장음표시 사용
201쪽
Spinogae sblemnis absurditas, res nusso alio modo , neque alio ordine a Deo produci potuerunt, quam sunt productae . Non quasi praesens rerum universitas cum alio ordine , aliisque legibus creari potuerit, nam quum singula rerum systemata suos ordine; luasque leges exigant, procul dubio nostrum has leges, quibus gubernatur, non alias requirere, minime dubitare nos sinit Dei
bonitas & sapientia; sed quia loco hujus mundi alius ex infinitis possibilibus , cum alio ordine , aliisque legibus potuerit creari , quod homo impius propositione illa negat. XXXXVII. Existunt leges naturae morales. D. Universum hoc est magnum systema ex minori-hus aliis coinpactum pro p. 43.): existitque,Voluntate Mentis AE ternae sprop. 38.): ob rationes & fines suos pro p. 63.; Vult ergo Μens aeterna ut naturae ordo
servetur, vetatque turbarie cui voluntati creaturas ,ra tionales parere, eaque plerasque actiones suas regere , quum quicquid sunt Deo debeant, fas jusque est. Cum autem haec sit lex naturae moralis def. 33. , exi
SebOL Leges igitur morales ii negare possunt, qui providentiam Dei negant, quales Epicuret. Itaque hi leges natas ex utilitate ut fateantur oportet. Ceterum qui
cumque Dei numine universum agi statuunt, ii l em esse aeternam & naturalem nullo modo inficiari possunt , ut Cicero egregie demon strat sa): lex enim aeterna est, qu 1Msum est , ut omniasint ordinatissima inquit Aug. in primo de libero arbitrio cap. 6. Iam vero, quanam ratio ne dc via leges has cognoscere possimus, valde dii pumtatur inter Philosophos. Recta ratione eas dignosci nemo inficiatur. At quum ratic' ut sit recta luminibus quibus dam, seu principiis, indigeat; quaenam haec principia sint, non satis constat. Vir his praecipue in rebus imperi
se doctus Ugo Grotius b) ex duplici fonte leges naturm derivanos censes, custodia nimirum Societatis , & Ge '
202쪽
tium omnium consensu. Heinnectus a) nec primum' fontem satis generalem , nec alterum satis tutum putatis Nam, inquit, ex priori ossicia .nostra erga Deum non discernuntur : & populorum consensus nec ulla in rahabetur, & tantarum rerum judex esse nequit , quae ra. tiones Grotii institutum, me saltem Iudice, non oppugnant, ut alibi demonstrabo: nam ossicia erga Deum
alio ex fonte deducebat procul dubio Grotius; & qui
consensu Nationum perspecte utitur, is profecto naturae vocem sectatur : nec ullo modo concedendum nulla in re , cultas saltem nationes , sibi convenire: & tandem licet populus plurimarum rerum Judex esse nequeat, at potest in illis, ad quas naturae quodam sensu ducitur, aut quas ex perenni majorum traditione accepit. Accedit, quod hominum auctoritate in subsidium tantum utatur Grotius, nanti vim primam praeceptorum moralium ab inti rea hominis natura ille depromit . , inquit, quam
rudi modo jam expressinus ς societatis custodia humano intelisciui conυeniens , fons est ejus juris , quod proprie tali nomine appellatur b ) . De alt*ro vero Grotiani systematis principio is ipse ita censet c) , usus sum etiam ad juris hujus probationem testimoniis Philosophorum, Hisoricorum ,
Poetarum , postremo: Oratorum . Nam quod illis indiscrete credendum siι ; solent enim fecitae , argumento, causae , sermire ; sed quod ubi multi diversis temporibus ac locis idem pro certo a mant, id ad causam universalem re ferri debeat, qui in nostris quaestionibus alia esse nou pc test , quam aut recta illatio ex naturae principiis procedens, aut communis aliquis consensus. Scilicet perspicuum esse
debet inter eos, qui ratione' utuntur, universalis alicujus effectus & phaenomeni causa non posse esse nisi universalem. Quam autem consensus omnium Gentium universalem aliam dicemus esse causam, quam aut rei ipsius perspicuitatem, qua omnes peraeqtae capiantur , aut insitam hominibus omnibus divinitus propensitonem, qua veluti naturae lege quadam mechanica Om nes in idem inducantur'
saJ De Jure naturi oe Gent. lib. I. cap.
