Danielis Berckringeri Institutionum et exercitationum Ethicarum AcademicoPeripateticoStoicoScolasticarum liber primus secundus

발행: 1668년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

Ethicar: Lib. I. Cap. XXIV. 07 actionum denotet,hocque actiones perma nentiam habere modo. licet singulae , & unaquaeque earum seorsim sumta,transeant, plane sicut vita ipsa permanens quid , etsi Ungulis momentis aliquid ejus depereat. Quod attinet augmenti periculum , quasi cum actionibus crescat beatitudo . adexci- Pimus, etiam vitam , siquidem ad plures

annos duret, eXtendi, neque tamen augeri, similiterque beatitudinem , ut quae non ponatur in singulis actionibus , sed in omnium congerie Quemadmodum enim seneX nemo dicitur propter hunc aut illum aut istum annum , quem vivit . si seorsim

singulos sumas, ita beatus haud est quis. quod tum recte egit, illove rempore , sed . quod hoc illo S isto: Quare etsi supra unam actionem virtutis semper esse altera possit, quae ei addatur, ultra ipsam tamen beatituatnem nihil est. plane sicut ultra v. num annum senectutis esse potest alius neque tamen quidquam ultra senectutem i. piam. Quamvis porro in tertiis beatitudo videatur potius esse in praedicamento qualitatis, quam actionis, cum ab ea denominemur quales, hoc est, beati, & qualitate aliqua praediti, tamen id citra fallaciam figurae dictionis statui nequit.Vtut enim το bea tum esse videatur significare qualitatem ,vera tamen re denotat actionem , sicut Cogna

ra voX perfecti qualitatis significationem

142쪽

118 Ins tui . Exercit: prae se seri , cum saepe significet substan. tiam. Taceo,quod beatitudo aliter quoque exprimi possit, idque per voces. quae aper

te inserunt atque implicant actionem , ut per si ιυξ ν, recte vivere . σύ -ἀττειν , recte agere, ομολοπμενώς--ενοι λόγι ξ, ν, ἀκμλουθως τς Φυίει ξην, convenienter rationi ianaturae, naturae & rationi vivere. Quamvis denique in quartis virtus facultate includat actiones virtuosas, tanquam causa essiciens, ideoque praei antior eue videatur actioni. bus virtuosis ordine naturae generantis &componentis sive disponentis, tamen non est ordine naturae intendentis , quomodo

nobilius ac praestantius id,cqus gratia quid est: Atqui habitus propter actum . virtus propter actionem suam, tanquam persectionem ultimam , quae ideo pentior in Comparatione , in qua propterea rectius summa beatitudinis collocatur cum Peripateticis, quam in illa cum Stoicis. CAPd T XXV

Disserentia Moralitatis, Indisserentiaque, ex Spontanei atque Invitisontibus naturalibus per derivatιonem , moratibus per corravatιonem.

143쪽

EHiear: Lib.LCap.XXV. 129 Ctio Morasu, quae objectum quod,sive oboectum materiale Ethices, Nam obsectum formale est actio moralis hone. sta. ut a recta ratione in ultimum dirigibilis finem, post quem ideo proxime de Obyecto agitur , quia is in subjectum per media introduci nequit, nisi cognito S praecognito objecto : nihil aliud est , quam motus

naturalis in homine, ad bonum vel malum morale determinato determinando ve, mediantibus intellectu voluntate appetitu sensitivo& locomotiva factus. Geminum quippe actus moralis habet esse , unum Phri; cum, quod in actibus positivis. ut in commissione, est positiva ipsorum tendentia in suum subjectum, maxime sermale, a quo speciem suam accipit, in privativis vero , ut in omissione, privatio ac carentia actus, alterum Ethicum, quod ipsum naturale actuum , prout eliciuntur ab homineratione utente, nihil superaddens ipsi substantiae actus, nisi causam , a qua procedit, esse liberam. Unde τὸ esse morale per ἰ - Αναμiαν sive aequipollentiam idem est,

quod esse liberum. Actio haec Moralis universe, atque g. , vel Disserens es, vel Inae merens, si minus in individuo , ut est vestita omnibus suis particularibus circumstantiis , minimum in communi sua

natura, amputatis ac praecisis circumstantii ,quoniam en se talis , ut possit bonas

144쪽

vel malas habere circumstantias. Proban tur partes dividentes. quia enim obffectum humanarum actionum triplicem ordinem sortiti natum est ad rectam rationem , unum Convenientiae , unde consurgit actio bona, quae refertur in sinem debitum , al-

rerum disconvenientiae, unde mala, utraque differens,quae resertur in finem indebi.

rum, nullumve, tertium Indifferentiae, Unde praeter boni & mali disserentias consurgit tertia,& ipsa positiva ac realis,qua actio suapte natura constituitur in specie indisse. rentis,cwus ohectum bonum & malum in. differens secundum speciem suam. Ut Isais.ctio Moralis Disserens adhuc duplex sit, Bona videlicet S Mala, & quidem vel in actu

primo , quatenus potens est reddere hominem bonum aut malum,uel in actu secudo, quatenus facit tale,quarum actionum altera

est & cluit objectum Ethices materiale pO sitivum , quod illa proxime atque immediate attingir, cujus priucipia , partes subjectivas, proprietates eXplanat, quodque adeo docet operari , qui finis in habitibus Practicis, altera Objectum negativum. quo de ideo non agit per se , verum per acciduns, sicut Logica de operationibus intellectus pravis, nec ut illius doceat praxin ,sed ut dedoceat. adeoque non ni si reductivo quomodo opposita ad eandem scientiam Pertinere dicuntur. Utraque viraga e tam

145쪽

Bona, quam Maia, Ssontanea sive niant a-ria, ut quae Μοαιρετ -- utraque,si minus eN-plicite semper, minimum implicite. Dico sive voluntaria. Quanquam enim το*Onte in latitudine etiam rebus inanimis & brutis conveniat, cum sit voκ ab uno, ideoque

primo aliquid Muificet. aliud secundo loco, quomodo equum dicimus sponte per prata currere, dum solutus est frenis , veram es sponte se contrahere & eXtendere, lapidem sponte descendere : cum enim eis Competat operari per vim , bestiis etiam. persuade persectioribus , per inscitiam, quod est operari invite quidni & το sponte, quoniam opposita sunt nata sieri in eo. dem proprie tamen animatis rationali-hus tribuitur , nominatim homini. Quid

enim aliud sponte agere vi etymi,quam voluntate propria spondere agere,quae volun ras , a qua Genominative dicitur voluntarium, non Cadit in bestias, nedum in inanimata. Taceo, quod το operari vere sponto

ad actiones dignas laude & vituperio , praemio vel poena, pertineat, quae homini proprie competunt, non etiam umentis & se. ris, quae non habent dominium sui actus.

Cum non tam agant, quam agantur , ideo que nec veram Ipontaneitatem, quam non

evertit in homine,quod το appetibile,a quis appetitus ejus movetur ad agendum , sit eZtra , spontanei vero principium intra

146쪽

s 3 α Inst itui: S Exe cit: Quamvis cnim principium nus sit intra,

tamen non est contra rationem, ut princi pium illud intrinsecu moveatur ab eNtriri

seco,quia non est abstisse de ratione spontanei, ut principium intrinsecum sit principium primum, sed ut proximum. Scilicet το operari sponte, ut rem aritiam in Compendium , est operari cum appetitu. C,

Perans cum appetitu vel operatur sine cognitione, ut inanima , & animata impersectiora, vel m cognitione, eaque vel Obscura, ut animata irrationalia persectiora,

vel distincta, ut homo, qui germanissime spontis agit, quia agit cum voluntate & ratione. Quam in rem sic divine Thomas :Ad rationem voluntarii, inquit, requirirur, ut principium actus sit intra , cum aliqua finis cognitione. Haec cognitio finis vel perfecta est,uel imperfecta.Perfecta cognitio finis est,quando no solum appreheditur res, quae est finis, sed etia cognoscitur ratio finis, R proportio ejus, quod ordinatur ad finem, qualis cognitio copetitsoli naturae rationali. Imperialia cognitio finis est, quae in sola finis apprehensione consistit sine boc, ut cognoscatur ratio finis,& proportio actus ad fine, qualis reperitur in brutis per sensum atque aestimatione naturalem. Unde colligitur, ii rationali naturae copetere voluntaria secundum rarionem perfecta brutis vero animalibus secunda rationem imperfecta, qu

niam

147쪽

Ethicar: Lib. L. Cap. XX P. a 3 3niam & in his est principium,non solum ut

agant,sed etiam ut agat propter sinem,neutrum vero competere in animis,ut quae nullam notitiam finis habeant,neque tam moveant seipsa , quam ab aliis moveantur.

Quamvis enim S in eis sit principium m tuS, non tamen ejus motus principium est in iis, quod est moveri propter finem,quod principium in alio, a quo ipsis imprimitur principium suae motionis in finem: Haec Thomas. SIcut vera Actio Morans Disse. rens, eaque tam Bona quam Maia , Sponta. nea es ve noluntaria ta Actio Moralis Imaeferens, eaque nec Bona, nec Mala, Invitasve In voluntaria fera, vel ideo, quia omnis actionum bonitas ac malitia moralis non ab opere aut eventu aestimanda est , verom ab animo, qui si abest, uti abest in invito, moraliter quis nec benὰ nec malo secisse praesumitur. Unde in foro Politico sive emterno factum inuitum habetur pro infecto moraliter ἐπιωιia quadam, licet interim in foro interno sive animae sit peccatum. Quod dixi de eventu, id eventualiter , 8rcum interstinctionis colo ac commate accipiendum est.Vel enim eventus ille est praecogitatus, vel incogitatus : Si prius , addit ad bonitatem vel malitiam : si posterius, si per se seciuatur ex actu. & ut in pluribu tunc addit ad bonitatem vel malitiam mctur, sin per accidenr, S ut in paucioribus,

