Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

ro ELEMENTOR. METAPH. eiunt , turpissime hallucinarii Iam Attributum definire Spinoeta eodem in loco, id quod intellectus de substantia

percipis tamquam ejus naturam constituens. Quumque Deum intelligere non posset sitne immensa extensione, hancque haberet formalem, & hanc materiam , cuius modi sint corpora; vehati per gradus ad summam hanc impietatem venit, materiam esse Dei attributum, corpora Dei

modos . .

XXV. Dividunt philosophi attributorum vocabula inlas'irmantia, & negantia. Illa explicant quid res sit: haec quid . non sit. Extensio in corporibus est prioris generis: impenetrabilitas secundi. Schol. Μonent Logici, ut in Investiganda veritate essentiarum , utraque haec attributa investigemus: ita enim paulo clariores notionet earum habere posse. Prior tamen esse . debet affirmantium, quam negantium eo-gnitio. Unde scitum illud Philosophorum, notionem n gativorum ex notionibus esse positivorum, quo tantopere usus est Cartesius in demonstratione , ut vocat , existentiae Dei. Nisi enim sciatur quid res sit, intelligi nequit quid non sit. Vide hujus rei exemplum Logicae

lib. I. cap. I. dum de natura animae loquimuro

. De Essentia, ct Natura. XXVI. L ssentia est forma rei intrinseea, qu res

ta potius talis est, quam talis, eaque posita est indivisibili , dc attribtiiorum unione. Unionem vero essentialium , & attributorum hoc tantum sensu voco indivisibiIem, ut nequeat eorum ullum au- serri , quin esIentiam immutetur. . Schol. Non satis igitur perspecte Cartesiani essentias

rerum in una tantum proprietate. ut Vocant, eX qua ceterae manare intelligerentur, illa vero ex nulla primre , pervestigarunt. Nam quamquani quaedam res ita sortasse simplices sunt, ut earum essentia in uno tantum

essentiali posita sit: at prosecto plurimae aliae sunt , quae quum pluribus essentialibus sint conflatae, non est in iis

122쪽

PATI PRIOR. Iosprimum quoddam quaerendum, in quo consistat etiam tia. Hinc inscite estentiam corporis in sola extensione posuerunt. Atque induest, quod rerum essentiae a n bis maxima ex parte ignorantur, quod nimirum nec omnia rerum essentialia, & attributa inspicere possimus, nec eorum unionem satis clare intelligere , nisi sortasse in rebus Geometricis, & Arithmeticis, in quibus essentias plene intelligimus: quippe hae res essentias habet ab arbitrio Geometrarum ,& Arithmeticorum, idest mere nominales sunt; quum aliarum rerum essentiae sint reales XXVII. Essentiae vel reales sunt, vel notionales, &nominales. Illae sunt quibus res sunt tales: hae notiones rerum vocabulis quibusdam expressae. Pertinent ad ensentias nominales genera, & species . Schol. Magnum habet in inquirenda veritate usum

saec divisio, eaque egregie illustratur a Lohio sa) Q iod

ut plene intelligatur, recolenda quae in superiori scholio edisseruimus, quo in loco animadvertimus, essentias rerum maxima ex parte a nobis ignorari. Id autem deessentiis realibus intelligendum est: nam quaenam sine essentiae nominales prolatis vocabulorum definitionibus sciri possunt. Quicumque igitur hoc discrimen non recte servant, dum essentias nominales pro realibus habent, falli magnopere possunt. Ea certe est methodus, qua Benedictus Spinoga philosophatus este ex essent iis scilicet rerum notionalibus tam audacter de rebus ipsis concludit , quam ex id eis Geometricis de natura , dc proprietatibus figurarum Geometricarum , quasi in solo mundo intelligibili versetur. Quis dixerit quot inde errorum monstra conficiat b)Sed , inquit aliquis, an ullae sunt apud homines ninminales essentiae realibus amussim respondentes λ R spondeo paucos esse philosophos, qui essentias suas nominaIes non pro realibus perfecte habeant. Sed ex sapientium discordiis , & eorum senis communi discimus, vix modorum simpliciorum essentias nominales haberi

123쪽

1OS ELEMENTO R. ΜΕ TAPH. F3sse pro realibus, & ut ego quidem puto , ne has quidem , nisi in paucissimis .

