Danielis Berckringeri Institutionum et exercitationum Ethicarum AcademicoPeripateticoStoicoScolasticarum liber primus secundus

발행: 1668년

분량: 468페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3 6 Institui: Exercit: non desiderantur, nisi prius sint proposita, ita nec cognostuntur, nisi cognito prius fine. qui seque praecognitus debet esse ei.

qui vult caetera ordinare ad finem , atque sagittario scopus, nautae portus, quem velint petere, ille telis, hic velis. Scilicet frustra solicitus sis de quaerenda via,si tibi nondum sedeat, quorsum velis ire,frustra quaesierit corium sutor . pannum sartor, si nesciat, quid eo sit acturus,& sic media noster. si ignoret finem. art. A processu Practico, secundum quem. in Practicis disciplinis semper, quae fini sunt propinquiora, & in quibus eXecutio desinit,praemittuntur illis, a quibus executio incipit, eXemplo architecti prudentis, qui exposiro fine, nempe domo habitanda, statim agit de proκimis ejus partibus, nempe sundamento parietibus tecto, tum de partibus remotiS,nempe

lignis & lapidibus, aliisque, unde incipiteNecutio, ita ut ibi cesset operatio, ubi domina incipit, nimirum in domo perfecta,& ubi operatio desiit, ibi doctrina sumat

initium. Nec abs re. Etenim , sicut mediorum cognitio eκ fine pendet . ita cognitio eorum , quae si1nt a fine remotiora,

pendet ab iis, quae sunt fini propinquiora,& quia Ethica & de fine agit, & de mediis, ad eum finem obtinendum proportiona iis, ideo necesse est , ut illa primum agat de fine, tum de mediis fini vicinioribus, in

52쪽

Ethicam ib. I. CF.X. 3 7 de demsim de remotioribus, atque ita a fi ne inchoando desinat in media . quae Per spicue est methodus analytica, qua & Aristoteles est usus in Practicis,qui & in capite& in calce Ethicorum,ut tota tractatio in Nan cssct κωιλοώδει,disserit de beatitudine. an, quia finis primus in intenrione sive de stinatione, ultimus in operatione sive ene- Cutione, ac non potius, quo ejus inculcatione amaror, si quis in mediorum tractatione obrepsisset, sic abstergeretur atque e dulcaretur,voluntasque in ejus assequendae proposito magis firmaretur Quanquam de consilio arcano huius facti, nec inte pretibus satis , nec Scholasticis. conveniaria

Alii enim unt. illum priore loco de activa beatitudine, posteriore de contemplativa egisse, alii priore loco de selicitate hominis mortalis, posteriore de felicitate animae separatae, soli contemplationi intentae . alii 'priore loco de fine hominis mortalis , posteriore de fine hominis in hac vita divinam vitam imitantis, quae in numeros tetulisse sussicit. Formula hujus trigae & ttiquertii Logicaliter haec fuerit: Quae disciplina in, Choari debet a praespeculatione finis, inde que progredi ad media obtinendi illum finem, ea methodo analytica est tradenda:Ethica sic inchoari debet neque alia via pro

gredi : Ergo i Quam igitur inscite quis Physicam incepetit ab asseetionibus corpO'

53쪽

38 Insilui:-Εxercit: ris,&postea desierit in principia , tam inscite fecerit, qui disciplinas Practicas orsus sit a mediis , & hinc tendat in finem , id quod facit Piccolomineus in Gradibus, qui

etsi non infitetur analytica methodo tradi posse Ethicam,tamen synthet1Ca quoq; tradi posse rationibus & facto contendit. Sed scilicet aliter atque aliter valemus docere tam Practicas quam Theoricas Theoricas quam Practicas disciplinas, & vel sine ordine procedere, omnesve pro arbitrio confundere, verum de eo non quaeritur, sed ψquid salva regula ordinis, salvaque integritate disciplinarum fieri possit, quibus non

repugnat in methodo analytica methodus synthethica, nec in methodo synthetica a nalytica, sed partialis, non totalis, qua de hic sermo. Sane vel in ipsa Ethica, quae analytici Juris est, videas agi in particulari de principiis virtutum prius. quam ipsis Virtutibus, id quod συνΘ εἶκον, ipla interim est & manet prioris generis, neque propter

ea mutat personam , seκumve. Verum meminisse debemus, nostrum non esse , ii mites semel agris infossos loco movere. Etenim , qui transfert lapides , secundum o, raculum sacrum, amigetur in eis, & ab eis. C A P u T XI. Uiud VEυδιωμονο γοι, quaprior Ethices

54쪽

Ethicam. Lib. I Cap. XI. 39

nomen, qua rem nomine vetritam, eum

connoratione in uativa Jubjem eius

x 'Ευδί μονι γέα, nihIl aliud est, quam - doctrina de Regimine Beat tudinis Hominis. qui Homo subjectum formale operati. onis beatitudinis: Non Deuta, Angeliis . quia de beatitudine humana & Philosophica hic agitur, non divina & Theosophica: Bessinoe, qnia subjectum capax huyus beatitudinis debet esse agens voluntarium , hoc est, tale, ut habeat libertatem contradictionis , qua actum aliquem possit elicere , aut suspendere, etiam positis omnibus ad agendum necessariis requisitis, jam vero bestiae non sunt agentia voluntaria, cum positis ad agendum requisitis, non possint non ferri in objectum: Puerivd infantes. non quidem ob rationis carentiam. & r spectu facultatis,& respectu facti sive actus, ut bestiae , verum ob ejusdem desectum, quia enim ut fac pet aetatem adhuc des ituuntur agibilium cognitione, seria delibera. tione , libera electione, appetitus reformatione, ratione facultatis, eorundemque eX- 'ecutione, ratione facti. Quamvis enim ha beant rationem in actu primo, tamen nondum habent in actu secundo, cum rectae rationis usum potentia tantum habeant, anima intelligente, quae est in eis,innata ac re

55쪽

dundante humiditate oppressa, convenienterque beatitudinem, quae in rectae rationis usu morali consistit, potentialiter sive potestative: Morionesve, idque ob ligatum depravatumque rationis usum : ServIF . similiter obligatam libertatem si minus facultatis, minimum facti, quae ad beatitudinem requiritur: Mortune, ut qui secundum virtutem operari nequeant, in cujus

operatione figitur beatitudo: Sed Homines AEdilti S sanae mentis, tum quia non puer, sed vir, perfectus est . persuade persectione

accidentali, non essentiali, neque is actu talis, verum potentia generali, naturali, &e emota, qua quilibet homo vi animae ratio natis per naturam suam natus est 3ptitudinaliter ad acquirendam beatitudinem , res autem proprie dicitur talis, cum est talis actu, M. Κ, quis albus, Cum habet albedinem in se , non cum est in potentia ad suscipiendam albedinem, tum quia ad beatitudinem requiritur longum vitae tempus,quod majus in viris, quam in pueris , & in senibus . quam in viris, aut hominibus consistentis aetatis quorum felicitas telis fortunae magis est exposita in comparatione 'Ε λαι κονια, sue BeatItudo hinc Hominis. finiis tore Aristotele , est operatio animin rationa.

lis , fecundum optimam Sperfectisimam virtutem, invita perfecta. Quae definitio. salvo cujusque judicio, absque praejudicio

tamena

56쪽

. Etlicam. Lib.I. U.M. Atamen, est genaralis, utrique gradui beatitudinis competens, licet inaequaliter, sive secundum prius S posterius, πρωὶως Con templativae , δευτερως activae, Cum enim heatitudo sit ab uno, ideo, chm definitur. debet ei competere primo, quod primum est. secundo loco aliis :) utriusque cum

essentiam, tum integritatem .coeXPrimens, illam explicite, quoniam instrumenta non

necessario ponuntur in definitione operis producti verum principia principalia hanc implicite, dum Philosophus beatitudinem appellat operationem persectissimae virtutis, quae operatio sine muneribus naturae &fortunae eue nequit, quae, ut non notentur

in definitione abstragi, id est, ipsius beatitudinis. sed connotentur tantum , tamen notanda notanter in definitione concreti.

id est, hominis beati. qui non sola forma,

sed compositum instrumentis utens. Ioas αναλυειν. Definitum es beatitudo hominis. Haec Graeco philosophantibus appellatur modo ἰυ μι, ta bonigenia, ac o του ἐυδ μενδε sive absia λιιαών, tum quod bonus tan- . tam animus eam habeat, qui cuique daemon, tum quod a bono genio, aut Deo poetius, qui genius geniorum, proveniat, tum quod ad statum daemonum & geniorum nos evehat per ἰυγίων ri quoniam τῶὲοέο πράίων , bene vivendo per virtutis habitum, & agendo per actioneS il' lius ,

57쪽

pus, qua fortunam, necessaria sunt ad bene . vivendum, secretis malis omnibus, cumulata complerio, Conjuncta cum vitae tranquillitate, quae a virtute primario, ejusque actione, a caeteris vero bonis secundario: Summum bonum stricte illud est , quod inter haec ipsa bonorum genera principem obtinet locum, quale bonum virtus, & hujus actio: ultimus finis eadem quidem vi

. tutis actio. verum quatenus ad eam, tan quam ad ultimam metam, contendimus,

in quam dum serimur. scopus cum Stoicis appellatur . clim vero)am in eadem figi mur, eamque attingimusιfinis.qui hoc dis fert secundum Scholasticos assimmo bono , quod hoc in homine . terminetur, ille non in homine. sed in hominis conditore De cujus gloriae omnia serviunt, sicut bri torum v. g. sinis est, inservire usibushom, 'num, quin praestant etiam cum damno a que inIeritu suo, i quem tamen brutorum tinem esse illorum bonum - nemo sanae

mentis diκerit: Felicitas beatitudinem describit quidem S ipsa, erum universe magis a posteriori, hoc est, a fortunae bonis, in quibus vulgus beatitudinis puppim ponit. quoniam sine his fortunae bonis ea non temere cuiquam contingit. Definitio constat genere, S disserentia specifica. Genus est operatio, eaque tam inferna, quam externa:

Eccur Quia enim beatitudo est perfectio.

58쪽

tes autem in tantum . in quantum est actu:Jam vero bis alienum foret, aliarum rerum bonitatem in operatione collocare , ipsius vero hominis, qui rex & imperator est aliarum rerum, non item. Quod si fabri lignarii, sutoris, sartoris, tibicinis , vilissimorum opificum , sua sunt opera & munera . quatalium , si oculorum . manuum, pedum,mnium denique partium hominis . ergo multo magis ipsius hominis, qua talis, Cum sit artium conditor & inventor, totumque, ideoque non inferior vel illis, puta artibus. vel istis, puta partibus. Disterentia Fecisica non una, sed vel quintuplex. DIcitur qu/ppe primo, operatio anIm , non co oris, quia huyus actio nobis cum in animatis plantis brutis communis, ideoque inca paκ virtutis. Quamvis enim beatirudo non' ad solam animam pertineat, sed ad totum hominem, Conque venienter etiam ad cor. Pus , quia tamen non a corpore principali. ter ,.sed ab anima , dependet, & huyus re spectu homini attribuitur, recte operario

animae, non corporis, nuncupatur. Neque

enim hic subsectum, sed principium actionis spectamus. quorum illud totus homo.

hoc anima, non corpus. DIcitvrfectinia. operatio animae ratIonato, non vegetativae,

sensitivave : Non illius, quia & haec nobiscum plantis communis, nullius virtutis re

ceptiva & ipsa: Non hujus, quia haec communis

59쪽

munis nobis tum bestiis, virtutis incapa. cibus. Scilicet homo ere corpore, tanquam materia, & anima rationali . tanquam sorama,constat,quae dat esse specificum Quod si ita, utique animae rationalis opus proprium & proκimum fuerit hominis , qua homo est, loquendo de agente principali,non agente toto. Dicitur tertio . operatIo ani me rationatis fecundum vIrtutem. ope. rationis namque nomen generale est , Stam bonae quam malae convenit, beatitudo autem nori in malά operatione est posita. sed in bona , qualis, quae secundum viri rem. Dicitur quarto, operasto animae rationatis secun m virtutem , is quirim optrumam ac perfecti mam. Etenim , si bona

actio ideo bona, quia secundum virtutem, . eadem optima ac persectissima fuerit, quia secundum vitrutem optimam & perfectissimam: Per quam alii Moralistae sapientiam intelligunt in genere intellectualium , idque πρῶτως, justitiam vero universalem in genere moralium, idque λυτερως, cur,nisi quia utraque perficit habentem , felicem. que eu reddit, altera in regno mentis .altera in regno moris, & quia utraq; totum quoddam . non Obtinens conditionem partis,habitusque postremus, ad ulteriore virtutem

inordinatus: Alii prudentia,ut quae participet de utroque seκu virtutum,intellectualis respectu subjecti,&cause incientis,moralis respe-

60쪽

virtutes morales quasi sacro nodo ConneXae

in prudentia, verum absque judicio prudentiali id quidem, quoniam utut prudentiae Theoria feratur chrecte αν - πρακτα ,

eoque aspectu larga significatione etiam Practica virtus dici possit, non Theoretica

tantum,tamen locum hic non invenit, tum quia beatitudo finis, prudentia vero mediorum,tum quia non pertinat ad appetitum sensuum, neque est materia alicujus asse ctus, ut Virtus in more posita, a qua absolute & proxime denominamur probi: Alii non unam quandam specialem virtutem , ejusque operationem, sed omnium virtutum αθροισμοι, hoC est, virtutem ολην atque

univeriam , & quidem in summo gradu possibili, eo quod hic definiatur beatitudo. non partialiter, sed totaliter, quo fit, ut per virtutem , non una tantum , sed quaevis intelligatur, per optimam vero & perfectinsimam virtus cum gradu intensionis & eκ- tensionis posibilis. Dicitur quinto, operatio animae rationalis fecundum virtutem optimam Spe oectissimam, verum in vita perfecta, quam alii vitae hominis Coaequant& coextendunt, sed contra mentem Philo. sophi, qui pueros negat esse capaces beati. tudinis , adolescentes vero idoneos auditores ejus disciplinae, quae de ea tractat, foditean ideo, quia sicut homo respectu corpo

SEARCH

MENU NAVIGATION