장음표시 사용
151쪽
3 4 E L E M A N et O R. ΜΕ Τ Α Ρ Η. vocabulorum quenam fit natura , superius dictu in
SchρL Notionem in itatis ad tria proprie referri, rationem, spatium θ naturam , observatum Lokio b Sane infinitatem atque finitionem iis proprie rebus tribuimus, quae & quantae concipiuntur, & quarum maiorem ac minorem. partem concipere pori mus, quod tantum in duratione , spatio, numero obtinet D Ex his porro Infinitatis notio ad alia minus proprie transferettur, cujusmodi sunt potentia, sapientia, per esto, put-chritudo dc similia: sed admodum vage , conluse , & obscure si ingenue fateri velimus a. Spinoeta. in Ethica starem infinitam vocat, quae alia ejusdem naturi terminari nequit: quae definitio & obscura eri, & inepta , maxime sit ad eas res, ad quas ille, referamus, cogitationem potissimum & potentiam . Quis enim intelliget, uuid sit, cogitationem unam alia terminari. Pervideu tamen quid ille voluit dicere; nempe eam esse Inhni- '' tam , quae augeri nequeat alia re ejusdem naturae. Ita extensio est infinita, si nulla alia extensione major fieri potest. Nec negare possumus quin hac nos ratione res
ouasdam infinitas dicamus, uti observat bonius su . et Thomas Hobbesius se) notionem infiniti esse re- Iativam putat, id est eas nos res dicere infinitas, quarum omnem , aut eXtensionem aut perfectionem non com
Drehendimus. Duando enim dicimus , inquit, aliquia eder nitum, non aliquid in re significamus , sed impotentiam is animo nosro, tanquam si diceremus , nescrre nos, an, tibi terminetur. Quae viri doctrina omnino falla est; nam Praeter hoc, de quo his disputat, in itum relativum, elire aliquid absolute in itum , quod etiamsi comprehendia nobis non potest , esse tamen clarissime demonstratur . Ouocirca statuendum est , aliud esse infinitum absolutum , aliud relativum; & illud esse quod in suo genere re na'
152쪽
P A R s P R I O R. tura amplius augeri non potest; hoc, quod licet postie,
intelligi tamen a nobis nequit. LXVI. Durationem vocamus continuatam entis. alicujur existentiam. Eam in absolutam, relativam partimur: &illam vocamus ipsam continuatam existentiam, nulla ad alias res aut rerum motum relatione definitam : hanc appellamus, quam ex relatione aliarum rerum metimur .
Schol. Cum nosione durationis conjuncta est succe siti
quaedam notio. Vulgo putant, durationem esse ens a rebus omnibus, quae pxistunt, distinctum, successivum tamen , non permanens, tale nempe , cujus partes nunquam omnes simul ex illunt, sed aliae aliis succedunt , . quemadmodum, in fluminis alicujus perenni cursu. Sed qui ita ratiocinantur longe sane a veritate aberrant. Mus autem erroris origo petenda est a ratione , & modo, quo durationem concipimus. Nimirum eas res durare credimus , quae pluribus nostris perceptionibus , quarum aliae aliis succedunt, coexsistere intelliguntur s). Qtiocirca qui hanc perceptionum successionem non advertunt, cu-usmodi qui dormiunt profundissime , aut qui in una ideat haerent animo defixi, rerum durationes non percipiunt,
facileque judicant ab inio ex .g. somni ad extremum, seu vigiliae initium , nihil du ationis effluxisse , si id aliis argumentis nequeant rescire s b). Praeterea assueti sumus durationem motu metiri. Inde quoque fit, ut quemadmodum in motu successionem observamus , ita in duratione eandem esse partium successionem putemus. citae quum snt, patet non rite definiri a Platonicis tempus, men suram motus : quippe etiamsi nullus sit in natura motus, dum res sunt, quae durant, tempus est. LXVII. Duas in duratione successiones distinguere possilamus, Metaphnicam, & P sicam. Priorem voco ipsam continuatam existentiam , quae vel successione perceptionum, vel motionis alicujus corporis , dimetiri utcunque possit posteriorum appello successionem statuum in re durante, qualis cernitur in hoc universo in quo alia quidem en- generantur, alia intereunt, aut in mente, quae con-