XXVIII. Praeterea essentiae rarum vel factae sunt , vel aeternae intelligibiles: hae continentur mente Dei: illae extra Deum existunt. .: Schol. Longe necessaria erat haec divisio, ne in sta tuenda immutabilitate essentiarum mirifice hallucinare mur. Nam sunt quidam, qui essentias rerum omnes

immutabiles faciunt, dum tamen iactas mutabiles statuunt, qui intelligi nequeunt, nisi moneant, se loqui de essent iis intelligibilibus, de possibilibus, quae proculdubio immutabiles fiant, quum factae essentiae omisnes sint mutabiles. Neque aliud inrelligebat Plato , dum essentias rerum , seu ideas immutabiles statuit , quidquid ideas illae sint . in

XXIX. vis est conatus agendi. Est autem vis minua, vel mortua. Illa cum actione conjuncta est, veluti. vis flammae, quae se agitat: haec in conatu est, a quo. propter obstaculum, nulla manat actio, veluti vis penduli immobiliter gravi tantis . Utriusque generis vires existere naturae contemplatione facile detegitur. Nam & in. seminibus, atque ovis vires esse genitales, mortuas tamen necesse est : & plures esse vires vivas oculis ipsis in-

spieimus. Investigandae philosopho igitur per quam dili-rnterr earum praeterea intensiitates maminandae, tum: eonflictus &ex conflictu provenientes effectus. Nemo id felicius fecisse videtur,quam Ne*tonus. Sed infinita otiam sunt his de rebus acutissime demonstrata a VUolfio in operibus philosophicis. Fatendum tamen est nondum, in penitissimam hanc Naturae partem mortales devenisse. apropter ingens superest rerum copia, in qua investiganda eum laude versari possumus. XXX. Astio si spectatur prout a causa manat actio. quidem appellatur: si vero in subjecto, in quo ab externa causa producitur, passio vocari solet. Schol. E. G. quum moveo lapidem eadem motio mei

quidem respectu actio est, in lapide paro. Hinc nata est divisio potentiae in activam &-, quarum illa agit, haec excipit. Ceterum haec definitio usum habet

124쪽

PARs PRIOR. TOT bet quum in aliis, tum in celeberrima quaestione illa, an intellectus activa , an vero passiva potentia sit . Quana duni quidam ut ridiculam contemnunt, non intelligunt ea totam hominis naturam contineri. Nam idem plane est atque investigare, existat ne in nobis Vis activa cogitationum nostrarum, quae nostri propria sit, an cogitationes in nobis a Deo, aut Anima mundi , tanquam motus in lapide producantur . Cartesius

Prius putavit. Sic enim ille a ): nullam etiam differentiam statuo inter animam, cy' ejus ideas, quam inter frustum cerae , b diversas nutas , quarum frustum illud capax es: oe quemadmodum diversas Muras recipere non es in cera ahio proprie, sed passo, ita etiam mihi videtur, quod passo sit in anima , quod banc , vel illam ideam recipiat. Scitum autem est Cartesio ideas , & perceptiones unum esse. Alterum censuit Pythagoras , b & Stoici, c) ex recentioribus vero Campanella su ,

Praeter ceteros loco suo memorandos.

XXXI. Vocamus Naturam vires, seu principium R. Rivum Entis, dum de rebus physicis loquimur e normam Vero actionum humanarum naturae lumine promulgatam ab Auctore Mundi, dum de mortalibus differimus. Schol. Est definitio ex communi Philosophorum semis deprompta. Non sum vero nescius vocabulum naturae cumῖaliis quoque notionibus pass m accipi, etiam in Philosophorum libris .ΘApud vetustissimos Philosophos dupliciter accipiebatur: aut pro vi una, &simplici per totam mundi machinam diffusa, quae vitam, & motum fingulis mundi partibus impertiretur : aut pro viribus singularibus, quibus singulae res impeditae essent. Cum priori sensu accipiebant Pythagorici, Heraclitus , Stoici , Speusippus , sortassis etiam Aristoteles; quippe cujus materia prima omnium sormarum progenitrix hac Natura Predita esse videtur a temporibus vero nostris Morus , Cus

