ho- mines omnes morituros aliquando. Igitur notio suturi ,
iuxta nostras definitiones, est notio Possibilis 'determi nati , atque alicui tempori adscripti. Schol. Hinc patet eandem rem uni possibilem tantum haberi posse, alteri suturam si iste, non ille certo sciat aliquando extituram , quod attente observandum est dum Scriptores leguntur. Praeterea duae is mPostremae definitiones ob id etiam accurate observandae s
112쪽
PARs PRIOR. 9sdae, quod in utraque, dc Revelata, & Naturali Theologia magnum habent usum, dum de scientia, voluntate , libertate Dei, rebus suapte natura gravissiliis , de valde implicitis, disputatur adversus Atheos, Fati potissimum assertores. Itaque, ut id loco exempli proferam, non sine gravi ratione quaerunt quidam, sinti ne admittenda hujusmodi Possibilia in mente Dei, an omnia sint Futura Nam si admiseris, cogeris fateri , novas in Deo voluntates esse posse, quibus possibilia evadant futura. Sin vero negaveris, SpinoZisticum Fatum inducere videberis . Quaestio est gravis sima, & valde perplexa, quam nos tertia parte explicare conabimur.
Sunt qui Futura ad duo quoque genera reserunt, ut alia sint absoluta , alia conditionata. .ae divisio non fatis solida esse videtur: etenim quum Futuri notio
aetationem dicat ad mentem praevidentem, quae eo ditionata Futura vocantur vel sunt plura Futura concatenata cum Possibilibus , aut certe mere Possibilia. E. G. pulvis Drius ardebit ; A et ignis admoveatur rsunt duo Possibilia, quae coniunctim intellecta Futurum constituunt. Utuntur hac partitione passim Theologi quum intricatissimas quaestiones agitant super Scientia , Decretis, di Providentia Dei. Non hic disquiram utiliter necne, quae Theologi curae erunt: id scio, haec vocabula talia esse, qnibus nihil realis respondeat, nec in Deo, cujus scientia non multiplex est, aut v
xia, sed uniea, & simplicissima intellectio; nec in rerum natura, in qua nihil sortuiti, nihil vagi, incertique est. sed omnes effectus, ct causae sapientissime concatenata sunt.
VIII. Possibilium duo statuuntur genera: nam alia quidem absoluta, & intrinseca, alia vero relativa, & eintrinseca possibilia dicuntur. Ad prius genus referuntur ea, qnorum Essentialia esse simul possunt, ut animal viratiocinandi praeditum, figura chiliogona, seu mille laterum. Ad posterius referimus quae non tantum intrinsecus possibilia sunt, sed etiam extrinsecus, id ' est ex telatione a4 certas causas, a quibus effici possunt. Sehol.
113쪽
s6 EL pMENTOR. Μ ET A pH.Sehol. Ut id clarius intelligatur, observabunt Iectores, possibilitatis notionem duabus ex fontibus nasci , nempe ex inspectione essentialium rei , quae constat uniari, posse, & potentiae , qua uniri possunt. Illa possibi-ιitas intrinseca adpellatur, haec extrinseca . Ceterum quum quaeritur possibile ne aliquid sit, primum possibilitas intrinseea pervestiganda, deinde extrinseca. Nisi enim seiatur aliquid intrinsecus possibile esse, ignoretur oportet, an tanta sit potentia, ut essici possit. E. C. quaeritur an possibilis hi alter mundus, idest alter globus terroqueus viventibus ornatus st primum examinabimus i
