Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

δεε . ELEMENTO R. ΜΕΤΑPH. a sanis diei, postquam constitit perceptiones pulchri varias esse dc inconstantes. Primum vero tam est absurdum . quam illud, unde hoc consequitur,nimirum mentes nostras tuisse a iquando sapientes & beatas, nec in eorpora detrusas, quam ob crimine nescio quae in altera Vita admissa .

POTISSm E pMPOSITIONES ONTOSOPHICAE , ET COSMOSOPHICAE. Est apud Μathematicos in avore positum , ut post de

sinitiones, axiomata statuantur, atque postulata, inde vero propositiones demonstrentusi. Nos, quandoqui dem & axiomata propositiones sunt, & hoc tantum apud Μathematicos ipsos a propositionibus drecernuntur, quod haec demonstratione egeant, non illa; utraque uno eodemque propositionis vocabulo appellabimus , & discretionem illam axiomatum a propositionibus aut theorematis, quam olim tenueramus, omittendam censemus. nodad postulata attinet, unum tantum sive Observatum , sive postulatum propositionibus nostris praestituemus, 'nimirum quum essentiae reales factae , s des. 27. . & intelligibiles 28. aeternae , nos aeque lateant, licet demori. Brationes, quae existentiam rerum spectant, esse fortassis possunt Geometricis pares , vas tamen , quae essentias respicituit, hae evidentia destitui: sunt enim accommo date esse iis rerum nominalibus, quas ut plurimum an realibus congruant ignoramus . Nec sperandum est ulla hominum industria evidentiam Geometricam habere posse, usque dism homines nihil a se humani alienum habebunt. Interea sunt tales, quibus evidentiores nequeunt, nisi inique, mortales exigere. Quis enim talem exegerit scientiam, quae mentium humanarum capacita tem omnem superet Quod si quis haec contemnat, aut rideat Philosophorum confidentiam, Primum eum oro, rit se hominem esse memineret, nec speret se rectius sapere posse, quum sensum literatorum communem, &quae propria est hominum, scientiam, neglexerit, Dein , de Horatianis verbis compello.

Si quid nomisi rectius istis Candidus imperti ; Si non bis utere mecum.

162쪽

PARs PRIOR. I4yPraeterea & illud animadvertatur volo , me non om nia, etiam minutissima, persequi in animo habere : Elementa enim scribo. Itaque praecipua quaedam attingo, re ea, ex quibus facile studiosii adolescentes , ,si hae iis studia arriserint, in penitissimam hane Philosophiam di- venire possint. Praeterquam quod in his rebus vetus illud usurpandum censeo, Philosophandum , sed paucis. C A P. S . Generalia quaedam Theoremata de Ente, Nihilo, Possibili. ΡRop. I. dc II. Non potest idem simul esse de non

esse; neque unum idemque ens constare attributis, quae se mutuo destruunt. Sebia. Duo haec axiomata vocant Scholasti ei princ pium contradictionis: nam contumaces & refractarii quum omnia' negaverint, etiam patientia, eo adiguntur, ut haec aut negaverint, aut admiserint , contrariis assertionibus se implicent. Magnus autem eorum usus est, quum in rerum existentia statuenda, tum quoque in eorum est entia pe vestiganda atque discernenda. Posteriore utimur in Dei atque animarum natura incorporea adserenda: demonstramus scille et vim cogitandi pquae ad essentiam mentis pertinet, repugnari soliditati, quae essentialis Ast materiae. Quod argumentum &Car- testas in Meditationibus, & Stillingssectus Anglus Theo- Iogus a , quum scriberet adversus Lokium putantem Deum efficere posse ut eadem substantia & eorporea sivdi cogitans, egregie pertractarunt. Peripatetici primum illud axioma totius humanae cognitionis principium primum habent, tale nimirum , quod se & per se evidens, & universale, omne ue sinu sua. . . . veritates, quarum mens humana sit capax, contineatis ae in eo Aristotelem suum sectantur ib). Assensere Ha-

