장음표시 사용
231쪽
An enim Scholarum Auctores retineantur, ubitores pertinaciter contendunt ρ est ire necessum . Me, quod attinet pedarium plerumque Judicem, in Scoti sententiam discedo. Moveor plurimum illius argumentis; moveor & Sua reali , qui, ut Scoti argumenta non probet, neque plurimi faciat, interim negat, esse nos posse liberos, aut saltem ullum libertatis habere posse usum, ubi Deus agat necessario sa). Effectrix creaturarum vis non potest non unum in modum esse determinata, ubi causa prima, quM in omnibus immediate agit id quod nec philosophorum , nec Theologorum ullus negaverit ) necessario agat. itaque primum illud, quod ad libertatem constituendam superius posuimus, quodque ipsi Scoti adversarii
non inficiantur, necesse est ut in creatis causis desit . . si necessario in omnibus operetur Deus. Sed rapit me saepe longius, quam oportet, Schola. Itaque respectemus. Necesse est Deum libertate agere, quando constat dc in factis a se rebus libertatem inesse r scilicet non agere quantum potest, ac totis suis viribus quod agentium est necessariorum , sed quantum vult: velle
vero quantum rerum a se constitutarum natura ac Ordo exigit.
LXXV. Quaedam sunt animi actiones , quum internae cogitationes dc reminiscentiae, tum externae, motio nes nempe corporis variae, oculorum, linguae, manuum, pedum, quae ita in nostra: sunt potestate, ut cur fiant, aut non fiant, causa immediata est nostra voluntas dc libertas, etsi causa, cur nostra libertas eas
velle aut nolle possit, sint perceptiones, boni potissimum & mali. Scbol. Appello ad sensum non plebeiorum modo, nestantas res judicio imperitorum judicari quis oponat
sed Philosophorum maxime communem , quem qui erroris reprehendere non veretur , is vecors sit oportet, sa). At
232쪽
PARs PRIOR. a I9 At enim, actiones istae a voluntate pendent. Pendent
profecto. Sed, inquiunt, voluntates sunt determina tiones mentis a perceptionibus promanantes. Non ne gamus. Itaque, inquiunt, ut perceptiones in nostra potestate non sunt, quandoquidem intellectus est potentia necessaria , ita r ec voluntates, nec ullae actio Des. Respondemus, primum quidem verum esse, Vim ipsam percipiendi, & quasdam perceptiones, quae ini nobis exei tantur, factis aut excitatis in nobis impressio. Dibus aliquCt, non esse in potestate nostra ; at esse juris Dostri de his potius, quam de illis semel perceptis re bus costitare, aut harum potius, quam aliarum reminisci. Deinde quamquam voluntates sunt mentis determi nationes, non idcirco sequitur necessario fieri, nisi super bono infinitar inten statis , a quo voluntas occupe tur tota, quod quum isti assumunt, etiam super bonis finitae intensitatis, quaeque voluntatem natura sua in finiti avidam ineluctabiliter nequeant commovere, pe tunt , ut inquiunt Scholae, principia: id enim est, de quo contendinans. Iam vero voluntates non esse neces farias perceptionum determinationes, inde manifesto pa tet , quod plura quidem percipimus, quae nullo modo
experimentis paucis quidem, sed perspicue demonstravi Ashlo is es, in examen des sondemens & de la connexion de la Religion naturelle & de la revethe c. 3.
Nam esse in natura nostra vim quandam activam, quae ex intimis animi persunsionibus modificetur ac determinae-tur , id omnibus esse exploratum debet. Porro ea acti VaVis, Vis electiva , non es natura ipsa ad unum determι nata , iquandoquidem experimur perpetuo homines omneἷeducatione , exercitio ac studio , usu vitae; conversatione variis imbui habitibns , veteres plerumque delere , excipere novos , ac hujusmodi vitae varietatem oe inconstantiam asmortem usque Aetinere consantissime; id quod inesse in iii nequir, qui a natura ipsa unum in modum ac necessario
sunt inflexa. Ergo suapte natura indifferens est haec vis ea a ratione regitur , ac fere 'inde is, dic T. Hoc autem es quod libertatem in homine dicimus. in
233쪽
2ro ELEMENTO R. METAPH. volumus , etsi sentiamns in nobis libertatem volendi i in immo plura non percipimus tantum, sed etiana
amamus & desideramus, nec tamen Uolumus, veluti aeger mentis & rationis compos aquam gelidam deside- Tabit, nec tamen volet, sit vetet medicus , etiamsi in manu habeat. Quo certo interno experimento probae Lockius, desiderium non idem esse cum voluntate , quemadmodum vulgo putant sa . Saltem , inquiunt , ex perceptionibus boni vel mali voluntates necessario nascuntur
Respondemus ; quum nobis ingenitumi sit boni deside, rium, mali horror, eaque sit lex quaedam naturalis, qua ad beatitudinem agitamur , sequitur ; ad cujuscumque boni praesentiam necessario in nobis amorem deside-Tium , voluptatem excitari, ad praesentiam vero mali horrorem, odium, dolorem. At quoniam voluntates .