125쪽

iog ELsMENTOR. METAPIt. Cudπorthus, Newtonus, aliique, quam plurimi. Cum posteriori Democritici , Epicurei , atque aetate nostra Cartesiani , & Leibnitiani: Sed priores inter se non conveniunt. Nam Pythagoras Deum ipsum Naturam esse voluit , si ejus mentem teneamus a ): Stoici Deum quidem, sed natura igneum , seu aethereum e Heraclitus ignem ipsuto, aut potius aetherem quendam vivificumr Aristoteles nihil distincte definit, sed rati ne, & consilio Naturam instructam non nectat e Plato animam mundanam induxit, quam virtutem genitricem Vocat Apulejus b , eamque servire voluit Deo fabricatori . Cud Nortus licet neget eonsilio, & ratione uti naturam, sensu tamen, & perceptione instructam facere videtur e ). Neistonus d aeterem subtilissimum , quem & spiritum alibi vocat, naturae vim genere opinatur. At illi, qui singulis mundi partibus es membris singulas vires activas , seu similes, seu dissimiles posuerunt, has, aut harum systema , naturam habent. Videri possunt quae in nostra dissertatione de principiis rerum corporearum dicta sunt. Plerique Philosophorum Christianorum, qui agnoscunt, quantum di scriminis sit inter Deum, & rerum universitatem , illum quidem naturam naturantem appellant; hanc naturam naturatam. Interim eorum non pauci totam eam. Vim, quae per universitatem rerum dimisa est a Deo

immediate esse docent, seu potius nullam esse in mum do vim activam substantialem , sed actiones omnes munis danas a Deo continenter proficisci'. Habet haec se tentia in veteribus ipsis, novellisque Theologis patronos quosdam: sed a Cartessio longe est provecta; plurimisque ab autore Gallico Des actions de Dieu sur les

creatures adserta.

s a J Vid. qua dia. sunt in dissertatione de princisiis rerum coro

porearum.

126쪽

PARs P R I D R. rXXXII. Leges naturae vocant Physici normas , s

cundum quas motiones in hac rerum universitate provenire ejus auctor Deus statuit: quarum normarum ex

sistentiae ratio sussiciens non sit alia , nisi Dei v

luntas a

Schol.. Eodem ferme modo Gravesandius αὶ & ΜuD schemoroeckius b), qui recte monent , has leges sedu- Io Naturae studio perdiscendas . ini in legibus istis universitas haec facta sit & stet , vix dubium ei esse potest, qui illud animo. recoluerit, dc ordine eam factam esse, & stare; di ordinem intelligi sine hujusmodi legibus non posse ; qua de re commode dicemus., XXXIII. Leges naturae vocant Ethici normas , se- eundum quas actiones suas liberas ut homines conso mene, Deus per lumen rationis docet atque praecipit. Schol. Consulatur Samuel Pusendorsus sc). Sunt v ro alii, qui legis naturae moralis nomine non aliud vis dentur intelligere, nisi primas naturae humanae propensiones, & naturales impetus. Quo modo quod maa is ,εc feminae conjunctio ut in hominibus , ita in brutis animantibus e naturae propensione est , paturae legem Vocant, veteres. Item natura ipsa quodlibet animal pro lam suam amat; ejusque curam , dc tutelam suscipit et id quoque iuris esse naturalis Iurisconsulti, idest Romani Philosophs, dixerunt. Sed has naturae animalis meis Manicas potius leges dixeris , quam morales e qua de re in secunda parte dicemus . Sed quidam sunt, quihus placet, leges naturae esse dictamen rectae rationis deris , qui agenda , et/et omittenda sunt . Ita Cumberlandus . Nos dictamine.rectae rationis promulgari leges , non effici contendimus. Qua de re dicemus in tertia parte a

