Elementa metaphysicæ mathematicum in morem adornata ab Antonio Genuensi in regia Neapolitana academia ethices professore, ..

발행: 1762년

분량: 368페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

sibus Ne tono dicatur consentaneum ). Compreinantur nempe in utroque atomi non medii cuppedine vinctae , sed i pondere, dc declinatione . Quocirca nullus est secundum :aepieureos inunia erso locus, ubi atomi non gravitent. Nec quisquam Iocus es , quo corpora quum venere

PONDERIS amissa pi possim flare in inani

sed semper conantur: ex quo fit, ut quolibet momen to temporis possit universum dissolvi , atque eκ oculis aeripi , si Epicureis credimus . Sed video, obscuritatem esse aliquam in hae Lucrεtii mundana theoria . Vult Lucretius vim ponderis atomorum, id est gravitationis nullum habere medium , quo seratur ; in quo consentientes habet recentes philosophos , qui nullum cen- 'trum virium centrifugarum agnoscunt in immenso va oo; At illud non explicat, an vis declinationis, quaa necessario centripeta esse debet, ad ullum seratur centrum quod erat explicatu necessarium, ut intelligi pose .set mundum compaginari. 3Qui praeterito seculo Democxiti eam Philosophiam instaurare ceperunt, Maignanus in primis, & Gassendus , non eodem modo vetera illa acceperunt . Ac primum de natura maeui discordant . ' Epicureorum inane non metaphysicam , sed vulgare intelligit Naignanus , nepe pro subtilissimo corpore dc fluidi mimo, quale est a . ther, idque plurimis veterum exemplis. confirmare ni ei tur: quod, docti viri pace , est nolle videre , aut nisi illud minit; c*cutire . Sanius ergo haec interpretatur Gassendus. Nec minor de natura atomorum conmeentio . Gassendus non negat atomos partes habere V

saltem tales, quae intelligi, dc designari possint : itaque quod atomus dividi nequeat , non eius tribuit smplicitati, sed soliditati, & omnis interspersi inanis desectui. At Naignanus post Lucretium , omnino sim-iplices 'facit atomos : ali'quin , inquit , si compositae

snt, rerum naturalium elementa esse nequeunt : eleis 'menta enim esse simplicia debent. Atque hanc eandem

opinionem sequuti sunt Leibnitius, & molfius, que admodum in sequenti capite explicitum erit.

ia t

72쪽

CAPUT III. . Da P siologia 'Recentiorum. f. I. De litterarum miserrimo flatu , earumdemque

V Idebantur Graecanicae litterae ad summum ejus , quas inter homines Versatur , sapientiae apicem pertigisse; nam Don artes modo humaniores , sed sublimes ipsae disciplinae Mathesis , Theologia , Physi- ea , Ethica Ionge lateque per orientem , occidentem que provectae erant , auctaeque plurimum , descecatae, illustratae . Sed negatum summis stare dis . -Nam ecce repente mutata scena , barbarisque , nefando quis dem. antea notis gentibus ex imo Oceano excitis , at que per cultas Asiae , Europas , Africae oras effusis, totra Cellari incumbuit nox. Coortae Sarmatarum ae vorum gentes, nobilitatus clauisus mutuis Dacus . Iam moro Italia nουis cladibus , vel post longam seculorum seriem repetiirs, affissa. Hausae , aut obrutae urbes et D sundis a Graeciae , Italiaeque ora incendiis vastata , com- sumptis antiquissimis delubris: pollutae ceremoniae: plenum exiliis mare: infecti caedibin scopuli: publica privataquo omnia profanata jura intermissae artes': exsinae bibliothecae ditissimae , omnia vastante Ostrogothorum , Gothorum , Longobardorum , Wandalorum , Herulorrum , Saracenorum Turcarum laeda colluvie , seu ita humanarum retum fatis vertentibus , feci , quod Vero proximius, atrocibus malis nefanda Christianorum stetera Deo ulci sente.