163쪽

r 6 ELEΜENTO R. ΜΕΤΑ ΡΗ. melius in Philosophia Burgundica, dc Christianus Tho mairus sa). Sed est qui considentes negat ullum esse inhumanis cognitionibus hujusmodi universale principium , tantum abest ut hoc ejus esse naturae fateatur. Is est Gerardus Titius in Arte cogitandi Cap. 3. Ae jure quidem & merito negat. Humanae' enim cognitiones non ex universalibus principiis quasi fluunt , sed a singularibus primum profectae , ad generalia conferuntur eo modo, de quo in Logica dictum est. Interim non destitere Philosophi ab hoc principio universali investigando. scotistis videtur placuisse hoc, ens es ens , aliis hoc, quodlibet es , vel non es. Haec ego prima generica scientiarum faecunda principia ut habeam λ Idem di

ci potest de Lockii illo, quidquid est es, & quidquid

est, est id ipsum , & nihil aliud . Cartessio placuit, primum principium , quod ordine philosophandi omnium primum se offerat, esse hoc, cogito, ergo sum. Quidni,

cujuscumque singularis rei perceptionis conscientia , primum hoc dicetur principium λ Itaque ego inanem omnem hanc disquisitionem censeo.

IIL Ex nihilo nihil fit, id est nihil fit sine eausa, in

qua aut formaliter , aut eminenter non Contineaturo Schol. Consentientes in eo habemus veteres Omnes at que recentiores Philosophos . Lucretius decem argumentiglibro primo b) ingeniose & docte demonstrat, nihil in

rerum natura ex nihilo fieri, aut in nihilum abire.

Nam A de nihilo ferent, ex omnibus rebus Omne genus nasci posset; nihil semine egeret o.

quod verum est. Quaerat autem aliquis, an quod fit a causa, in qua eminenter continetur, dicendum sit ex nihilo factum λHoc ut intelligatur explicando sunt paullo clarius vocabula ista, quibus utamur oportet j quando meliora norisu petunto Vocant Scholastici E contineri in B formaliter si integra , A essentia in B contineatur, qua ratione radii solis continentur in Sole r appellant vero contineri eminenrer quum in B tanta est perfectio, tantaque a Lib. x. Iuri p. div. cap. 3. g. et S. ct eap. 6. nil. Auc

164쪽

eaque potentia, ut ipsius A perfectiones complectatiira Quibus explicatis, respondemus, nullo modo dici po ex nihilo factum, quod in causa, a qua sactum stquomodocumque continebatur. Itaque Graeci Philosophi quum docuissent Daemones & mentes aliis a Deo,

in quo continerentur, effluxisse, aut genitas esse i non putarunt axioma illud III. everti. ob eandem Vero causam quum non possent intelligere materiam in Μen te aeterna aut sermaliter aut eminenter eontineri ma suerunt illam aeternam statuere quam ex Nihilo crea

eam fateri. Si quis autem nobis opponat, mundum di ei in Scripturis ex nihilo factum , reponimus id ex usu populari dici , ea ratione, quod nihil antequam

Crearetur, formaliter existeret. Caeterum lis est Voca bulorum .

. IV. Si ex dato, sumpto , aut qualibet Umtbesi ea per justam dc necessariam consequentiam sequantur quae mutuo se destruunt datum; vel sumtum, aut quaeli bet illa υpotissis impossibilis est. D. Si enim talia sequuntur, ea continentur in iis onde sequuntur per prop. 3.): quum autem quae se mu tuo destruunt, nequeant in eodem contineri prop. 3. datum illud , , aut quaelibet hypothesis sunt im

. schol. Atque haec est luculentissima ratio ; qua cognosci possit, quaenam in dato ente contineantur . opor tet autem magna eircumspectione & accurata conside ratione uti, quum in eo, ut perspiciamus , an data ali qua mutuo se destruant j tum quoque in eo, ut ne er emus dum per justam & necessariam consequentiam ψPae mutuo se destruunt, ex dato Iunxto , aut hypothesii equi arbitramur. Qtia in re infinitae literatorum con aeroUersiae versantur j aeque gravissimae. Ex. g. Cartesius di stilIinpflectus putabant, data substantia extentaco ei tante, sequi eam simul esse inertem & activam , solidam, & penetrabilem y cogitatione nempe. Hinc con eludebant, mentem esse substantiam ita a corpore distinctam, ut Deus emcere non possit corpus cogitaris . Non eodem tamen modo ratiocinabatur Lockius; is

