M. Tullii Ciceronis Orationes in M. Antonium Philippicae 14. recognovit Reinholdus Klotz

발행: 1866년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Atque ais eum te eSSe qui Semper pacem optariS, SempeIomnes cives volueris Salvos. Honesta oratio: sed ita, si honos et utiles et e re publica cives: Sin eos, qui natura cives Sunt, voluntate hostes, salvos velis, quid tandem intersit inter te et illo S Pater quidem tuus, quo utebar Seneadolescens, homo Severus et prudens, primas omnium civium P. Nasicae, qhi Τi. Gracchum intersecit, dare solebat: Eius virtute, consilio, magnitudine animi liberatam rem publicam arbitrabatur. 14. Puidy nos a patribus num aliter accepimus ' Ergo is tibi civis, Si temporibus illis sui Sses, non probaretur, quia non omnes Salvos esSe yoluisSet. sed OD L.

0Ρi Mius cONSUL VERBA FECIT DE RE PUBLICA, DE EA RE ITA CENSUERUNT, UTI L. 0PIMIus cONSUL REM PUBLICAM DEFENDERET

Senatus haec verbis, Opimius armis. Num igitur eum, Si tum esses, temerarium civem aut crudelem putares aut P. Metellum, cuius quattuor filii consulares P. Lentulum, princi pem SenatuS, complures aliOS Summo S viros, qui eum L. Opimio consule armati Gracchum in Aventinum persecuti sunt, quo in proelio Lentulus grave vulnus accepit, intersinctus est Gracchus et M. Fulvius consularis, eiusque duo adolescentuli filii. Illi igitur viri vituperandi. Nen enim omneS cives Salvos esse voluerunt. V. 15. Ad propiora veniamus. C. Mario L. Valerio consulibuS Senatus rem publicam de sendendam dediti L. Saturninus tribunus plebis, C. Glaucia praetor est interfectus. Omnes illo die Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, CraSSi arma SumPSerunt. Num aut consules illos aut clarissimos viros vituperandos putas Ego catilinam perire volui. Num tu, qui omnes salvos vis, Catilinam Salvum esse voluisti Hoc interest,

Calene, inter meam sententiam et tuam: ego nolo quemquam civem committere ut morte mulctandus sit: tu, etiam si com- mi Serit, con Servandum putas. In corpore si quid eius modi

est quod reliquo corpori noceat, id uri secarique patimur, ut membrum aliquod potius quam totum corpus intereat: sic in rei publicae corpore, ut totum salvum Sit, quidquid est pestiferum, amputetur. 16. Dura vox: multo illa duriori Salvi Sint improbi, scelerati, impii: deleantur innocentes, honesti, boni, tota res publicai Uno in homine, 0. Fufi, fateor te vi

112쪽

I05 CAP. 4 - 6. g. 13 - 19. 403disse plus quam me. Ego P. Clodium arbitrabar perniciosum cluem, sceleratum, libidino Sum, impium, audacem, saeinero

sum: tu contra Sanctum, temperantem, innocentem, modestum, retinendum civem et Optandum. In hoc uno te plurimum Vidi SSe, me multum erra S Se concedo. Nam quod me tecum iracunde agere dixisti Solere, non est ita. Vehementer me agere fateor, iracunde nego. Omnino irasci amicis non temere Soleo, ne Si merentur quidem. 17. Itaque Sine verborum contumelia a te diSSentire poSSum, Sine animi Summo dolore non poSSum. Parva est enim mihi tecum aut parva

de re dissensio 3 Ego huic videlicet faveo, tu illi Immo

vero ego D. Bruto lave9, tu M. Antonior ego con Servari coloniam populi Romani cupio, tu expugnari Studes. VI. An hoc negare potes, qui omnes moras interponas, quibus infirmetur Brutus, melior fiat Antonius 8 Puo usque enim dices pacem velle te Res geritur: conductae vineae Sunt: pugna, tur acerrime. Pui intercurrerent, misimus ires principes civitati S. Hos contempsit, reiecit, repudiavit Antonius: tu tamen permanes constantissimus defensor Antonii. 18. Et quidem, quo melior Senator videatur, negat se illi amicum eSse deberet quum suo magno es Set beneficio, Ven SSe eum