trinsecam possibilitatem, deinde extrinsecam, seu potentiam causae, a qua esset producendus. Sed si constet rem aliquam existere, aut umquam extitisse, inde quoque esse possibilem intelliger ab aku enim ad pο sentiam , ut dicitur in Scholis, rite argumentamur. IX. Impossibile vocamus id , quod existere nequit, veluti circulus quadratus, idem simul esse & non esse. Schol. Eodem modo, quo de notione Possibilis supe-xius diκimus, notio Impossibilis nascitur, vel ex ad 9ectu essentialium , vel ex adspectu externae causae et re inde I, bilitas intrinseca, hinc extrinseca profici scitur. In id autem curae acres intendendae, ut ne hallucinemur in Impossibilibus statuendis . Nam quoniam mentes nostras finitae sunt & breves, ut non possint essentias rerum, & relationes plene inspicere, ita nequeunt dimetiri rerum potentias activas: ex quo fit ut dissicillimae sint certae notiones septisibilitatis , quum intrinsecae , tum extrinsecae. Sed non idcirco debemuς. ad alterum extremum deflectere, ut asseramus, nullum eorum, quae nos imposibilia: putamus, ne hoc quidem, a
idem posse simul esse , o non esse , Imposibile esse, quoascilicet Deus, qui infinita scientia, & potentia praemditus est sortasse tanquam impossibile spectat , atqucthabet quae opinio Cartesii fuisse videtur . Qui enim sici
ratiocinatur, puruda in Rempublicam literariam scepticis .mum inducit, quum prima eruditionis humanae fundamenta subvertat. Itaque ratio hujin portentosae opinionis inepta est: quippe ut observatum est Nicolao Malebrati-
114쪽
nite mentibus nostris praestet, quod ille omnia Possibialia , dcsimul , clareque, & distincte intueatur, nos pau- ea clare, atque distincte, nec simul plura autem obscure, & confusis: at in quibusdam, quae nos clare ,& distincte percipimus, veluti nos existere , idem si- retini esse , & non esse, totum esse sua parte majus ,& in quibus idcirco certi sumus , nullo is pacto nos
superat: quia quum certitudo gradus non habeat, ubicunque est, eadem est: itaui H in his cogitationibus in Deo sit major, nostra certitudo non erit, quod ne-
seio an Dei sapientiae , & providentiae deroget, qui nos secundum hos, ita fecerit, ut nihil certi scire possimus. Q iod quum asseruisset nuper I uetius b) VUolsio jure scepticus habitus est. Sed de his alibi. Ceterum non male observat Clericus c Cartesium more suo effugium illud callide petiisse, ne sententiae suae de essentia corporis in trina dimensione , censura ab Ecclefia inureretur , ob mysteria eucharistica, quae ille ita farcta tecta servabat, asserens Deum & impose sibilia facere posse. X. Impossibilia moralia vocant Philosophi, quae quidem sunt Possibilia intrinseca, sed tamen aut nunquam aut difficillime usu eveniunt; aut quae honestati , dc
naturae morali adversantur, veluti hominem sanae mentis sibi gladium, inserre, a filio probo patrem carissimam occidi.
Schol. Hare definitio in librorum lectione attente est recolenda, ne absurdas, aut fa fas aliis sententias tribuamus . Quod Novatiani tertii seculi haeretici fecerunt , qui quum legerent in Evangeliis, eos, qui semel resipuerunt , si iterum excidant, non posse iterum resipiscere, iis spem salutis ademerunt, ut B. Cyprianus libro de lapsis retulit . Etenim quod αδυνατον ibi dicitur, morale, tantum est, non physicum. Spe Elatc a 3 De prioraIi , ω Relig. II. I. c a ,--Messe δε ι' emendem e bum nis
115쪽
M ELEMENTO R. Μ ET A pH. sat etiam huc Politicorum illud, Rempublieam , si agmagnitudinis extremum gradum pervenerit, stare non
posse , quod summis negarum flare diu, ut loquitur Lucanus . Moralia haec sunt, impossibilia . Sed haec Criti
