M. Tullii Ciceronis Orationes in M. Antonium Philippicae 14. recognovit Reinholdus Klotz

발행: 1866년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

esti qui quum omnibus est tum optimo cuique carissimus. In hoc spes libertatis posita est: ab hoc accepta iam Salus huic summi honores et exquiruntur et parati sunt. 50. Cuius igitur singularem prudentiam admiramur, eius Stultitiam timemus Puid enim stultius quam inutilem potentiam, invidiosas opes, cupiditatem dominandi praecipitem et Iubricam anteferre verae, gravi, solidae gloriae 3 An hod vidit pueri si aetate processerit, non videbit At est quibusdam inimicus clarissimis atque optimis civibus. Nullus iste timor esse debet. Omnes Caesar inimicitias rei publicae condonavit: hane sibi iudicem constituit, hane . moderatricem omnium consiliorumJ atque factorum. Ita enim ad rem publicam acceSSit, ut eam confirmaret, non ut everteret. Omnes habeo cognitos sensus adolescentis. Nihil est illi re publica carius, nihil vestra auctoritate gravius, nihil bonorum virorum iudicio optatius, nihil vera gloria dulcius. 51. 9uam ob rem ab eo non modo nihil timere, sed maiora et meliora exspectare debetis, neque in eo, qui ad D. Brutum obsidione liberandum prosectus sit, timere ne memoria maneat dome- suci doloris, quae plus apud eum P0Ssit quam Salus civil tis. Audebo etiam obligare fidem meam, patres conScripti, vobis populoque Romano reique publieae: quod profecto,

quum me nulla vis cogeret, sacere non auderem pertimesceremque in re maxima periculosam opinionem hemeritalis: promitto, reeipio, Spondeo, patres conscripti, C. Caesarem talem semper sore civem, qualis hodie sit qualemque eum maxime velle esse et optare debemus.

XIX. 52. Quae quum ita sint, de Caesare satis hoc tempore dictum h'bebo. Nec vero de L. Egnatuleio, sortissimo et constantissimo civi amicissimoque rei publicae, silendum arbitrori sed tribuendum testimonium virtutis egregiae, quod is legionem quartam ad Caesarem adduxerit, quae praesidio consulibus, senatui populoque Romano reique publicae es-Set, ob eam causam placere, uti L. Egnatuleio triennium ante legitimum tempus magistratus petere, capere, gerere liceat. In quo, patres conscripti, non tam commodum tr. buitur L. Egnatuleio quam honos. In tali enim re satis est

nominari.

92쪽

CAP. 18-19. g. 49 - 53.

53. De exercitu autem C. Caesaris ita censeo decernundum: senatui placere, militibus veteranis, qui Caesaris pontificis ντο praetoreJ, auctoritatemque huius ordinis defenderint at-ucio defendant, iis liberisque eorum militiae vagationem esse, utique C. Pansa A. Hirtius consules, alter ambo Ue, S. E. V., Cognoscerent, qui ager iis coloniis esset, quo milites veteranici educti essent, qui contra legem Iuliam possideretur, ut is militibus veteranis divideretur: de agro Campano separatim Cognoscerent inirentque rationem de commodis militum veteranorum augendis, legionique Martiae et legioni quartae et iis militibus, qui de legione secunda, trice Sima quinta ad C. Pansam A. Hirtium consules veni SSent Suaque nomina edidissent, quod iis auctoritas senatus populique Romani libertas carissima sit et suerit, vacationem militiae ipsis li- heriSque eorum esse placere extra tumultum Gallicum Itali- eumque: easque legiones bello consecto missas fieri placere: quantamque pecuniam militibus earum legionum in singulos C. CaeSar, pontifex, pro praetore, pollicitus sit, tantam dari placere: utique C. Pan Sa A. Hirtius con Sules, alter ambove, S. E. V., rationem agri habeant, qui sine iniuria privatorum

dividi possit: iisque militibus, legioni Martiae et legioni

quartae ita darent, adsignarent, ut quibus militibus amplissime dati adsignati essent. Dixi ad ea omnia, eon SuleS, de quibus rettulistisi quae si erunt sine mora matureque decreta, facilius apparabitis ea, quae tempus et necessitaSilagitat. Celeritate autem opus est: qua si essemuS uSi, bellum, ut saepe dixi, nullum haberemuS.

93쪽

SEXTA.

ARGUMENTUM.

Eo die. quo M. Cicero superiorem orationem in senatu habuit. nihil perlectum est. quod L. Piso legatos potitis ad M. Antonium mi tei. d. is censuit. P Stridie eius diei quod M., Cicero de honoribus iribui ii dis censiterat acceptum est, sed quum de Antonio rogaretur . ne discessio eo die fieret a Salsio tribuno plebis impeditum est. Eo quoque die, qui hunc sequebatur. res iid sanem Perductu non eSt. Quarto demum die res ita transacta est . ut senatus legi tos ad Antonium mi tendGs ile erueret. Eo die M. Cicero a P. Appii leto tribuno plebis in contumem pri ductus liane, quae infra Scripta FSt, orati inem apud Dispulum linbuit, in qua quid ipse de legatione ad M. Atitonium decreta exist maret expoSuil psepulumque Honinnum ad recuperaudam tueudamque libertatem udhortatus est.

I. i. Audita vobis esse arbitror. Puirites, quae Sint acta in Senatu, quae fuerit cuiuSque sententia. ReS Pnim ex Κntendis lanuarii S ugituta, 'nullo niate consecta eSt: minu Squidum illa Severo quam decuit, non tamen omnino utSSOltite. Mura est adlata. bello. non clausu Sublata. 0unm ob rem, quod quacSivit ex me P. Appuleius, homo et multis officiis linilii et Summa familiaritate coniunctus et vobis timici SSimu S, 'ta res tandebo. ut ea, quibus non intersuistis. nosse νOSNili S.Cu usu sortissimis o 'timisque consulibus Κul undis lanuariis de re 'ublica 'rimum reserendi fuit ex eo. quod Xm. Kalendetis lammmas Senatus me nuctore decrevit. 2. Eo die Dri nitam, se uirites. sundamenta sunt incla rei puli licite Fuit enim longo intervallo ita liber senatus, ut vos illi quando liberi essuli S. Puci quid om tempore, etinna si ille dies vitae

94쪽

CAP. I - 2. I. I - .

dicio tanto tamque praeclaro excitatus ita Kalendis Ianuariis veni in Senatum, ut memini Ssem quam perSonam impositum a vobis su Stinerem. Itaque bellum 'nesarium illatum rei seu blicae quum viderem, nullam moram interponendum insequendi M. Antonium putaVi, hominemque audaciSSimum, qui multis nefariis rebus ante commissi S hoc tempore imperatorem populi Romani oppugnaret, coloniam veStrum stili S-simam sortissimamque obsideret, bello cen Sui persequendum: tumultum esse decerni: tu Stitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius graviusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia gravissimi belli insignia suscepta a senatu viderent. 3. Itaque haec Sententia, Puirites, sic per triduum valuit, ut, quamquam di SeeSSio

laeta non eSSet, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri viderentur. Hodierno autem die nescio qua obiecta re remi S- .sior senatus suit. Nam plures eam Sententiam Secuti sunt, ut quantum Senatus auctoritas Vesterque conSensus apud Antonium valituruS eSSet per legato S experiremur.

II. Intelligo, Puirites, a vobis hanc sententiam repudiari: neque iniuria. Ad quem enim legato Sy ad eum ne, qui pe-eunia publica dissipata atque essu sa per Vim et contra auspicia impositis populo Romano legibus, sugata contione, 0bSeSSO Senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit t. ab his relictus, cum latronum manu in Galliam irruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circum Sedeat duae vobis potest cum hoc gladiatore condicioni S, aequi-.tatis, legationis RSSe communitas 3 4. Puamquam, se uirites, non est illa legatio, sed denunciatio belli, nisi paruerit. Ita vi enim est decretum, ut si legati ad Hannibalem mitterestur Mittuntur enim qui nuncient, ne oppugnet consulem des gnatum, ne Mutinam obsideat, ne provinciam depopuletur, ne dilectus habeat, sit in senatus populique Romani potestate. Facile vero huic de nunciationi parebit, ut in patrum conscriptorum atque in ve Stra potestate sit qui in sua numquam fueriti se uid enim ille umquam arbitrio suo secit , Semper eo tractus, quo libido rapuit, quo levitaS, quo suror, quo vinolentia 3 Semper eum duo dissimilia genera tenuerunt. lenonum et latronum: ita domeSticis stupri S, soren SibuS par-eIC. II. 3. 25

95쪽

386 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA VI.

Mricidiis delectatur, ut multori citius avarissimae paruerit quam senatui populoque Romano. III. 5. Itaque, quod Duultuante inci in senatu, faciam apud vos. Τestigeor, denuncio, ante praedico nihil M. Antonium eorum, quae sunt legatis

mandata, facturum: vastaturum agros, Mutinam ObSeSSurum,

dilectus qua possit habiturum. Is est enim ille, qui semper senatus iudicium et auctoritatem, Semper voluntatem vestram potestatemque contempserit. An ille id faciat, quod paullo ante decretum est, ut exercitum citra numen Rubiconem, qui finis est Galliae, educeret, dum ne propius urbem Romam ducenta milia admoveret Huic denunciationi ille pareat' ille se fluvio Rubicone et ducentis milibus circumscriptum esse patiatur 3 6. Non is est Antonius. Nam si e SSet non commiSiSSet ut ei senatus, tamquam Hannibali initio belli Punici, denunciaret ne oppugnaret Saguntum. Puod vero ita avocatur a Mutina, ut ab urbe tamquam pestifera stamina arceatur, quam habet ignominiami quod iudicium senatus l uid, quod a senatu dantur mandata legatis, ut D. Brutum militesque Oius adeant iisque demonstrent summa in rempublicam merita beneficiaque eorum grata esse Senatui P0-puloque Romano ii Sque eam rem magnae laudi magnoque honori sore Passurumne censetis Antonium, introire Mutinam legatos' exire inde tuto Numquam patietur, mihi credite. Novi violentiam, novi impudentiam, novi uudaeiam. 7. Nec vero de illo sicut de homine aliquo debemus, sed ut de importunissima belua cogitare. Puae quum ita sint, non omnino dissolutum est quod decrevit senatus. Habet utrocitatis aliquid legatio: utinam nihil haberet morael Nam quum plerisque in rebus gerendis tarditas et procrastinatio odiosa est, tum hoc bellum indiget celeritatis. Succurrendum est D. Bruto, Omnes undique copiae colligendae: horam eximere ullam in tuli cive liberando sine Scelere non possumus. 8. An ille non potuit, si Antonium consulem, Si Galliam Antonii provinciam iudicasset, legiones Antonio et provinciam tradere, domum redire, triumphare, primus in hoc ordine . quoad magistratum iniret, Sententiam dicere quid negocii suit 3 9. Sed quum se Brutum esse meminisset VcStraeque libertati natum, non Ocio Suo, quid egit aliud

96쪽

uisi ut paene corpore suo Gallia prohiberet Antonium 8 Ad hunc utrum legatos an legiones ire oportebat' Sed praeterita

omittamus. Properent legati, quod video esse facturo Si vos Saga parate. Est enim ita decretum, ut, si ille auctoritati Senatus non Parui Sset, ad saga iretur. Ibitur. Non parebitinos amissos tot dies rei gerendae queremur. IV. Non metuo, Puirites, ne, quum audierit AntoniuS, me hoc in Senatu et in contione conlirmasSe, numquam illum futurum in Senatus poteState, refellendi mei causa, ut ego nihil vidisse videar, vertat se et senatui pareat. Numquam faciet: non invidebit huie meae gloriae: malet me sapientem a vobis quam se modestum existimari. 10. Puid 3 ipse si velit, nuin etiam L. fratrem passurum arbitramur Nuper quidem dicitur ad Tibur, ut opinor, quum ei labare M. Antonius videretur, mortem fratri esse minitatus. Etiamne ab hoc mirmillone Asiatico Senatus mandata, legatorum verba audientur 3 Nec enim secerni ae fratre poterit, tanta praeSertim auctoritate. Nam hic inter illos Africanus est: pluris habetur quam L. Τrebellius, pluriS quam Τ. Plancus, adolescens nobilis. Plancum, qui omnibus Sententiis maximo vestro plausu condemnatuS, neScio quo modo Se coniecit in turbam atque ita maestus rediit, ut retractus, non reversus videretur, Sic

contemnit, tamquam si illi aqua et igni interdictum siti aliquando negat ei locum esse Oportere in curia, qui incenderit curiam. 11. Nam Τrebellium valde iam diligit: oderat tum, quum ille tabulis novis adversabatur: iam fert in oculis, postquam ipsum Trebellium vidit sine tabulis novis salvum esse non pOSSe. Audi SSe enim vos arbitror, Puirites, quod etiam videre potuistis, cotidie sponsores et creditores L. Trebellii convenire. O Fidest hoe enim puto Τrebellium sumpsi Sse cognomen, quae potest esse maior fides quam fraudare creditore S, domo profugere, propter aes alienum ire ad arma Ubi plausus ille in triumpho est, s epe Iudis' ubi aedilitas delata summo studio bonorum 8 9uis est qui hunc non casu existimet recte fecisse, nequitia scelerate V. 12. Sed redeo ad amores deliciasque nostras, L. Antorium, qui vo S omneS in fidem suam recepit. Negatis' Num- Uisnam eSi veStrum qui tribum non habeat Certe nemo.

97쪽

Atqui illum quinque et triginta tribus patronum adoptarunt. lRursus reclamatis' Aspicite illam a sinistra equestrem Statuam inauratam, in qua quid inscriptum eSt8 0UIN9UE ET TRIGINTA TRIBUS PATRONO. Populi Romani igitur eSt patronus L. t

Antonius y Malam quidem illi pestem l Clamori enim vestro ladsentior. Non modo hic latro, quem clientem habere nemo velit, sed quis umquam tantis opibus, tantis rebus gestis suit qui se populi Romani victoris dominique omnium gentium lpatronum dicere auderet 8 13. In foro L. Antonii statuam videmus, sicut illam se. Τremuli, qui Hernicos devicit, ante Castoris. O impudentiam incredibilem l Τantumne sibi sumpsit, quia Mylasis mirmillo Thraecem iugulavit, familiarem suum. Puonam modo istum ferre possemus, si in hoe sorospectantibus Vobis depugnasset y Sed haec una Statua. Altera ab equitibus Romanis, equo publico: qui item ascribunt, PATRONO. Puem Umquam iste ordo patronum adoptavit Si quemquam, debuit me. Sed me omitto. Puem censorem3 quem imperatorem 14. Agrum iis divisit. O sordidos, qui acceperint, improbum, qui dederiti Statuerunt etiam tribuni militares, qui in exercitu Caesaris II. fuerunt. Puis est iste ordo Multi fuerunt multis in legionibus per tot annos. Iis quoque divisit Semurium. Campus Martius restabat, nisi prius cum fratre sugisset. Sed haec agrorum adsignatio paullo ante, se uirites, L. Caesaris, clarissimi viri et praestantissimi

Senatoris, Sententia dissoluta est. Huic enim adsenSi septem- virum acta sustulimus. Iacent beneficia Nuculae: Diget patronus Antonius. Nam possessores animo aequiore discedent: nullam impensam se erant: nondum instruxerant, Partim quia non confidebant, partim quia non habebant. 15. Sed illa statua palmaris, de qua, si meliora tempora es Sent, non possem sine risu dicere: L. ANTONIO A IANO MEDIO PATRONO. Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est se uis umquam in illo Iano inventus est qui L. Antonio mille nummum serret expensum VI. Sed nimis multa de nugis: ad causam bellumque redeamus: quamquam non alienum fuit personas quasdam a vobis recognosci, ut quibuscum bellum gereretur possetis taciti cogitare. Ego autem vos hortor, Puirites, ut, etiam si melius aliud

98쪽

CAP. 5 - 7. g. 12 - 19.

suit, tamen legatorum reditum exspectetis animo aequo. Celeritas detracta de causa est: boni tamen aliquid accessit ad causam. 16. 9uum enim legati renunciarint, quod certe renunciabunt, non in VeStra poteState, non in SenatuS esse Antonium, quis erit tam improbus civis qui illum civem habendum putet Nunc enim sunt pauci illi quidem, sed tamen plureS, quam re publica dignum eSt, qui ita loquantur: Nolegatos quidem expectabimus IS tam certe vocem simulationemque clementiae extorquebit istis res ipsa spublicaJ. Puo etiam, ut confitear vobis, se uirites, minus hodierno die contendi, minus laboravi, ut mihi senatus adsentiens tumultum decerneret, Saga sumi iuberet. Malui viginti diebus post sententiam meam laudari ab omnibus quam a paucis hodie vitia uerari. 17. 9uapropter, Puirites, exspectate legatorum reditum et paucorum dierum molestiam devorate. Pui quum redierint, si pacem adserent, cupidum me: Si bellum, providiam iudicatote. An ego non provideam meis civibus 8 non dies noctesque de vestra libertate, de rei publicae salute co- ei tui ny Puid enim non debeo vobis, Puirites, quem vos a Se i trina hominibus nobilissimis omnibus honoribus praetulistis An ingratus sum quis minus qui partis honoribus eosdem in soro gesSi labores quos petendis. Rudis in re publica uuis exercitatior, qui viginti iam annos bellum geram cum impiis civibus' VII. 18. Puam ob rem, P uiriles, consilio quantum potero, labore pluS paene quam potero, eX cubabo vigilaboque pro vobis. Etenim quis est civis, praesertim hoc gradu, quo me Vos esse voluistis, tam oblitus beneficii vestri, trina immemor patriae, tam inimicus dignitatis suae quem

non excitet, non inflammet tantus vester iste consensus Multas magnasque habui consul contiones, multis intersui: nullum umquam vidi tantam, quanta nunc Vestrum est. Unum sentitis omnes, unum Studetis, M. Antonii eo natum averterea re publica, surorem exstinguere, Opprimere audaciam. Idem volunt omnes ordines: eodem incumbunt municipia, coloniae,

cuncta italia Itaque senatum sua sponte bene strinum firmiorem veStra auctoritate secistis. 10. Venit tempus, Puirites, Serius omnino. quam dignum populo Romano fuit, sed tameni in maturum, ut disserri iam horam non possit. Fuit aliquis

99쪽

390 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA VII.

satalis casus, ut ita dicam, quem tulimus, quoquo modo serendus suit. Nunc Si quis erit, erit voluntarius. Populum Romanum servire fas non est: quem di immortales omnibus gentibus imperare voluerunt. Res in extremum est actu acta discrimen. De libertate decernitur. Aut vineati S ODOrtet, Puirites, quod profecto et pietate vestra et tanta concordia consequemini, aut quidvis potius quam serviatis. Aline nationes servitutem pati possunt, populi Romani est propria libertaS.

Quum legati, quem ad modum in superiore oratione traditum est, ad M. Antonium profecti essent eorumque reditus eXSpectaretur, reserebat aliquando in senatu C. Pansa consul de via Appia et de Moneta. tribunus plebis de Lupercis. Ibi M. Cicero veritus ne quid languora exspectatio adferret animis, Suo loco Sententiam rogatus hao, quae infra scripta est, oratione hoc studuit erilaere, ne senatores lenius de M. Antonii consiliis iudicarent et remissius, quam ipse et ii cives, qui eius partes sequebantur, vellent.

I. 1. Parvis de rebus, sed fortasse neceSSariis consulimur, patres conscripti. De Appia via et de Moneta consul, de Lupercis tribunus plebis refert. Quarum rerum etsi saetiis explicatio videtur, tamen animus aberrat a Sententia Suspensus curis maioribus. Adducta eSi enim, patres conscripti, res in maximum perieulum et extremum paene discrimen. Non Sine causa legatorum istam miSSionem Semper timui,

numquam probavi: quorum reditus quid Sit adlaturus ignoro: exSpectatio quidem quantum adserat languoris animis quis non videt Non enim se tenent ii, qui Senatum dolent ad

100쪽

93 CAP. 1 - 2. g. 1-5. 39Lauctoritatis pristinae spem revirescere, coniunctum huic ordini populum Romanum, conspirantem Italiam, paratos exercitus, expeditos duces. 2. Iam nunc fingunt responsa Antonii eaque defendunt. Alii postulare illum, ut omnes exercitus dimittantur. Scilicet legatos ad eum misimus, non ut pareret et dicto audiens esset huic ordini, sed ut condiciones ferret leges imponeret, reserare nos exteris gentibus Italiam tu bereti Se praeSertim incolumi, a quo maius periculum quam ab ullis nationibus extimescendum est. Alii remittere eum nobis Galliam citeriorem: illam ultimam postularer 3. Praeclare: ex qua non legiones solum, sed etiam nationes ad urbem conetur adducere. Alii nihil eum iam nisi modeste postulare. Μacedoniam suam vocat omninor quoniam Caius frater est findri revocatus. Sed quae provincia est ex qua illa sax excitare non possit incendium 3 Itaque iidem, quasi providi cives et senatores diligentes, bellicum me cecinisse dicunt: suscipiunt-pacis patrocinium. Nonne sic disputant Irritatum Antonium non oportuit: nequam est homo ille atque confidens: multi praeterea improbi - quos quidem a Se primum numerare pOSsunt qui haec loquuntur - eos cavendos esse denunciant. Utrum igitur in nefariis civibus ulciscendi, quum possis, an pertimeScendi diligentior cautio est y II. 4. Atque ilaec ii loquuntur, qui quondam propter levitatem po 'ulare Shabebantur. Ex quo intelligi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate suis Se populares. Qui enim convenit ut, qui in rebus improbis popularessuerint, iidem in re una maxime populari, quod eadem Salutaris rei publicae sit, improbos Se quam populareS eSse malint y Me quidem semper, uti scitis, adversarium multitudinis temeritati haec fecit praeclarissima causa 'opularem. 5. Et quidem dicuntur vel potius se ipsi dicunt consulares: quo nomine dignus est nemo, nisi qui tanti honoris nomen potest sustinere. Faveas tu hosti ille litteras ad te mittat de sua

Spe rerum Secundarum y eas tu laetuS Proseras, reciteS, describendas etiam des improbis ci Vibu S, eorum augeaS animo S, bonorum Spem virtutemque debilites, et te consularem aut Senatorem, denique civem putes Accipiet in optimam par tem C. Pansa, sortissimus consul atque optimus. Etenim

SEARCH

MENU NAVIGATION