153쪽
33s ELEMENTO R. METAPH. tinuae perceptionum & voluntatum successioni subjecta est. Quum haec duo successionum genera non distinxissent Metaphysici, acerrime ea de re concertarunt, antilla essent in aeternitate successio: quae quaestio unius v cabuli definitione penitus evanescit. LXVIII. Durationis tria facimus genera, sunt autem sempiternitas, aeternitas, & tempus. Sempiternitas est duratio entis , cujus existentiae neque initium fuit, neque finis ullus futurus est. 2Eternitas est duratio entis, cujus existentiae origo quidem est, sed nullus futurus est finis. Tempus est duratio entis, quod & originem habuit , & finem est habiturum. Caeterum sempiternitasec aeternitas etiam a nobis ubi acri illa distinctione opus
non est, miscebuntur. Sch. Illud animadvertendum, Latinos plerumque aeternum vocare longum aliquod tempus, ut totum vitae tempus ad mortem usque. Ita Chaereas ille Terentianus a) At nunc dehinc spero aeternam inter nos gratiam Dre Nais ... Idem Graeci vocabulis αηλον, & -ν εον
us, quae rem perpetuo eXistentem ex originatione no- tant: nam Homerus ea εω fetu nedum Diis minoribus &Coeli Saturni, Iovis filiis, sed adscititiis quoque, idest per apotheo sim satis passim tribuit. obtinet id ipsum
apud Hebraeos in vocabulis Kedem , quod vertunt antiquitatem, dc aeternitatem, atque be b vel hhadb bbbolam quod aeternitatem quoque, & saeculum interpretantur. Nimirum his vocabulis plerumque longum aliquod & minime definitum tempus significatur. Quae observatio Critiem quidem propria est, sed ab hoc loco non aliena. LXIX. Locum vocant Philosophi partem aliquam extensionis universi, aut immobilem , aut quae tanquam immobilis spectatur. Schol. In hac definitione non satis inter se conveniunt Philosophi . Nam qui spatium vacuum esse , putant quum illud statuant immensum , immobile, & eorum , quae . sunt, primum fundamentum , Iocum appellant partem
aliquam spatii hujus universi b). At qui spatium illud
154쪽
PARs PRIOR. 337pernegant, locum appellant intrinsecum quidem ipsam rei extensionem , extrinsecum vero superficiem illam, qua extenso rei ab aliis corporibus circumambitur sa), quaeque tanquam immobilis spectatur. Iam quum secundi isti Philosophi sui id in transii tu dicam mentes fecerint substantias prorsus inextensas, inde natum est perridiculum illud, eas existere quidem , sed nulli bi , unde & nullibisti barbaro vocabulo dicti b). LXX. Μotus est qualiscumque actio, qua ens de Io
co eκtrinseco in locum extrinsecum transfertur.
Schol. Nihil heic moror pueriles quaestiones , quas cir ca hanc definitionem movere Cartesiani solent: ineptae enim sunt, gravitate Philosophorum indignat, & sophisticam sapiunt. Nihil enim probant aliud , nisi nos motum eX relatione. corporum adjacentium percipere, absolutum vero nullo modo percipere posse, quod ultro satemur. Nam quod Cartesius motum definierit, trans lationem corporis ex vicina eorum corporum quae immobiliter continentur, er tanquam quiescentia spectantur, idquale sit Cartesiani viderint. subterfugium id fuisse summa cali
ditate quaesitum, ne videretur terrae motum statuere, quem
Ecclesiae decreto Galilaeus noster ejuraverat, scripsit homo perspicacissimus Iohannes Clericus. Iam vero, qua ratione Corpus, ejusque partes omnes actione motus afficiantur, &qua ratione actio motus de subjecto in subjectum transfera
tur , id vero est quod sortasse ignoramus sc).C A P. . VIII. De Perfemone, Veritate , Bonitate, Similitudine, ordine ,
Proportione, Pulchritudine . LXXI. Es persecta dicitur aut attributorum n L mero dc praestantia, aut unitate atque
simplicitate, aut quod i suo apta si, quod ideae suae
f e J Legi potest melius in Dictionaris Art. Dub Pererius is communib. pris p. lib. xriri cap. oe s.