non sunt ipsum boni desiderium , aut masi horror , sed
determinationes, quibus bonum persequimur, malum caVereus, eae super iis bonis, quae finitae sunt intensi talis & aAivitatis, in potestate mentis esse potiunt etiamsi priora non sint. Atque haec adeo ex intima nostri conscientia sunt manifesta , ut qui iis adversantur, Omnem veritatis characterem evertant necesse est . Nam sine ea quidem, quas in se homines vivide , clare dc di-xstincte sentiunt, etiam post accuratas meditationes , Veta sunt, sed vulgaria sunt praejudicia ,.ut cum Stoicis ob cit Spinoeta b), jam venimus ad summum ,
. . . . Non es quod multa loquamur .
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
Ego quod ad me attinet, miror, majores nostros ira roenon dubia argumenta adhibuisse non necessaria , & argumentis minime necessariis libertatem humanam in dubium revocasse. Quatuor enim haec, I. vim nobis inesse acti-Vam, z. eamque esse ad plura objecta indifferentem , adeoque suapte natura minime ad unum determinatam ab objectis externis finitae entitatis & bonitatis, inter quae versamur, quibuscumque relationes habemus' non
234쪽
non posse absoluta necessitate rapi, ab intellectu dae terminari, non vim ab illo ac aAivitatem accipiendo, sed directionem , ea quisque intimitus persentiscit . Ita his vero tota hominis libertas posita ast a J. . LXXVI. - a Inter Italiae philosophos ex instituto ac copioso totam hanc rem pertractavit Petrus Pomponatius in libris quatuor de Fato, libero arbitrio b prae sinatione- Sed rescat omnia nimis quam vellem ad vivum. Aelibro quidem primo cum At iste 'Fato rem habete altero vero Stoicorum in primis Fatum istue perpendie vexatque duobus postremiς iisdem de rebus secundum traditionem Evangelieam disputat. Interim ita omnia miscet , proculcat, format iterum, ac quasi in scenam revocat, ut id consilii suscepisse videri possit, non ueFatum everteret , sed ut constabiliret, homo acutus , eloquentiae barbarae, ambiguae fidei. Quamquam quid λego Pomponatium commemoro λ Nullus locus est in
humanis disciplinis, de quo plures, ac copiosius, non docti tantum, sed indocti scripserunt'. Tribus olim libris Augustinus vir omnium veterum perspicacissimus , ac in obstrusissimis quaestionibus versandis instructissimus, subtili te de libero arbitrio disputavit, duobus ide ordine, ut constaret, & nihil esse i ii natura fortuitum , ae extra ordinem, ne vitia quidem & peccata, ct in hoc rerum omni m ordine ita innexas esse voluntates nostras .ut liberae sint & sui juris. Alexander Aphrodiseus magiio & acumine & doctrina eandem, ut dicitur , Spartam adornandam suscepit in libro ills vulgatissimo ad Fato , ita tamen, ut dum a Fato Aristotelem vindicare vult, nec cum Aristotele , nee secum con sentiat, id , quod jure ei objicit Pomponatius. Cui non dictus Hylas λ Theologorum mox Peripateticorum nemo Enus non ejus provinciae sibi triumphum ambivit. Νω . -
va hinc eκ citata philosophia : in Gallia, & Anglia veteres recentatae sunt cicatrices. Fuere qui Fatum aperte
tuerentur, Hobbesiani, Spinoetistae, Tolandistae , quisbus viri doctissimi plures, ac mascule restiterunt.Nec
235쪽
212 ELEMENTOR. METAPH, LXXVI. Nullum est Fatum Stoicum. D. Fatum Stoicum est series causarum , quorum altera ab altera determinetur, cujus seriei Deus est caput, qui
Fata semel scripsit, semper sequitur ac necessario scripsiit necessario sequitur def. . : Si autem Fatum hoc existit , nihil est in nostra potestate, uti supra demon-
Bratum est: sunt vero quaedam in nostra, potestate pro p. 73.): Fatum ergo Stoicorum nullum est. Schol. Potuit hoc Fatum , quippe quod multa habet cum Spinogistico communia , per propositionem 74. everti. Nam quum ut Dei natura, ita Dei voluntas milia nec exteriori pro p. I 3. ), nec interiori necessi- eate prop. 7 .ὶ rapiatur ad Mundi procreationem ac Conservationem; nec a Dei natura existit series illa ne cessaria, quod est Spinogas Fatum: nec a Dei voluntate, quod est Fatum Stoicum ; sed necessitate tantum, quti conwnientiae 5c moralis aut ex suppositione dicitur,xerum ordo & est , & quo destinatur pergit. Quo fit ut & Deo sua constet semper & integra libertas , &Creaturis rationabilibus relinquatur. Sed quoniam pleri L quct
Nec inter pbi opbos mori, sed π inter Theologos partacta. Stoicis accedere videbantur veteres Pharisei; Epia curei: Saducei. Eae contentiones renovatae Identidem . Pe
Lageani nonnihil habebant Epicureismi. Stoicismi Praedestinationi, quicumque tandem illi fuerint; neque enim id ego. Jam Catinniani pueri putique Stoici: Epicurei manes Sociniani, eorumque nepotes Arminiani. Falsas adoratus es nuper vir nobis amicus Thomas Montglia , idque
magna elegantia θ' doctrina . Sed illud is disputari nibus factum est , ut quis tam fit sirmo pectore , ut in bicdumeta ingredi valeat, ac pervadere omnia , clamare possi, fecistis probe: incertior sum, quam ante hac. Itaque mittamus tandem quaestimes. Quum consci CP nibiι esse posse in mundo fortuitum, nos imperium in actiones nostras plerasque habere, fateamur potius cetera mentis no- μα captum superarer nec improbum sine exitu laborem suscipiamus, eaque tibidini disserendi nobis intexamus is, qui Minde rct x re n pustamuό.
236쪽
que placet haec duo Fata distinguere, quae certe nonnulla habent diversa, operae pretium fuit, post illam, quae est a priori , ut inquiunt, hanc, quae est a pose rioribus , demonstrationem addere. Iam Fatum hoc ex Stoicorum doctrina sic exprimit Seneca - , Ita haec servant cursum suum irrevocabilem ; ex desinato fluunt. Et quemadmodum rapidorum aqua torrentium in se non recurrit , nec moratur quidem , quia priorem superveniens praecipitat: Sic ordine rerum fati aeterna series rotat, cujus hic prima lex .
DECRETO. Et Seneca Trag. in Oedipo ib).
Fatis agimur: cedite Fatis . Non solicitae possunt curae , Mutare rati flamina fusi. Guicquid patimur mortale genus, uuicquid facimus , venit ex also, Servatque sua decreta colus
Non illa Deo vertisse licet, ic si nexa suis currunt causis .i Sed mirum est, potuisse Stoicos eum hac Fati immutabilitate προνοιαν illnm jungere , docereque mundum non eX aeterno factum , quemadmodum patet ex lib. II. Ciceronis de Nat. Deorum, ubi Balbus ille Stoicus egregie de Deornm providentia disputat. Mirum, inquiunt , non est : quippe Christiani Theologi & Fatum docent , & providentiam. Quoniam, inquam, modo Nempe, inquiunt, si aluunt Mundum hunc esIe Mundi intelligibilis & aeterni quasi effigiem, eundemque Ordinem atque cursum tenere , quo intelligibilis ille Continetur. Ex quo fit, pergunt, ut non magis sit in hoc aliquid mutabilis, quam in illo. Argumentum est haud dubie, quod doctis plurimis crucem fixit, etiam Gentilibus , in primis Tullio se , qui ne Fatum admitteret, futurorum liberorum negavit, ullam habere Deum anticipatam cognitionem. Hinc saόlum est, ut
237쪽
124 ELEMENTO R. METAPH. scientiam earum rerum, quae suis decretis, idest sua
voluntate , futura statuit, negaverint tamen et earum rerum praescientiam, quae a libera hominis voluntate Pendent, velut rerum minime natura scibilium, &cum Cicerone, senserint. Nam, inquiunt, quum mentes