148쪽

3 3 Institui: S Exercit:

non item. Neque enim Judicium datur de re aliqua secundum illud, quod est per accidens. sed solum secundum illud , quod est per se, quomodo virtutem cauis judicari videas secundum effectus per se , non per

accidens, conque venienter poenam , quae

infligitur u g domino bovis Cornupetae, augeri quidem eX eventu, sed quatenus ille per se sequirur ex tali causa , ut non praeintentus, ita praecogitatus. saltem non incogitatus. Seduniuenam noscitare possum, qu rat argutulus, quinnam actIones sint moranter iusserenses, hoc est. bonae vel malin mo. ranter, quae Inae erreres, hoc est, nec bonae

nec magae moratiter Εκ necessariorum requisitorum affectu vel defectu, praesentia vel absentia. Actiones Moraliter Bonae sunt, quae habent haec quatuor requisita condunctim,Voluntatem Agentis, Bonitatem Obiecti, Bonitatem Finis, denique Bonitatem

Circnmstantiae. Sola voluntas agentis non eonstituit actionem bonam moraliter, tum quia, tanquam causa efficiens eκttinseca, non est do essentia actionis , ideoque inter actiones essentialem differentiam consti. tuere nequit,tum quia, a qua voluntate prOcedere potest bonitas , ab eadem etiam malitia, tum quia actio mala esse potest, tametsi in voluntaria, prout patet eX ipSa ρον ,& prima commotione concupiscentiae,quae

mala, & lege Dei prohibita. Nec obstat in

149쪽

Ethicam. Lib. I. Cap.XXV. 13 scontrarium, quod a voluntate perantur delictorum gradus, ratione mi Oris minorisve intensionis, eκtensionis , protensionis, Sicut enim ob magorem approXimatio nem ignis ad aquam gradus caloris inten duntur in aqua, essentialis tamen caloris astigore disserentia inde non habetur , gemino modo το voluntarium auget quidem bene vel male factum, essentialem interim ei dissetentiam non largitur , non plus, quam circumstantiae,quae delictum augent, non faciunt. Non magis obstat , quod sic nihil disserte videatur actio hnmana a binstiali. Quamvis enim & homo S hestia a.

gant nonnulla tamen actio bestiae invita, nec bona, nec mala : Non bona,Quia nec in voluntate, nec a Causa voluntaria , sicut actiones in homine bonae non voluntariae : Non mala, quia v. g. Cornupetitio bovis invita non est 'ανομω privativa,sed negativa. Sola objecti bonitas non constituit actionem bonam moraliter . speciemque sive specificationem dat. Tametsi enim ob-)ectum distinguat actus inter se , V. g. , a 'ctum furandi ab actu latrocinandi, ramen in genere moris primo & per se non distingit actus bonitatem a malitia. Unde nam que, amabo, colligere potis sit rario nostra,

unde, objectum hoc vel illud esse honestum Dico sola , & primo ac per se. Alias siquidem, sicut in rebus naturalibus speciem

150쪽

ciem dat forma, ita in moralibus suo loco

oliectum,pro cujus ratione actus tam interni quam eκterni sunt conformes vel dissormes & inconformes tectae rationi , accipiuntque bonitatem ac malitiam, tam formalem, quam objectivam , ab objecto , ve-riim integro, conflato eκ materiali & sor- mali, sive eκ re volita , & ratione volendi. quorum alterutrum si absit, actus haud dubie malus est, ut si quis furetur, quo det emleemosynam. Sicut enim dare eleemo*- nam, ut maneam in hoc circo bonum est, quia est objectum conveniens. quod exhibeatur pauperi, taleque esse judicatur a re cta ratione, ita uon dare eleemostnam pau-Peri, cum debeas, malum atque inconsor- me rationi , eripere eidem eleemosynam, quam ab alio acceperit , id vero pejus in comparatione, magisque inconforme ratio ni, quarum actionum species eκ objecto v. lique. Nec obstat etiam hic in contrarium, quod objecta non videantur habere boni talem malitiamve moralem , ideoque neutram praestare queant actibus. Quamvis ecnim illam non habeant formaliter . habent tamen causal iter atque objective. Cum enim dicitur , actus specificari ab objecto, hoc non in eam interpretandum partem, quasi species, quae est in objecto, redundet& transsundatur in actum, quem specificat,

sed quod per ordinem ad illud objectum

SEARCH

MENU NAVIGATION