Quis talia fando Myrmidonum. Dolopimis, aut duri, miles inissis , Temperet a lacomis λ. Sed avertamus nos a conspectu malorum , quae de nostra tot per annos vidit aetas , dc Physiologiae do

mata tota mente repetamus. Ante annum, I 633. unus

erat toto philbsophiae vultus in occidente. Nihil enim aliud privatae publicaeque Scolae , praeter unam Aristo D te

73쪽

velis doctrinaria crepabant . Hic unus hominum magister, Philosophorum Deus audiebat. Quum hoc eodem anno Constantinopolis. in Turcarum venisset Dominatum, immanem barbariem , tyrannidemque veriti Graeci plurimi , magna copia per Italiae amoenissima ora effusi, sunt benigne quum Neapoli tum praesertim Et rentiae excepti. Ergo literas Italos purgare , polire , restituere , Italorumque ingenia excitari . Caeptum Α- ristotelis , Averroistamque jugum executi, & aut Platonica restituta, aut nova excogitata. Paulatim historia naturalis, Anatomia, Astronomia , Μechanica aucta re illustrata. Instrumenta plurima physica, potissimum Optica inventa, queis naturae aut longinqua, aut

occulta detecta. Res infiniti operi esset , quae scientiis naturalibus addita sunt, complecti , atque enarrare rnec disputationis hujus termini , quos mihi praescripsi , sinunt. Res est praeterea adeo vulgata , ut qui hujus modi sunt rerum studiosi , infinitam ubique scriptorum, copiam sint habituri. Paucorum ergo, sed illustriorum, in extrema hac historiae nostrae parte , meminerimus. Interim legatur, si vacat Christophorus Augustus Heum annus pbilosophorum: Morhosius in

Polybisore . iniae igitur restant ad quatuor capita conseram. I. Italos. II. Gallos. III. Anglos. IV. Germanos f. II. De praecipuis Italis , qui in literarum restaurationem suam dederunt sImbolam .

I T los primum post foedam illam occidentis barba

riem literas , impulsoribus , ut diκi , Graecis restituisse, in aperto est. Neapolitani Alphonti Regis auspiciis circa quinti & decimi epochae Christianae saeculi medietatem magnum sibi omnigenae erud tionis nomen peperere οῦ gens mentis acumine praestantissima, & nisi Soli , ut puto . ubertate paullo laetior , negligentiorque, primis humanae sapientiae Conditoribus , Autoribusque par . In primis memorandus est Bernardinus Telesius nobilis Consentinus , qui praevalido 1nentis conatu plasica Peripateticora m Principis dogmata convellere

74쪽

ausus , summo ejus aeruris ingenia cunctis fere in o Arvmnasiis concitavit . . . . . seduloque massematicarum,

addictus studio, ac potissimum opticae , -- , inexcogitata imperscrutaulia prope quamplurima detexit . Ita I annes Imperialis in Telesii vita. Scripsit libros novem de rerum natura juxta propria principia , in quibus quum Aristotelis principia physica oppugnasset . Parmenidis. doctrinam, omnia esse , unum, eaque ex igne , quod activum sit principium , & terra , quod passuum , conflata , restituere conatus est I ). . . Telesio jungendus est Iordanus Brunμs. Nolanus ΜQ-nachus primum Dominicanus , mox transfuga vir ingenio quidem' praecellens , pietate nefarius , qui R

mae ann I6oo. ceu impius iure ac merito ultrice ex--

pertus est flammas i . Observatum est in Acti1.Li-

topsim erudite & ακοιβ- nuper ctatoriim turbam prinium sati tradidit Arademiae Consentini dare, hominumque ingeniat Praecipuum ornamentum & de- ius ty nnide in libertatem vi Cus salvator Spiriti in perelestanti dicare . Hinc idem Verulam ius κη' eius.opere Memoris deali Seritioνi de eodem subiunxit ; De Dissiocosenlin; superiori antio Mutianis autem bene sentimus, arquo eum typis edito. Plura sane in Telesii 'tit amatorem verrtatis, oeseientiis philosophi eo systemate deprehen- utilem, oenonnulorum pDeirorum des rationi S experimentis dissia emendatoν- , oe nnυmum hon iam , plura irem phantasti ea , & tyrum primum uno θιmus . vix intelli stibilia . Horum non- . Gaspar scioppius haec Bru- nulla postquam recensuisset Baeo no tribuit dogm ta. I Innume- de verulamio de Mementis Selen- ro esse in 'immenso naiveris mun-yiartim , addit: stus in parte non dos . II. Animos humanos non .dmodum felieitis vlalitas Mefun- modo corporibus in alia eorporgitur , sed more ad-Variistim ra migrare, sed ex uno etiam suorum se geris , qui eum prius opia mundo in alium . III. Una e mentur , quam experiantur , tibi demque anima duo Rorpora vi- ad res panicnωνυυentum est , -- vere possb. IV. Magnam sciem genio ct rebus a utuntων , tam tiam esse , quam damnari non ingenium , quam res misere tom sit fas. v. Spiritum , nctum ni quent. Verum haee pro temporum hil esse, nisi mundi animam . VI. illorum conditione faelle condo. Nundum esse ab aeterno is VII. nabis Teleso; nee parum id est , , Moyse, miracula arte magica

quod iisdem temporibus ausus edidisse, ct in ea fuisse aegyptiis uerit adversus Penipatetieorum omnibus instructiorem . VI II.

75쪽

sensibus 9 mundanorum vorticum systema, quod: Ra

natus Carteilus vulgavit e Bσuno referri ainceptum a.

portere: quod & Baelius ses, di Petrus Daniel Hoetium ein confirmant. Extitit , inquit Huetius irier novisam pbilosopbos Iordanus quidam Brunus Nolanus, quem Casensianae myrinae Antesignanum jure dicas, adeo accuratae omnem propemodum ejus compositionem praesignavit in in libro, quem de Immenso Innumerabilibus inscrimis . .. Circa eodem tempore vixit Iulius Caes, Vaninum Tauri sani in Apulia natus , qui nisi impietate doctrinam suam sedassea , magnis Philosophiae instauratoribus par esse potuisset. Eius doctrina naturalis pene est Eleatiea. Legi potest Vanini vita superius citata. Supersunt ex ejus scriptis plurimis Amphiteatrum dentiae Lugduni 161s. , & Dialogi de Naturae arcamq. Parisiis .a Recensendi hoc loco essent, si Philosophorum Noa politanorum. historiam scribere in .anin is esset , viri ii lustres Ioannes Baptista a Porta , Campanella , Bores', Ius, aliique: sed verant angustiae. De Campanella pauca. Is natus est Styu, quo Calabriae est Oppidum, an a 368. Μonachus fuit Dominicanus . A Telesio ad phi-' 'Iosophandum excitus ipsemet scribit in Santagmate demiabris propriis art. 7. : Telesius , inquid , me delectavis. rum ob libertatem philosopbandi ; tum quia ex rerum stra

sura , non ex dictis hominum penderes . Inter opiniones ejus singulares primum meretur locum ea , qua rebus

omnibus , Aiam iis , quae in animae vulgo habentur ,

Mosaicas 4 ges numana inae-- diu antea fuerit a Deo creatus . . ment . a. sacras Seripturas me- XII Christum nec Deum esse, &ra esse omnip. X. mmones se. insignem 'isse magum: Quae nere ut tandem aliquando rediman- seria dogmata in ejus libro de im-tur .. pilerian. Solos esse menso ct innumerabilibus extare

Hebropc , si vi ab inda , di Eva sunt qui tradunt f in. Is Croesuit progeiliti , nationes vero a- . dant les Eutreriens pag. 287. I , Ius ab alio episse homine, qui

76쪽

amniam trisuit atque sensum , veluti in libro su rerum edito I 39o.: motum se , in eam opinionem impulsum ait a rerum , quae cernuntur I maria , cte tantipatia. Videbatur, sed quasi inscius , eo 'rapi I quo veteres illi omnes , qui arcteon quoddam principium universo dedere , aut quo recentiores Nerittoniani , qui mutuam corporum omnium attractionem, haud dubium ab istarchico principio manantem , aut induXe Tunt , aut 'instaurarunt , illustraruntque . Q iod vero aiunt , qui eius refellunt doctrinam , intellectum qu que universae materiae dedisse, id, sorum pace , minus verum puto: video enim aequo nimius doctrinam provehi, sententiatque paullo emphaticos pronunciatas in ideteriorem torqueri sensum , quod ingenuo interpretonsi indignum s ), Σ

Nec segnius ceteri Itali philosophiae studia proseoquebantur A, Primum in his meretur Iocum Hieronymus Cardanus Μediolanensis, qui natus est anno' vul-'Mris epochae Iso I. mortuus an. 33 6. Is in naturin scientia sol n a attuliis, inquit Vossus a) ut summus vis is sndreas Alciatus eum vocaverit virum inventionum ΓλIpse ei inlansus Iulius Caesar Sealiger tantis eum laudibus ornat , ut nil evigi majus ab amico possit Sunt qui Cardanum de Deo non recte sensisse 'bunt, quos non probo , uti nec probat Samuel Par 'herus b) & Beatius in Cardano. Sene in libro XRI. de subtilitate Deum definit, . Causam, ori Dem , fon- rem, o priWipium omnium horum , quae in universo

sunt, Interim latetur se nescire De. naturam: Ii scfrem, inquit, . Deus, essem e nam Deum nemo n is , nce

quid sit quisquam scit , nisi solus Deus. Libros vero

istos de subtilitate hunc in modum concludit. Tu ui ur Altissime , t a quo omnia bona profluunt , cujus nutu

77쪽

ncta momentur, cujus imperium nullis finitur limitiis' ιelaritas infinita, qui solus lumen verum babes, solus me re aeternus, totμs in teipso, tibi soli notus, cujus fur pientia omnem excedit cogitationem, unus atqNe incom parabilis, extra quem nihil es, qui me velut toroe ver

mem in umbra scientiae direxim , cui quidquid meri bis

scriptum es, debeo . . . ignosce mihi, mentemque meam

illuminando pro tua indefessa liberalitate ad meliora di

rige . . .

. Quae pertinent ad universum in libris de Areanis aeternitatis subtilissime edisserit Cardanus: . Universum

hoc, inquit saὶ, flve fit unum , flve plura; c si unum seu Anitus , seu in itum, π si finit m , an aliquod erina se habet , an mobile , an immobile , H quoque geni τum , vel iugeηitum; ο si plura, Misa ne numero , an iis ita , in libris de Arcanis aeternitatis iactum es. . Praecipua Philosophiae hujus eapita breviter enume rabo ex Cardani libro de subtilitate potissimum hau,

. sta . I. Principia rerum naturaIium statuit quinque pmateriam , seu briem, formam , animam , locum, mo tum , quae omnia aeterna , idest immutabilia esse vultis M. Μateriam pene immensam sine ullo vacuo si . tRit : eam autem vocat ingenitam , & nunquam int Uguram; quod ita intelligit, non ut materia sit sempiterna, sed ita ut nec generetur, nec corrumpatur. III. In ea Naturam quandam esse , principium acti vum motionum , . animam , agnoscit. Hanc natu iram in singulis rebus spe ctatam esse, & formam , audcum forma conjuctam . Ab eadem provenire mu

tationes omnes in materiam, eas quoque, quas Va

cui horrori vetustiores Petipatetici tribuebant υ IV. Negat ullum esse sub Coelo ignis elemεntum, idque validissimis rationibus, utique se ea in re ita licere ab Aristotele dissentire, ut ille dissensiti a Platone, homo, inquit, ille fuit, re in multis aberravit. Itaque tria tantum esse docet elementa, terram , aerem, e T aquam , eaque omnia natura sua eme frigidissima vult, quod sint expertia lucis & ealoris, seu materiae igneae .

78쪽

igneae , quam extrinsecus tantum recipiant : hrnis flammam vocat aerem accensum. U. Ignem non βο-

flantiam esse vult , aut materiam quandam, sed summam caliditatem , idest summam pallium cujusvisco Poris agitationem, fulmenque nihil esse aliud , quam celerrimum ignem. VI. Terram esse in medio universi immobilem . VII. Aquarum falsedinem repetit & a montibus salinis, & a , calore Solis maria torrentis . VIII. Planetas , praesertim Lunam , non omne lumena Sole habere , sed proprio quoque, quod sit qua vis flamma nostra splendidius, lucere, ejusque rei aDgumentum esse, quod in maximis Lunae deliquiis. ea

Prunarum referat colorem: nec vidit Lunam non in

terrae persectam umbram immergi , dum ea patitur deliquia, sed in semiumbram . IX. Cometas non fieri ex vaporibus terrestribus , quum altiores videantur eo loco , ad quem exhalationes terrestres pertingere possunt, qui Cardano est a Tellure passibus 7 . miselibus dissitus; Cometae vero ad locum decuplo altiorem videantur ; sed nec esse vult Stellas erranire, verum meteoram 'luminosa a Solis sorte radiis exodita, quale, inquit, ipsa est via lactea. Hune in m dum vir doctus inter vera & falsa errabat. Sed impendio Iongius evagatur oratio. Unum addo, nem,mem philosophorum magis universum Intelligentiis , di Daemoniis , implevisser adeo omnia ejus scripta Intelligentias , & Daemonia crepant . Tandem quum

in Cardano, aliisque hujus sevi philosophiis istam illam , '& sympathiam Universi contemplor, m

hi videor mutuam hanc Nevutonianorum attractionem viderer fans attractio haec & sympathia ab eodem videtur in utriusque principio derivari, hylarchico nem-Pe, archaeo , aut quocumque id vocabulo appelletur. . ' Andreas Cesalpinus Patriam habuit Aretum; obiit vero, Romae an. I 3. Papae Clementis VIII. prim xius Μedicus . Is sanguinis circulationem omnium primus in orbem aut intulit, aut explicuit; quod quam

quam fatetur ipsa Baetius a , praestat tamen ejus

verm

79쪽

εs DISPUTATIO

verbis confirmare: nam Angli magna consensione Aa veo suo id tribuunt, In quaestionibus igitur Peripate ricis, a) hunc in modum scribit Cesalpinus: Dcirc pulmo per venam arteriis similem ex dextro cordis ventricula feri idum hauriens sanguinem, eumque per ana μ-υm arteriae venali reddens , qua in sinisrum cordis ventriculum tendit , transmisso interim aere frigide per asperae arteria 'canales, qui juxta arteriam venalem Votenduntur oec. De rerum origine & constitutione ita disseruit Cesalpinus , uti Aristoteles ipse , quem nemo haud dubium acutius interpretatus est , uti Par-kerus agnoscit b). Μundum esse aeternum, omnia in natura fieri aeterna quadam necessitate , hominum brutorumque animas vires esse a materia in dissolubiles, atque per totam di flusas' materiam . Eam ob rem Bae lius cum Spinogis is fatere Cesalpinum scripsit. Pauca nunc Galilaeo celeberrimo4Florentino philosopho & mathematico, qui anno I 6 2. aetatis suae 78. mortuus est. Egregia prorsus sunt, & quae Galilaeus ipse maiora optare non potuisset, virorum doctorum de eo iudicia . Rus ingenii Je admiratorem latetur Grotius in Epistola ad ipsum Galilaeum. Exacto judi cis , magnaque interioris Geometriae notitia in ructus censetur in Actis Eruditorum an . I 68 . Galilaeus omnium

solertissimi ingenii esse videtur scripsit Rapinus in A.nta madversionibus ad pbilosopbiam sc). Tanti apud Ga los istimatus fuit, inquit Leo Allatius , ut nonnulli illius tantum visendi causa iter in Italiam insiluerant.

Renatus ipse Cartesius, nimium alias sui admirator, ceterorum ferme omnium contemptor , non mediocriter eum laudat d), eam potissimum ob rationem , quod Materias P scas Rationibus Matbematicis exa-mInare conetur . ' Georgius Bern hardus Bulfinger in primo sollemni Academiae Petropolitanae conventu. an. 1723. ita apte, eleganterque Galilaeum commen dat : Galilium hic primum appello, virum ingenio G

80쪽

-ritis magnum. Ille . HI sicis tractationibus nomam auxit formam ; ille novam A ronomiae lucem intulit piue exemplo ostendit optima quaeque nondum detecta esse.

posse autem a nobis plurimam deligi; ille Gam ct prae mit, ct munivit, qua sola tuto liceat progredi , se ad

meritatem pertingere; ille aemulos praesentia inventorum excitavit, ille excitatos commertis o consiliis suis adjuvit , ille Amicos , b Discipulos reliquit Magistro suppares ; ille immortalem Italiae suae gloriam intulit. Plu-ximam haud dubium sunt, quae aut ipse detexit, aut ab illis accepta auctiora fecit & meliora. In primis Copernicanum systemaide motu Telluris circa OCoeli Orbes nullo agitatos motu plurimis confirmare , ornare conatus est in dialogis de hstemate Mundi. Telescopii Astronomici inventionem, quamquam adhuc ea de re lis est sub judice, uti docet Georgius Paschias de inventis nουο.antiquis sa), eidem vindicat Ianus Nicius Erythraeus b) Telescopii hujus beneficiore maculas solares , & circumjoviales planetas detexit Galilaeus; quamquam laudatus Paschius illas Chri si phoro Scherno e florentissima literis & pietate Societatis Iesu familia philosopho, hos Simoni Mario det Etas ' falso judicio velit. Ex his , ut & ex plurimis

aliis Galilaei nostri inventis, quae missum facio, unum ad disputationem hanc nostram pertinet, systema mundanum. De eo igitur paulo prolixius est et dicendum; sed quum id abunde praestitum sit in Institutionibus Astronomicis, quae ad calcem operis hujus sunt, hoc in loco quicquam de eo memorare supervacaneum esse

g. III. De Gallorum Philosophorum post restaureatas literas coriphaeo Renato Cartem. Accedamus ad Gallos, qui praeterito seculo mentis Praestantia, Perspicuitate. & elegantia in primissoruerunt. Plures ex hac gente essent commemora cap. 7. S. 4. sba Pinoia t. i. pu. 27st. - .

SEARCH

MENU NAVIGATION