XI. Necessarium existentiae vocamus , quod existentiae suae causas non habet , cuiush.odi est solum ens
Schol: vulgatiun est apud Philosophos, ens aeternum necessitate naturae suae existere . hae locutio notionem. habet paullo obscuriorem . Significatur autem non ita esse, ut contingentia , quae vocant , ut ita existat ut potuerit non exissere, sed necessario existere: quae existendi necessitas quum non aeterna sit, sed in Entis ejus natura ι idcirco naturae necessitate existere dicitur. Ceterum, si Philosophi ingenui este velint, fatebuntur , ut intelligere non possunt naturam aeternitatis , ita ignorare quale sit existere necessitate naturae. Interim quum hunc loquendi modum Spinoga. in Ethica passi reto surpet, quum scribit Deum necessitate naturae suae m-telligere possibilia Omnia , necessitate naturae niundumem cere , necessitate naturae seqiu quod optimum est , observetur, id intelligere, non quod Deus externo Fato subjiciatur , sed quod talis sit eius natura , ut illa non possint non ita fieri ; qua in re Stoicis consentitis Ita Spinoga ipse mentem suam explicat in primo Ethicae schol. Sed haec loco suo. XII. Necestarium essentiae est , quod essentiam habet immutabilem , quod totum aeternum est , ut praeclare Plato docet . Nam quaecumque furit secta mutabi a sun . Sed an necessitate naturae ens aeternum sit incommutabile , it aut nequeat fingi aeternum mutabile , alias. Nam quamquam id Philosophi omnes fatentur ι at re vera suis lysematis negare id videntur , dum eorum plurimi materiam aeternam, seu mutabilem ,
XII l. Necessarium a d. exsentiam dscitiar id , sne
quo aliud existere n ouit. Ita si non exiliente Α, n quit existere B, tum A dicetin - - larium ad exissentiam
116쪽
b A κ s -P R I o R. ysi. lam ω B . Demonurabimus suo loco Ens ite num relligens , esse necessarium ad existentiam mundi ita ut illo sublato, existere mundus. nequeat , quo everte tur purus materialismus, ut vocant, nempe erassus Epi
XIV. Necessarium essentiam est id , sine quo es sentia Rei haberi nequit. Vocatur a molfio Essentiale ἀ Quod vocabulum retinendum censuimus, ob facilitatem , & compendium loquendi': destituimur enim his
in rebus propriis vocabulis, ob rerum Astvitatemὶ .- Ita soliditas dicitur necessaria ad essentiam corporis, aequa litas circumferentiae a eentro ad essentiam circuli. Schol. Sunt qui palant Μentem ,. idest cogitationem aeternam , esse necessariam ad essentiam mundi , qualis Spinora, qui mentes ceteras aeternas esse modificationes docet : Alii viiii activam , & hilarchicam ad essentiam materiae necessariam faciunt , cuiusmodi Aristoteles , Tolandus , Leibnitius: quos loco suo exami
. XV. A necessario, & intrinsece dependeo a B, si Bsit necessatium ad essentiam, - Α , cujusmodi est homo, a mente & corpore, triangulum a tribus lateribus, quaelibet res a sui Essentialibus . XVI. Α extrinsece dependet a B, si B tantum nece sarium sit ad existentiam , A , non etiam ad essentiam Ita mundus a Deo, & e ectus omnes a suis causis. Sehol. Patet igitur . quod. sit unum ens ab alio intrinsece , aut extrinsete pendere, quod ut attente observetur volo , quod inde facilius gravissimae quaestiones ad cosmosophiam perti nentes explicentur, totum' que Spinoetae systema intelligatur , atque consuletur a Atheus autem iste paulo aliter haec explicuit .
