장음표시 사용
91쪽
Ethuar: Lib. L. Cap. XVII. 7 7
heic de totius hominis beatitudine agitur homo vero constat eκ animo & corpore o ganico: Quo fit, ut praeter animi bona cor poris quoque sint ad eam necessaria, vel i. deo,quia beatitudo hujus vitae est operatio,
animus autem in hac vita operari nequit sine organo corporeo, & bona corporis dispositione, idque tam antecedenter, quam consequenter, cum per indispositionem atque invaletudinem corporis, eamque tam antecedentem, quam consequentem, varie impediatur homo in operando, & quoad mctiones internas virtutis , δε quoad eκκrnas, quae circa quaedam versantur, quae abseque corporis bonis confici nequeunt, quas ideo homo eκercere nequit, qui nunquam sano est corpore: operatio autem λ Εt ea
quidem persecta , quae ideo sequitur esse
perfectum. cum nihil operetur, nisi secundum quod est ens in actu, atque horsum iterum beatitudo requirit corpus,idquὸ bene affectum . tanquam partem illius esse persecti, & tanquam Pr imum atque intimum animae instrumentum, sine quo homo non est homta Quae cause, quare Philosophus latuis & phreneticis abjudicet beatitudinem . eriam si citra suam culpam hoc animi morbo laborent, eo quod destituantur rectae rationisjudicio, liber a voluntatis electione, appetitusque moderatione idque propter inordinationem CorpOD 3 ream,
92쪽
Team , & convenienter τοι. ἰανατήροις, mancis, debilitatis, aut alioqui viribuS captis, quoniam beatitudo est operatio sine impedimento haec autem, quo sit in impedita, indiget honis corporis, tanquam instrumentis, ne quis his orbatus impediatur honeste agere, bonumque sufficiens, non est autem auditque tale in hac vita absque dictis corporis boniS , quae utut . non pertineant ad beatitudinis essentiam, Pertinent tamen ad integritatem. Sed cur
secundo loco ρ Tum quia & ipsa bona in
terna, ideoque n comparatione magis necessaria eXternis, tanquam cothunctoria &ProXimiora nobis, atque eX potiore causa Pendentia, persuade natura, tum quia potiora fortunae bona aliquo modo eκ his pendent , horumquε gratia eNpetuntur. Tertio atque ultimo Ioco Bona, quin vocant,
Fortuna : Quia beatitudo totum hominem perficere debet, uti dictum, non potest autem absque fortunae bonis , quibus homo corporeus, qui est subjectum us, &ratione actionum animi , & ratione actionum corporis , propter earum objectum non non indiget,non sectis ac opifeκ instrumentiS. v. g. faber serrarius igne, forcipibus, malleo, incude, faber lignarius regula. securi, dolabra, serra, propter subjectam materiam. Cum enim per virtutem heicnequeat intelligi habitus e)us cum Stoicis.
93쪽
Eshicar: Lib.L. Cap. XVII. sed actio cum Peripateticis, actio vero illa perfici nequeat saltem sine aliquibus fortuinae bonis, ideo beatitudo his in universum
non potest carere, argumento, quod eorum catentia sive absentia nescio quomodo Eontaminet ac deturpet beatitudinem , quam . inde vocarunt Graeci . & opposi
tam inbeatitudinem ια-χαω. Neque lao.
men interim sunt ipsa beatitudo , licet ea his Carere nequeat, non magiS,quam respiratio & somnus . sine quibus homo vivere nequit, ipsa vita hominis , aut ars fabrilis malleus aut incus , absque quibus nihil a fabro eκ arte confieri potest. Quid ergo Quamvis bonorum fortunae praesentia non sit necessaria ad essentiam beatitudinis, ad quam lassicit virtus,& ejus eκercitium, est tamen necessaria ad eκ istentiam erus, Operationem, inquam, eκternam , & perse etionem acetiden ariam, atque, ut verba dicam , ad integritatem, plane sicut ad essentiam hominis non pertinet praecise hoc, ut habeat quinque digitos in utraque manu, cum tamen pertineat ad ejus integritatem. adeo, ut si tantum quatuor digitos habeat,
sit homo quidem, sed mutilus , &sc beatus noster , siquidem destituatur fortunae
muneribus, beatus quidem , verum beatitudine mutilata. Sea cur tertio atque ulti
mo loco ρ Quia enim bona fortunae sunt bona eriterna,non interna. sicut animi &D 4 COr-
94쪽
corporis bona,nec per se necessaria ad cori. sequendam beatitudinem,uerum per accidens, tan quam alumenta interiorum bonorum, quae ideo merito praeseruntur illis in hoc trigario bonorum. Scri cet de beatitudine loquiposumus tr*hciter ; vel συμ- eῶς consitutivὰ, secundum essentiam, sive perfectionem essentialem ac quidditati-Vam, atque ut sic originaliter illa est homi nis , considerando ejus principium ut quod, animae vero rationalis , considerando principium ut quo, quorum illud Com-Plerum & adaequatum, hoc incompletum atque inadaequatum, fundamentaliter Virtutis, cujus est actio, qua sublata tollitur, sicut fundamentatum subtracto fundamento, formaliter operationis virtuosae . sine qua nec esse nec concipi potest: Velet ρεπομύνως consseut1ve, secundum eXistentiam,
sive periectionem accidentalem & quanti .