contra Se. Vide quanta caritas sit patriae. Puum homini Sit iratus, tamen rei publicae causa delandit Antonium. Ego te quum in Massilienses tam es acerbus, P. Fus, non animo aequo audio. Puo usque enim Massiliam oppugnabisy Ne triumphus quidem finem facit belli per quem lata est urbs ea, Sine qua numquam ex Tran Salpinis gentibus maiores nostri triumphaverunt. Puo quidem tempore populus Romanus ingemuit. Puamquam proprios dolores Suarum rerum omnes habebant, tamen huius civitatis fidelissimae miserias nemo erat civis qui a se alienas arbitraretur. 19. CaeSar ipse, qui illis fuerat iratiSSimus, tamen propter singularem eius civitatis gravitatem et fidem cotidie aliquid iracundiae remittebat: te nulla sua calamitate civitas satiare tam fidelis potest y Rursus iam me irasci fortasse dices. Ego autem sine iracundia dico omnia nec tamen sine dolore animi: neminem illi civitati inimicum esse arbitror, qui amicus huiusit civitati. Excogitare quae tua ratio Sit, Calene, non POS-26 Φ

113쪽

sum. Antea deterrere te ne popularis eSses non poteramus exorare nunc ut sis popularis non pos Sumus. Satis mulcum Fusio ac sine odio omnia, nihil sine dolore. Credo autem, qui generi querelam moderate serat, aequo animo laturum amici.

VII. 20. Venio ad reliquos consulares, quorum eSt nemo - iure hoc meo dico - quin mecum habeat aliquam coniunctionem gratiae, alii maximam, alii mediocrem, nemo nullam. Puam hesternus dies nobis, consularibus dico, turpis illuxiti Iterum legatos Puid, si ille saceret induciasy Ante

os oculosque legatorum tormentis Mutinam verberavit: Opus ostendebat munitionemque Iegatis: ne punctum quidem temporis, quum legati adessent, oppugnatio respiravit. Ad hunc legatos Cury an ut eorum reditu vehementius pertimeS-lis 8 21. Equidem quum antea legatos decerni non cen SutS- Sem, hoc me tamen consolabar , quod quum illi ab Antonio contempti et reiecti revertissent dixissentque senatui non modo illum de Gallia non discessisse, uti censuiSSemus, Seduo a Mutina quidem recessisse, potestatem sibi D. Bruti conveniendi non fuisse, fore ut omnes inflammati odio, excitati dolore, armis, equis, viris D. Bruto subveniremus. Nos etiam languidiores postea facti sumus quam M. Antonii non solum audaciam et scelus, sed etiam insolentiam Superbiamque per-SpEximus. 22. Utinam L. Caesar valeret, Servius Sulpicius viveret: multo melius haec causa ageretur a tribus, quam nunc agitur ab uno. Dolenter hoc dicam potius quam contumeliose: deserit, deserti, inquam, sumuS, PatreS con Scripti, a principibus. Sed, ut saepe iam dixi, omnes in tanto periculo, qui recte et sortiter Sentient, erunt con Sulares. Animum nobis adferre legati debuerunt: timorem attulerunt: quamquam mihi quidem nullum: quamvis de illo, ad quem missi sunt, bene existimenti a quo etiam mandata acceperunt. VIII. 23. Proh di immortalest ubi est ille mos virtusque maiorum C. Popilius apud maiores nostros quum ad Antiochum regem legatus missus esset et verbis senatus nunciasset ut ab Alexandrea discederet, quam obsidebat, quum tempus ille disserret, virgula stantem circumscripsit dixitque Se renunciaturum Senatui, nisi prius sibi respondisset quid facturus esset,

114쪽

107 CAP. 6 - 9. S. 19 - 27.

quam ex illa circumscriptione exiret. Praeclaret Senatus enim laciem secum attulerat auctoritatemque populi Romani: cui qui non paret, non ab eo mandata accipienda sunt, sed ipse est potius repudiandus. 24. An ego ab eo mandata acciperem, qui senatus mandata contemneret aut ei cum senatu quidquam commune iudicarem, qui imperatorem populi Romani senatu prohibente obsideret 8 At quae mandata lqua adrogantiat quo stuporei quo spiritui cur autem ea legatis nostris dabat, quum ad nos cotriam mitteret, Ornamentum atque arcem amicorum suorum, hominem aedilicium si vero tum fuit aedilis, quum eum iussu Antonii in convivio servi publici loris ceciderunt. 25. At quam modesta mandata lFerrei sumus, patres conscripti, qui quidquam huic negemus.