cumque in se exsit , ct in suo, non in alterius res conceptu intelligitur , a nullo intrinsecus pendere dicit: confra vero quodcumque in alio exsit , ct per ejus intelligitur conceptum . In prima cise ponit substantiam i in altera substantiae. assectiones XVII. Ens contingens vocant philosophi quodcumquae
extrinsecus, & libere ab alio pentet, qualia sunt Omnia
117쪽
xoo tΕ L E M E N TOR. ΜE T A P R. sacta & possibilia, quae necessitate naturae non exissunt , adeoque non existentia intelligi possunt. Ita contingens, di necessarium opponi dicuntur, ut, quod unum est ,
De Relatione , , Adjuncto, Substantia, Attributo, Modo. XVIII. v Elatio est qualiscumque' nexus unius reiri. cum alia, quae valeat nos una cognita , ad alterius cognitionem ducere ., Est autem is nexus vel realis , vel moralis , vel intellectuatis ille in ipsa Terum natura est, veluti nexus patrem inter Δ filium; alter opinione hominum constat, veluti relatio virum inter uxorem , inter actiones quasdam ct leges honestatis , aut turpitudinis e tertius tandem sola cogitatione comprehenditur ; atque hujusmodi sunt relationes inter disciplinarum principia, &inde deducta conseriquentia ; inter similia , quorum unum ab altero non
pendet, & id genus aliae quamquam has ad prius ego
Schol. Relativa sunt hujusmodi , ut nequeat unum sine altero cognosci, quemadmodum Philosophi tradunt . quod potissimum evenit in relationibus realibus , quae tibique gentium eaedem sunt . In moralibus autem intellectualibus, quae apud omnes non sunt eaedem, Proverbium illud obtinere nequit. Quinimmo monemusne relationes istae generales censeantur . Quod quum quidam non observassent, aut ex praesentium , M patriae moribus prava de antiquis iudicia sibi esBrmamne . aut ex iis systematis disciplinarum, quae ipsi animo conceperant, de systematis illoriam iudicarunt: ut inde patet , quod varia recentiorum Philosophorum systemata antiquis omnibus communia fuisse , sectatores parillo erudati conati sint demonstrare, ut Burnetus theoriam
Telluris . Μorus di Raphson alium , Spinoeta , αTotandus Pantheismum , Baetius Μanicheismum , alii alia. Observatum id iis Arte Logieo-Cririca .
118쪽
PAxs P Tox. io XIX. . In Relationibus distinguimus & earum E a , dc earum rationes. Subje t. relationum sunt illa 3
inter quae nexus est dc relatio : nexus ipse ratio dicitur relationis.. scol Paullo aliter Scholastici : ham iis distinguunt, fundamentum s terminum , & rationem fundandi . Illud vocant subjectum unde ducitur nexus : terminum subjectum ad quod nexus : rationem id propter quod nexus ι Tria haec certe . in triplici illo relationum genere des r8. omnino obtinere debent, & acri j dicio distingui , ut ordine ratiocinemur . Patet autem ex iis quae dicta sunt i relationem non pereipi , nisi perceptis subjectis, inter quae est; & r tione; propter
quam os . . . ' i. XX. Subjectum est id eui aliquid adhaerere , vel in erere percipitur. Adjunctum vero , quod subjecto adhaeret vel inhaeret, veluti tela subjeyum est picturae , pictura junctum telae. Sehol. Relativae sunt ideae conjuncti &subjecti: Itaque nequit altera sne altera percipi , ne per abstra ritonem quidem, ut scholastici loqiuantur. Interim nihil vetat particulatim eas expendere, & separatim de iis disputare, quod faciunt Ethnici dum vitiorum, at que Virtutum naturam examinant , quas a Mente eorum subjecto abstractam: Physici vero dum leges motus tradunt abstracti a corpore.
XXI. Substantia est primum subjectum eius , quod est, aut fit', quod ita existit , ut intrinsecus a nullo communi ac anteriori subjecto , sed a suis tantum es sentialibus pendeat, ac semel positum P per se esse &eonservari possit.. XXII. Aeeidens est adjunsum substantiae , quod il-
Iius aut essentiam ,, aut existentiam limitat. Itaque est aut qualitat, aut modus: qualitas essentiam finit: mo dus existentiam. sSchol. Nihil tot inter Philosophos concertationes excitavit, quam non satis enucleata substantiae notio, nec ullae magis contentiones vitae , atque eruditionis humanae 'int'rsunt , quam quae de natura verae suL
119쪽
tox LLE MENTOR Μ Ε Υ Α Ρ Η. stantiae agitantur , quippe quae Deum , universitatis rerum naturam, dc naturam hominis spectant, quod paullo poli intelligemus. Inter veteres Graecos Phil sophos de Ui9versi substantia diu ita disputatum est, ut qui eorum disputationes legit, incertior, quam adiit, discedat. Fuere qui unam eamque immensam, & immutabilem primam Universi substantiam, ac fundamentum dicerent, veluti Eleatenses, & Aristoteles. Alii plures ac prope infinitas, ut Democritici. Recentioribus temporibus Scholastici, in primis Scotissae, Arabia hus , ac proinde Aristoteli simplicius adhaeserunt: qui
dam nimis quam par erat, ut ad impietatem usque aberraverint, vel ut David a Divinando, Abel ardus, Io danus Bremus, qui hanc primam substantiam , seu materiam Universi primam, ut Vocant, Deum esse putaverunt quod tandem mortalium omnium teterrintius
Benedictus Spinoga integro docere conatus est system te: Sed Gassendistae, Cartesiani, ae Newtoniani Democriti quidem substantias revocaverunt, sed in spatio, ac communi earum fundamento minime convene
runt; quorum quidam nullum esse sibi persuasere pra eter exle,sionem , quam atomi ipsae mole sua conficiunt, alii, ut Ne*toniani, immensum hoc spatium posue- unt, ipsam Dei immensitatem esse rati, qua de . realibi. Leibnitius novam substantiae notionem , substanti*rumque novam theoriam invenit, qua de re loeo suo. Generatim vero Loch hius a) negat nos ullam claram &distinctam substantiarum notionem habuere, nam etsi sciamus, inquit, esse rerum quae sunt, aut fiunt prima quaedam subjecta, at quae sunt ignoramus. Id quod confirmari potest ex eo, quod gravissimi Philosophi super naturam primarum Universi substantiarum immane quantum discordaverint . Quicumque hinc originem Spinorismi factam arbitretur, is rem acu tetigisse mihi videtur e nam a materia Aristotelis prima , eaque activa, seu natura genitrice praedita, veluti per gradus primum ad Arabismum, mox ad Pantheismum vel
e tumca r. cap. 3. S. 13. oe Iib. I. ωp. 23. s. g. er a.
120쪽
seo , substratiarum realium nos notiones nec claras, nec
distinctas habere; sed claram esse & distinctam abstra--ctam , & genericam substantiae ideam. In eo- peccare Philosophos a jo, quod nimis confidenter hanc abstractam notionem rebus singularibus aptant. XXIII. Essentialia entis vocamus ea, ex quibus prismum entis estentia componitur , quaeque in entibus sima-plicibus nec ex se mutuo, neque ab alio priore pendent intrinsecus, licet in entibus compositis ab aliis pendere possint. Ita extensio, soliditas, cetera, ese tialia sunt corporis.
XXIV. Attributum est id , quod Iicet non sit primum in essentia, in quo ab Essentiali discernitur, ne cessario tamen & intrinsecus provenit ab essentia, &ita, ut posita ei sentia: illud ponatur necesse est, velut divisibilitas incorpore. Distinguitur ab Accidente, quod illud abesse possit, non item attributum . . - Shol. Notiones ergo Substantiae, Accidentis, Essenti iis, Attributi, probe sunt recolendae, & discernendae ;quod quum plerique non fecerint, dum de Deo, &Μundo philo pharentur, turpiter sunt hallucinati. I de, ut dixi, natus est Spinoetismus. Spinoga parte prima Ethicae substantiam definit, per substantiam intelliso id quod in se es, re per se concipitur: deinde ab
Ius ambiguitate σου exsere . in se, o in alio, quum omnia universi entia Deus immensitate sua complectatur, intulit Deum tantum substantiam esse, cetera Dei aut attribui , aut qualitates, aut modos . Cartesius sa substantiam definiverat, Rem quae ita exsit, ut nulla alia re indigeat σου ex flendum ; quumque creatae res Deo, ut evi stant, Opus habeant, eas non esse substantias e
dem loco docuit, voluitque unicam esse substantiam Deum: qui 3c ipse ambigua illa loquendi ratione, ut nulla aliare indigeat ad existen um , deceptus est. Adeo verum est, non Geometras tantum, sed Μetaphysicos maxime , dum ab ideis abstractis ad Naturae res gradum fa-