155쪽
a 38 ELEMENTOR. METAPH. respondeat. perfectio ergo est aut attributorum copia &praestantia, aut unitas & simplicitas, aut congruentia
rei cum . idea sua, aut hoc ipsum, quod ad finem rite aptata sit. sciat. Nulla de re magis consutas notiones habent ho- .mine , nec Vulgus tantum, sed ipsi literati, quam de perfectione. Passim quidem.res persectas, & magis aut minus, omnes dicere solemus i at si a nobis efflagitet aliquis, ut quid sit persectio, aut impersectio dilucidius explicemus, fortasse, si iiisenui esse velimus, haerebi, mus; si non, vocabulis obscurioribus, & vulgi praejudicio corruptis, notionibus relatiυis, utemur. Interim si communis hominum seqsus circa naturam persectioni consultatur , ad quatiFr illa genera eius prosecto notio reseretur. Ita duobus prioribus modis Deum persectum appellamus: duobus posterioribus res factas: quamquam ct in his duos etiam . priores modos ut plurimur 1 spectamus, veluti qu4m mentes corporibus perse liquis icimus. Patet. hinc persectionem naturalem nullato ensed res minus persectas ex perseAiorum comparatio immpersectas dici. Sed est tamen impersectio artificialis, quum opera artis aut exemplari, aut fini non respondent. LXXII. Quae perfectio inest in re a natura, natu Iu appellabitur; quae ab arte, artificialis. Se b.,Hujus divisionis non ea est ratio, ut putemu cum Philosophorum vulgo, naturam ab arte perfici posse, nam pronuntiatum istud, si generatim intellig/tur, pr videntiam omnem evertir: sed tantum du/s ob causas; quarumi prior est, ut habeamus vocabula definita, dum . vulgaria praejudici consutamus; altera, ut opera & fines artis , ab operibus Ac finibus naturae distinguamus,
Infinite persectum dupliciter 'di eunt Scholae . . & extensi0. Extensive quidem ita, ut nulla sit possibilis persectio , quae in re illa non insit. 1ntensive autem ita, ut nulla elus persectio.inge nere suo augeri amplius pqssit. Schol. Intelligitur autem ita, ut perfectiones illae sibi non adversentur, alioquin Deum Spinozistieum effieiemus: nam Spinor, quum hanc substantiae infinitae no-
156쪽
PARs PRIOR. 139tionem sibi efformasset, ut eam vellet ex infinitis numero alitibulis conflatam, quorum unumquodlibet in suo genere infinitam habere perfectionem , id est infinitum esset, ut diceret Scholasticus: conclusit male riam esse Dei attributum. Sunt quidem qui hoc nomine descriptionem Dei ab Arnobio prolatam reprehendunt: ea est hujusmodi . Prima enim tu Deus) causa es, locus rerum , spatium , fundamentum cunctorum quicumque funi, in itiιs , ingenitus, immortalis , perpetuus , solus quem nulla delineat forma corporalis , nulla determinet cir cumscriptio qualitaiis , expers quantitatis , Anesitu , motu, c habitu sa , Quam meram esse calumniam nemo Theologiae naturalis paulo peritus non videt. LXXIV. Veritas est aut Naturalis, aut Moralis, aut Logica . Illa , quam Metaphysicam quoque appellant, est ipsa rerum natura atque essentia facta idea suae aeternas, seu essentiae archetypae intelligibili congruens. Moralis
est congruentia externorum signorum cum notionibus animi, eique 'pponitur mendacium. Logica tandena est congruentia essentiarum notionalium atque nominalium
cum realibus. Objectiυam intelligo: nam formalis est congruentia judiciorum cum ideis ipsis, quibus judicia continentur, quae nequit non in omnibus judiciis inessese: quandoquidem fieri non potest, ut judicia id eis ,
quibus continentur , & ex quarum intellectione nascuntur, minime respondeant; id enim esset ideas sibimet ipsas respondete, quod est αδυνατον. LXXV. Bonum autem absolute aut relative dici solet. Illud continetur ipsa entitate rei, id est ipsis rei pro-Prietatibus ; earumque praestantia; hoc vero est id omne , quo bonum rei absolutum aut conservatur & perficitur, aut conservari & perfici potest. Ita bona quae fortunae dicimus, in se quidem spectata; bona absoluta sunt; si vero ad nos reserantur, bona & mala esse possunt b). Jam vero malum absolutum nec est in na
157쪽
i o E L E M E N T o R. M E T Α Ρ Η.tura ullum, nec fingi potest; ut malum relativum
citur, quodcunque bono alicui adversatur. iSchol. Sunt qui putant Μanicheos, & vetustiores ali quot Philosophos, quos plutarchus de Iside' & Osiride
recenset, Principio illo muorum, rem quandam statuisse natura sua malam , idesi malam absolute , quod verum, non est. Tantum docuerunt, malis Μentem illa gau dere, aut nunquam statuerunt phasice malam esse. Ejus igitur malitia aut moralis, aut relativa illis posita est a). o circa qui eo argumento Μanichaeos consuta bant, quod substantia suapte natura mala repugnet , non satis verae causae consultabant. Nollem igitur hujusmodi argumenta ab Augustino, viro ceteroquin doctissimo, tam saepe comitiendata fuisse. LXXVI. Bonum morale est conve entia actionis liberae cum lege: malum vero morale discrepantia aAionis liberae a lege. schol. Ex quo patet, nec bonum ullum morale , nec
malum, sine respeAu ad legem, intelligi posse . Sunt interea quidam Theologi, qui proverbium illud passim
iactant, quaedam esse mala , quia prohibita , alia ideo prohibita, quia mala, δά haec intrinsecam habere malitiam. docent. Qui nisi malorum intrinsecorum nomine ea G, gnificant, quae legi naturae adversantur, quae lex Civilibust omnibus antiquior est, ii sunt perridiculi & inepti. Quis enim fingeret sibi peccatum sine lege ulla λ Hinc Epicurei quum leges sustulissehi, &sussit iam metu mali physici, ac ob utilitatem vitae inventam docuerunt b .
Praeterea ut malum morale statuatur, oportet actionem ,
quae a lege discohvenit, esse liberam. Itaque qui cu
nor, aut malae, nisi quatenus voluptatem aut dolorem in nobis procreant. Bonum itaque aneliamus , quidquis aut voluptatem nobis creare, vel augere potest, aut dolorem auferre, vel minuere. Ex contrario malum, quidquid in nobis aut dolorem ingenerare vel ' augere potes, aut vol- ,
a) Vide Bea Oubre histoire des Manubres o b) Legatur Lucretius Lib. V.
158쪽
P A R s P R I o R. IAIque ratio haec gitari censent, peccata nulla esse assi mare debent, cujusmodi est Spinoga , qui in Appendice prioris Ethicae partis, peccatorum moralium originem hominum phantasiae, & superstitioni tribuit; cujus h minis insaniam loco suo curabimus.
LXXVII. Similia appellat molfius, in quibus ea, per quae discerni entia solent, eadem sunt; & magis quidem similia, si plura eadem ; minus vero, si paucio
ra'. Dissimilia vero vocat, in quibus ea, per quae entia discerni solent, omnino sunt diversa. Schol. Exempli causa, duo corpora discernere solemus, Primum per externa, qualia sunt pondus, figura, color, & alia , deinde per internam partium consormationem , vires activas. Haec omnia si eadem fuerint in duobus corporibus, A, B, ea corpora simillima dicentur : si non Omnia eadem, minus similia, si omnia diversa: dissimillima . Sub hujus Seculi initium gravissima inter Leibnitium & Clarchium quaestio est agitata, an
possint in Natura esse duo entia omnino similia. Neg hat Leibnitius, cui postea accessit Uvolsus. Duo hos movebant, primum quod duo prorsus similia omnia haberent eadem , adeoque non duo , sed unum essent. Alterum, quod Deus emcere duo omnino similia nequeat; nam quaenam esset ei ratio hoc potius, quam illud creandi λ His autem nihil commovebatur Clarchius. Nam se, cunda ratio paulo est inepta. Quis enim homuncio tam
confidenter de ratione & consilio Dei definiat y Ad primam vero respondebat, duo similia distingui numero, si non specie. Sed Clarchii pace, iro distingui numero, si nihil sint in iis, quae distinguuntur, diversum , vocabulum est nihili. Ego sic puto, quaestionem hanc definiri non
posse, nisi duo inter partes conveniant. Primum similitudo in hoc ne posita sit ut entia similia quaedam habeant eadem, ea potissimum, per quae discerni debent. Alterum , quum duo similia dicimus essentiam, quoque indi-midualem similem habere dicimus, necneὸ Itaque si statuta illa similitudinis definitione primo modo concipietur quae sto, ut etiam essentia individualis sit in duobus eadem, ea mandesto contradictionem involvet. Siquidem quum qum
159쪽
χ χ ELEMENTOR. MET APH. distinguuntur numero, licet cetera habeant eadem, esserintiam tamen individualem non eandem habeant necesse est , qui dicit duo distingui numero , & omnia habere eadem, etiam essentiam hanc individui ; is contraria loquitur. Neque puto hac in re Clarnium non fore consenturum. Qtiod si stante da finitione similitudinis Uvolfiana, quae Bio agitetur de duobus cetera similibus, praeterquam essentiam individui , quin ea sint possibilia non dubitabit Leibnitius. Interim legatur quarta responsio Clar-chii ad Leibnitium sa) & quae de principio individuationis scribit egregie Lokius b . LXXVIII. ordo est plurium entium sive permanen.