165쪽

x48 ELEMENTO R. M ΕΥΑΡΗ. enim censebat cogitationem non magis corpori repugnare , quam motum: eX quo inserebat creari a Decivos se corpora, ut motu: ita cogitatione praedita: quod sapit Hobbesii chimaeras , qui in Leviathane sa) perceptionem esse ait motum in sensibus ab externis objectis factum, reactionem vero cerebri & cordis, reflexionem esse, seu an rceptionem , ut vocat Leibnitius. Hoc eodem axiomate exponenda sunt Philosophorum systemate. Si enim ex iis pugnantia sequuntur, haberi illa ve-xisimilia nequeunt. Ita Cartesianum systema perpendunt xecentes Physici , eoque argumento Caricitanos vortices inter ασιταπι ponunt b ) . V. Nunquam datum vel sumtum ut impossibile hahendum , nisi quum ex iis impossibilia, aut pugnantia sequi, clare demonstratum fuerit. Patet . Schol. Ex. gr. Si quis dicat, impossbile esse ut materiast aeterna , oportet ut solide demonstret ex data mate-xia aeterna sequi pugnantia. Qxiod quum plerique non fecerint, dum Atheos hac propositione, imposibile essmateria sit aeterna, confutare conati sunt, deridiculos se fecerunt. Eam ob rem quaelibet propositio habenda est tanquam possibilis, usquedum demonstretur, esse eam impossibilem.

VI. Problema est possibile, si demonstretur, qua ra-xione fieri possit. D. Nam si demonstretur qua ratione fieri potest , certi sumus ex eo problemate non sequi pugnantia . ergo possibile per prop. s. Schol. Si quis igitur Cartesianus demonstraverit, quaxatione bruta animalia sine ulla anima actiones suas edant solis mechanices legibus, is problema illud , Brura esse meras machinas, probabile fecerit. Si quis demonstret qua ratione materiam a Deo creari potuit , is probabile faciet, materiam esse creatam. Caeterum non statim conficiet, ut ille, bruta esse puras machinas , ita iste, materiam esse factam ex eo enim quod aliquid

possibile est, non recte inseres, id ita se habere: alia

166쪽

PA sPRIo R. 24'titue argutia enta adjicienda sunt , ut existentia probe tur, statuta possibilitate. VII. Nihil est sine ratione suffieiente essentiae, exi stentiae, possibilitati, &e. Schol. Rerum igitur ratio nes sussicientes investigare

, proprium est Philosophi: nam populus rerum phaeno nenis est contentos: Philosophus in rerum causas &principia inquirere debet, quod egregie vocat Lockius, mundum intelligibilem, & populo ignotum Vestigare. Quae se Philosophia nihil validus est atque essicacius , quum ad Vitam privatam pacate ducendam, tum quoque ad Reipublicae tranquillitatem. Et ad privatam vitam quodi pectat, haec investigatio & animam vanis liberat asefectibus, ct corpus rite ducere, & recte rationi parere docet. Apposite Lucretius & graviter a . Num veluti pueri trepidant; atque omnia caecis In tenebris metuunt, sic nos in luce timemus Interdum , nihilo , quae sunν metuenda magis .

quam

suae pueri in tenebris pavitant, fluuntque futura . ' Hunc igitur rerrorem animi. tenebrasque necesse ess. Non radii solis , neque lucida tela diei .' . Di cutiant, sed naturae species ratioque ι .

VIII. In factis entibus ratio sufficiem existentIte 'es

in causa, a qua sunt, ratio vero essentiae immediata quidem in suis essentialibus , remotius vero in ea dena causa. Hi ne fit, ut in qualibet causa non tantum ram . tio existentiae effectus, sed ejus quoque essentiae contineri debeat, idest effectus persectiones, &, ut Vocant, realitatem, aut formaliter , aut eminenter causa complectatur oportet sex prop. 3.

IX. Ratio lassiciens possibili ratis intrinsecae alicu- llus rei est in rei ipsius essentialibus , extrinsecae in ea . externa des. 8. . Eodem modo de ratione impost hilitatis . Ratio vero sussiciens , cur in dato ente quae cadi Lib. 3. υ. D. s seqq,

167쪽

dam sint possibilia, di in ente ipso est , dc in ea.

externa

Sc-. dicit, data materia, misibilis ejus divissio in innititum, hujus possibilitatis rationem dc in Ipsa materia s quae est possibilitas intrinseea in & in causa quadam externa, veluti Deo c quae extrinseca possibilitas est dare debet. Iam vero ut materia sit intrinsecus divisibilis in infinitum continere debet pa res infinitas realiter distinctas, hae enim tantum s

parari possunt des 36. & 37. . Itaque si quis pro

bet non posse in qualibet materiae parte contineri partes infinit in realiter distinctas, is possibilitatem in et insecam divisionis illius in infinitum penitus aufers di ideirco extrinsecam quoque, quM ab intrinseca peno det des 8, X. . Nihilum nequit continere rationem ullam sufficientem: quicunque ergo nibliam dat rationem sus cientem , is nullam dat. Sehol. Ad remneendos procaees quosdam di in nradisputatores positum est hoc qxioma . Epicurei Ne-toniani Philosophi eo utuntur, ut spatii immentitatem probent. Spatium , inquiunt, si terminat, quacum re terminat' Respondere, cum nihilo perminare. est nullibi finiri. Quae ratio videtur nobis gravissim .distinguunt quidam inter terminare cum nihilo , in te minare in nolium. Interim cum terminm e triinihilum intelligi a nobis neque e. quippφ qui assuerasumus rerum terminos non alia τεtione intelligere ,

ruam aliarum rerum initiis, nihil prohibet hane mi extensionem infinitam vocore s def. 60. ) caetervmi haec anxie quaerere euis est inquit ille apposite mi dam qui putat tantum Diri mer, quaνtum qu ri s α Etenim ea velle scire, quae captum nostrum suppr-ς , desipere est.

168쪽

C A P. II. . De Nasura Ensis Contingentis, ct necessarii, deque substantia generatim.

D. Omne ens vel est factum, vel non factum esse medium potest: Iam factum contingens est def. II. non factum necessarium def. II.): omne igitur ens contingens est, vel necessarium. Seb. Buddeus sa) quum memorasset Demonstrationem de Deo Iosephi Raphson editam Londini Trio. ejusque vim elevasset, hanc propositionem, quisquid exsit , aut a se ex is , aut ab alio tacite fugillat, quasi non satis certam, idque auctoritate Αyprum Lipsiensium III r. mense Ianuari mod qua ratiMe quum ille, turn isti secerint, non satis intelligo . talium est enim medium inter haec duo per se existere, aut ab alio. Eamdem autem propositionem ut axioma statuit Spinoeta,

licet subdole ambiguam. b XII. Si possibilia Dctantur, quod ad essentias intel- ligibiles def. 28. laberi debene pro necessariis: Si quod ad id, quod possibilia sunt, quod ad possibilem

existentiam, pro contingentibus. D. Nam essentiae intelligibiles sunt aeternae des aeternum vero necessarium des Ir. ; quod primum Deinde, quum haec entia ut possibilia. pendeant aca sa externa, in qua sit eorum ratio sussiciens prop. 78. haec sint contingentia def. II. ); sequitur esse contingentia. XIII. Infinita series eontingentium sine ente neeessa vio , a quo pen4eant, impossibilis. iD. Cujuslibet contingentis ratio existentiae & essen- . tiae est in alio prop. 8. ); ergo omnium negato

autem

169쪽

asa EL EMENTO R. METAPH. autem ente necessario haec ratio erit in nihilo, ut patet, idest nulla sprop. X. , repugnat s prop.

Schol. Evertitur ergo Fatum Democriticum def. 32. Sane opinio haec adeo est stupida, ut 'si paucos Epicn- Teos excipies, caeterorum Philolbphorum , qui eam sit sequutus, invenias neminem. Nam Spinora quanquam propositionibus a6. 27. 28. primae partis doceat rem quamlibet ab alia determinari ad existendum usque in infinitum; quum tamen prop. I 8. & alibi statuat Deum Primam rerum causam, im ejus usque in infinitum imtelligi debet, usque ad Deum. Non recte igitur ei s tum Democriticum imputat mitichius. Ipse Spinoza 29. hoc eodem nostro argumento progressium hunesn infinitum evertit , idque argumentum Rabbini e jusdam Gas dat esse scribit. Iam & idem argumentum adhibet Aristbteles in a. Μetaph. & ex eo B. Th. T. contra Gentiles cap. 13. Oleum igitur operamque per

dunt, qui in hoc Fato oppugnando nimii sunt. Quod , adeo verum est, ut Aristoteles , aliique veteres Philoa sophi tanquain axiomata statuerint, repugnare progressum causarum in in itum. Itaque Aristoteles sa) hoc pra

cipue argumento pxobat existere Primiam quandam motuum omnium causam aeternam cc immutabilem. Int

rim consulatur Cud*orthus egregie ea de re disputans s b), & Claricius prop. II. XIV. Quod ens rationem sui conservatricem neces: ffariam, &i in sua. natura habet, id est quod sola sua

natura, & necessario conservatur, immutabile esse debet. Nempe huic mutatio neque extrinsecus provenire Poreli, quando sola sua natura dc Recessario conserUatur, nec intrinsecus, quum sui ratio conservans sit necessaria. Praeterquam quod quidquid est, natura sua ,& esse, & conservari pergit, nec ullo modo concipi potest ens quodvis a natura sua dissipatuin ac deseructum. iri, nisi si e contrariis constet. XV. Quod necessariam habet existentiam , ne- ω

170쪽

D. Nam quod necessariam habet existentiam ut sola naturae suae necessitate est, sic Gola naturae suae necessitate conservatur ; ac proinde per prop. 14-

immutabile est , idest necessariam habet essentiam des. XII. )Schol. Est axioma Philosophorum omnium consensu

salutum, ens aeternum esse necessarium, & immutabile. Sane si mutabile esset, quoniam aeternum dur vit sex hypothesi) indiguisset aeternae conservationiS , atque externae, idest ex aeternitate ab alio pependissetente des. 33. ); quod est absurdum, quum ens aeter num necessariam habeat existentiam , id est independentem. Hac Vero propositione manifeste evertitur Spino-Σismi primum sundamentum, quo extensionem munda nam esse attributum Dei statuitur. Ac ne Κuffetae rus clamet, nos Spinogae systema mundanum non esse assequutos, Spinoetae ipsius positiones proponemus. Hic enim rotunde scribit in Ethica saὶ extensio attributum Dei es, sive Deus est res extensa . Extensio autem Spino-Σae idem est atque mundana materia, haec vero essen ltiam necessariam habere non potest; ac proinde nequit esse Dei, idest entis suapte natura aeterni, & necessa Tit, attributum. Atque hac in re deridiculus mihi vi detur; ponit enim, praeter Deum nullam dari neque con

cipi posse substantiam: b).; &, omnem substantiam esse

necessario infinitam se); &, subsantiam alolute insnitam esse inuivis bilem sis ; & Deum esse rem extenjam

e) quae tam sunt pugnantia, quam quae maXime . Quis enim intellexerit substantiam suapte natura extensam, & quidem materiali extensione , s neque enim in hac Schola ulla alia extensio agnoscitur) quae ut indivis

sibilis λ Negat hie quidem homo in Epistolis ad olde-

burgium, materiam & extensionem idem esse, sed materiam & corpora extensionis husus lodos babet: Ain thor

SEARCH

MENU NAVIGATION