Danielis Berckringeri Institutionum et exercitationum Ethicarum AcademicoPeripateticoStoicoScolasticarum liber primus secundus

발행: 1668년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

vera re tale, sive φωνομὼως, apparenter atque adumbrate, idque vel toti naturae, Vel parti, sub ratione & notione ut Iucundita. tis ita tristitiae, ut honestatis ita turpitudinis oppositae. Etenim cum assectus non a sensu

solum, sed etiam a ratione oriantur,non se

lum bonum jucundum, & malum triste, ut in bestiis & pueris, puerorumque simillimis

adultis, verum etiam bonum utile ac honestum ,& malum inutile ac turpe, affectus Concitare possunt, ut in homine rationis

compore, qui si ratio cum phantasia in aestimatione boni vel mali consentit, sine ulla tergiversatione amplectitur objectum ho- Dum,aut repudiat malum, sin ratio & phantasia dissentiunt in judicatura boni & mali. tunc vero surgit in eo conflictus, saltem fluctuatio quaedam animi , quae non prius

Componitur, quam vel ratio affectum,Her. Cules Antaeum, superaverit, vel affectus ra. tionem, Antaeus Herculem. Sed in homine bene assecto vincit Hercules scilicet, Dei filius, hoc est, ratio, non Antaeus, terrae filius, hoc est,affectus. Cum vero omnia sensuum Objecta cient affectus, tum objecta visus &auditus 3'el maXime, quomodo v. g. senum asperum raucum fractum ad indignatio. nem & confidentiam provocare videas A-IeXandrum, quem Timotheus cantu suo exacuere solebat, mollem contra sonum

blandum & concinnum, ad castitatem &

312쪽

Ethicam Lis. I. Cap. XXXVIII. a 99

moderationem Clytemnestram , qua non nisi post Demodoci cantoris caedem potiri AEg3stus potuit , oculorum illiciis in eum amorem indutus &inductus: Quamvis ve-' to magna objectorum vis sit hac parte, asse-ctuum multo major, tanta tamen non est, ut propterea s αλιγα σταθη minus sint -- Θωπικα,in hominis potestate quam όλ,wr

persuade Ethice, non Physice. Nam Physice quidem necessarii sunt affectus, Si 'ua concipiuntur, & qua foventur, &quaceponuntur, nec magis in hominis potestate, quam sensus,aut quidvis aliud natura ei insitum : Enimvero Ethice voluntarii

sunt, & qua sumtionem, & quaxia custodiam,& qua αφαίρεσιν depositione, I. Quia homo libere determinare potest

suos assectus ad bonum vel malum morale, eosque rectae rationis imperio subjicere li. herd, vel non subjicere . non valiturus id, nisi in ipsius essent potestate. II. Quia assectus diriguntur habitu,cujus nos sumus autores ad aliquem modum. Quanquam E. nim eorum principalis causa sit natura , &res objecta, tamen quia reguntur habitu ei, jus causa nos sumus, certe hac ratione ipso. tum quoque causa in nobis est aliquo modo. Quorum namque causae in nostra sunt potestate, etiam ea , quae sunt effectus . in nostra sunt potestate. III Quia nisi hoc esset, tum vero iterum vana foret cmnis pue-

313쪽

3oo Institui. N Ex ercit.

rorum institutio,qua ab ineunte aetate condocefiunt, ut discant affici iis rebus, quibus quando & quantum decet,frustraneae forent omneS leges ac praeceptiones de sedandis &compescendis affectibus, nullusque mortalium amplius vituperari posset puniri ve ob assequum intemperiem , caedem V. g. eNira,sugam eX metu. Qua necessitatis& voluntatis , necessarii & voluntarii distinctio. ne,quasi una litura inducunter omnes ra. tiones in oppositum, puta, quod assectus, siquidem naturales, iidem tunc futuri sint omnibus, quod boni omnes, nec nimii,di

s miliumve operationum omnes , quorum Contrarium stipulatur experientia. Nec inemperienteri Multa namque naturalia sunt, neque tamen eadem in omnibus, ut visu seque, auditusque, in linationesque. faculta.

tesque: Tum boniomnes , sed qua natura-Ies scilicet,nec vitiosi, nimii ve nisi per accidens , quomodo in brutisque ut minui ita

augeri notamus affectus, v.g. Canem,siqui

dem saepius irrites fieri irritatiorem, sin demulceas, mitiorem. Quod attinet dissimilitudinem operationum , tenet ea etiam in aliis naturalibus , quae non eadem in Omnibus, sed in his mitiora, in illis violentiora , nec similium actionum , nisi in . iisdem objectis, non diversis, quomodo M- Iem indurare lutum conspiCimus , ceram Contra liquefacere , vinumque moribus bi.