127쪽

I tatum, loco licet vel tempore mutato, est notio abstracta : Itaque idem dicitur ens illud , in quo nihil immutatum est, etsi locus vel tempus mutata sine . XXXV. Diversitas vero est relatio entis ad semel mutatum, loco vel tempore mutatis . Notio abstracta est. Diversum ergo est , quodcumque ens in diversis temporibus aut locis mutatum fuerit . Schol. Idenritas, uti & diversitas , & metaphyrie,& vulgo dicuntur. Μetapysicos quidem utens idem sit. nedum essentia , sed ne modus quidem variet, necesse est: at vulgo, si essentialia sint eadem , etiam immuta tis modis, idem ens dicetur. Qiiod tum maMime recolendum , quuta, Scriptores leguntur . Ex. g. Scriptores Apostolici passim docent, homines mortuos aliquando resurrectulos. Necesse autem est, ut iidem hominesa e- surgant, alioquin non resurrectio , sed nova hominum generatio dici deberet. Itaque iidem Scriptores indicandapertissime , nos eosdem resurrecturos, dum nos faeiune in resurrectione aut proemiorum compotes . aut pcenis obnoxios, secundum quod aut jussam & piam, aut injustam & impiam vitam egerimus . Hinc tota vetustat Ecclesia homines eosdem resurrecturos docuit. Sed quum iidem sacri Scriptores doceant corpora nostra immutanda esse, saltem Beatorum, rite deducimus, nos eos. dem non quidem Μetaphysicos , sed vulgo resurrect ros. Vide ut egregie eam rem pertractet Origenes cois tra Celsum lib. V.

XXXVI. Distinctio in Scholis qnat ruplex est , Reai lis , Rationis, Modalis, & Formalis. stealis est intee

ea, quae non sunt eadem, quaeque separatim intellig1 possunt, veluti tria latera, aut tres anguli in triangula . Seu distinctio Malis est inter rem, brem, ens,

128쪽

P A R s . PRIOR. III r, substantiam S sufflantiam. Μodalis autem est, qua modi, & qualitates a substantia distinguuntur. Sich. Henricus Morus sa) exigit in iis , quae realiter distinguuntur, ut possint separari . Sane recte disputari potest , an omnia , quae realiter distinguuntur , possint etiam separari, seu an sint distinctae res . Μetaphystici assirmant, qui distinctionem realem inter substantiam. & substantiam ponunt: Substantiae enim hoc est proprium, ut per se constare, &existere possit. In horum igitur sententia haberi nequeunt tamquam realiter distincta, quae salaem intrinseca possibilitate nequeunt separari: & quae realiter distincta sunt, separatim quoque existere possunt. Μonitos vero volumus Lectores, nos de rebus Naturae , ac sensibus , dc rationi nostrae subjectis loqui. Eas tantum Philolbpia, cujus elementa

XXXVII. Distinctio Formalis, quemadmodum Scotistae ejus primi inventores definiunt, est quae intercedit inter formalitates , eaque Reali quidem minor est , quippe quae inter substantiam,& substantiam intercedit; Rationis maior , quippe quae inter conceptus eiusdem rei posita est. Vocant porro formalitates quum essentialia entis , tum attributa. EX. g. Animus, ct Corpus realiter distinguuntur , cum sint duae substantiar: intellectus, & voluntas duo ammi essentialia, item extentio, soliditas, gravitas tria corporis essentialia, formaliter. Schol. Scoli doctrina est , Franciscanis pene omnibus probata ; acerrimisque atque diuturnis cum Dominica nis, S Jesultis concertationibus firmata , atque longe Ia- teque disseminata . Nec vero sine ratione, in quo ego pa Iinodiam recino, nullo licet beneficio a Scotistis affectus rnam clare intelligo, non ita distingui duo ejusdem substantiae attributa, soliditatem. Eκ. gr. & extensionem , duo corporis ejusdem attributa , ut duae distinguuntur substantiae, corpus a corpore, animus a corpore, mens amenter ea minor.distinctio est, haec major. Itaque quatuor omnino genera distinctionum constituenda sunt.

XXXVIII.