203쪽
igo ELEMENTOR. METAPH. XXXXVIII. Quilibet debet obsequium & servit
fem Deo, aliis amorem sibi custodiam et atque haec sunt tria legum naturae moralium cognoscendarum principia generica . D. obsequium debetur Naturae excellentissimae, servitus Domino, ut patet: est autem Deus ens excellentisismum propa 6. ; & quum sit omnium creator prop. I 3. ecaso est sumus Dominus e quilibet ergo er obsequium di servitutem debet. in E. I. Deinde lex aeterna vult ut conserventur & quae facta sunt, & earunt, ordo, prop. 47. , in primis autem homo:
hic autem sine societate conservari non potest, nec societas sine mutus amore uti patet: debet igitur aliis amorem . E. II.
Tandenγ homo pars est uni versi , quod ejus causa Deus , vult conservari, debet ergo sibi custodiam sui. Q. E. III. Seh. Tria igitur principia illa universam legum natura
doctrinam continent. Ea autem unico reguntur & demonstrantur ,, Auctorem nempe si niversi velle ut eo ervetur; serveturque ordo non solum totius universi sed singularum eius partium ac propterea totius & partium relationes. Itaque quilibet homo inspieere diligentes debet, quas cum Deo quas secum, quas cum aliis habetIre lationes y easque plene servare ac ita ut nullam quatenus libere potest, violet. Hujusmodi rerum' relatione eges
ordinis suppeditant ut dictum est haeque' leges dicuntur
internae , quum spectant mundum intelligibilem , naturales mechanicae P quum corpora spectant,' naturales morale quum partim eκ convenientia ipsa cuni natura nostra, partiria' ex voluntate Dei rationem & voluntatem notiram obligant . Hujusmodi relationes veritatem rerum appellat Sy-kes , eamque Veritatem principium legum naturae habet. Sunt autem v illa, ita hoc , clari minia, ut vi X demori 'et ratione egeant et parva etiam attentione perspiciuntur ia
Nemo ergo ignorare potest & voluntatem Dei esse principium obligationum naturalium , & tria illa esse principia coguoscitiva', ut vocant , legum naturae, quod satis est ad carneadis & Hobbesii sectatores confutandos. Est autem hoc in loco animadvertendum, nos ast com-
204쪽
muni doctissimorum sensu minime disienthe. Enimvero Naturae legem nihil esse aliud , nisi rectam rationem, pronunciant omnes , qui his de rebus differunt. Est autem ratio vis judicandi, re ratiocinandi: recta autem L cujus rejudicia cum rerum ipsarum natura consentanea sunt, &ratiocinia e veris judiciis derivata , ac necessatio. Itaque rectam rationem essicit judiciorum ac ratiocinationum et Lias , dc quidem objcoctiva. Rectam ergo sequi lationem velut supremam naturae legem, est veritatem hanc realem sequi a). Iam informatur humana ratio pluribus hujusmodi veritatibus : ut siti recta. Earum quaedam Deum quaedam rerum Naturam spectant. Posteriorum aliae corpora, eorumque vim ac leges : aliae bruta , aliae homines . Ac tandem
quae ad homines pertinent , aliae solos , aliae in societate possit os spectant. Ex his omnibus eae in primis seligendae
iunt , quae Deum, quae nos, quae alios adtinent. His ornata ratio norma erit eorum ossiciorum quae Deo , quae nobis, quae aliis debemus . Quocirca in his rebus rectam rationem sequi ducem est eas consectari veritates, quae ad hujusmodi res pertinent, nihilque adversus illas moliri is Ita ex naturae lege vi vemus . Ex. g. Deus supremus est nostri Dominus . Veritas est Deum attinens . Eam ita demum sequemur, si dc ut Dominum agnoscamus , accolamus. Qiuilibet sibi intimus est amicus . Naturalis veritas, quae
ad singulos homines pertinent . Eam sequemur ducem , si
ita nobiscum agamus, ut cum maximis dc individuis amicis . Sunt homines omnes natura aequales, ejusdem rationis participes in eadem mundi civitate nati , ita comparati , ut mutuo amici selicitatem suam emeere queane maximam , cujus sunt capaces, inimici, maximam miseriam : itaque sunt a natura facti ad mutuam amicitiam Ea naturalis veritas est , quae omnium hominum inter est. Ex ea ergo vivere eos oportet, si eκ recta ratione vivere velint. Atque hoc est sequi rectam rationem, id est ex meritare vivere. Fac nunc, nos Deum negle
a in Ulia egregium hac in remotassini libram Ebauche
de la Religion nataret te fecit. ΙΙΙ. 9 υ es connexionde la Religion natu relle & revelbe cap. I.
205쪽
192 ELEMENTOR. META pH. res, nos ipsos vitiis perditum ire, alios insectari ae opprimere s est adversus veritates illas palpabiles, ut ita dicam , agere , ac rectae rationi adversari. Quumque rerum Natura & relationes a Deo Supremo mundi opifice & imperatore sint posita , est Dei voluntati se opponere ac rerum ordini supremo, adeoque supremae legi. Nam tum demum hujusmodi veritas, atque recta ratio legis naturam habet, quum a Supremo mundi imperatore Sanctione fimmatur. Quicumque ergo rectam rationem, veritat m realem
supremam naturae legem dicunt, ut Uvollaston, Syges, aliiii ab illis , qui ex hujusmodi veritatibus generaliores quassedam excerpserunt,ac principiorum juris nature loco exposuere, hoe differunt, quod illi Μetaphysicis scripsere, remque a remotissimis principiis sunt exorsi,hi vero populo,qui sublimia illa , ac nimis remota pervidere minus est aptus.
XXXXIX. Leges naturae quum mechanicae, tum m Tales, quibus haec rerum universitas gubernatur, sunt
immutabiles quod ad essentiam, contingentes vero quod ad existentiam. D. Harum legum utriusque generis essentia ex essentia ordinis systematum fluit, & systematum ordo ex ipsis substantiarum essentiis, & constitutionibus sex pro p. 37.& r. : ergo hoc systemate rerum posito esse aliae nequeunt, scilicet sunt ex suppositione necessariae Uuod adessentiam. Quod erat primum. Tum huius mundani systematis existentia contingens est
pr. qq. ergo contingens quoque existentiam eorum Om. Dium quae quocunque modo ad illum s pectant, ac propterea existentia legum cum mechanicarum , tum moralium . Schol. offenderat plerosque theorema 48. primae editionis , quo ego docueram , leges naturae morales, qui spectant aut nos ipsos, aut societatem, aut alia naturi creatae entia , mutabiles esse. Illud ita acceperant, quasi ego censuerim , commmissima, ut S. Thornas vocat , naturalis legis praecepta ita esse . comparata ut ea sola Dei voluntate rationem haberent suam, .utque possit illa Deus, etiam universo hoc eodem permanente, iisdemque rerum relationibus, abrogare, quin immo Contrarias constituere. Uno verbo, ut possit non solum
206쪽
P A R s P R I o R. I93 in toto Naturae jure dispensare, sed etiam in tota se-
terna lege, ex qua jus naturae fluit, veluti ex fonte rivulus. Quumque nihil sit aliud aeterna lex, quam ratio divinae Sapientiae gubernat a totius universi, ut loquitur S. Thomas sa); concludebant, Deum aeternam
quoque sui rationem aut abrogare, aut commutare
possse . Atqui si ita ego sensissem , profecto non solum
totam Dei naturam, quam ego generatim superius posueram , subvertissem , sed superiora etiam omnia theo remata , quibus demonstraveram , leges universi ex sub-l 1lantiarum essent iis fluere, iisque aptari, ut idcirco diversa rerum systemata, diversis regi legibus, sit ita consequens, quemadmodum consequens est, ut diversae sint circuli dc trianguli proprietates , quae ex circuli & trianguli essent iis, procul dubio diversis, manant. Ac poterant isti, si rem ipsam proprius accuratiusque perpendisse sent, undequaque rationes habere , quibus me a tam absurda doctrina liberarent , nisi in quibusdam harum rerum summa ignoratio, in aliis depravati animi affect iudicium omne, aut impedivissent, aut pervertissent. Scilicet existentiam ego legum istarum spectaveram . Eam esse contingentem & mutabilem dixeram. Priores illae leges quibus scilicet naturae creatae entia reguntur aspectant exissentiam vel totius θstematis universi, vel peculiarium systematum, quibus illud conscitur: es autem
haec exsentia contingens , unde leges phasicae mutabiles idest contingenter existentes mutabiles ergo si dest contingenter existentes ) leges morales, quae eam spectant . Ita ego theorema illud demonstraveram . Qiiamobrem nihil esse poterat magis perspicuum, quam me non es sentiam harum legum, sed existentiam dixisse mutabilem, &, ut ego voco contingentem: existentiam vero ita, quod haec rerum universitas omnino divina virtute
destrui, & in nihilum reduci possit, ejusque loco Mundus alter substitui, qui ut alium ordinem, ita alias exigat leges. In infinita enim systematum possibilium varietate, esse aliquod potest, in quo eae leges, quae non Cre torem , sed creatas spectant, quaeque in earum relationi- Tomo I. N bus
207쪽
19 EL EMENT OR. ΜΕΥ ΑΡ A. bus inedificantur, sint locum habiturae , quae iis, quibus
nos gubernamur, adVersentur. At quousque praesens re rum unive itas existet, ut esse alia nequit, quam est;
ita ne aliis quidem legibus regi, quam quibus regitur, ac proinde etiam harum legum existentia est ex hypothesi necessaria. Atque huc 1 pectat praeclarum illud Pse dodionysii frequentissime Thomae usurpatum & ex
intima Metaphvssica depromptum, Torrumpere na
turam non est dimini providentiae sa). Interim poteram ego, si id scripsit item , quod mihi per summam injuriam
tribuebant, ac si in his rebus non ratione,, sed auctoritate , caperet, plurimorum, magnique nominis Theologorum praesidio doctrinam illam valide communire . Neque enim ita sum in veteri Theologorum Schola peregrinus , ut ignorem , ochamum b), Gersonem c), Almainum i), generatim pronunciare , in omnibus naturae legibus dii fensarq posse Deum: Durandum vero' in plerisque saltem ce). Bonaventura in caeteris prae terquam in tribus prioribus Decalogi Scotum &Gabrielem in omnibus ,- praeterquam in duobus prioribus Decalogici g): Sed nec poteram ea defensione uti , quae totum, quod ego meditor systema metaphysicum evertit: nec si possem ; volui r quippe qui sciam in his acroamaticis quaestionibus veteres illos Μetaphysicos ut ut magni ingenii, sectae plerumque servivisse, assectibus nonnumquam, ac pleraque non de fontibus primis, sed de rivulis deflexisse .. Uni ego S. Thomae hoc tribuo , ut si pauca', in quibus aetas eum abripuit, eXcipiamus, in caeteris & ad primas humanae sapientiae scaturigines
208쪽
t.. Vae eadem sunt eidem tertio; eadem: Rei inter se: Quae vero aliqua habent eadem eidem tertio , ea habent eadem inter se: de quae similia stitit eidem testio; similia sunt inter se. Patentissimum & maximi in Philosophia usiis axioma: Ei & Μathematicae disciplinae ; ct ars tota syl- Iogistico an alitica innitituro Qua vero ratione scire pos- imus utrum duo aut plura sint eadem uni tertio, incΑrte Logico Critica edisseruimus es Sunt interim Sceptici quidam; qui axioma hoc ex Trinitate, sanctissimo Christianorum mysterio; oppugnant, quorum causam agit , ut solet, Melius sis). Nempe constat ex Cbristiana Thoologia patrem, Filium, dc Spiritum, Sanctum imam ea n laminque haberis divinitatem; easdemque infinitas perfectiones; unamquo esse individuam aeternam substantiam sed esse tamen tres Persisnay realites distinctas. At his, , duobus potissimum modis restisndent Theologi: ptimo Pidem ι tres divinas Persohas esse idem iri divinitatis substantia; in qua conveniunt; & ; ut inquiunt; sibi communieant, non vero in Personali alibus; in quibustion communicant: Hiero; qui modestior est; & -- mana imbecillitate dignior; non posse nimirum, nec debere n's de natura Dei, ex rerum hostrarum ideis
ludicia ferrei decreta philosopllica nasti ex ideis singuarum terum quibus eirciutidas,ur; iisque contineri ynee ad res diversi a creatuitis generis pertingereritio hem nostram natura rerum comprehendi , non secus ac oculol coloribus ae lumine; ac latitundem esso ad superiora pervagari temerario; quam oculos' extra ob -cti sui athmosphaeram prosilire petulanter c oportet era
O rationem naturalem mod ulo suo metiri. Qua de re
Ierantur lectissimae Fluetit Quaestiones Alnetanae ; seu de Coneoidia rationiς & fidei ti
209쪽
ELEΜENTOR, Με TAPH. LI. sola ratione distinguuntur, eandem habent
Nam si diversam habent essentiam, distinguuntur
realiter. LlI. Quae eadem habent essentiam realem, realiter distingui nequeunt.
Sebol. Ne quis axiomati huic invidiam creet ex Trinitatis mysterio, is sciat, in qualibet divinarum perso narunt este , & quod est proprium Dri initatis, & quod est proprium personae, divinasque personas eandem hahere essentiam divinitatis, qUm sint internae emanasiones sive processiones naturae Dei, non eandem ellentiam personae, idest quod est proprium personae . Quo fit
ut in essentia Divinitatis distingui nullo modo possint , quandoquidem eadem omnibus adest: at possunt in esi sentia personae , seu in personalitate , ut alii loquuntur: quippe haec non una in omnibus est. Legantur. Epist. Bessarionis Cardinalis ea p. v I. quae extat in Actis Concilii Florentini. Quoὸ vero ad res nostras attinet, idcirco dixi realem, quod alioquin nihil prohibet duos circulos, aut duos globos ex. g. eandem habere essentiam nominalem, interea esse re liter distinctos, it aut ex sit' & loco dignoscere possimus 'LIII. Si res mathematicas exceperis , quarum essentia sunt tantum nominales, quousque res aliae inter se conveniant, aut discrepent, nisi sorte in paucissimis praesertim modis simplicibus, nescimus . . D. Essentiae nominales sciri possunt di metiri voeabulorum definitioni , uti patet: ergo nihil prohibet , iut quousque conveniant, aut discrepent, sciatur. Quum tales sint res' mathematicae , ire possumus ; quatenus conveniant, aut discrepent - Deinde rerum' aliarum esseptias 'reales ignoramur ex Philosophorum omnium ingenua consessione ; metiri ergo nequimus, quatenus sibi congruant, aut a se discordent, Tandem modorum simplicissimorum, sal-stem quorumdam , essentia. real*s adaequa te noscia mus: scire ergo possum s quousque conveniant, aut diserepςnt
210쪽
P R r c sic. Schoc Hinc apud Mathematicos certa illis de rebus iudicia. Quis enim, exempli causa , dubitabit, an paearallelogrammum in eadem basi dc intra easdem parat telas cum triangulo positum , sit trianguli duplum : Quis; quum sciat trianguli duo latera , angulumque sub his lateribus contentum, ignorare poterit quanta sint, Sc reliquum latus, di reliqui anguli λ At dum eontendimus substantias cum substantiis , vires cum viribus , per sectiones cum perfectionibus, peream si , paucissimis exceptis , judicia certa quisquam dederit. Eam ob rem fit. ut etiam si Physica generalis ope Mathematicae multum illustrata sit & aucta ; at leges & regulas geometricos demonstratas dederit; Physica tamen particularis, quae ad res ipsas proprius accedit, praeter phaenomenorum historiam, nihil ferme certi contineat. Non igitur probare possum Vvollastonum, qui nimis audacter constituit, pauca esse , quae nos his de rebus ignoremus, eaque tandem aliquando detectum iri. Vide Ebouehede la Religion naturelle sect. 3. LIV. Contraria medium non habent: hine fit ueeontrariarum assertionum altera vera, altera salta sienecesse est. Sch. Caute vero examinandum est, sint ne illa, quae froponuntur , contrariae alioquin nullam rite conclusionem deducere licet. Ex. gr. Cartesiani contendunt,
substantiam extensam, & cogitantem; ita esse o positas, ut multa sit possibilis substantia , quae ad duo illa genera non reserature qua in re dc de mente sua hi mis superbe sentiunt, dc nimis vero , ut videtur, abiecte de Sapientia dc Potentia Dei. substantiae nem illae sunt distinctae, non contratiae. LV. Omnes substantiae distinguuntur realiter. D. Substantiae per se eoinant, itaui una ab altera imi rinsecus non pendeat def. : Quae sunt talia & separatim existere possunt; adeoque distinguuntur realiter. LVL Substantiarum attributa distinguunturormaliter. D. Nam haec attributa essentiis distinguuntur ι non conceptibus tantum di neque enim essentia soliditatis eadem est cum essentia gravitatis . extensionis essentia cum