Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Domini aquis, seu σω Chao, incubuisse, hunc quia aris

anas humanas post mortem redire ad Deum eodem mo do quo corpora in terram, docuerit. Sed vix merentur qui a sanis Philosophis refutentur IlIud 'certum est spiritum hunc universalem, de Μundi animam placuisse Κabbalistis . de quibus conferri potest Iohannes Fran-'eiscus Bud deus in introductione ad uistoriam Philosophiae Haebreorum sa). Vehementer autem animam mundi, seu principium Archeon & Hylarchieon defenderunt Hel montius , 3c Chi inici alii, tum Henricus Μο- rus , Cudueor thus , & quidam alii Angli : qua de re eonsuli potest dissertatio de anima mundi Adami Re-ehem bargii Theologi Lipsiensis. Hanc mundanam animam in aetherem spiritosum convertisse videtur Neru, tonus. Hujus doctrinae origo: Naturae obscuritati debetur. Nam quum esse aliquid in natura perciens & activum dubitare nequeamus; neque vero' quid istuc sit nobis perspieuum sit : factum est ut ad mundanam hane cnimam confugerimus quae sortassis philosophoriimiit pleraque alia phantasma est o Videri possunt, quae docte adnotavit Μossi hemius ad Cudruorthi dissertatio- heres de anima genitrice . . , XCVIII. Primigeniae Universi substantiae hon sunt sempi ternae. D. Quae sunt sempiterna sunt entia necessaria existentiae def. Ir. ac proinde essentiast pro P. I S.' , itaque sunt totum id , quod esse possunt id est intensve ex extensive infinita prop. 16.): nunc primae referum substantiae modificantur perpetuo, ac varie, suntque contingentium' elementa, nec infinite perfectae; non ergo necessitate naturae existunt, id est aeternae non

sunt.

Coroll. Qnum hae substantiae primam Universi linate iam efiiciant: conficitur Universi materiam non eruis aeternam

Seb. Materiam Universi primam philosophos veteres omnes posuisse aeternam, eos etiam,' qui mundi originem agnovere aliquam , quippe Universo Deum praeia R et esse PV. 3rs. ω alibi .

272쪽

ELEMgNTOR. Μ ET APILesse censuerunt, saepe alias est a nobis adnotatum. Sed & in eadem opinione hodie esse , qui subtilius de mundo apud Indos, Sinenses, Iaponenses philosophantur, testatissimum iaciunt, qui eaaum nationum res nostris literis descripserunt a). Itaque eorum omnium communis. est las error, qui non sunt Christiana phi- Iosphia imbuti. Quod si qui eorum originem materiae dare aliquam voluerunt, in absurdiorem etiam doctrinam delapsi sunt, quippe qui eam a Deo emanare sibi

persuasere. Hinc sortassis plerumque nostrorum Theologorum m ei pronunciarunt, esse totam hanc rem extra mentis humanae ambitum, nec de rerum origine quidquam liquido, nisi revelatione sciri posse b). Videri potest

quemadmodum his de rebus disserit Franciscus Pice Iomineus in opere docto de Creatione. Sed prevaluit e rum sententia , qui humana ratione naturae ideis insormata, id intelligi posse docuerunt, in quibus viri in primis aeuti, ac in rebus, de quibus agimus, attriti. S. Th. , Alex. Alensis, Joannes Scotus, Thomas Argentina , Henricus Gandavensis , aliique Scholae plures. Itaque F. Suarea sc) duo haee sibi demonstranda suscepit, non possibilem modo esse creationem ex nihilo, sed praeterea eam de facto esse. Ioannes Loc Rius materiae creationem hoc argumento agnoscendam demonstrae dὶ, Quo tu , inquit , argumento conficis , re non esseae ternum λ Me, inquis, ante viginti aut triginta annos nondum extitisse non dubito. Quid, inquam, hoc Τώλneque enim id ad corpus referer , quippe qui materiam habes aeternam . Quamquam tu non hoc ipsum es , quod forma corporis demonstrat s mens enim cujusque es quisque . Mens autem tua iterna ne etiam est y ego quemquam sic infanire putem ut id serio contendat J Quod fl hominis mens aere a non