314쪽

bentiu attemperari consuetudinari8. Quod movetur de imperio in affectus, sive de gubernatione & regimine eorum mωrali, illud vero verum non de illis affectibus tantum, qui rationeta sequuntur,sed etia de illis, qui

eam antevertunt atque occupant: Quamvis namque abselute non sint in hominis potestate, quia judicium ejus antevertunt, modo tamen aliquo sunt in ejus potestate, quatenus more disciplina educatione ita comparatum habere potest animum, ut a

nullo objecto moveri possit ad aliquid agendum, nisi tonsulta prias ratione : Non item de iis, qui omnem rationis usum evem tunt, ut sunt insania,amentia, furor,quibus

animi morbis qui laborant, non tam lege opus habent, quia causae eorum non sunt. in patientium facultate, quam helleboro &rhabarbaro. Forma Asiectus est ipse motus cordis, quo homo prosequitur aut fugit Ob.jectum, sive rem monstratam, vel, quod in idem recidit, ipsa persecutio, aut fuga. Scilicet objectum affectus vel bonum est . vel malum: si bonum, tunc cor illud prosequitur: si malum, tunc aversatur, atque haec persecutio aut fuga est causa sermalis affectus. Finis Amectus vel Remosus est. vel

Prox mus: Remotus est salus & ineolumitas animalis, quae duabus rebus conservatur,. boni necessarii consecutione, & mali inne'

cessarii propulsatione: Proximus, consequi

idem.

315쪽

idem mei bonum, devitare idem mei malum. Etenim re cognita sub ratione boni fertur affectus in illam. quo obtineat eam. &Contra re cognita sub ratione mali aufertur ab illa, quo eam vitet. Unde sequitur Corol

larie, Amectus noa esse in per se sive toto

genere malos. I. Quia tendunt in bonum. atque ipsam adeo salutem animalis. Aut ergo natura frustra homini concessit appetitum sensitivum, vel etiam perperam, aut motiones appetitus sensitivi, id est. assectus non sunt in malis numerandi, vel arguente id naturae opificio, quae implantavit homini facultatem irascendi & concupiscen, di, deditque huic appetitiones varias, harumque instrumenta, cor, splenem, set, de eur, haud dubie ob finem aliquem. xum natura nihl faciat frustra, sed omnia referat vel ad conservationem speciei, vel ad con servationem individui. Sicuti ergo huic insevit procreandi appetitum , propter conservationem illius , famen sitim propter conservationem hujus , ita& alias appetitiones, laetitiam,v. g, moestitiam, amorem, metum, spem, iram , misericordiam indidit , ad expetenda convenientia, fugiendaque contraria. Formula: Naturalia non sunt mala, cum sint proprietates a Deo conditae, & in prima Creatione approbarae,

qua vidit omnia judicavitque bona esse: Affectus sunt naturales: Ergo boni in inper

316쪽

EMicam LM: I cap. XXXVIII. 3o 3

per se, aut, si mali, tunc vitium naturae redundabit in naturae autorem Deum, CUJUS

illa est ministra. II. Quia Deus non tantum hominem affectibus obnoxium condidit in natura integra, sed etia post lapsum eosdem Praecepit, ut amorem sui, nostri, proximi, conjugum. liberoru, odium contra turpitudinis: Jam vero haud dubiὰ Deus ter optimuS Praecipit res optimas. III. Quia ipsi quin Deo,& beatis mentibus. tribuuntur affectus in sacris, saltem καθ' secundum quandam similitudinem. Dicitur e. nim Deus irasci,misereri, poenitudine duci. diligere, quae minime ei tribuerentur , si tantum vitium & declinationem a ratione indicarent, nihil qud persectionis& rectitudinis includerent. Quaecunque enim in homine denotant perfectionem , ea vero tri-hu untur quoque etiam Deo,vertim κατ εξε-χί- . ἰξιωρε- , secundum eminentiam scilicet. IV. Quia ipse Dei filius, qui ab omni peccato fuit alienissimus & eκpurga. tissimus, affectibus suit praeditus. Bis quip. pe flevit, coepit angi, laetatus est,eXcanduit. misericordia assectus fuit. U. Quia nonnulli assectus facultatis irascibilis contra cupidit

tem pugnant pro ratione, quare damnari nequeunt, quin ipsa damnetur ratio,& verti etiam ratione sepius reluctante in nobis eκ- citantur assectus, non igitur sunt vitiosi, quoniam nemo tenetur ad culpam , nisi

317쪽

propria voluntate deflexerit, quo fit, ut ori men non habeant, quae inseruntur reluctan. ti. VI. Quia id. quo bene vel male uti possumus, non est e N se malum , quoniam, quod de per se malum est . nunquam ad laudabilem mediocritatem redigi potest: Atqui assectus sunt hujusmodi, cum Cupiant timeant laetentur doleant boni pariter & mali, sed illi bene, hi male: ErgolVII. Quia potentius serimur in optatos fines affectuum beneficio,consequimur eos perie.ctius. Duimur his jucundius, siquidem asse.ctibus non abutamur, verum utamur ut faia

mulis rectae rationis , id est, non tanquam ducibus & consiliariis, sed tanquam Comitibus & auxiliariis. Cum enim affectus

sint instrumenta, instrumentorum aurem conditio & natura eri congruente usu sit ae.

stimanda, per rectum porro usum varias eNhis eliciamus utilitates, jure utiles judicari debent, neque damnari infructuositatis aut infrugalitatis. Conspicimus squidem v. g. iram conducere fortitudini , quatenus vireS auget, nosque reddit expeditiores: ER& suus timori usus in declinandis periculis, misericordiae item suus , quo aliis hoc promtius opem auκiliumque seramus, item spei, quae erigit a filictos. Geminum de reliqua tribu affectuum sudicium. VIII. Quia amor & odium ita per universam vi in omnesque nostrar actiones , distasa.

