장음표시 사용
61쪽
ris, sive eX parte generationis corporis,tum demum persectus cluit , quando sibi simile generare potest,ita respectu animae,1ive eκ parte generationis animi quando adultum& confirmatum habe udicium , quo pueri universaliter , adolescentes particulariter destituuntur: Alii per vitam persectam intelligunt reliquum vitae tempus,postquam quis selicitatis possessionem est consecutus es Alii denique longum vitae actum &tractum , hoc est . vitam perseetie aetatis ac temporis, eo quod beatitudini attribuenda sint perfectissima , tempora autem longa
brevioribus sint persectiora, cum ad aeter nitatis viciniam accedant, ut non malC quin ad majorem beatitudinis existentiam , sive beatitudinem e 3 tensivam , quando ea sumitur pro aggregato ex bonis animi corporis & fortunae, inter quae etiam vitae pro-liκitas, qualis beatitudo habet tempus, tanquam partem essentialem,indigetque tempore essentialiter, ita non bene,saltem non optime , quoad ejusdem essentiam , sive beatitudinem intensivam. Neque enim ita ad beatitudinem requititur peremptorie eNtensio temporis, ut ratione extensionis ea quoque fiat intensior, cum secundum intensionem simul acquiratur, inque individuo temporis sit posita , sive in civisibili atque impartibili puncto, plane sicut aqua
tunc calida audit secundum intensionem-quans
62쪽
8 Insitus: SExercit: quando actu incaluit, licet diutius calida sit, secundum eκtensionem, quo diutius catu. it, s serius decaluiti Haec & alia definibundus Aristoteles. .
cessorio elencho eontra Stoicos , distaratae Ac infravi vilipendulos.' ' X definitione hac Aristotelica beatitu-inis eadem opera patet . quid de Solon ismo Solonistatum sentiendum sit, qui
cum magistro suo Solone assertum ibant . neminem ante novissima posse ferri bearum, eo quod homo, dum hujus lucis usu.ra fruitur , nunquam plene ac plane sit ex.
sum, quos Aristoteles jugulat hoc argumento, quod beatus, cum possideat virtutem optimam S perfectissimam, Omnes casus fortunae adversae decenter ferat, qui si parvi & pauci, non plus habent momenti apud eum, atque in bilance duo tresve scru .puli, duo triave granula, superaddita ponderi. sin magni & multi , asserunt quidem aliquid momenti ad pondus. quale uncia, aut selibra, obadditae ponderi, verum citra
63쪽
Ethicam. LIb. I. Cap. XII. 69beatitudinis naufragium . quam adversa fortuna obscurat quidem, sed non tollit, cum sit eκtrinsecum quid , ideoque internam beatitudinis essentiam haud eva. vet. Quamvis enim in has angustias redactus beatus noster , quando v. g. in Priamica mala incidit, & vel in Phalaridis
tauro torretur cum Perillo , ves in Nicro- Creontis mortario ferreis pistilis tunditur cum Anaxarcho, non sit ἄπλως, eκ asse, O mnibusque, quod unt, numeris beatus. eo quod mutatio bonorum corporis &fortunae, etsi non auferat beatitudinis essentiam , auferat tamen integritatem, quemadmodum abscissa manus, etsi non tollar humanitatem,facit tamen hominem mutilum, nihilominus majorem ac prae. stantiorem ejus partem , nempe virtutem, possidet in tali articulo si minus in acta eXercito semper, animo compatiente cum corpore patiente, propter arctissimam -- ζυγέαν, & syncretismum virtualem , qui impeditur in instrumentis deservientibus potentiae, quibus tunc ea caret, quo fit, ut
non possit bene disponi ad operandum secundum vires humanas, neque sv μαίειν universaliter,atque ad alium, minimum in
actu signato, atque ad seipsum, ad quam
rem bona interna sussidere videntur, incomitata eκternis,quae bona possidere potest animus caliquo modo ,etiam cum Cor
64쪽
pori aegre est, cujisi tormenta & cruciatus hactenus boni. sit ferantur & perferantur per virtutem, hoc est, non in & per se , ve- tum per accidens , quatenus videlicet per ea, quae mala alioqui, obtingit aliquod aliud donum , id quod verisimiliter voluisse videntur Stoici cum ρογαλοφιλοσοφία sua abstracta , quando talem nobis describunt sapientem, quo ne Iupiter, cujus ille collega est, plus possit , etsi diutius posite.
Dico in actu fignato. Neque enim omnino & peremtorie obruitur atque evastatur
in adversitatibus Firtus , verum in his ipsis elucet s- us,dum vir bonus illis non succumbit. Sed demus sane Solon istis ex liberalitate Philosophica , imminentes mutationeS emcere . ut beatitudo ,
quae adest esse desinat, tamen non id quoque essicient, ut, dum adest , de eo affirmari nequeat, Cui adfuerit. Per absur. dum namque. alicui tribuere aliquid , non
quod nunc id habeat, sed quod aliquando
habuerit. Cum enim statuant Solon istae , aliquem posse dici beatum , quod fuerit, multo magis concedere debent, siquidem sibi consentire velint, eum esse beatum. dum est actu. Propter quod enim unumquodque tale est,illud magis tale est. Quod si ergo vere post mortem quis Solonice&Solonistice dicitur beatus fuisse, dum viveret, ergo, dum vivebat, vere licuit dicere.
65쪽
Ethicar: Lib.L. Cas. IX. Ieum esse beatum. Omnis siquidem propo. sitio de praeterito est vera, quando id in a.
liquo praesenti fuit verum: Quare , si post
mortem vere dicitur , hic fuit beatus, cem te aliquando dicere licuit, hic est beatus, perque Consequens , qui Vivit , interea, .cium vivit, si beatus est, dici potest beatus esse,sed non absolute &simpliciter,quomodo nemo antei obitum potest dici beatus, nisi praefiscine, & cum hac clausula, quod ita vivat,mortem que ei vitae congruentem obeat, saltem secundum quid ,& pro tunc, sive pro aliquo definito & de
ter Cato tempore , quomodo quis etiam ante obitum potest dici beatus: Cur namque , cum adest affectio , subjectum ab eo
non denominetur, dum vero abest , denominetur , praesertim cum Per caetera bona, quae tamen summum bonum formaliter- non sunt, homo denominetur, v. g. dives
a divitiis , doctus a doctrina: Si minus eXtensive , & quoad madorem existentiam, quomodo beatitudo requirere vide. tur bonorum continuationem, immo per- . Petuitatem, mortem item placidam vitae anteactae respondentem , saltem intensive.& quoad ementiam, quomodo omnes, qui felices sunt, ante mortem tales sunt. Posita namque causa, ponitur effectus: Atqui causa. propter quam aliquis dicitur beatus, est virtus, & qua actio, utraque autem ante C L mor-
66쪽
mortem, cum mortui non agant. sed dea.gant, hoc est, agere desinant: Ergo lCApuT XIII. Συλιιμονίοις divisio in Theoretieam ct Practicam , cum utri que notis essentialibus, quibus ceu coloribus suam hanc Venerem ornare voluit Philosopb-, quo alliceret rivales. Ic definita Eυ μονια ve Theoretica es, O e Speculativa, vel Practica , sive Activa. Quae divisio non generis in species,
cum summum ultimum optimum in omni genere sit unum, nec ferat coaequale in eodem genere, verum totius in partes,
aut gradus. Ad duo duo quippe natura hominem, mundi epilogum , genuit, ad
σωυίοιν videlicet ar ον- ν , Contemplatio.
nem eorum , quae sunt, & οστ δ, -ν. actionem eorum, quae decent, quorum alterum beatitudinis Theoreticae per viri fies mentis, quae veri ,alterum Practicae,per virtutes moris, quae boni, utrumque beati,tudinis in genere suo, non si conseratur genuS Cum genere, quomodo utraque sub
jectum suum suprema perfectione perficit distinctim, contemplativa contemplatione per sapientiam, activa actione perbustitiam universalem, ambitu suo complectentem omnes virtutes morales , idque vinculo
67쪽
prudentiae. Utri que Itasmata G Προν- κε μενοι, attributa, Inquam, e sentiana, praedicata interna , oremter cfiunt, numero bigena. r. Quod beatituta ivesummum, quod vocant, bonum, sit ἀκροτα- η τελωουτον ἶ , summum quid & perfectissimum : Summum, quia bonum. &quidem Optimum, quo non datur aliud sa-Perius , ut in quo appetitus ultimate teris minetur, & In quo omnia bona concurrendo concurrant: Perseetissimum,quia finis.