tativam, atque ut sic concomitanter , eX-que consequenti, beatitudo et mκως passive est bonae conscientiae, οργανικως instru mentaliter honorum corporis & sertunae, συμΩλικως significative nobilitatis,honoris, laudis, gloriae, bonae famae, νοινωνικως COm municative amicitiae: Hel denique τελατα - ως compotris , secundum Gmne comple, mentum hoc est,tam quoad intrinsecam &essentialem,quam quoad eκtrinsecam & accidentalem persectionem,quomodo in sce
95쪽
ve ludiones scenicos, Sipsum Chorum , a Iias accidentales , ut vestes , totumque mundum theatricum , atque ut sic . licet bearitudo non complectatur omne bonum . formaliter atque intrinsece , cum quis essentialiter beatus esse possit,neque interim habere omnem perfectionem , quae comi rari silet beatituatnem, complectitur tam C, vel formaliter, vel consequenter,vel caualiter,uel virtualiter,eminenterve. Ut rem mittam in Compendium verborum.Beatitudo Practica collocata est in virtute,tanquam in .
fundamento,in actione virtutis, tanquam informa atque extrema perfectione, in volt Ptate , tanquam in affectione,in muneribus naturae & sortunae,tanquam in instrumentis atque ornamentis,in conspiratione demum omnium bonorum, tanquam in cumulo Omnium cofluentium ad summum hujus vitae bonum, quod tanqua bonum μημόυεφον inconnumeratum de se naturaliter est causa omnium reliquorum bonorum, quae illi debentur naturaliter eκ natura beatitudinis, quae nescit ratione habitus & sui. ipsius augmentum bonitatis accipere eX alio bono superaddito, cum sit bonum totale . aggregatum eX bonis internis & eX- ternis , quo fit, ut bonum en/ναοιθμου φον Connumeratum summo non magii possit-
96쪽
sacere quid bonum m us summo , cum non sit honum, nisi per hoc. quam pars connumerata toti quid magus toto quia ipsa in toto includitur. Et qui faciat Cum
summum bonum nec intra se augeatur a C- cessione alterius boni, nec extra se : Non
intra se , quia perfectissimum atque optimum, quod autem tale, huic nihil addas, quo fiat perfectius, aut melius: sed nec eκ-tra se, quia summe eκpetendum , quod si isum me, ergo non magis , cum non habeat aliquod majus bonum ac superius , quod magis eX petatur, cujus respectu sit minus eκpetibile, ideoque minus bonum , quare
ne summum. Sicut Sero η' 'E--mum
Fractica n hilanu est, quam optiminsa tus animi S corporis, cum justo comitatu honorum fortun , ita oppossa 'Αδα ρυνὼ Practica nihil aliud, quam pepimus ustatus ahima S corporis, cum juso comitatu ma- sorti or lanae, sciat ilia honum cumusa.
tum animi corporis ac fortunae,ita hinc ma- sim cumuotum eorundem fecundum o-m8espaertes. Ut enim tota toti, sic singulae
ejus partes singulis partibus sunt contrariae correspective. Ut ita ἡ-Practica finiendo Philosephice sit summum malum, sive summa miseria, quae primum ad imprudentia & improbitate pendet , dein-Ceps a corporis imbecillitate, morbo, deformitate, postremo a malis eXternis, Ut dio α
97쪽
Ethicam. Lib. L. p. XVII. 8 3dio hominum, ignominia, egestate, eNilio, servitute, non modo, si ista nobis,verum etiam, si parentibus, liberis, consanguineis, amicis, concivibus, posteris, eveniant, aut jam ante evenerint i quod si diuturnitatem illorum malorum, vitae hominis aequalem, addere velis, jam summam & undiquaque absolutam miseriam , sive summum malum morale desciiptum habebis. Quod, an detur, quaestionis est. Pro ente sententia militat praeter eκ perientiam ratio, quia opposita sunt nata fieri in eodem : Quare fi in hominem cadit summum honum morale, eadem & summum malum morale,hoc est,actio improba,prodiens eX vitio perfecto, in vita persecta. Sicut enim summum bonum in actione virtutis , sic summum malum in actionibus vitiosis consistit.