UTRAMuUE PROvΙΝcIAN, inquit, REMITTO: EXERCITUM DEPONO: PRIVATUS ESSE NON REcuso. Haec Sunt enim verba. Redire ad se Videtur. OMNIA OBLIvIScOR, IN GRATIAM REDEO. Sed quid adiungit SI LEGIONIBUS MEIS SEX, SI EQUITIBUS, SI co 'BORTI PRAETORIAE PRAEMIA AGRDMOUE DEDERITIS. Iis etiam

praemia postulat, quibus ut ignoscatur si postulet, impudentissimus iudicetur. Addit praeterea: UT, uu OS IPSE CUM DOLABELLA DEDERIT AGROS, TENEANT II, uuIBUS DATI SINT. 26. Hic

est Campanus ager et Leontinus, quae duo maiores nostri annonae perfugia ducebant. IX. Cavet mimis, aleatoribus, lenonibus: Casoni etiam et Saxae caveti quos centuriones pugnaces et lacerto Sos inter mimorum et mimarum greges

collocavit. Postulat praeterea, uT CHIROGRAPHORUM ET COMMENTARIORUM SUA COLLEGAEODE SUI DEcRETA MANEANT. Puid

aborat ut habeat quod quisque mercatus est, si quod accepit habet qui vendidit ET NE TANGANTuR RATIONEs AD 0pIs r id

est, ne septiens miliens recuperetur: NE FRAUDI SIT SEPTENUI RIS QUOD EGISSENT. Nucula hoc, credo, admonuit: Verebatur fortasse ne amitteret tantas clientelas. Caveri etiam vult IIS, 0UI SECUM SINT, QUI 0UID cONTRA LEGES cOMMIsERINT. ΜuStelae

et Tironi prospiciti de se nihil laborat. 27. Puid enim commisit umquam num aut pecuniam publicam attigit aut hominem occidit aut secum habuit armatos Sed quid est quod

de iis laboret Postulat enim M ssA IDDIcIARIA LEX ABROGΕ- R. tuo impetrato quid est quod metuat 3 an ne suorum

115쪽

aliquis a Cyda, Lysiade, Curio condemnetur Neque tamen nos urguet mandatis pluribus: remittit aliquantum et relaxabGALLIAM, inquit, TOGATAM REMITTO, COMATAM POSTULO. Ociosus videlicet esse mavult. CuM S , LEGIONIBUS, inquit, risu suppLETIS EX D. BRUTI EXERCITU, non modo ex dilectu Suo, TAM DIUuUE UT OBTINEAT, DUM M. BRUTUS C. CASSIUS CONAuLEsPROVE COSS. PROVINCIAS OBTINEBUNT. Huius comitiis C. frater - eius est enim annus - iam repulsam tulit. 28. IPSE Au-TEM UT usIN2UENNIUM, inquit, OBTINEAM. At istud vetat lex Caesaris, et tu acta Caesaris defendis. X. Haec tu mandata, L. Piso, et tu, L. Philippe, principes civitatis, non dico animo ferre, verum auribus accipere potuisti sy Sed, ut suspicor, terror erat quidam, nec vos ut legati apud illum suistis nec ut consulares, nee VOS VeStram nec rei publicae dignitatem tenere potuistis. Et tamen nescio quo pacto sapientia quadam, credo, quod ego non POSSem,

non nimis irati revertistis. Vobis M. Antonius nihil tribuit, clarissimis viris, legatis populi Romani. Nos, quid non legato Μ. Antonii Cotylae concessimus' Cui portas huius urbis patere ius non erat, huic hoe templum patuit, huic aditus in senatum fuit, hic hesterno die sententias Vestras in

codicillos et omnia verba reserebat, huic se etiam summis honoribus usi contra suam dignitatem venditabant. 29. O di immortalest quam magnum est personam in re publica tueri principi si quae non animis solum debet, sed etiam oculis Servire civium. Domum recipere legatum hostium, in cubiculum admittere, etiam seducere hominis est nihil de dignitate, nimium de periculo cogitantis. Puod autem est periculum' Nam si maximum in discrimen venitur, aut libertas parata victori est aut mors proposita victor quorum alterum optabile est, alterum effugere nemo potest. Turpis autem suga mortis Omni est morte peior. 30. Nam illud quidem non adducor ut credam, esse quosdam qui invideant alicuius constantiae, qui labori, eius perpetuam in re publica adiu- Vanda voluntatem et a senatu et a populo Romano probari moleste serant. Omnes id quidem sacere debebamuS, eaque erat non modo apud maiores nostros, sed etiam nuper Summa laus conSularium, vigilare, Icogitare,J adesse animo, Semper

116쪽

CAP. 9 - 11. I. 27-33. liquid pro re publica aut cogitare aut facere aut dicere. BI. Ego, patres conscripti, se . Scaevolam augurem memoria teneo bello Marsico, quum esset summa senectute et perdita valetudine, cotidie simul atque luceret sacere omnibus conveniendi sui potestatem: nee eum quisquam illo bello vidit in lecto, senexque debilis primus veniebat in curiam. Huius industriam maxime quidem vellem ut imitarentur ii, quo SODOrtebat: secundo autem loco, ne alterius labori inviderent. XI. 32. Etenim, patres conscripti, quum in spem libertatis Sexennio post simus ingressi diutiusque servitutem perpessi quam captivi servi frugi et diligentes solent, quaS vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi populi Romani causa recusare debemus 3 Equidem, patres conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse, quum est in Sagis civitas, Statui tamen a vobis caeterisque civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione rei publicae non disserre vestitu. Non enim ita gerimus nos hoc bello consulares, ut aequo animo populus Romanus visurus Sit nostri honoris insignia, quum partim e nobis ita timidi sint, ut omnem populi Romani beneficiorum memoriam abiecerint, partim ita a re publica aversi, ut se hosti favere prae Se serant, legatos nostros ab Antonio despectos et irrisos facile patiantur, legatum Antonii sublevatum velint. Hunc enim reditu ad Antonium prohiberi negabant oportere et in eodem excipiendo sententiam meam corrigebant. Puibus geram morem. Redeat ad imperatorem suum Varius, Sed ea lege,

ne umquam Romam revertatur. Caeteris autem, Si errorem

suum deposuerint et cum re publica in gratiam redierint, veniam ρt impunitatem dandam puto. 33. 9uas ob res ita censeo: Eorum, qui cum M. Antonio sunt, qui ab armis discesserint et aut ad C. Pansam aut ad A. Hirtium consules aut ad Decimum Brutum, imperatorem, consulem designatum, aut ad C. Caesarem pro praetore ante Idus Martias primas adierint, iis fraudi ne sit, quod cum M. Antonio fuerint. Si quis eorum, qui cum M. Antonio SUnt, secerit quod honore praemio ve dignum osse videatur, uti C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambove, si iis videbitur, de eius honore praemio ve primo quoque die ad senatum rese-

117쪽

rant. Si quis post hoc senatus consultum ad Antonium prosectus esset praeter L. Varium, senatum existimaturum eum contra rem publicam incisSe.

Quamquam sententiam eam, quam M. Cicero superiore oration. commendavit, senatus in decernendo secutus erat, qua de re cons

rantur quae dixit Cassius Dio lib. XLVI. cap. 31., tamen M. Antonuinimici atque adversarii nondum id erant consecuti, quod maximo spectabant . ut M. Antonius hostis patriae iudicaretur. Quam ob rem quum C. Pansa consul de honore Ser. Sulpicii, qui eum L. Philippo

et L. Pisone ad Antonium missus, prius quam mandata Seuatus e poneret, prope castra M. Antonii erat mortuus, in senatu referret, e eum non solum sepulcro, verum etiam statua publice honestari vellet. quod ut referret fortasse a M. Cicerone eiusque adsectat Oribus Pr pterea instigatus erat, quod honos statuae non tribuebatur nisi legatim

iniuria caesis, qua de re vide Plinii hiat' nat. lib. XXXIV. o. d. a. II. g. 23 sq. P. Servilius eonsuli de statua quidem adsentiendum non censuit, ne nova Μ. Antonio invidia de morte Ser. Sulpicii eonflaretur, M. autem Cicero hao ipsa, quae intra scripta est, oratione vehementer C. Pansae adsensus est et senatui de sua sententia persuasit, vide Pomponium in Dioestor. lib. I. tit. 2. fragm. 2. S. 43.

I. 1. Vellem di immortales secissent, patres conseri yti, ut vivo potius Ser. Sulpicio gratias ageremus quam honores mortuo quaereremus. Nec vero dubito quin, si ille vir legationem renunciare potuisset, reditus eius et vobis gratus fuerit et rei publicae salutaris suturus, non quo L. Philippo et L. Pisoni aut studium aut cura desuerit in tanto officio tantoque munere, sed quum Ser. Sulpicius aetate illos anteiret sapientia omnes, subito ereptus e causa, totam legationem orbam et debilitatam reliquit. 2. Puod si cuiquam iustus honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in Ser. Sulpicio reperietur. Caeteri, qui in legatione mortem

118쪽

CAP. 1 - 2. S. 1 - 4.

obierunt, ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad M. Antonium spe prosectus est, nulla revertendi. 9ui quum ita adfectus esset, ut, Si ad gravem valetudinem labor accessisset, sibi ipse dissideret, non recusavit quo minus vel extremo spiritu, si quam opem rei publicae serre pOSSet, experiretur. Itaque non illum vis hiemis, non nives, non longitudo itineris,

non asperitas Viarum, non morbus ingrave Scens retardavit, quumque iam ad congresSum colla quiumque eius pervenisset, ad quem erat missus, in ipsa cura ac meditatione obeundi sui muneriS eXceSSit e vita. 3. Ut igitur alia, sie hoc, C. Pansa, praeclare, quod et no Sal honorandum Ser. Sulpicium cohortatus es et ipse multo

eo piose de illius laude dixisti. Puibus a te dictis nihil praeter sententiam dicerem, nisi P. Servilio respondendum putarem, qui hunc honorem statua o nemini tribuendum censuit nisi ei, qui serro esset in legatione interfectus. Ego autem, patres con Scripti, Sic interpretor Sensisse maiore

rendum. Etenim cui legatio ipsa morti fuisset, eius monumentum ex Stare voluerunt, ut in bellis periculosis obirent homines .legationis munus audacius. Non igitur exempla maiorum quaerenda, sed consilium est eorum, a quo ipsa exempla nata Sunt, explicandum. II. 4. Lars Τolumnius, rex Veientium, quattuor legatos populi Romani Fidenis interemit: quorum statuae steterunt usque ad meam memoriam in rostris: iustus honos: iis enim maiores nostri, qui ob rem publicam mortem obierant, pro brevi vita diuturnam memoriam reddiderunt. Cn. Octavit, clari viri et magni, qui primus in eam familiam, quae postea viris sortissimis floruit, attulit consulatum, statuam videmus in rostris. Nemotum novitati invidebat: nemo virtutem non honorabat. At ea fuit legatio Octavit, in qua periculi suspicio non subes-Set. Nam quum esset missus a senatu ad animos regum perspiciendos liberorumque populorum minimeque, Ut nepotem regis Antiochi, eius, qui cum maioribus nostris bellum geSSerat, classes habere, elephantos alere prohiberet, Laodiciae in gymnasio a quodam Leptino est interfectus.

119쪽

5. Reddita est ei tum a maioribus statua pro Vita, quact multos per annos progeniem eius honestaret, nune ad tantae sa- miliae memoriam sola restaret. Atqui et huic et Tullo Cluilio et L. Roscio et Sp. Antio et C. Fulcinio, qui a Veientium rege caesi sunt, non sanguis, qui est profusus in morte, sed ipsa mors ob rem publicam obita honori suit. III. Itaque patres conscripti, si Ser. Sulpicio casus mortem attulisset, dolerem quidem tanto rei publicae vulnere, mortem vero eius non monumento, sed luctu publico esse ornandam Dutarem. Nunc autem quis dubitat quin ei vitam abstulerit ipsa legatio 3 Secum enim ille mortem extulit: quam, Si nobiseum remansisset, sua cura, optimi filii stdelissimaeque eoniugis diligentia vitare potuisset. 6. At ille quum Videret, si vestrae auctoritati non paruisset, dissimilem se futurum sui: Sin paruisset, munus sibi illud pro re publica susceptum vitae finem fore, maluit in maximo rei publicae diserimine emori quam minus quam potuisset videri rei publieae prosuisse. Μultis illi in urbibus, iter qua faciebat, reficiendi se et curandi potestas fuit. Aderat et hospitum invitalio liberalis pro dignitate summi viri et eorum hortatio, qui

una erant missi, ad requiescendum et vitae suae consulendum. At ille properans, festinans, mandata vestra const-eere cupiens, in hac eonstantia morbo adverSante perseveravit. 7. Cuius quum adventu maxime perturbatus esset Antonius, quod ea, quae Sibi iussu vestro denunciarentur, auctoritate erant et sententia Ser. Sulpicii constituta, ' declaravit quam odisset Senatum, quum auctorem. Senatus eX-stinctum laete atque insolenter tulit. Non igitur magis Leptines Octavium nec Veientium rex eos, quos modo nomi- . naVi, quam Ser. Sulpicium occidit Antonius. Is enim profecto mortem attulit, qui causa mortis suit. seuocirca etiam ad posteritatis memoriam pertinere arbitror eXStare quod fuerit de hoc bello iudicium senatus. Erit enim statua ipsa testis bellum tam grave suisse, ut legati interitus honoris memoriam consecutus sit. IV. 8. 0uod si excusationem Ser. Sulpicii, patres conscripti, legationis obeundae recordari volueritis, nulla dubitatio relinquetur quin honore mortui quam vivo iniuriam fecimus sarciamus. VOS enim, Pa

120쪽

CAP. 2-5. g. 5 - 11.

4 11

res Conscripti, - grave dictu est, sed dicendum tamen - os, inquam, Ser. Sulpicium vita privastis: quem quum vi-leretis re magis morbum quam oratione excuSantem, non os quidem crudeles suistis - quid enim minus in hunc or-linem convenit - sed quum Speraretis nihil esse quod non illius auctoritate et sapientia esstci posset, vehementius 3xcusationi obstitistis atque eum, qui Semper vestrum con-gensum gravissimum iudicavisset, de Sententia deiecistis. 9. Ut vero Pansae consulis accessit cohortatio gravior quam Aures Ser. Sulpicii serre didicissent, tum vero denique filium meque seduxit atque ita locutus est, ut auctoritatem vestram vita suae se diceret anteferre. Cuius nos virtutem admirati non ausi sumus adversari voluntati. Movebatur singulari pietate filius: non multum eius perturbationi meus dolor concedebat: sed uterque nostrum cedere cogebatur magnitudini animi orationisque gravitati, quum quidem ille maxima Iaude et gratulatione omnium vestrum pollicitus est sequo a velletis esse facturum, neque eius sententiae periculum vitaturum, cuius ipse auctor suis Seir quem exsequi mandata Vestra properantem mane postridie prosecuti Sumus.

9ui quidem discedens mecum ita locutus est, ut eius oratio omen sati videretur. V. 10. Reddite igitur, patres conscripti, ei vitam, cui ademistis. Vita enim mortuorum in memoria est posita vivorum. Persicite ut is, quem vos inscii ad mortem misistis, immortalitatem habeat a vobis. Cui si statuam in rostris decreto vestro statueritis, nulla eius legationem posteritatis obscurabit oblivio. Nam reliqua Ser. Sulpicii vita multis erit praeclarisque monumentis ad omnem memoriam commendata. Semper illius gravitatem, constantiam, fidem, praestantem in re publica tuenda curam atque prudentiam omnium mortalium fama celebrabit. Nee vero silebitur admirabilis quaedam et incredibilis ac paene divina eius in legibus interpretandis, aequitate explicanda scientia. Omnes ex omni aetate, qui in hac civitate intelligentiam iuris habuerunt, si unum in Iocum conserantur, cum Ser. Sulpicio non sint comparandi. Nec enim ille magis iuris consultus quam iustitiae fuit. 11. Ita ea quae proficiscebantur ab legi-

SEARCH

MENU NAVIGATION