es ,

273쪽

spirituum tergiversari nequeas . Quid vero st minor ne virtus ad spiritus e nihilo creandos , quam ad materiam exigitur' Nemo sanus id putaverit. Quando ergo constat Mentes esse e nibilo creatas i quid causae esse dicemus, cur materiam, rem ignobiliorem , minusque necessanam, ve limus aeternam Sed ignoratur quo tandem modo creari materia potuerit. Eflo. id numquam emciet , ut credamus aeternam, nisi nos etiam aeternos fateri velimus quod ignoremus , qua ratione simus geniti, Λtque hunc redit tota Locati argumentatio. Demonstrationem antem illam, qua & nos usi sumus, Emi- .rientissimus Polini acus paucis, ac, ut solet, eleganter Protulit . a). Materies porro , seu massam intelligis omnem , Seu varias ejus partes, consistere numquam Absque modis potuit: non hunc aliumve requirens

Per se naturamque suam quia quos semei olim Per se naturamque suam tenuisset ab aevo Numquam bos ex ulla posset deponere causa Ap aliquem semper, nempe hunc aliumve , perinde esto Ergo quos habuit primos, servatque tenaces ,

δει quos deponit semper, semperque rejumir ;Hos quum non taleat per sese, habuisse, necesse ess .

Ex alio. Et quoniam revera tempore nullo

Stare potes informis re omni cassa figura Materies, sequitur per se consistere nullam Materiem , atque ab eo totum boc sumsisse quod habet o A quo etiam hoc sumsit talis veι talis ut esset. Propterea quidquid peν Ie ovariabile, non es

aeternum : re pendere aliquo ex moderante necesse Talis materies: nequit ergo aeterna vocar1: se materier non est aeterna , . creari

Debuit e nihilo; per sese fion fuit unquam , M tamen; e nihilo semet ergo exsere caepit .

Iam non materiam modo profanum philosophorum genus, sod totum quoque mundum esse aeternum Con σ

Iad is anti. Lucretio sis. 3. ν. - .

274쪽

pliei classe positi. Nam quidam ne pendere quidem ab

ulla causa mundum putant, ac ita semper ex tota aeternitate se habuisse, quemadmodum hodie est. Fuere in ea sententia yeteres Graeci plures, quos passim mem xat Laertius , e Latinis in primis Plinips, & Μanilius .

His in Europa deinceps aecessere , quos Panthei stas v eamus . Alii ab aeterno quidem mundum suisse opinati sunt, sed habexe illum effectricem caulam. Haec ea se neeessitate naturae suae mundum produxit, adsoque ab aetetno. Aristotelici isti yocari possunt. Nugas enim meras agunt ii, qui ab eo errore vindicare Aristotelem conantur, quum id subtilissimi Aristotelis interpretesagoscant, Alexander, & Averroes; fateanturque iuniores Peripatetici, in primis Scotus sa). Quum junior Peripatetismus longe per Arabiam primum, mox etiam per Europam pervagatus suisset, acutiores serme omnes philosophos, idest audaciores, ut ii solent esse, is eis ror corripuit, praecipue in Italia. Nam Zabarella , Caesalpinus, Craemoninus , Pomponatius, Brunus NC- Ianus', 'Vaninus ejus impietatis accusantur. At post' quam vulgatus esset Spinozismus , novos idem errror nactus patronos, dici vix potest , quot scede insecerit , inficiatque etiamdum. Ego id hoc in loco

non ago ut vanam hanc opinionem refellam , an quarta parte ex instituto ea de re disputaturus. Id tantum adnotabo ac veluti in transitu , nihil magis omnia rationis decreta, quam sectari philosophi

Profitentur , evertere , quam utrumque istud , aut suapte natura semper mundum extitisse ,, numquam genitum nunquam interiturum, quemadmodum loqui- 'tur Plinius; aut ab aeterno atque naturae necessit te a Deo progenitum. Ac primum quidem, ubi nulθla essent alia argumenta, manifeste cum ordine mun

t 1 Vide ρο Piscolomineum de creatione, Fabri roibit. Scoti theoremate 36. Suareet Metaph. disp. xx. Pe rerium de com. princip. lib. XV. Brelardum in circ. i Pi, P. a. circ. 2.

