Danielis Berckringeri Institutionum et exercitationum Ethicarum AcademicoPeripateticoStoicoScolasticarum liber primus secundus

발행: 1668년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

Ethicar: Lib. I Cap. XXIII. II

tonis discipulos,qui injuriam comuni prae ceptori facta haud dubie re recenti ulti sci. issent. Resutat aute hunc ejus ideismu ima. ginarium hoc quadrigario rationu. I.Quia in bono detur prius & posterius cum aliud sit in substantia. quae prior natura& Cognitione . aliud in accidente, quod posterius, quomodo prius v. g. homo qui substantia,

quam tantus, veluti trium cubitorum,quae

quantitas, aut talis, veluti albus, quae qualitas, aut ad aliquid, veluti pater, quae rela tio. in idea communi non item,quam propterea non admittit numerus vel ipsorum Platonicorum Judicio, ut in quo locum habeat utrumque. x I. Quia bonum non sit

in eodem praedicamento, sed aliud in substantia, ut mens, aliud in quantitate , ut mediocritas, aliud in qualitate, ut virtus,aliud in relatione, ut bonum utile, aliud in passione, ut curari, aliud in quando , ut occasio, aliud in situ, ut sedere, aliud in habitu, ut splendide vestitum esse, quorum autem communis idea, ea sint in eodem praedicamento, cum praedicamenta sint summa genera , quae de praedicamentatis aequaliter praedicantur. Hr. Quia honi,

quod in diversis praedicamentis , non sit

una scientia, sicut eorum,quorum eademidea , cum unius generis non sit nisi una scientia : Quin tantum abesse ait, ut boni,

quod est in dii inctis categoriis , sit una

132쪽

118 Institui: S Exercit: '

communis scientia, ut ne eorum quidem bonorum,quae sunt in eadem Categoria,de. tur talis, v. g. mediocritatis,quae & a Medi.

co attenditur, & ab Ethico , & a Gymna si archa, diversis artificibus diverse. x v. Quia ideae & ideati eadem secundum Platonem,&sequaces, sit definitio , quorum autem definitio eadem , illa quoque sint eadem, cum unius rei non sit nisi una ut essentia ita definitio essentialis. Breviter . Cum Plato suas ideas iisdem vestiat nominibus,quibus ipsas res, addita sensibilibus voce αυτο , ita ut idea, verbi gratia , τ ἐκα σου uniuscuyusque sit ipsi in genere ta 'αυθικασον, in specie

psum alpha & ipsum beta, 'αγαδευ boni ib:αθον ipsum bonum , hominis

αν-ανθρώπων ipse homo. Cujus autorita. tem secuti Stoici τυτενοι ἱνρρω σαν diκerunt hunc hominem . et Q ουπινα ἄνθρωπον ipsum

homine, ideo differre nequeunt v.g.ipsum in praeienti argumento per se bonum,& bo.

num quodvis,ip se homo & homo quilibet. Aut enim idea boni & hominis est eadem

. is

133쪽

Εihicar: Lb.I. p.XXIII. I 19 cum bono & homine, aut distincta: Si eadem, cur distincta voce denotatur ipsum bonum & bonum , ipsum bonum per se, qua bonum, & bonum quodlibet, bonum particulare & bonum universale sive sepa. ratum Cur item ipse homo & homo , ipse per se homo, qua homo, & homo quilibet,

homo in materia,& homo separatns a mate. ria ρ Sin distincta, cur eadem utriusque desinitio Dicet Platonis armiger, Platonem,& cum eo Stoicos , quod animadverterent individua subinde mutari , atque interitui esse obnoxia, ideo essentias tales, non quae in individuis ipsis mutabilibus, sed eκtrates individuaque subsisterent,omni mentis operatione remota, adornasse. Regero, id , inconsulto augure ipses fecisse , quoniam perpetuitas non mutat naturam rei, cum sit accidens, adeoque modus, qui non facit differre, sed forma essentialis. Prius prius quippe res est, postea vero talis vel non ta .lis. Et qui quaeso una communis idea boni queat constitui, Crim bonum Communest tale per analogiam , analogum autem non asserat unam communem naturam iis, quae sub se continet, Perque μοτερον ε υσερον cicatur, sicuti & caetera aequi voca ab uno& ad unum, in quibus unum semper est M. terius quodammodo causa, ut in bonis honum, quod est in substantia, ejus, quod est in accidente. Sed ut possit, nihil tamen ad

134쪽

beatitudinem conferet contemplatio ejus, quia enim bonum χροισον s unctum, ideoque nec κτητον Comparabile , nec agibile : Non κτ ον, quia intellectus corporia unctus, ob modum intelligendi per phantasmata, non valet eκquisite apprehendere essentiam separatarum formarum, Printit apprehendit essentiam formarum materiatarum, quoniam illae parum cadunt sub sensiim, nos autem solum intelligimus per phantasmata ex sensilibus collecta, eliciendo notiones eκ phantasmatis , repraesentantes essentiam rei : Non etiam μακτον, quia nemo eκ contemplatione idearum,

ne ipsius quidem αυῆαγαθου, naturae boni, melior e vadit,si natura boni communis ac cipiatur praecise , abstrahendo bonitatem ab omnibus, quae sunt bona , quomodo ad vitam Conserre ejus cognitio nihil potest, cum ouis multa bona sibi parare queat.qui tamen de natura boni accurate di sputare nequit, ut faciuntque Medici, qui bonam procurare valetudinem norunt, licet nihil de natura boni sorte sciant , praeterquam quod omnibus hominibus de eo cognitum est: Atqui, cum agimus de summo homi nis bono, id bonum quaerimus . quod natum a nobis acquiri . in nobis fieri . a nobis possideri, secundum gradum potentiae Participantis . neque posside- lei tantum, verum & eXerceri, quale bonum

135쪽

Ethicar: lib. I. cap. XXIII. I in neutiquam idea. Id quod Philosophus

duobus probat argumentis , tum quia O. mnes artes & scientiae bonum quodciam sibi propositum habeant, nulla autem eX Omni numero cognitionem eXposcat idear, nominatim nostra haec, quae dum finem ho minis investigat , non ad Platonis ideam confugit, sed illud aestimat eA notis suis ac Criteriis, plane sicut qui hominem aliquem ignotum cupit inquirere , non conditiones ideae hominis primum , aut hominis in universum, inquirit, sed illius ipsius, quem quaerit, persuade, qua facie sit, quo cupillo, qua figura corporis, tum quia in singulis rebus versentur omnes, idea autem 1ejuncta sit a rebus singulis. Quanquam enim prae cepta artium universalia sint, cum singula. ria, quae propemodum infinita, praeceptis

contineri nequeant , tamen ubi ad ulum atque OpuS ventum est , circa res singulas attinentur, neque magis intendunt univem

salia, quam Hippocrates hominem in communi , cum medicinam faceret Calliae, homini singulari: Quin tantum abest , ut medicus separatum bonum quaerat, ut nec de separata valetudine cogitet , verum de sanitate in hoc vel illo homine producibili. cum singulos curer. Quid multis Cum hic agatur de beatitudine hominis in hac

vita,sic in contemplatione ideae constituen

da selicitas, ut ea non se jungantur, quae fa F ciunt

136쪽

x11 Insitus: S Exercit:

ciunt ad vitam civilem commode transi

gendam. Vita quippe, qua quis solus agit,

atque uni unice contemplationi vacat, ab . dicando se a caeterorum hominum Consuetudine, ossiciaque charitatiS ac Caeterarum virtutum intermittendo . non tantum

Theosophiae, sed etiam Philosephiae , adversatur: Theosephiae, quia Apostolus gentium inquit,neminem debere quaerere sua, sed ea, quae sunt proNimi, eumque, qui abjicit curam seorum domesticorum , abne.

asse fidem, atque infideli esse deteriorem: hilosophiae, quia non nobis solum nati sumus, sed patriae, parentibus, liberis , agna.

tis, cognatis, assinibus,amicis, popularibus. concivibus, contribulibus, & in genere co- hominibus. Verum est, agit quidem Aristoteles seorsim de vita contemplante & agente, at non eo consilio, Ut quis uni istarum sese totum addicat. Duae duae quippe sunt naturae nostrae proprietates,puta,quod& intelligentes & civiles nos Deus fecit, quare utrique conditioni debemus actionibus nostris respondere , & contemplari, cum se quid oflert ocii, vel quo casu impedimur a rebus agendis, agere vero , quando, muneris nostri iunctio ici postulat. Exci. piet fortassisan Platonis hyperaspistes, eum summam beatitudinis collocasse , non in contemplatione boni in essendo, d in causando,hoc est,in contemplatione divinae essentiae, adeoque essicienter atque obrectivo

137쪽

in Deo nobis se communicante, formaliter vero in agnitione & amore & fruitione ejus.

Respondeo, immo responsito id perspicue falsum esse. Quicquid enim Plato de ideis,

ingentis flammae exiguis scintillis , more suo peroret, facit tamen eas naturaS atque essentias communes . a Deo atque indivi- , duis creaturis distinctas. Quanquam in hac materia nec ipse Plato sibi satis constet, nec Platonici. Non Plato. Nam quando. que ipse Deus ei venit nomine ideae . quandoque imago in mente Dei formara eXtra Deum, quam ille n rerum creatione intui. tus sit instat opificis, quandoque naturae separatae seorsim subsistentes, rebus subsistibilibus priora. Non Platonici. Aliis qui .

dem in Deo has collocant, ut radios in tu. . 'Aθεολογωs. Sic quippe Deus non estu-geret compositionem, cum idea sint materiales & accidentia. Deus autem usquequa que simpleκ, quorsum ideae in Deo realiter idem cum Deo, nec nisi ratione ratiocinata distinetis, in ordine videlicet ad distincta ideata, quo fit, ut idearum diversitas in Deo nihil sit aliud , quam divina essen. tia , diversimode a rebus diversis imita. bilis in suo gradu , quae imitabilitas fun. damentum relationis sive ideae in Deo. Sicut enim sapiens architectus ante omnia concipit formam & ideam aedificii futuri.

sic Deus sapientissimur dubio procul re-

138쪽

rum formas arque imagines ab aeterno in tra se concepit, ad easque in productione entium respeXiti Alii entra Deum easdem

collocant in mente incorpore , quas veluteNemplaria rerum aeterna Deus in rerum

conditu instar archidaedali cujusdam intuitus sit. Ter αυεολογυς, semel, quia Deus sic extra se & substantiam suam haberet, quod intueretur instar opificis manuarii, sicque persectionis saltem alicius eκpers seret, iterum, quia sic iubstantia Dei vatia . quasique distinctis ac infinitis imaginibus . rescistinctas referentibus. picta eslet, cum va riarum rerum specie differentium varia sinteXemplaria. demum , quia sic substantia Dei mutabilis esset, quoniamDecies, quae

v. g. referret vere rosam enistere . illa verohiberno tempore hanc deletam referret.

Deinde, ut maxime ipsum Deum per ideam suam significasset Plato , in cu)us visio ne & unione ultimo vertitur illud ulti. mum. quod consequens homo beatus dicitur, ramen quia nunc beatitudinis gradum nemo, nisi Dei beneficio, potest assequi, cum non sit volentis id, neque Currentis, sed miserentis Dei, ideo Plato, homo Ethnicus,eum emgiare haud potuit λα-

mν etiam in eo , quod in contemplatione

sola ejus ideae collocavit proram & puppim beatitudinis,cum ejus boni quis queat possit fieri particeps , etiamsi non tene t re-

vitae Clavum. CV

139쪽

Mmo vero, idque ob τε α παντοδάλκα bea-- titudi nis, sive ob duodecim Moσκώμενα ejus famosa, quae in hac, tanquam in Centro, Concentrant, qnoniam per eam form aliter& proxime beamur Philosophice secundum Aristotelismum. Quavis enim in primis,operatio sive actici virtutis,ctim sit accidens, non sit persectissima in ratione entis,

cum ut sic sit imperfectior substantia animae, illiusque potentiis, quarum est opera tio, immo ipsis divitiis, quatenus sunt entia& sabstantiae, confideratione Metaph=sica, tamen consideratione Ethica , per quam quaerimus non esse novum, sed perfectionem compositi jam ercistentis, est in suo genere perfectissima, tum eκ objecto , quod est perfectio potenti ae perfectibilis,lum eremodo attingendi illud objectum, terminoque: Quamvis item in secundis eadem Operatio virtutis non videatur esse ens peta

manens cum Stoicis,sed successi vum,atque in nisu constitutum, ut quae sit quid constans ex multis, quae jam transierunt, atque

uno antum, quod adhue est praesens, Pro gressuque temporis augeri potest . neque totius, sed partis, hoc est, modo huius m -

140쪽

do illius virtutis , non omnium simul , quod homo non valeat insimul fungi mu'nere omnium virtutum, tamen ut non audiat tale ens quoad continuationem actio. num nnmericam, audit nihilominus quoad specificam , si minus quoad professio

nem eNtrinsecam , ratione eAternarum a

ctionum, quae varie impediri possimi , minimum quoad intrinsecam, respectu agentis, atque actionum intemarum. quomodo V. g. pio positum sive animus fabricandi in fabro fabrum denominat, licet non semper fabricetui, semperque adfit termiuus illius operationis ultimus , similiterque animus relevandi medicum, licet non sit in medico . semper relevetur ut aeger. Ne dicam, morborum vi ipsam quoque virtutem beatisi cam Stoicoruru posse impediri, quo minus se actu eκercito exerere possit semper. Et quid mirum , beatitua nem conliare eXmultis, quae praeterierunt, atque uno Praesenti, cum ipsa vita eκ talibus constet , ut quae in perpetuo fluxu consistat, cujusque non tantum plurima non sint praesentia, sed nihil ejus praesens , nisi vitae punctum, quod terminus praeteriti, initiumque futuri. Neque enim vel dies,vel hora vitae una, tota praesens est, nedum infantia, pueritia, adolescentia, s ata aetas , aut senectus Ota.

Quare dicendum, beatitudinem significa. re quid permanens, eo quod collectionem

SEARCH

MENU NAVIGATION