humanae sint actionum suarum & voluntatum libera principia, sese determinant: quum vero incertum siti, quam in partem se determinent, Deo id notum esse nequit. Iam vero si quis asserat Mentes non se ipsas determinare, sed determinari a Deo, tum profecto , addunt, de libertate nostra actum est. Nec enim Spinora & Stoiei aliud contendunt, nisi hoc ipsum, nullam esse rem & causam factam , quae ab alia non determinetur , Itaque res eo adducitur, ut aut libertas, aut Dei his de rebus praescientia sit neganda. Nos qua ra tione hunc nodum solverimus , vide Scholion prop. 72.&7 . Hoc in loco unum addo, non idcirco rei alicuius existentiam pernegandam esse , quod ejus naturam , aut cum alia relationem, non satis clare intelligamus ,
nisi ab eo, qui mentem suam Veri, & Falsi , mensu-
Tam ponat. Quoniam ergo constat; & nos libertate uti, & Deum esse omnium possibilium praescium , etiamsi haec duo nectere & conciliare inter se nequeam, non recte tamen alterutrum negabo, nisi sanioribus deridiculus esse velim. C A P. . IX.
CUm in hoe capite ad opinionem in hoe seeuto
longe lateque diffusam consutandam aggrediar , spatium nempe undequaque immensum, aeternum, incorporeum, immobile , indisi ibile , ne ulla mihi ex novo , ut hele videri potest, conatu, invidia ereetur, duo ut lectores animadvertant, oro. Primum hujusmodi res nullius hominis auctoritate praefiniendas, ne a philos, phandi libertatem in antiquam iterum Peripateticorumryra nidem delabamur. Quocirca argumenti res leo ficien-
238쪽
sesenda , & resonantia illa hinc inde pugnantium Phi-Iosophorum nomina tantisper seponenda. Alterum, ut, si auctoritate standum sit, animadvertatur , non minus graves Philosophos, & Mathematicos ex una, quam ex altera parte judices sedere. Neque enim putandum est Leucippum, Democritum, Epicurum, Lucretium, Gassendum , Morum , LocΚium , Newtonum, Grave- sandium, Musschembroe Rium rem acute tetigisse : Aristotelem vero, Cartesianum, Μ alebranchium, Regium, R Laltum , Hobbium , Leibnitium Hartsoelierum , Uvol-fium , caecuti isse. Quis praeterea credat clarissimis, ut putant Ne-tonianorum demonstrationibus , Philosophos atque Μathematicos ingenuos refragari λ Demonstrati mis enim Mathematicae ea est vis, ut nemo , nisi stupidus, ei repugnet. Atque hoc argumento est rem non esse adhuc ad exitum adductam . Accedit, quod Ne tonus
ipse in quaestionibus opticis, spatium mundanum fluido aethereo repleri supponit, quamquam . illud rarissimum habet & tenuissimum. Robertus Green sa) in Principiis Philosophiae, quae Angelice scripsit, animadvertit,
Neistonum in Altera Optices editione vacuum , quod in prima affirmate constituerat, convertisse in fluidum aetberum , & in altera item Editione Principiorum , propositionem , quod detur Vacuum, in hanc , quod res omnes non sint aequabiliter planae, Scilicet etiam ubi quis in animum induxerit, Vacuum illud immensum negare, totumque mundanum spatium materia esse plenum constituerit, materiam Vero non ubique homogeneam, neque ejusdem activitatis posuerit, poterit ea spatia vocare vacua, quae materiae illius tenuissimae, atque activitatis minime sensibilis, non vero istius crassioris, atque maioris & sensibilis, 3ctivitatis, sunt plena . Qiua de re paulo post. Quum autem olim & ipse doctrinam hanc spatii immensi & vacui sectatus fuerim, docuerimque pertinacius, quaeret a me quisquam fortassis, ecquid causae Tomo L P fue-
239쪽
ELEMENTO R. METAPH. fuerint, quam ob rem pertinaciter nunc reiciam λ Egc vero candide dicam. Principio, argumenta, quibus vavcuum isthuc asseri solet , quum ad incudem revocas
sem , sensi probari illis quidem , exi stere spatium aliquod ,
in quo sensiabilia corpora locata intelligerem , sed cujus naturae illud stat , minime demonstrari. Tria autem subibant animum. Primum esse fortassis fluidum subtilissimum, quod senstibus non perciperetur, flexile tamen, ac mobilissimum, etiam in minimis sui particulis. II. Essere ira unam & simplicem , qualem Epicurei constitutini. III Esse ipsam Dei immensitatem , ut Deus sit cunctorum lo- .cus. Ut a postremo incipiam, illud quamquam hon vacabat auctoritate veterum quoque aliquot Patrum sa), mimis esse periculosum videbam, eoque ansam nescio quam Spinoa istis dari ,.quos ego quum in his elementis oppugnatum irem, intellexi ab ea me opinione recedere oportere , etiam , ut est illa falsiissima , si utcumque defendi potuisset. Alterum, nisi sit dicere vellem cum G assendo vacuum esse rem, mediam inter substantiam ct nihil, per se tamen permanentem & constantem , quod quantum sit absurdum nemo ignorare potest , eκigebat, ut rem Deo coge
vam ponere, in qua nihil illi insit juris, quod ego in pri
mis impium, atque tale, quo tota naturalis Theologia subvertatur , censeo. Itaque primum veri esse similius ar-hitratus stim idque tanto liberius sum complexus , quanto cum gravἴssimorum Philosophorum consensu. Tum vero, , quum in rem ipsam acrius inquirerem Pnon intelligebam , quo tandem ex sente haec in nobis
vacui ipsius realis notio informari posset. Ratum enim . mihi ac certum est, ea, quar in nos nullo modo a - , gunt Pid est nec Dmmediate , nec mediate , Omnino a nobis ignorari. Nam qua ea Via & ratione perquiramus , quando nullas eorum ingenitas a natura notiones habemus 3 Quum aurem vacuum istud , si quidem ullum est, nec patiatur quidquam, nec agat, nullamque habeat cum reliqua rerum universitate connexionem , suspica harquidquid super ea re in Scholiς constitueretur, divina - ' tioni esse persimile. At enim ,, locum corporum esse ali
240쪽
PARs PRIOR. quem necesse est. Nempe crassiorem corporum locuta . inter nos aerem habemus. Habeat aer & suum locum qui sit subtilior aether. Potest hic & alium subtiliorem habere: quis enim quousque materiae tenuitas portendi possit, novit inigeretur, an ullum his fluidis multiplicandis facie rius finem λ Equidem facimus, sed ita ut postremus I reliquis & sibi sit locus: alioquin eodem a gumento & loci locum , ac spatii spatium quaerere possimus. iidquid ejus sit, quidvis potius dixerim , quam ut
Iubstantia una , sint plex, immensa , nihil tamen agens nec patiens, res omnino Otiosa invehatur, cuius nullam notionem ἰ nisi divinando tantum, habere possimus. Sed argumenta primum Epicureorum perpendamus. LXX v II. Nec gravitatem, nec inliditatem corpo rum absolute cognoscimus, sed ex relatione ad alia
Scbol. Nempe gravia dicimus quae vi aliqua ad eommune centrum adiguntur: quo circa si vis,ad centrum eorpora propellens cesset, nihil grave habebimus. Ob eandem rationem, quum Cartesius partibus materiae vim, qua a centro reeederent, tribuerit, omnia corpora fecit levia. Corpora igitur natura sua contripetά dicuntur gravia , centrifuga appellari possunt levia Itaque vis centripeta est vis gravitatis , ut vis centrifuga est .vis levitatis. Eodem modo de soliditate ratiocinabimur . Nempe eam extensionem dicemus solidam, quae aut tactui nostro resistit b), aut quam alteri extensioni resistere videmus. Est nempe soliditas vis resistenόi, ex qua irri penetrabilitas nascitur. def. 6α. Sed quamquam impenetrabilitas ex soliditate nascitur, ex impenetrabilitate tamen soliditatem nosci mus, quod artente recolendum. LXXVIII. Fluidorum elasticorum particulae ab omni
Schol. Proposito est a Marioto, Ni rentitio, Gra- vesandio, Μ usschembroeexio , aliisque demonstrata . R presentent sibi tyrones partem aliquam fluidi velut P E eirca