275쪽

- UA R s PRIOR.aano pugnat . Est in perspicuis systemata mundana

temperatione virium centripetarum , ac centrifuga rum stare, ac ita stare, ut nequeant illae consumi, aut quocumque modo turbari, quin statim 'pereant. Iam sie vires illae temperatae sunt, ut sine perpetuo conuictu esse nequeant: nam quae vires . motrices non

plene in eandem directionem conspirant , eae perpe tuo sibi adversentur, ac secum confligant est necesse. Nec vero ullus in Natura virium conflictus esse aut intelligi potest, sine earum attritu quodam, quo paulsatim illae conficiantur, 3c consumentur. Ita fit ut continenter vires istiusmodi mundanae perire debeant. Si mundus suapte natura ac ab aeterno exititisset, jamdiu se illae mutuo conflictu perdidissent . Quumque ne-tatum materiae vires sibi suas reparare; in chaos haeclystemata essent conversa. Nunc autem ea constanter, atque eadem semper armonia perseverant; intelligimus

ergo, non suapte natura esse ac stare, sed vi supremi Numinis a , - Iam alterum non minori absurditate defendi potest, id quod saepse dictum est: est enim Deum necessario extra se agere, quod non modo totam Dei, id est Entis infinite persecti , naturam radicitus evellit , sed

ipsi rerum mundanarum naturae & constitutioni adversatur, Ac vero ponamus Deum esse potentiam necessariam; consequetur, eum agere semper secundum totas suas vires: est enim hoc potentiarum necessaria rum proprium, ut nequeant parte virium agere. Ita Elateres secundum totas suas vires agunt: item cor pota decidentia decidunt ut queunt: ignis, aqua , P tentiae attractrices, se totis semper agunt. Enim Ve-το quum necessario agant, quid causae subesse dicere Possumus, cur parte tantum virium agant δ Ita fietiae singuli potentiae divinae effectus sint ut tota pintentia: nihil enim exploratius esse potest, quam repotentias necessarias esse ut effectus totos, & totos

276쪽

Σε. ELEMENTOR. ΜETAPH. effectus, ut potentiae necessariae. Iam est Dei pote ria infinita; singula ergo esus essecta sunt ut poten tia, idest infinita. Quod quum aperte sit salsum; con sequitur, divinam potentiam non se tota operari in hoc universo; ac proinde necessariam non esse. Ae cedit, quod ex infinita potentia necessaria tota sem per in actu nihil possit emci , nisi unum & infinitum: applicata enim operi tota & necessario unum efficit infinitum ac singulare. At hoc manifesto falsum intelligitur, ex tanta entium aut similium, aut dissimilium copia ac varietate , quibus rerum Universitas constat. a Haec intelligimus aperte, ut si nihilominus aeternitatem mundi tueri velimus, ante omnia constituendum est, velle prudentes & videntes cum ratione pum gnare, id quod ego insanire esse aso. Nec interea negaverim, plura esse circa originem mundi, quae minus nos intelligamus, illud in primis, quid sit, quod

Deus idem semper , non a tota potius aeternitate, quam heri aut nudius tertius mundum creaverit, qua praesertim ex re Procli, atque Averrois argumenta omnia, quibus illi mundi aeternitatem tuentur, prosecta videntur b . Sed quandoquidem non sollim libere Deus Universum hoc posuit, sed ratione & con

Iio , ut minus, quod dixi, tantae rei rationes comprehendamus , nihil est causae, cur id seri non potuisse

audacissime clamemus. Siquidem omnium primum is, qui de Deo ac rerum natura disputare adgreditur, V Iut tu antecessum constituere debet, ac saepe id repetere, non omnia ex mentis nostrae modulo aestimanda , esseqne infinita avia ac incomprehensibilia. Sed movet quosdam veterum quarundam Nationum immane quantum celebrata antiquitas, Chaldaeorum ,

AEgyptiorum, sinensium. Atque hinc ego potissimum

horum

a) Binis bisce argumentis utitur post veteres accurate larites connexion de Religion naturetis cap. bin Produxit, ac refellit argumenta rua omnia, adeentum ferme, Pererius lib. x in de comm. Princip.