qui perfectio, & quidem ultimus, qui ult, ma persectio , sive persectio persectionum. II. Quod αυσαρκὶ ; sufficiens ,& seipso Conistentum bonum .adeoque tale. quo obtento nihil possis aut debeas ultra eκpetere eX-tra illud. Quod si enim eκterno aliquo bono egeret ad suam intrinsecam perfectio. nem, jam utique nec summum, nec persectissimum esset,& per consequens nec susficiens , cum ἡ αυ-ρκωα sussicientia certa perfectionis sit nota, quoniam omne ensium persectum est, quando seipso contentum. III. Quod ἀοτο αγα-ην, per&propter se optabile atque evetibile honum. Qua de re Quia enim rectus ordo bonorum hoc postulat, ut unum propter se, caetera vero propter illud eπpetantur, ne progressio currat in infinitum. Etenim. si beatitudo,sive summum perfecti stimum lassicientissimum bonum, non propter se, , C 3 verum
68쪽
verum propter aliud, appeteretur,tum vero praestantius in comparatione seret bonum id, propter quod eXpetitur, adeoque summo perfectissimo suincientissimo bo. no daretur aliud superius persectius sum. cientius, id quod , & Logice , &Logistice. Quo loco notandum notanter, hos terminos esse αναvoφους, convertibiles
in suo orbe. Ideo enim, quia beatitudo est bonum summum sive optimum. eadem' est perfectissimum cnaoque, &quia Persectissimum, etiam sumcientissimum,& quia summum persectissimum sussicientissimum, ideo per se atque in se tam optabile, quam Optatum . immo optatissimum. Quod si enim quis me roget, cur pulcher , sanus, robustus, dives, nobilis, honoratus esse velim huic responsirasso equidem,propterea ut beatus sim, quod si pergat inci. vilius urgere , cur beatus esse discupiam . talem percontatorem indignum responQJudicasso, quia enim interrogat id quod est moribus in interrogabile , cum sui ipsius gratia eX petatur beatitudo. IV. ouod eis πι τύφιλοι iri bonum Jucundissimum studioso candidato virtutis . cujus conscientiam domi serenat & tranquillat hoc bonum, non secus ac mare procellosum almus sol, cum sunt halcyonia sive alcedoniae V. odοικειον ,bonum proprium ac domesticum e
jus, qui illud sibi acquisivit, promeritis, inquam,
69쪽
quam , nostris venale, atque in proprieta tem viribus viri commutabile. Neque enim ab aliis illud petere aut eNpectare necesse habemus, sed in nostra illuci est manu ac potestate , per se ac suo labore quivis acquirere illud potest . & , quando ejus par riceps est, pro suo lubitu utique fruique.
VI. Ideocue xlηδνψπροκτον ἀνθρωπον . ho minis studio atque industria comparabile. Quod si enim incomparabile foret , neque tale, quod caderet in hominem , tunc frustra utique appeteretur, quaerereturve z
Contra Stoicos . qui talem nobis describunt beatum , qui in sua stoaut phoeniκ viX quingentesimo quoque anno semel nascatur : Aut, si a coeco se tunae flatu foret, jam nihil praerogativae . industrius prae ocioso. bonus prae malo haberet in hoc stadio. VII. VuodcCommune. Non enim ad Certas personas restrictum est , sed a quovis homine virtutis studioso acquiri potest. Dicitur autem tale ratione Poteutiae, non actus, quia ut sic non possidetur ab omnibus in-ciistincte, verum a virtutum candidatis &alumnis tantum. VIII Quod υιν-υν, sui communicativum. Cum enim Omne bonum diffusivum sui cum Thoma, tum vel maxime summum , quod bonitatem suam communicat in 1nfinitum , hoc est, summe. IX. quod μονι ν,m-ευμε C Me ca .
70쪽
ρζολιν,οινα φαρετον, inquam, saltem δυσα.
φαιρε τον , stabile , ac propemodum immurabile , inalienabile, minimum dissiculter alienabile bonum , ut quod firmitatem suam tetragonicam habeat a virtute, quae sta-hilissima humanorum bonorum , ut quae nec possit eripi invitis, sed nec oblivione per desuetudinis aut inclinationis defectum amitti, quoniam in ea beati indesinenter vivunt, saltem victuriunt. I d quod ρωτως primo verum de beatitudine Pra. Ehica, de Theoretica vero δευτερώς secundario: Neque enim tantae, & tam frequentes, ac non interruptae contemplandi occasiones offeruntur sapienti contemplatori quoad eXercitium, quot & quantae Oene agendi bono viro, qui, sive secum agat, si veCum alio contrahat, sive somno & cibis sua tempora det, sive aeger sit, aut valetudine fruatur optima,sem per & ubique campum habet, quo virtuti consentanea, jam agere valeat, jam de agendis cogitare. Dico -
nullus quippe habitus tam firmis haeret radicibus , quin labefactari, immo perire totus possit, tum per actus contrarios, tum per propriorum actuum intermissionem,
sed non facile scilicet. X. θυώτέμον, honorabile , ut quod non tantum laude dignum sit propter aliud, ad quod conducit, ut σαε-ι- , laudabilia bona, quae me
