Danielis Berckringeri Institutionum et exercitationum Ethicarum AcademicoPeripateticoStoicoScolasticarum liber primus secundus

발행: 1668년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

' Ethrcam. Lib. I. p. XVIII. 8 subleste oppugnat, insidioseque expugnat

haec Circe,& ratione corporis,quod mirum in modum debilitat & enervat,dum sensus rardos graves obtusos reddit . omnisque 'generis morbos attrahit, & ratione bono. rum eκternorum , quae destruit atque consumit: Atqui beatitudo honum est, idque summum, cujus ideo proprium, non obesse, sed prodeste , id quod a voluptate Corporea non fit, saltem non semper fit. Non etiam in hac, ut quidem mentem Epicuri

domi suae interpretatum it Diogenes Laertius , sive illa praecedat habitum virtutis. Comparandum, si ve sequatur Comparatum, licet non magis beatitudo absque ea esse possit, atque sol absque lumine,lumen abs' que luce, idque iterum ob defectum pri .mariorum attributorum beatitudinalium. r. Quia voluptas animi non est bonum Habent habent siquidem volaptates animi ab honesta actione ut probae sint, non igitur eκ se, sed munere alterius : Atqui essentia beatitudinis ex se debet esse talis, ob eamque caetera talia : Ergo i Nec obstat, quod ea sequatur actionem perfectam virtutis, quia eam sequit ut , non Ut

finis proprie dictus,sed ut finis quidam,neque ut ultimum dignitate, sed ut tempore: Jam vero non semper necesse, ut ultimum

tempore sit principale, cum saepe principalis finis tempore prior sit , v. g. calesarii

102쪽

terrae siccitate, eXcitatio caloris deambula toria colore meliore. II. Quia non est bonum ἀυάοίγια την, ut quae dirigatur ad aliud, sitque invitamentum, quo homines alliciuntur ad captandum summum bonum. Etenim vera voluptate assicimur

per aliqdod bonum, hoc magis, quo illud ma)us : Quare, si homo beatus voluptate assicitur,utique propter aliquod bonum aDficitur: Haud aliud, nisi summum : Ergo non summum, ut cui aliquod bonum possit addi, aut ipsa alii, ita ut haec duo copulata magis expetantur, quam sola, & seorsim sumta: Quorsum voluptas remoto eo, propter quod fit eκpetibilior minus utique eXpetibilis: Quare minus bonum : Igitur

non summum. I xx. Quia non est bonum πλυκοι-,Cum possidentem solum assiciat. aliis nihil ea seratur metaturve. 1 v. Quia non est bonum τιμιον. Neque enim voluptas, sed honesta actio , reddit hominem dignum honore, cum.illa abuti possimus,

hac non illa non tam bonos faciat, quam esse testetur, haec & faciat. & testetur esse. V. Quia voluptati non competit ossicium formale summi boni, videlicet denominatio : Neque enim homo , quia voluptate

assicitur, honus dicitur , feci quia honeste agit:) Cui autem non competit ossicium sermale, ei nec forma. cur ergo vocluptas,

s non summum bonum Summi boni esse- ,

103쪽

ctio, & proprium accidens, sicut color superficiei, pulchritudo sanitatis. Ut enim pluchritudo non est ipsa sanitas , neo optima corporis dispositio,verum eam sequitur ranquam proprius assinus in suo subjecto, ira voluptas non est ipsum summum bonum, sed affectio ejus inseparabilis, immediatusque effectus. Probatur. i. Quia nullus effectus de sua causa in casu recto praedicari potest , eo quod nihil sutipsus sit Causa, neque illud, quod fit, sit illud, quod

fit. ii. Quia in Deliaco epigrammate beatitudo appellatur Jucundissima

quae ideo non est de e)us essentia ρελαΘετω.

Quemadmodum namque albedo non dici-' tur alba, flavedo flava , ita nec jucunditas jucunda, quamvis interim affectio ejus esse queat, Perque eam denominari jucundissima nomenclative. m. Quia aliud aliud, quod pertinet ad essentiam alicujus rei, a liud vero proprium accidens illius , sicut in homine, v. g. aliud animal rationale , aliud risibile. Ut ita beatitudo non sit ipsa Oluptas, sed eam in se habeat, quemadmodum homo in se habet ridendi facultatem, neque tamen est ea facultas. Scilicet in propria assectione . qualis voluptas , duo considerantur, facultas quasi actus primus. v. g. risibilitas,& actio facultatis,quasi actus secundus, v. g. s ridere: similiter in volu-- ptate facultas, sequens habitum virtutis, Per

104쪽

per quem nati sumus cum Voluptate age. re, & ipsa actio , qua voluptate perfundi mur, sequens actionem virtutis. Ut facul. tas cum habitu virtutis, ita actio voluptatis cum actione virtutim summopere est complicata : Eodem eodem habitu nati sumus operari honeste, & cum voluptate, solum. distincta ratione , similiter eadem actione

beati sumus & jucundi, idque ob assectionis familiaritatem cum eo, cuyus est asse'ctio, quae fundamento eadem , ratione distincta , magis tamen in actu secundo,

quam primo ut in quo major distinctio ap. pareat. Εκcipis,Philosophum dicere,nihil prohibere, quo minus summum bonum sit quaedam voluptast Contra eκcipio Philosophice, verba Philosophi non accipienda esse in sensu formalis sed causali, ut haec

sit eorum mens, summum bonum ratione formae atque essentiae suae consideratum non consistere quidem in animi voluptate, eam interim causando producere. Ut ita

Epicurus beatitudini nomen imposuisse

videri debeat a bono minus principe, quemadmodum hominem ab humo , linguam a lingendo convivia symposia a

compotationibus denominamVS ' κηροι- ωκως, tanquam a minus principali ingrediente.

105쪽

Vel in Divitiis solis eum B;iaticis Chrematistieis σ Phliarraris, preminum

mis, inqMm, Euctionibus λ

Enec in Divulis fons a leo consitit

Beatitudo obvectiva, quam sic vocant obue ilia set Naturales,sve Indusrrages Artificiale e. Non in Divit is Naturatibus, quibus primo succurritur indigentiae humanae, hominique subvenitur ad desectus

naturales tollendos . corpusque aut alendum. aut tegendum , sic dictis, quod ipsa natura nos illas parare doceat: Quia quicquid naturalium divitiarum , & quantum, id omne propter hominem , tanquam a natura aci vitam ejus sustentandam.factum instrumentum, quomodo edere hominem videmus, bibere, vestiri, ut vivat, non vi vere. ut edat, bibat, vestiatur: Atqui summum bonum & felicitas non est propter hominem, sed homo propter ipsam,neque instrumentum vitae, ted finis : Ergo divi tiae naturales non possunt esse finis ultimus hominis, sed potius ordinantur ad hominem, sicut ad finem, cum in ordine naturae sint infra hominem . propterque hominem. Non etiam m Inae frialibus Ar-

ijsciatibusve, quibus secundum se & pririmo natura non juvatur, sed quas ars industriaque humana adinvenit propter vitae

106쪽

Compendium, majoremque eκpedientiam Commutationis, quo earum beneficio naturales divitiae hoc facilius compararentur: Eccur Quia enim eae nulli rei sunt, cum primo vita his non sustentetur, neque alitis corpus possit; nisi ad naturales referantur, perque eas curentur res ad usum vitae necessariae: Cum ergo sint cibo ac potui parando,haec vero vitae conservandae ergo, vita rursus propter selicitatem vitae consequendam , idcirco nulla rarione felicitatis summa in ipsis consistere potest. In neutrIs neutris, Inquam,consiWit Beatitudo objecti. va, idque iterum ob defectum primariorum attributorum beatitudinalium. I. Quia non sunt bonum αυταρκες, ut quae non exsatient appetitum. Quo enim plura habent homines philargyri, hoc plura desiderant, quoque plus sunt potae plus si liuntur aquae, loquendo de divitiis artificialibus . quae deserviunt concupiscentiae

inordinatae, nec modificantur , non naturalibus, quarum appetitus non ita infinitas in comparatione, quoniam secundum certam mensuram sumciunt naturae. At Cur divitiae no satiant animum Quia enim finita anima vero infinita per suam capacitatem,

illae Corporeae , haec incorporea per suamentitatem, illae transitoriae, haec intransito ria per suam durationem , quae ideo non plus satiatur auro, quam corpus aura. o.

Quia

107쪽

Quia non sint bonum δε ἀυτο αγου mis, cum non sui gratia expetantur,sed propter aliud, persuaae usum, ut videlicet necessitati, voluptati, dignitati , liberalitati serviant, utraeque interim optabiles & expetibiles, naturales propter hominem, artificiales propter naturales, ast neutrae in infinitum quod proprium finis no instrumento. rum, quorum nullum multitudine magni tudineve infinitum , aut si tale , inutile. Quamvis ergo inordinato appetitu appe tantur in infinitum, quantum ad multitudinem stultorum . tamen quia judicium non debet a stultis peti, verum a sapientibus, sicut judicium de saporibus ab his, qui habent gustum bene ordinatum, non ab aegris, ut sic fini id appetique possunt, appetique debent. Dicitur quidem infinita pecuniae cupiditas, at non ratione essentiae , veram durationis, siquidem mens in statu hoc corpori unita maneret semper,