277쪽

horum ingeniorum levitatem ac sutilitatem agnosco ;quippe qui quum tot habeant originis Telluris nostrae argumenta, seu ex interna ipsius Telluris constitutio. ne ac structura sa), seu ex iis, quae animantia, inprimis homines spectant, qualia praecipue sunt humana inventa ac artes bin; ii phantasia magis rapi quam ratione duci amant, serioque perridiculas ac vanas fabellas arripiunt, quarum similes puderet viros graves in genealogiis suis adscisci ad generis vetustatem demonstrandam. Sed nolo ego provinciam aggredi , quam viri eruditissimi diu consecere. Nam Μarsha-

losas illas antiquitates, Duhali se Sinenses puerilium mendaciorum ac fictionum plenas ita demonstrarunt , ut garrire pueriliter cum aniculis sit necesse eos, qui capi illis possint. Non puduit Voltaerium ut opem fabellis afferret Chaldaicis declinationem etiam Eclypticae comminisci, aut pervulgatum olim mendacium insce- . nam iterum ornatum producere f) Nullam enim esse hujusmodi Eclypticae declinationem, nisi Astronomiae imperitus ignorabit nemo g . Itaque non id ille debuit Romanensium fabularum in morem tantopere exornare, ut idiotis imponent. .

D. Duratio est continuata Entis existentia des. 6r. a) Vide Burnet rareria Telluris Sacra; moard Geographia Telluris. b) Jaqueistius de P exi nee de Dieu tom. I.

278쪽

as6 EL E M s N T O R. Μ Ε 2 A PH, tergo quemadmodum existentia non est ens distinctum ab ipso ente quod existit , ita nec continuata existen'. tia, seu duratio Schol. Apposite Lucretius a).

Tempus item per se non est . sed rebus ab ipsis 'Consequitur Icnsus , transactum quid sit in .

Tum quae res inflet, quid porro inde sequatur.

Revera fingamus durationem esse ens distinctum a rudurante, primum statuendum esset eris quoddam arternum a Deo distinctum, quod esset duratio entis arte ni, seu aeternitas. Quod si statuatur aeternitas distincta a re aeterna, tanquam ens ab ente distinctum , rogo an hoc ens aeternitas duret in existendo, necne λ Diei secundum nequit, nisi ludere velimus, Si ergo primum dicatur, ejus duratio est ne ens ab ipsa aeternitate distinctum λ Si est, ita quaeritando abibimus in infinitum. Si non est; ergo potest ens per seipsum durare, itaut nulla necessaria sit duratio ab ipso ente distincta. Nec respondeat aliquis, id, quod de aeternitate concluditur, non rite concludi de aliis durationis speciebus. Repono enim, si semel in ente quolibet compertum fuerit , durationem non esse ab ente ipso distinctam, id Assirmari posse de omni durationis specie, Secundum vero est, si duratio in entibus factis est a rebus durantibus distincta, jam fieri potest, ut existat re rum duratio sine rebus ipsis, aut res ipsae sine durati ne : qu 3 quid absurdius fingi potest λ Demus autςna existere durationem, non res durantes, eamque esse, ut volunt, aeternam , seu Dei aeternitatem, rogo an eX animo affirment, me durare ineae istendo per ipsam Dei aeternitatem y Non, inquiunt , . sed tua duratio Per aeter nit/tem dignoscitur. Praeclare. Consentiunt ergo dura tionem absolutam esse ipsam rerum continuatam existentiam , relativam vero dignosci ex existentia & duratione aliarum rerum. Sed argumenta congero minime neces

saria in re non dubia. Miror tantum, V volfium in hoc

scapite a Leibnitio suo discessissee dii maenim est Lmb-

279쪽

PARs PRIOR.titit, tempus & spatium non esse entia realia a rebus ipsim durantibus & extensis distincta. C. In sempiternitate nulla est successio physica , est tamen successio metaphysica. D. Successio physica est quaedam statuum entis reutatio des. 62. ); nequit igitur esse in ente aeterno , quod est immutabile prop. I s. ; ergo neque in sempiternitate , quae est duratio entis sempiterni def. 68. , quaeque ab ente ipso sempiterno non est se istincta prop. 99. Iam vero successio metaphysica est ipsa continuata entis existentia deL 67. , quae est inseparabilis a d atatione def. 66. ): quum ergo aeternitas sit duratioentis aeterni def68.ὶ: sequitur in aeternitate esse suc- essionem metaphysicam .

Schol. Successio haec metaphysica nihil prohibet quominus aeternitas dicatur tota simul, er perfecta possessio vitae interminabilis , ut loquitur Boetius sa) & anni Defines unus , & hic dies non quotidie, sed hodie b), ut Augustinus. Praeclare enim & vere haec dicuntur, nec fu cessiqnem metaphysicam oppugnant. Nempe spectant primum Dei immutabilitatem , ob quam nulla esse in Deo statuum successio potest. Deinde spectant ejus scientiam , quae quum unica sit intellectio , nec varietate & sue cessione idearum protendatur, infinita possibilia , eorumque duratipnem. uno intuitu cernit sc). Hegari tamen nequit , & majorem Scholasticorum partem & Platonem d

ac Platonicos ferme omnes e), utramque in Deo durationis successiunem negasse videri. Itaque illud objiciunt nobis. Si in aeternitate successio ista statuatur, necessario statuendum esse ejus durationis principium aliquod . Quod

280쪽

268 ELEMENTOR. ΜETAPH. perscrutandam; quandoquidem mentis humanae capiunt omnem superat a). Ego quidem istuc ingenue fateor: neque enim alius fortasse erit me minus confidentior , atque in judicando temperantior. At dissicultas haec non est propria in eorum sententia, qui successionem illam admittunt: quum in eorum quoque sit opinione, qui successionem illam negant: utrique enim intelligere nequeunt seu potius imaginare, aliquid esse sine existentiae initio. Illud vero ineptum mihi videtur, data successione illa, sequi aeternitatis principium esse aliquod : id enim vero qua ratione inde sequatur, non video. Si quis vero quaerat, unde ea in Scholasticos manaverit doctrina, in promptu est. Aristoteles lib. I v. Physicorum Tempus motu , aut cogitationis mutatione se tiri scribit: alibi mensuram motus o quietis tempus vocat. Ubicumque nec motus est, nec ulla cogitationum

successio, ne tempus quidem ullum esse dicit. Hoc sensu; nullum tempus, nullam durationem , nullam successionem in Deo Sectatores agnoverunt, ac jure quid m& merito; quam nullus sit in Deo motus, nulla statuum successio. Sed hoc nihil prohibet quin dicamus,

Deum perpetuo existere, continuare in existendo, at que hanc existentiae continuationem, successionem moe

b Quum ,anc rem ad examen resecassem ν, rerum com motus procacitate k qui furentium misitum in morem, publicam rem tum maxime perdunt, quum sine arte magis jura,re student, intellexi ego, quum veteres illos, sum hos regentes, qui omnem ab aeternitate successionem res cos . omnes ferme ita loquutos, ut successionem tantum

statuum, idest physicam ab aeternitate diserminaverint,

non hanc alteram, quae' in continuata duratione entis ejuse

dem immutabilis posita est. Τota illa testium nubes , quos eam in rem dedit Petavius, nihil ferme aliud loquuntur. Nam Plato aeternum, quod semper est

SEARCH

MENU NAVIGATION