장음표시 사용
101쪽
392 IN M. ANTONIUM ORΑΤIO PHILIPPICA VII.
dicam animo amicissimo: hunc ipsum, mihi hominem familiarissimum, nisi talis conSul eSset, ut omnes vigilias, eumS, cogitationes in rei publicae salute defigeret, consulem non putarem. 6. Puamquam n OS ab ineunte illius aetate usus, consuetudo, studiorum etiam honestissimorum societas Similitudoque devinxit, eiusdemque cura incredibilis in asperrimis belli civilis periculis perspecta docuit non modo salutis, sed etiam dignitatis meae fuisse Iautorem, tamen eumdem, lut dixi, nisi talis consul esset, negare esse consulem auderem. Idem non modo con Sulem esse dico, Sed etiam memoria mea praestantiSsimum atque optimum consulem, non quin pari virtute et voluntate alii fuerint, sed tantam cauSam non habuerunt in qua et voluntatem suam et virtutem declararent.
7. Huius magnitudini animi, gravitati, sapientiae tempeStas est oblata formidolosissimi temporis. Τum autem illustratur con Sulatus, quum gubernat rem publicam, Si non optabili, at
necessario tempore. Magis autem neceSSarium, putreS eon-Scristit, nullum tempus umquam suit. III. Itaque ego ille, qui semper pacis auctor sui, cuique Pax, praesertim civili S, quamquam omnibus bonis, tamen inprimis suit optabilis - omne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est: hine honores amplissimos, hine mediocres opes, hinc dignitatem, si quam habemuS, consecuti Sumus - :8 ego igitur pacis, ut ita dicam, alumnus, qui quantu Scumque sum - nihil enim mihi adrogo - sine pace civili certe non fuissem - periculo Se dico: quem ad modum aceepturi, patres conscripti, Sitis horreo, Sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeSO Oroque VOS, patreS conseripli, ut primo, etsi erit vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione, quod dixero, neve id priuS, quam quale sit explicaro, repudietis -: ego ille, dicam saepius, pacis Semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio Sum praetervectus. 9. Cur igitur pacem nolo uia turpis eSt, quia periculosa, quia esSe non potest. Puae tria dum
102쪽
Umplico, peto a Vobis, patres conscripti, ut eadem benignito e qua soletis mea verba audiatis. Quid est inconstantia, levitate, mobilitate quum Singulisti ominibus tum vero universo senatui turpius y Puid porro ira Constantius quam quem modo hostem non Verbo, Sed re multis decretis iudicaritis, cum hoc subito pacem velle coni cingi 10. Nisi vero, quum C. Caesari meritos illi quidem
Honores et debitos, sed tamen singulares et immortales de- Crevistis, Unam ob causam, quod contra M. Antonium exer- Citum comparavisset, non hostem Antonium iudicavistis, neetiam hostis est a vobis iudicatus Antonius, quum laudati au- Qtoritate vestra veterani milites, qui Caesarem secuti eSsent,
Deo tum hostem Antonium iudicastis, quum sortissimis legionibus, quod illum, qui consul appellabatur, quum esset nostis, reliquiSSent, Vacationes, pecuniaS, agro S Spopondistis. IV. 11. Puidy quum Brutum omine quodam illius generis et nominis natum ad rem publicam liberandam exer- Qitumque eius pro libertate populi Romani bellum gerentem eum Antonio provinciamque fidelissimam atque optimam, Galliam, laudibus amplissimis adfecistis, tum non hostem iudicastis Antonium 8 9uidy quum decrevi Stis ut con Sules, alter ambove, ad bellum proficiscerentur, quod erat bellum, si hostis Antonius non erat 12. Puid igitur pro laetus est vir sortissimus, meus collega et familiaris, A. Hirtius consul at qua imbecillitatet qua maciet Sed animi vires corporis infirmitas non retardavit. Aequum, credo, putavit Vitam,
quam populi Romani votis retinuisset, pro libertate populi Romani in discrimen adducere. 13. Puid' quum dilectus
haberi tota Italia iussistis, quum vacationes omneS SuStulistis, tum ille hostis non est iudicatus Armorum officinas in urbe videtis: milites cum gladiis sequuntur consulem: praesidio sunt specie consuli, re et veritate nobiSi omnes Sine ulla recusatione, summo etiam cum Studio nomina dant: parent auctoritati vestrae. Non est iudicatus hostis Antonius 3 14. At legatos misimus. Heu, me miserum i cur Senatum cogor, quem laudavi semper, reprehendere luid ηvos Cen Setis, patres conscripti, legatorum missionem populo Romano vos probasse' non intelligitis, non auditis meam
103쪽
sententiam stagitari y cui quum pridie frequentes essetis adsensi, pro Stridie ad spem estis inanem pacis devoluti. Quam turpe porro legiones ad Senatum legatos mittere, Senatum ad Antonium t quamquam illa legatio non est: denunciatio est, paratum illi exitium, nisi paruerit huic ordini. Ouid refert 8 tamen opinio est gravior. Mi Ssos enim legatos omnes vident: decreti nostri non omnes verba noverunt. V. Relinenda est igitur nobis constantia, gravitas, perseverantia: repetenda vetus illa severitas: si quidem auetoritas Senatus
decus, honestatem, laudem dignitatemque desiderat, quibus rebus hic ordo caruit nimium diu. Sed erat tunc excusatio oppressi S, misera illa quidem, sed tamen iusta: nunc nulla est. Liberati regio dominatu videbamur: multo po Stea gravius urguebamur armis domesticis. Ea ipsa depulimus nos quidem: f extorquenda sunt. Puod si non p0SSumus sae e re dicam quod dignum est et senatore et Romano homine -, moriamur. 15. Puanta enim illa erit rei publicae turpitudo, quantum dedecus, quanta labes, dicere in hoc ordine sen- entiam M. Λntonium consulari loco i cuius ut omittam innumerabilia seelera urbani consulatus, in quo pecuniam publicam maximam dissipavit, exsules sine lege re Stituit, vectigalia divendidit, provincias de populi Romani imperio sustulit, regna addixit pecunia, leges civitati per vim imposuit, armis aut obsedit aut exclusit senatum: ut haee, inquam. omittam, ne hoc quidem cogitatis, eum, qui Mutinam, coloniam populi Romani firmissimam, oppugnarit, imperatorem populi Romani, consulem designatum, obsederit, de 'opulatuS BgrOS Sit, hune in eum ordinem recipi, a quo totiens ob has ipsas causas hostis iudicatus sit, quam foedum stagitiosumque sit 16. Salis multa de turpitudine. Dicam deinceps, ut pr0- posui, de periculo: quod etsi minus est fugiendum quam turpitudo, tamen offendit animos maioris partis hominum magis. VI. Poteritis igitur exploratam habere pacem, quum in civitate Antonium videbitis vel potius Antonios' Nisi sorte contemnitis Lucium: ego ne Caium quidem. Sed, ut vide0, dominabitur Lucius. Est enim patronus quinque et triginta tribuum, quarum Sua lege, qua cum C. CaeSare magistratus
104쪽
DT CAP. 4-7. g. 14 - 20. 395Dinxtitus est, Suffragium sustulit, patronus centuriarum equi tam Romanorum, quas item sine Suffragio esse Voluit, pu- Donus eorum, qui tribuni militares fuerunt, patronus lanim Edit. 17. uuis huius potentiam poterit Sustinere prae-MQTtim quum eosdem in agros etiam deduxerit. 9uis una-QHam omnes tribus 8 quis equites Romano sy quis tribunos militares Gracchorum potentiam maiorem fuisse arbitramini QMam huius gladiatoris sutura sit 8 9uem gladiatorem noni α appellavi, ut interdum etiam M. Antonius gladiator ap-DQllari solet, sed ut appellant ii, qui plane et Latine loquuntiar. Mirmillo in Asia depugnavit. luum ornasset Thraecicti eis comitem et familiarem suum, illum miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut decla rat cicatrix. 18. Pui familiarem iugularit, quid is occa Aione data faciet inimico et qui illud animi causa secerit, nunc praedae causa quid facturum putatis 3 Non rursus im- eprobos decuriabit non sollicitabit rursus agrario Sy non quaeret eXpulsos Μ. vero Antonius non is erit, ad quem omni motu concursus fiat civium perditorum Ut nemo sit alius nisi illi, qui una sunt, et hi, qui hic ei nunc aperte lavent, Darumne erunt multi praesertim quum bonorum praesidia clis cesserint, illi parati sint ad nutum suturi Ego vero metuo, Si hoc tempore consilio lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur. 10. Nec ego pacem nolo, Sed pacis nomine hellum involutum reformido. Pua re si pace frui volumus, bellum gerendum est. Si bellum omittimuS, pace numquam fruemur. VII. Est autem vestri consilii, patres conscripti, in posterum quam longissime providere. Idcirco in hae custodia et tamquam specula collocati sumus, uti vacuum metu populum Romanum nostra vigilia et prospicientia redderemus. Turpe eSt summo con Silio orbis terrae, praesertim in re tam perspicua, consilium intelligi defuisse. 20. Eos con Sules habemus, eam populi Romani alacritatem, eum consen Sum Italiae, eos duces, eo Sexercitus, ut nullam calamitatem res publica accipere possit sine culpa senatus. Equidem non deero: monebo, praedi- eam, denunciabo, testabor Semper deos hominesque quid sentiam, nec Solum fidem meam quod fortasse videatur satis
105쪽
esse, sed in principe civi non est Satis, curam, consilium vigilantiamque praeStabo. VIII. 21. Dixi de periculor docebo ne coagmentari quidem posse pacem. De tribuS enim, quae propOSui, hoc extremum est. 9uae poteSt pax esSe M. Antonio primum cum senatu quo ore vos ille poterit, quibus vicissim vos illum oculis intueri Puis vestrum illum, quem ille vestrum non oderit 3 Age, vos ille solum et vos illum Puidy ii, qui Mutinam circumsedent, qui in Gallia dilectus habent, qui in vestras sortunas imminent, amici umquam vobis erunt aut vos illis An equites Romanos amplectetur occulta enim suileorum voluntas iudiciumque de Antonio: qui frequentissimi in gradibus Concordiae steterunt: qui vos ad libertatem recuperandam ex itaverunta arma, saga, bellum flagitaverunt me una cum populo Romano in contionem vocaverunt: 22.
hi Antonium diligent et cum his pacem servabit Antonius Nam quid ego de universo populo Romano dicam qui plenuae reserto soro bis me una mente atque voce in contionem vocavit declaravitque maximam libertatis recuperandae cupiditatem. Ita, quod erat optabile antea, ut populum Romanum comitem haberemus, nunc habemus ducem. Puae est igitur spes, qui Mutinam circumsedent, im Peratorem populi Romani exercitumque oppugnant, iiS pacem cum p0pulo Romano esse posse 23. An cum municipiis Dux erit, quorum tanta studia cognoscuntur in decretis. faciendis, militibus dandis, pecuniis pollicendis, ut in singulis oppidis
curiam populi Romani non desideretis 3 Laudandi sunt ex huius ordinis sententia Firmani, qui principes pecuniae pollicendae fuerunt: respondendum honorifice est Μurrucinis, qui ignominia notandos censuerunt eos, si qui militiam subterfugissent. Haec iam tota Italia fient. Magna pax Antonio cum iis, his item cum illo. Puae potest maior eSSe discordia 3 in discordia autem pax civilis nullo pacto eSse Potest.24. Ut omittam multitudinem, L. Visidio, equiti Romano, homini in primis ornato atque honesto civi que Sem Per egregio, cuius ego excubias et custodias mei capitis cognovi in
consulatu meo: qui vicinos suos non cohortatus est Somni ulmi lites fierent, sed etiam lacuIlatibus suis sublevavit: huic,
106쪽
M9 CAP. 7-9. S. 20 - 27. 397 inquam, tali viro, quem nos Senatus consulto collaudare de- Iemus, poteritne eSse pacatus Antonius' uuidy C. Caesari,
Mui illum urbe: quid' D. Bruto, qui Gallia prohibuit 3 25.
Iam vero ipse se placabit et leniet provinciae Galliae, a qua cxclusus et repudiatuS est Omnia videbitis, patres conseristi, nisi prospicitis, plena odiorum, plena diScordiarum, ex quibus oriuntur bella civilia. Nolite igitur id velle, quod fieri Non potest, et cavete, per deos immortalest patres conscripti, ne Spe PraeSentis pacis perpetuam pacem amittatis. IX. 26. Puorsum haec omnis spectat oratio 3 quid enim Iogati egerint nondum Scimus. At vero eXcitati, erecti, parati , armati animis iam esse debemus, ne blanda aut supplici oratione aut aequitatis simulatione fallamur. Omnia secerit oportet, quae interdicta et denunciata Sunt, priuS quam aliquid postulet: Brutum exercitumque eius Oppugnare, Ur-hes et agros provinciae Galliae populari destiterit: ad Brutum adeundi legatis potestatem secerit, exercitum citra numen Rubiconem eduxerit, nee propius urbem milia passuum ducenta admoveriti fuerit et in senatus et in populi Romani potestate. Haec si secerit, erit integra potestas nobis deliberandi. Si senatui non paruerit, non illi senatus, Sed ille populo Romano bellum indixerit. 27. Sed vos moneo, patres conscripti: libertas agitur populi Romani, quae eSt commendata vobis: Vita et fortunae optimi cuiusque, quo cupiditatem insinitam cum immani crudelitate iam pridem intendit Antonius: auctoritas vestra, quam nullum habebitis, nisi nunc tenueritis: taetram et pestiferam beluam ne inclusam et constrictam dimittatis cavete. Τe ipsum, PanSa, moneo - quamquam non eges consilio, quo vales plurimum, tamen etiam summi gubernatores in magnis tempestatibus avectoribus admoneri solent - , hunc tantum tuum apparatum tamque praeclarum ne ad nihilum recidere patiare. Τempus habes tale, quale nemo habuit umquain. Hae gravitate
Senatus, hoc Studio equestris ordinis, hoe ardore p0puli Romani potes in perpetuum rem publicam metu et periculo liberare. Puibus de rebus refers, P. Servilio adsentior.
107쪽
Postquam Ser. Sulpicio in legatione ad M. Antonium mortuo qui reliqui erant duo legati, L. Piso et L. Philippus satis intolerabilia postulata ad senatum ab Antonio rettulerunt, senatus bellum quidem contra M. Antonium suscipiendum potius decrevit quam condiciones accipiendas, sed lenius tamen, quam M. Cicero et qui eius partes in re Pinblica seqnebantur censuerunt. Νam id ipsum bellum tumultus nomine appellaverant, et L. Varium Cotriam, quem de suis amicis M. Antoniuruna cum legatis, quos dinimus, Romam, ut suam rem ageret. miserat, ad Antonium remittendum et teri io demum die saga sumenda drcreverant. Quam ob rem quum postridie eius diei, quo haeo in senatu acta erant, C. Pansa consul in senatu de litteris A. Hirtii consulis aliisque rebus reserret, M. Cicero suo loco sententiam rogatus hane. quae infra scripta est, orationem habuit, qua quom ad modum contra M. Antonium sibi agendum videretur senatum edocuit.
I. 1. Confusius hesterno die est acta res, C. Pan Sa, quam postulabat institutum consulatus tui. Parum mihi visus es eos, quibus cedere non Soles, Sustinere. Nam quum Senatus ea virtus suisset, quae solet, et quum re viderent omnes esse bellum quidamque id verbum removendum arbitrarentur, tua voluntas in discessione suit ad lenitatem propensior. Victa est igitur propter verbi asperitatem te auctoris nostra sententia. Vicit L. Caesaris, amplissimi viri, qui verbi atrocitate dempta oratione fuit quam sententia lenior. 9uamquam is quidem, ante quam sententiam diceret, propinquitatem excusavit. Idem fecerat me consule in Sororis viro, quod hoc tempore in sororis filio secit, ut et luctu sororis moveretur et saluti rei publicae provideret. 2. Atque ipse tamen Caesar praecepit vobis quodam modo, PatreS con- Scripti, ne sibi adsentiremini, quum ita dixit, aliam Senien-
108쪽
ciam dicturum fuisse eamque Se ae re publica dignam . nisi propinquitate impediretur. Ergo ille avunculuS: num etiam VOS avunculi, qui illi estis adsensi At in quo suit controversia Belli nomen ponendum qui-
clam in sententia non putabant: tumultum appellare male tiarat, ignari non modo rerum, sed etiam Verborum: poteStenim esse bellum ut tumultus non sit: tumultus e S Se sine hello non potest. 3. Puid est enim aliud tumultus nisi per- turtiatio tanta, ut maior timor oriatur 3 unde etiam nomen cluetum est tumultus. Itaque maiores nostri tumultum Itali- eum, quod erat domeSticus, tumultum Gallicum, quod erat Italiae finitimus, praeterea nullum nominabant. Graxius autem tumultum esse quam bellum hinc intelligi potest, quod hello vacationes valent, tumultu non Valent. Ita sit, quem au modum dixi, ut bellum sine tumultu possit, tumultus sine hello esse non possit. 4. Etenim quum inter bellum et pacem medium nihil sit, necesse est tumultum, si belli non Sit, pacis esSer quo quid absurdius dici aut existimari potest 3 Sed nimis multa de verbo: rem potiuS VideamUS, patres conscripti, quam quidem intelligo verbo fieri interdum deteriorem solere. II. Nolimus hoc bellum videri. Puam igitur municipiis et coloniis ad excludendum Antonium auctoritatem damus 3 quam, ut milites fiant sine vi, sine mulcta, Studio, Voluntate 3 quam, ut pecunias in rem publicam polliceantur 3 Si enim belli nomen tolletur, municipiorum studia tollentur: consensus populi Romani, qui iam descendit in causam, si nos Ianguescimus, debilitetur necesSe est. 5. Sed quid plura D. Brutus oppugnatur: non est bellum Μutina obsidetur: ne hoc quidem bellum est' Gallia vastatur: quae pax potest eSSe certior' Illud vero quis potest
bellum esse dicere, quo consulem , sortisSimum Virum, cum exercitu misimus 3 qui quum esset infirmus ex gravi diuturnoque morbo, nullam sibi putavit excusationem esse oportere , quum ad rei publicae praesidium vocaretur. C. quidem Caesar non exspectavit vestra decreta, praesertim quum illud esset aetatis: bellum contra Antonium sua sponte su Scepit. Decernendi enim tempus nondum erat: bellum autem gerendi tempus si praetermisisset, videbat ro publica
109쪽
400 IN M. ANΤONIUM ORATIO PHILIPPICA VII
oppressa nihil posse decerni. 6. Ergo illi nunc et exercitus in pace versantur. Non est hostis is, cuius sidium Claterna deiecit Hirtius: non est hostis, qui armatus Obsistit, designatum consulem oppugnat, es hostilia verba nec bellica, quae paullo ante ex colles
teris Pansa recitavit: DEIEcI PRAESIDIUM : CLATERNA POTITLS
SUM: FUGATI Eu UITES: PROELIUM COMMISSUM: OCCISI ALI 0LDT.