quod cum non contingat, simpliciter infinita pecuniae Cupiditas dici nequit, uti nec actu infinitaeque sunt divitiae, dici ni. hilominus infinita pecunia potest eo sensu, quo numerus, non quod actu infinitus detur, ut numerus,ita nummus,dariv8 queat,

sed quod ille augeri in infinitum possit ac

cessione unitatum, & hic accessione pecu nis . III .Quia no sunt bonum climcasu dentur, casu adimantur, cum fortuna

veniant,

108쪽

niant, cum eadem abeant.. malis quin et iam conveniant, 'ui,quo nequiores, hoc fere ditiores, quo ditiores, hoc nequiores. xv. Quia non sunt bonum κτηῖον ε ἄζα ονα ' ρωπω, Cum possideantur modo mortuo,

possideantque saepius, quam possideantur, aut possideantur quidem , sed a prodigiis hominum. Quod si honori ideo negatur titulus summi boni, quod non sit in potestate eorum, qui honore afficiuntur, si virtuti, quod dormientibus ac calamitosis adesse queat, quid fiet divitiis ξ v Quia non sunt bonum πη-οινιν cum saepe divites animo egeant nummis: Atqui si summum bonum positum foret in divitiis, tum vero ut optimus quisque esset, ita & ditissimus.

v x. Quis non sunt bonum κοινωνικον.

quam siquidem e punice citius, & clavam ex Herculis manu , quam pecuniam ab avaro e Xtorseris. qui famem utendam si roges, non dabit. v II. Quia non sunt bonum λσαφαρετον, ut quae naufragio, furto, rapina, incendio intercipi possint, vel punAomobilis horae, nunc prece , nunC Precio, nunc vi, nunc sorte suprema , transitoriae cum suis possessoribus ambulatoriiS. v I xx. Quia non sunt bonum ἀρυον, Cum iis, tanquam bonis adlaphoris, & bene & male u ti possimus. Sicut enim relatae ad homines per usum moralem laudantur, ita per abusum atque inusum vituperantur , licet ' Per

109쪽

pei se & in se sint bonae naturaliter. K. Quia is ν I, E σων βιαίω ut quae cepe injuste,semper anNie quaerantur , & cura majore metuque serventur, dissiciles quassitu, flebiles amissu, custoditu anκiae , Cum acquirantur cum sudore, possideantur cum timore, amittantur cum dolore, causativae multorum malorum , per accidens illud quidem , sed accidens frequentativum: Iam veria non novum , aut insolens. rem vapulare, ubi usum rei bonae abusus prae-. Ponderat, uti hic, quia abusus non habet locum in summo bouo.

Vel in Honore, Laudeve, Gloria v/, Bo-nάve Fama , Dignitateve re Potentia Civili , Nobilitateve, solis cum

.ac confii it Beat tu do Objectiva , d que ob geminam cum severioribus causem. Non in Honore filo. 1. Quia non est bonum πιλειον ,quoniam appetitu recto ad ho. norem grassamur, non velut ad finem ulti mum acquirendum , quasi ad precium &praemium laborantis , sed velut ad signum finis ultimi acquisiti. Licet namque honor sit virtutis praemium , non tamen est ipse finis agentium, cum multi sint beati , fi-

110쪽

s6 Institui .HExercit: nin que consecuti,qui tamen honore sunt cassi. Unde conficitur,beatitudinem quoque locum habere posse deficiente honore

αζοφορικί, eNterno & forensi. Scilicet dupleκ virtutis praemium , unum propter quod homines virtuosi operantur , atque

hoc praemium est beatitudo, alterum quasi acces rium, & minus dignitate virtutis praemiandae, atque hoc hoc praemium est

honor, in quem propterea virtus non Ordi natur, tanquam in finem . neque propter eum Operatur. cum non sit ejusdem rationis ac conditionis cu P priori . . Summum.

quippe bonum est virtutis praemium, quod ipsa tanquam ultimum intendit . &propter quod principaliter operatur , honor non item, qui quidem & ipse virtutis cluit prqmium, verum ideo scilicet, quod ab hominibus virtuti alienae majus tribui praemium haud possit, quam honor, tanquam publicum actionis honestae testim nium. hoc est, honor quidem & ipse est praemium virtutis , sicuti & beatitudo , at

non Oerinec is, eodem praedicandi modo,verum diverso. II. Quia non est bonum . -ρκες cum non eXpleat appetitum,nedum ut sit ταυτοαγαθον, at qui habeat suosgradus, ratione meritorum & materiae, ratione eorum,qui honorantur honorantque,ratione

quin etiam loci, temporis, modi, Consuetudinis, antecedentiae , concomitanti ae,

SEARCH

MENU NAVIGATION