tium, sive successivorum ita connexa series, ut antecedens spectet consequens, ejusque rationem sincientem contineat; consequens sit finis antecedentis, omnia Vero ad communem aliquem finem directa sint. Ordinis regulae statui solent ut entia ordinentur ratione. I. Bre viore. II. Faciliore. III. Suaviore. IV. Utiliore. Schol. ordinis series esse potest, vel similium , vel disti milium . Similium ordo pulchrior. LXXX. Plurimum ordinum similitudo proportio appellatur. Sit eadem ratio ordinis entium A, B, C, D, reentium I. 2. 3. q. , inter ordines istos aderit proportio. Consulatur Euclides lib. s. Elementorum Geometriae. LXXXI. Pulchra ea dici solent, quae perfectione, unim atate, ordine, cT proportione costant. Pulchritudo igitur est apta attributorum, aut partium entis congruentia. Quo circa ens infinite persectum , bonum, simplex , infinite pulchrum vocari potest.
Schol. Legendi omnino sunt tres: Platonis Dialogi Phaedrus, Symposion, & Hippias major, & quae ibi habet Ficinus, aliique Platonici. Ex his Lliisque Platonis locis apparet ei pulchritudinem fuiste gratiam quan
s a J Reeueia de diverses se. pag. 66. LbJ Lib. a. eap. a . tibi prine tam indivi vationis ais esse ipsamentis exissentiam, qua eu. tempori ae Ioes suo satuitur, itaur b c duo esse is duobus eadem nequeant S. 3. oe alibi pagm.
160쪽
PARs PRIOR. 1 3 sic putabat Socrates , res pulchras dici participatione ideas aeternae & pulcherrimae. Eleganter ea de redisserit Ficinus in Hippiam majorem. Pulchritudo , inquit, nihil
aliud est , qua/n summi boni splendor fulgens in iis, quae
oculis, auribus mentem percipimus, perque illa ad ipsum bonum , visum , auditum , mentemque convertens. Quom ut pulchritudo circulus quidam si divinae lucis a bono manans , in bono residens, per bonum di ad bonum sempiterneres xus .... sic mentem primo diminam idearum ordine in ite decorat e Numina deinde sequentia mentesque ra 'tionum serie complet e animas tertio numerosis discursbus Ornat: Naturas quarto seminibus e formisque materiam quinto c. Ingenita porro mentibus nostris pulchritudinis esse notionem scitum, dictatumque est in Platonicorum Scholis. Audiendus Cicero in oratore. Sed ego sic , inquit, , nihil esse in ullo genere tam pulchrum, quo non pulchrius id sit , unde oe illud , ut ex ore aliquo quasi imago, exprimatur, quod neque oeulis, neque auri bus , neque ullo sensu percipi potes , cogitatione tantum πmente colaplectimur ... Has rerum formas appellat ideas
ille , non ῖntelligendi solum, sed etian dicendi gravissimus ductor Plato , easque gigni negat, oe ait semper esse, ac
ratione o intelugentia contineri, cetera nasci , eccidere, fuere , labi, nec diutius esse uno se eodem satu . Hoc ipsum passim repetit Augustinus. Sed & idem persuasum erat Cartesio, qui inde Dei existentiam probare conatus est quae si vera sint, habebunt & bruta innatam istam pulchritudinis id eam: sunt enim illis re sua pulchra, sortasse etiam constantiora, quam hominibus; si Cryllo Plutarchi, in adversus Ulissem probanti, credamus . Hinc lepide Chrysippus apud eundem Plutarchum , tam, inquit, pulchra est verri porca sua , quam viro Matrona. Sed omis quaeramus seria ludo. Quum de pulchris tot sint hominum sententiae, non quot nationes, sed qoot
capita; quis putaverit unam innatamque esse pulchri apud omnes notionem λ Praeterea haec pulchritudinis notio variat pro aetatum varietate. Tandem idea pulchri forma quaedam est animo inscripta, tanquam incera sigillum, an ipsλ percepti9 hoc ultimum'