Puae pax potest esse maior 3 Dilectus tota Italia decrevsublatis vacationibus: saga cras sumentur: consul Se cum praesidio descensurum esse dixit. 7. Utrum hoc bellum non est Etiam tantum hellum, quantum numquam fuit. Caeteris enim bellis maximeque civilibus contentionem rei publicae causa faciebat. Sulla cum Sulpicio de iure legum, quas per vim Sulla latas esse dice bati Cinna cum Octavio de novorum civium Suffragiis: rursus cum virio et Carbone Sulla, ne dominarentur indigni et ut clarissimorum hominum crudelissimam poeniretur ne cem. Horum omnium bellorum causae ex rei publicae con tentione natae sunt. De proximo bello civili non libet dicere: ignoro causam: detestor exitum. III. 8. Hoc bellum quintum civile geritur - atque Omnia in nostram aetatem inciderunt -: primum non modo non in dissensione et discordia civium, sed in maxima consensione incredibilique concordia. Omnes idem volunt, idem defendunt, idem sentiunt. Puum omnes dico, eos excipio, quos nemo civitate
dignos putat. Puae est igitur in medio belli causa posita' Nos deorum immortalium templa, nos muros, nos domicilia sedesque populi Romani, penateS, aras, socos, Sepuleramaiorum: nos leges, iudicia, libertatem, coniuges, liber0S patriam defendimus: contra M. Antonius id molitur, id pu gnat, ut haee Omnia perturbet, evertat, praedam rei publicae
causam belli pulet, fortunas nostras partim dissipet partim dispertiat parricidis. 9. In hac tam dispari ratione belli miserrimum illud est
quod ille latronibus suis pollicetur primum domos: urbem enim divisurum se confirmati deinde omnibus portis quo Velint deducturum. Omnes Cysones, omnes Saxae caelerae que PeSteS, quae Sequuntur Antonium, aedes sibi optimas,
110쪽
honos, Tusculana, Albana definiunt. Atque etiam homines agrestes, si homines illi ac non pecudes potius, inani spe ad aquas usque et Puteolos provehuntur. Ergo habet Antonius quod suis polliceatur. Puid nos num quid tale habemus Di meliorat Id enim ipsum agimus, ne quis posthac quidquam eius modi possit polliceri. Invitus dico, sed dicendum est. Hasta CaesariS, patreS conscripti, multis improbis et spem adfert et audaciam. Viderunt enim ex mendicis fieri repente divites: itaque Semper hastam videre cupiunt hi, qui nostris bonis imminent: quibus omnia pollicetur Antonius. 10. Puid nosa nostris exercitibus quid pollicemur Multo meliora atque maiora. Scelerum enim promissio et iis, qui exspectant, perniciosa est et iis, qui promittunt. Kos libertatem nostris militibus, leges, iura, iudicia, imperium
orbis terrae, dignitatem, pacem, Ocium pollicemur. Antonii igitur promissa cruenta, taetra, scelerata, dis hominibusque invisa, nee diuturna neque Salutaria: nostra contra honesta, integra, gloriosa, plena laetitiae, plena pietatis. IV. 11. Hic mihi etiam P. Fufius, vir sortis ac StrenuUS, amicus meus, pacis commoda commemorat. 9uasi Vero, Si laudanda pax esset, ego id aeque commode sacere non poS- Sem. Semel enim pacem defendi' non semper octo studui quod quum omnibus bonis utile est tum praecipue mihi. Puem enim cursum indu Stria mea tenere potuisset sine so-rensibus causis, sine legibus, sine iudiciis' quae esse non possunt civili pace sublata. 12. Sed quaeso, Calene, quid tu servitutem pacem vocasy Maiores quidem nostri non modo, ut liberi essent, Sed etiam, ut imperarent, arma capiebant: tu arma abiicienda cen Ses, Ut SerViamus. Puae cauSalustior est belli gerendi quam servitutis depulsio 3 in qua
etiam si non sit molestus dominus, tamen est miserrimum posse, si velit. Immo aliae causae iustae, haec nocessaria
est. Nisi sorte ad te hoe non putas pertinere, quod te Socium fore speras dominationis Antonii. In quo bis laberi si primum quod tuas rationes communibus interponi si deinde quod quidquam stabile aut iucundum in regno seulas. Non,
Si tibi antea profuit, semper proderit. 13. Puin etiam de illo homine queri solebas: quid te facturum de belua putas 3