Unde quasi per sormam consectarii colligitur, non tantum hominem in thesi posse fi
eri calamitosum sive aerumnossim, & sive miserum,sed ipsum quin quoque beatum hominem in hypothesi,si
minus intensive, & secundum essentiam, a definitionem saltem extensive,& secundum existentia beatitudinis inchoatae , minimam eκ beato posse fieri non beatum , qui status inter beatitudinem & miseriam medius. Quemadmodum enim inter contrarios colores pene innumerabilia intersita
sunt media . ita status hic inter beatitudi-D ε nem
98쪽
nem & miseriam interjectus multiplex esse potest , prout plura aut pauciora majora vel minora bona eκ terna accedunt dece. dunt v e. habetque unusquisque gradus me- . dii hujus status suam animi tranquillitatem quanquam non summam illam , sed remis.. siorem.
CAPuT XVIII. Atque adeo, an Beatitudo obiectiva .ve Materialis Alat distributive in Voluptate sela, eaque vel Corporis, cum Epieureis Tullianis σ Flaceianis, vel Animi eum Diogenitis p
r Τ 'Ευδ μου Practica veIObyectiva est. λ Ilae Materialis, vel Formalis, qua- eum illa est ipsum objectum beatitudinis , haec acquisitio illius objecti. Beatitudo
ris, ve Animi. Non in riga, ut quidem mentem Epicuri Cicero Horatius Plutarc hus triumviri domi suae interpretatum eunt, idque ob desectum primariorum attributorum beatitudinalium. Quia voluptas corporis non est bonum τ ειον.Tan . tum quippe abest . ut sit ultima hominis persectio, & finis ejus eXtremus, ut potiussit accidens ejus . atque affectio accessoria, per quam appetitua hominii Potenter eX-
99쪽
eκcitatur ad res ardentius prosequendas &persequendas cum hoc accessorio. I L. Quia non est bonum ἀμαρκk, cum prodi
e voluptas semper famem sitimque sui
abeat. ne aran iacta satietur , ut cui nihil sit satis. Scilicet comites voluptas a late re atque a tergo habet taedium atque poenitentiam, res a beatitudinis genio & ingenio alienissimas,cujus nos nec taedet unquam , nec poenitet . pigetvε rar. Quia non est bonum δε γαπητιν. Per natu rae quippe legem magis optamus id , cum quo complicata est voluptaS . v. g. prolem, conservationem speciei atque individui, a- ctionem honestam, quam isam voluptatem, quam eo modo omnes quidem appetunt, sicut & honum, verum rarione boni, non e converso bonum ratione voluptatis.
Quo loco Daedalae naturae solertiam admirari juvat. quae ad minus principale nos, reddidit aperte proclives, ut simul latenter ad magis principale dirigeret , quae v. g. ad cibi & veneris gulae atque inguinum
voluptates nos invitat palam , ut clam ad hominis humanique generis conservationem nos animaret: Naturae autem Immo Dei. qui sicut salem non propter se, sed ad condiendos cibos dedit, ita voluptates
corporis, saltem eN intentione primaria, &squidem ordinate appetantur, graria ope' rationum. Iv. Quia non est bonum o sa.
100쪽
26 Institui .HExercit: Neque enim seli homini competit hoc bo.
num, sed huic commune est cum bestiis, nominatim cum sue . Cui animam pro sale indulsit natura, ne putresteret Corpus: At- qui summum bonum solius hominis Proprium , ut quod acquiratur per virtutem, quae solius hominis germana , quem bestiae superant voluptate, quarum voluptates & majores, & diuturniores, sincerioresque, ut quae crassioribus his voluptati. bus laxius & largius perfruantur,quam homines, beatiores his futurae, si beatitudo describeretur corporis voluptate. v. Quia non est bonum Fluit fluit suippe volup.as, & prima quaeque evolat, saepiusque relinquit causas enitendi quam recordandi, ut quae morbo , senectute, &mille aliis casibus , non tantum impediri,
sed vel perimi possit. vi. Quia non est bonum δόμων, ut quae non honori sed pudori nobis sit persaepo. Unde pessimos quosque
videas, nisi plane depuduerint , manumque per frontem duκerint. ventris ac gulae voluptates tegere studiose,non secus ac naevos corporis solemus. v II. Quia βἰαιον tum quoad originem, quia plerumque Pervim & dolum ad eam pervenitur,tum quO- ad operationem, quia vim infert , partim
proximo, qui laeditur, partim ipsi possessori, qui vel tandem in exitium praecipitat,&satione animae, cudus potentias subdole ac subis