129쪽

xri ELEMsNT 'o R. ΜRTAR H. XXXVIII. Distinctio rationis est quum ea ut distitis Ra percipimus, quae distincta non sunt, idest quum de eadem re, di simplici conceptus distinctos, ut loquuntur

Seholastici, efformamus . Ex, gr. si dentur tres lineae n. B. C., ita sitae, ut A sit perpendicularis lineae B; p rallela vero lineae C, in A ratio parallelae, & ratio perpendicularis ratione tantum distinguentur. Sch. Quum distinctos conceptus de eadem & simpliel re habere nequeamus, nisi illam aut ex diversis adspecti-hus, aut ex diversis relationibus spectemus, inde recto. concluserunt Scolastici, in distinctione Rationis non i tercedere tantum operationem mentis, sed aliquid praeterea esse in re ipsa, quo diversi o distincti illi eoneeptus nobis suppetant. Quodadeo , verum putaverunt Theologi nostri, ut non tantum Gilibertum porretanum Picta' viensem Episcopum damnaverint , quod attributa mixtaliter distingui Meeret, sed etiam eos, qui putabant distinctionem attributorum Dei adeo esse solitis rationis opus, ut nihil ex parte rei ipsius causa esset ejus di- sinctionis , & idcirco mentem hac ire re decipi , qu lis Eunomius , aliique. Interim negare non possumus gravissimis erroribus eos obnoxios esse , qui non satis diligenter cavent, ne ea semper pro realiter distincti habeant, quae ratione distincta percipiuntur. XxXIX. Quae distingui possunt me res sunt , auemeabula , aut i in , aut actiones . Res distinguuntur. reetiliter per suas essentias e vocabula per binos et ' idere per distincta , quae reserunt, objecta r actiones vero ut a causis distinctis , aut a temporibus , si interein ptae sumint . . 'vocabula , atque ideas distinctas quivis saeile dignoscet, ita quidem, ut aut nullae, aut Philosophi e

ra vix dignae ea de re quaestiones suboriri queant . . At rerum essentias , aut actiones distinctas internose re dissicillimum adeo , ut nullibi facilius, de solemnius errent minus cauti: Et de essent iis rerum realibus suis perius dictum: De actionibus pauca exempli causa. --mo est qui non continenter praedicet , motiones , dc perceptiones amones esse natura sua distinctas: at, eo fiden

130쪽

PARs PRIOR. III fidenter dico, si importune acutissimos Philosophus en flagitaveris , qua in re differant actiones illae, iique e ingenui esse velint, laborabunt , seque frustra torque-hunt . Praeterea Philosophi nondum satis intelligere potuerunt, una ne sit immensa per universum actio . 'quae in variis subjectis determinetur, an plures, & diversae in pluribus diversisque universi rebus, quae vita aliqua , & actione agitantur ; idcirco quod actionum ipsarum naturas non fatis distinguere potuerunt , nec inde rite de principiis, seu viribus activis ratiocinari.

Hinc plerique principium quoddam hilarchicum , &plasticum statuerunt XL. Contraria vocamus, quae sese mutuo destruunt, uti existere & non exi stere, rotunditas & quadratum. Res autem Scholasticis contradictionem involuere discitur , si, ut existat, ex contrariis confletur oportet , qualis esset circulus quadratus, esse unum & diversa ,

de hujusmodi alia.

CAP. V.

i De uno .

XLI. N Ns dicitur unum quum respectu sui , tum II quoque respectu aliorum. Respectu quidem

sui, quum aut simplex est, aut ejus essentialia & attributa ita iuncta sunt, ut in unam essentiam atque naturam confluant. Respectu vero aliorum, quum ab iis distinctum est & segregatum. XLII. Est praeterea &unum simplex, & unum compositum. Illud est cujus nullae sunt partes realiter dis stinctae: Hoc vero cujus aliquot sunt partes , cujusmodi sunt corpora omnia. Compositio autem unius, quem

admodum Scholastici Philosopbantur , est aut Physica , aut Μetaphysica , aut Logica . . Illa est partium realiter distinctarum, atque a se invicem separabilium , qualis est in corporibus. Μetaphysica est ex essentia &exissentia, atque ceteris proprietatibus formali er disti ctis, qualis secundum hos Philasophos in omnibus em- Tom. T. H ti-

SEARCH

MENU NAVIGATION