318쪽

Ethicam. Lib. I. p. XXXVIII. 3ossint, ut sine his vita nostra ne vitalis quidem sit. Absque amore namque & odio si

foret, nemo se bonis alungeret, nemo malis abjungeret , eorumque consuetudinem fugeret. Atque adeo, quis non eum jure arguat, qui non amet amandos, oderit dignos odiot Qui, pro quibus oportet, non iralcatur Eorum, quorum misereri convenit, non misereatur Qui non timeat timen

da speret speranda ρ Ut breve faciam: Ο.mnis affectus est passio , passio est qua

litas , qualitas est accidens , accidens estens, omne ens est bonum, quare & affectus . Praesertim cum virtus circa illum versetur . tanquam propriam materiam, quo fit, ut illa careat, qui caret hoc. Neque quicquam proficiunt tela . quae contra hoc psephisma Philosophicum into

quentur a porticu eκ libro naturae & scripturae, perluade . quod affectus sint aegritudines animi, ortae a perverso judicio, &depravata ratione, similes aegrotationi Corporis , quod comuncti intime cum v .luptate & dolore, consiliariis amentibus. ideoque alii minus, alii magis, alii maκime rationi adversi, omnes tamen , quod quo natura persectior, hoc minus, quo imbecillior, hoc magis perturbetur, quod eXpertes affectuum hoc aptiores & factiores ad agen dum , denique quod ipse Moses damnet concupiscentiam , Christus iram, Paulos Apo in

319쪽

Apostolus carnis sensus . tanquam professam inimicitiam adversus Deum. Nihil nihil, inquam, proficiunt haec tela. Non pri-mst,quia tales affectus non sunt in se, neque moderati, sed immoderati. Cum enim naturaliter sine boni, moraliter vero indisserentes, variis nae variis depravari modis possunt, salva conditione universi generis.Non secundum, tum quia etiam in voluptate &dolore datur quaedam moderatio laudabilis, quo aspectu scriptura nos dubet, uti gaude- sre cum gaudentibus, ita lugere Cum lugentibus. tum quia scala illa moralis , positivo-Comparativo superlativa , locum habet in

serie malorum , non item adlaphororum. Haec enim, cum per se moraliter nec bona nec mala sint, sicut moderatione bona, ita eκcem ac defectu mala evadunt, quomodo v. g. cibum se mere in & per se est adlapho. rum, cum modo illum sumere bonum. supra vel infra modum sumere malum. Quare, quemadmodum inscite argumentetur,qui sic inferat: Usus cibi nimius mauimum est malum, ergo mediocris medio Cre , minimus minimum : seque inscite, qui

sic inferat ad affectus. Non tertium , quia aliud perturbari , aliud assici. Minus perturbantur quidem naturae generosiores . sed interim assiciuntur, & plerunque ardentius, quam degenereS. Non quartum ,

quia id verum de immodetatis affectibus .

320쪽

falsum de moderatis. Non quintum , quia Moses per concupiscentiam non intelligit naturalem ipsius motum , qui bonus. sed motus , contractam eκ labe originali, quae mala : Christus item per iram non iram in se, sed iram immodera. tam, immoderationem rei, non ipsam rem: Denique Paulus per carnis sensus securita tem carnalem,contemtum Dei, dissidetiam, non affectus in se, qui non mali, nisi per accidens. Sed & illud eκinde sequitur , AT

ctus quoque etiam cadere in Sapientem'. cum ob rationes Psaeallegatas , tum qu1a I. assutus sunt motus naturales, qui in homine oriuntur naturaliter objecto proposito: Quare sapiens illis non caret. Etenim si affectus sunt naturales . ut sunt, tunc nemo

ab illis potest esse liber : Aut quid causae di.

cemus subesse, cur ea, quae per naturam

insunt omnibus, viro sapienti non insinr, eaque, quae in & per se bona, non sint bona bono, huicque insint ρ Cum enim affectus eκ se non sint mali naturaliter, ad medio' criratem vero si revocentur etiam sint boni moraliter, ergo in sapiente esse possunt, praesertim cum non sit absurdum , diversas res esse in eodem subjecto, et, sapere v. g. &laetari, adeoque & affici. II. Quia assecius sunt pars imaginis divinae in homine, quam inducere velle atque eκ pungere in sapiente impium III. Quia heroici impetus sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION