M. Tullii Ciceronis Orationes in M. Antonium Philippicae 14. recognovit Reinholdus Klotz

발행: 1866년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

qui in Dolabellam, an impurior, qui 'atre audiente, an erudelior, qui in illam miseram tam spurce, tam impie dixeris XXXIX. 100. Sed ad chirographa redeamus. duae tua fuit cognitio 3 Acta enim Caesaris pacis causa confirmata sunt a senatu: quae quidem CaeSar egi SSet, non ea, quae egisSe CaeSarem dixisset Antonius. Unde ista erumpunt 8 quo auctore proseruntur 3 Si sunt salsa, cur probantur 3 Si vera, cur Veneunt

At sic placuerat ut ex Kalendis Iuniis de caesaris actis cum consilio cognosceretis. Puod fuit consilium 8 quem umquam advocasti quas Kalendas Iunias exspecta Stiy an eas, ad quas te peragratis Veteranorum coloniis Stipatum armis rettulisti ηο praeclaram illam percursationem tuam mense Aprili atque Maio, tum, quum etiam Capuam coloniam deducere conatus est Puem ad modum illine abieris vel potius paene non abieris scimus. 101. Cui tu urbi minitaris. Utinam conere, ut aliquando illud paene tollaturi At quam nobilis est tua illa peregrinati ol Quid prandiorum apparatus, quid furiosam vinolentiam tuam proferam 8 Τua ista detrimenta sunt: illa nostra. Agrum Campanum, qui quum de vectigalibus eximebatur, ut militibus daretur, tamen infligi magnum rei publicae vulnus putabamus, hune tu compransoribus luis et collusoribus dividebas. Mimos dico et mimas, patres conscripti, in agro Campano collocatos. Puid iam querar de agro Leontino 8 quoniam quidem hae quondam aratione ς Campana et Leontina in populi Romani patrimonio grandi senore et fructuosae serebantur. Medico tria milia iugerum: quid, Si te SanaSSely rhetori duo, quid, si te disertum sacere potuisset y Sed ad iter Italiamque redeamus. XL. I 02. Deduxisti coloniam Casilinum, quo Caesar an lededuxerat. Consuluisti me per litteras de Capua tu quidem, sed idem de Casilino respondissem: possesne, ubi colonia

esset, eo coloniam novam iure deducere. Negavi in eam coloniam, quae esset auspicato deducta, dum esset incolumis, coloniam novam iure deducit colonos novos ascribi posse rescripsi. Τu autem insolentia elatus omni auspiciorum iure turbato Casilinum coloniam deduxisti, quo erat paucis annis ante deducta, ut vexillum tolleres, ut aratrum circumduceres: cuius quidem Vomere portam Capuae paene

52쪽

45 CAP. 38 - 41. S. 99 - 106. 343 perstrinxisti, ut florentis coloniae territorium minueretur. 103. Ab hac religionum perturbatione advolas in M. Varronis, Sanctissimi atque integerrimi viri, sun dum Casinalem. duo iure 3 quo ore 8 Eodem, inqui e S, quo in heredum L. Rubrii, quo in heredum L. Τurselii praedia, quo in reliquas innumerabiles possessiones. Et si ab hasta, valeat hasta, valeant tabulae, modo Caesaris, non tuae, quibus debuisti, non quibus tu te liberavisti. Varronis quidem Casinatem sundum quis venisse dicit 3 quis hastam istius venditionis vidit 3 quis vocem praeconis audivi ty Misisse dicis Alexandream qui emeret a Caesare. I pSum enim ex Spectare magnum fuit. 104. 9uis vero audivit umquam - nullius autem Salus eurae pluribus suit - de fortunis Varronis rem ullam esse detractam 8 9uidy si etiam scripsit ad te Caesar ut redderes, quid satis potest dici de tanta impudentia 3 Remove gladios parumper illos, quos videmus. Iam intelliges aliam causam esse hastae Caesaris, aliam confidentiae et temeritatis tuae. Non enim te dominus modo illis sedibus, Sed quivis amicus, vicinus, hoSpes, procurator arcebit. XLI. At quam multos dies in ea villa turpissime est perbacchalusi Ab hora tertia bibebatur, ludebatur, vomebatur. O tecta ipSa mi Sera, quam dispari dominos Puamquam quo modo iste dominus y Sed tamen quam ab dispari tenebanturi Studiorum enim suorum varro voluit illud, non libidinum deversorium. 105. Puae in illa villa antea dicebanturi quae cogitabanturi quae litteris

mandabanturi Iura populi Romani, monumenta maiorum, omnis sapientiae ratio omnisque doctrinae. At vero te inquilino - non enim domino - personabant omnia vocibus ebriorum: natabant pavimenta vino: madebant parietes: ingenui pueri cum meritoriis, scorta inter matres samilias VerSubantur. Casino salutatum veniebant, Aquino, Interamna. Admissus est nemo. Iure id quidem. In homine enim turpissimo obsolefiebant dignitatis insignia. 106. Puum inde

R0mam proficiscens ad Aquinum accederet, ob viam e proeessit, ut est frequens municipium, magna sane multitudo. At iste operta lectica latus per oppidum eSt, ut mortuuS. Stulte Aquinates: sed tamen in via habitabant. Puid Anagnini y lui, quum essent devii, descenderunt, ut iSlum,

53쪽

3441N M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA II.

tamquam si esset consul, Salutarent. Incredibile dictu, sed ltum nimis inter omnes constabat neminem eSSe reSalutatum, praesertim quum duo S Secum Anagninos haberet, Mustelam et Laconem: quorum alter gladiorum eSt princepS, alter poculorum. 107. 9uid ego illas istius minas contumeliasque commemorem, quibus invectus e St in Sidicinos, vexavit Puteolanos, quod C. Cassium et Brutos patronos adoptassent Magno quidem iudicio, Studio, benevolentia, caritate, non ut te, ut Basilum, Vi et armis, et alios vestri similes, quos clientes nemo habere velit, non modo illorum cliens esse. XLII. Interea dum tu abes, qui dies ille collegae tui .suit, quum illud, quod venerari Solebas, bustum in foro evertit 3 9ua re tibi nunciata, ut con Stabat inter eos, qui una suerunt, concidisti. 9uid evenerit postea nescio. Metum credo valuisse et arma. Collegam quidem de caelo detraxisti effecistique non tu quidem eliam nune ut similis tui, sed certe ut dissimilis esset Sui.

108. Pui vero inde reditus Romam l Puae perturbatio totius urbi si Memineramus Cinnam nimis potentem, Sullam lpostea dominantem: modo Caesarem regnantem videramus.

Erant fortasse gladii, sed absconditi nee ita multi. Ista vero quae et quanta barbaria esit Agmine quadrato cum gladiis Sequuntur: scutorum lecticas portari videmus. Atque his quidem iam inveteratis, patres conscripti, con Suetudine obduruimus. Kalendis Iuniis quum in senatum, ut erat constitutum, venire vellemus, metu perterriti repente diffugimus.109. At iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam et potius discessu nostro laetatus est Statimque illa mirabilia facinora effecit. Pui chirographa Caesaris de- sendisset lucri sui causa, is leges Caesari S easque praeclaraS, ut rem publicam concutere posset, evertit: numerum annorum provinciis prorogavit: idemque, quum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicis et in privatis rebus aeri Caesaris rescindit. In publicis nihil est lege gravius: in privatis firmissimum est testamentum. Leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. Testamentum irritum secit: quod etiam infimis civibus semper obtentum eSt. Signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis

54쪽

47 CAP. I - M. S. 106 - 113. 345 legavit, eas hic partim in hortos Pompeii deportavit, partim in villam Scipioni S. XLIII. 110. Et tu in Caesaris memoria diligens tu illumamus mortuum 3 9uem is honorem maiorem consecutuS erat,

quam ut haberet pulvinar, Simulacrum, sustigium, flaminem Est ergo stamen, ut Iovi, ut Marti, ut Puirino, sic divo Iulio M. Antonius 3 9uid igitur cessa sy Cur non inaugurare φSume diem: vide qui te inauguret: collegae sumuS: nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quod tyranni sacerdos es sive quod mortuit Puaero deinceps, num hodiernus dies qui sit ignores' Nescis heri quartum in Circo diem ludorum Romanorum fuissey te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur Cur non sumus praetextuli 3 Cur honorem Caesaris tua lege da tuin deseri patimury an supplicationes addendo diem contaminari passu S es, pulvinaria noluisti Aut undique religionem tolle aut v Sque quaque conserva. 111. Puaeris placeatne mihi pulvinar eSSe, fastigium, naminem. Mihi vero nihil istorum placPt. Sed tu, qui acta Caesaris defendis, quid potes dicero cur alia defendus, alia non curest Nisi sorte vis sateri te omnia quaestu tuo, non illius dignitate metiri. Puid ad hae e tandem Exspecto enim eloquentiam tuam. Disertissimum cognovi avum tuum: at te etiam apertiorem in dicendo. Ille numquam nudus eSh contionatus: tuum hominis simplicis pectus vidimus. Respondebisne ad haec' aut omnino hiscere audebis3 Ecquid reperies ex tam longa oratione mea, cui te respondere posse considas Sed praeterita omittamus. XLIV. 112. Hunc unum diem, unum, inquam, hodiernum diem, hoc punctum tempori S, quo loquor, defende, Si PoteS.

Cur armatorum corona Senatus Saeptus est y cur me tui Satellites cum gladiis audiunt cur valvae Concordiae non patent' cur homines omnium gentium maxime barbaros, Ituraeos, cum sagittis deducis in forum Praesidii sui causa se sacere dicit. Nonne igitur miliens perire est melius quam in sua civitate Sine armatorum praesidio non posse vivere Sed nullum est istuc, mihi crede, praesidium. Caritate te et benevolentia civium saeptum oportet es , non armi S.

113. Eripiet et extorquebit tibi ista populus Romanus, utinam

55쪽

salvis nobisi Sed quoquo modo nobiscum egeris, dum istis consiliis uteris, non potes, mihi crede, esse diuturnus.

Etenim ista tua minime avara coniuX, quam ego Sine contumelia describo, nimium debet diu populo Romano tertiam pensionem. Habet populus Romanus ad quos gubernacula rei publicae deserat: qui ubicumque terrarum sunt, ibi est omne rei publicae praesidium vel potius ipSa res publica, quae se

adhuc tantum modo ulta est, nondum recuperavit. Habet quidem certe res publica adolescentes nobilissim OS paratos de sensores. 9uam volent, illi cedant, oeio consulentes: tamen a re publica revocabuntur. Et nomen pacis dulce est et ipsa res salutaris: Sed inter pacem et servitutem plurimum interest. Pax est tranquilla libertas, servitus 9OStremum malorum omnium, non modo bello, Sed morte etiam repellendum. 114. 9uod si se ipsos illi nostri liberatores e con- Spectu no Stro abstulerunt, at e Xemplum lacti reliquerunt. Illi, quod nemo secerat, secerunt. Tarquinium Brutus belloeSi persecutus: qui tum rex fuit, quum esse Romae fregem llicebat. Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius propter Suspicionem regni appetendi sunt necati. Hi primi cum gladiis non in regnum a se petentem, Sed in regnantem impetum secerunt. luod quum ipsum factum per se praeclarum eSt atquct divinum tum expositum ad imitandum, praesertim quum illi eam gloriam consecuti sint quae vix caelo capi pOSSevideatur. Etsi enim salis in ipsa conscientia pulcherrimi facti fructus erat, tamen mortali immortalitatem non arbitror esse

eontemnendam.

XLV. 115. Recordare igitur illum, M. Antoni, diem, quo dictaturam sustulisti. Pone ante oculos laetitiam Senatus populique Romani: conser cum hac immani nundinatione tua tuorumque: tum intelliges quantum inter lucrum et laudem intersit. Sed nimirum, ut quidam morbo aliquo et sensus Stunore suavitatem cibi non sentiunt, sic libidinosi, avari, facinorosi verae laudis gustalum non habent. Sed si te laus adlicere ad recte faciendum non potest, ne metus quidem a foedissimis saetis potest avocare Iudicia non metuis. Si propter innocerulam, laudo: Sin. propter vim, non intelligis, qui isto modo iudicia non timeat, ei quid timendum sit 1

56쪽

G. Ouod si non metuis viros sortes egregiosque cives, ioci a Corpore tuo prohibentur armis, tui te, mihi crede, ut tu S non serent. 9uae est autem vita dies et noctes timere suis v Nisi vero aut maioribus habes beneficiis obligatos, iam ille quosdrun habuit ex iis, a quibus est interfectus, It tu es ulla re cum eo comparandus. Fuit in illo ingenium, itio, memoria, litterae, cura, cogitatio, diligentia: res bello

ZASerat, quamvis rei publicae calamitosas, at tamen magnas: mltos anno S regnare meditatuS, , magno labore, magni Sericulis quod cogitarat esse cerat: muneribus, monumenti S,

ongiariis, epulis multitudinem imperitam delenierati suos raemiis, adversarios clementiae specie devinxerat. 9uida ulta 3 attulerat iam liberae civitati partim metu partim patentia consuetudinem serviendi. XLVI. 117. Cum illo ego o dominandi cupiditate conferre poSSum, caeteris vero rebus inllo modo comparandus es. Sed ex plurimis malis, quae ih illo rei publicae sunt inusta, hoc tamen boni eSt, quodlidicit iam populus Romanus quantum cuique crederet, uibus Se committeret, a quibus caveret. Haec non eo gitas nec intelligis Satis esse viris sortibus didicisse quam Sit re pulcrum, beneficio gratum, fama gloriosumtFrannum occidere 3 an, quum illum homines non tu- Iorint, te serent 8 118. Certatim posthac, mihi crede, ad hoc opus curretur neque occasionis tarditas exspecta

bitur.

ReSpice, quaeSo, aliquando rem publicam, M. Antoni: quibus ortus Sis, non quibuScum vivas con Sidera: mecum, ut voles: redi cum re publica in gratiam. Sed de te tu videris: ego de me ipso prostebor. Defendi rem publicam adoleSeens, non deSeram senex: contem p Si Catilinae gladios, non pertimescam tuos. Quin etiam corpus libenter obtulerim, si repraesentari morte mea libertas civitatis poteSti 110. ut

aliquando dolor populi Romani pariat, quod iam diu parturiti Etenim si abhinc annos prope viginti hoc ipso in templo negavi posse mortem immaturam esse con Sulari, quanto verius nunc negabo seni Mihi vero, patres conscripti, iam etiam optanda mors est, perfuncto rebus iis, quas adeptus sum quasque gessi. Duo modo haec opto, unum, ut moriens

57쪽

348 IN M. ANTONIUM ORAΤIO PHILIPPICA III.

50 populum Romanum liberum relinquam hoc mihi maius ab dis immortalibus dari nihil potest. - alterum, ut ita cuique eveniat, ut de re publica quiSque mereatur.

ARGUMENTUM.

M. Cicero eo anno, quo M. Antonius consul rem publ. paene solus suo arbitrio gessit, postea quam oratione Philippica prima eius conatus impugnavit et oratione altera, quam Scriptam edidit, eius consilia ac rationes insectatus est, senatu et publico sese abstinuit: quum interea M. Antonius, C. Caesar Octavianus, M. Brutus sibi suo quisque eonsilio copias atque opes parare Studerent. In annum proximum A. Hirtius et C. Vibius Pansa consules designati erant, qui annua quum appropinquaret, in a. d. XIII. Kal. Ian. tribuni plebis Senatum convocaverunt, et ex iis P. Servilius casca rettulit, ut senatus operam daret ut Kalendis Ianuariis tuto consules Senatum habere possent. Quum Pansa et Hirtius, quos diximus designatos consules fuisse, non adessent, M. Cicero senteutiam primus rogatus, hanc, quae cinisa scripta est, orationem habuit, quam concludens hortatur consules designatos, dent operam, ut senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit, praeterea D. Brutum, C. Caesarem laudandos, qui M. Antonii consiliis obstitissent, legiones autem Μartiam et quartam, quae relicto Antonio C. Caesarem secutae essent, honoribus adficiendas censet. Senatus consultum scimus in sententiam Ciceronis sactum esse, conseras Ciceronis

epist. ad fam. lib. XI. ep. 6. g. 3. Cassium Dionem lib. XLV. o. 10 sqq.

I. 1. Serius omnino, patres conscripti, quam tempuS rei publicae postulabat, aliquando tamen convocati Sumu S, quodnagitabam equidem cotidie: quippe quum bellum nefarium contra aras et socos, contra vitam fortunasque noSiras ab homine profligato ac perdito non comparari, Sed geri iam viderem. Exspectantur Kalendae Ianuariae, quas non eXSpectat Antonius, qui in provinciam D. Bruti, summi et Singularis Viri, cum exercitu impetum sacere conatur: ex qua se instructum et paratum ad urbem venturum esse minitatur.

58쪽

CAP. 1 - 2. S. 1 5.

2. Puae est igitur exspectatio aut quae vel minimi dilatio temporis 3 9uamquam enim adsunt Kalendae Ianubriae, tamen breve tempus longum est imparatis. Dies enim adfert vel hora potius, ni Si provisum eSt, magnas Saepe clades. Certus autem dies non ut sacrificii, Sic consilii exspectari solet. Puod si aut Kalendae Ianuariae fuissent eo die, quo primum ex urbe fugit Antonius, aut hae non eSsent exSpectatae, bellum iam nullum haberemus. Auctoritate enim Senatus consensuque populi Romani facile hominis amentis fregissemus audaeiam. Puod confido equidem consules deSignatos, simul ut magiStratum inierint, esse lacturos. Sunt enim optimo animo, Summo consilio, Singulari concordia. Mea autem sestinatio non victoriae solum avida est, sed etiam celeritatis. 3. Puo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam ne- sarium privatis consiliis propulsabitur 3 cur non quam primum publica accedit auctoritas II. U. Caesar adolescens. paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque Virtute, tum, quum maxime furor arderet Antonii quumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nee postulantibus nec cogitantibus, ne optantibus quidem nobis, quia non posse fieri videbatur, firmissimum exercitum ex invicto genere veteranorum militum com ravit patrimoniumque Suum effudit: quamquam non Su... USUS eo VerbC

quo debuit non enim effudit: in rei publicae salute collocavit. 4. Cui quamquam gratia referri tanta non pote Siquanta debetur, habenda tamen est tanta, quantam maXimam animi nostri capere possunt. Puis enim est tam ignaru Srerum, tam nihil de re publica cogitans qui hoc non intelligat, si M. Antonius a Brundisio cum iis copiis, quas Se habiturum putabat, Romam, ut minabatur, Venire potui SSet, nullum genus eum crudelitatis praeteriturum suisse' quippe qui in hospitis tectis Brundisii sortissimos viros optimosque cives iugulari iusserit: quorum ante pedes eius morientium Sanguine os uxoris respersum esse constabat. Hac ille erudelitate imbutus, quum multo honis omnibus veniret iratior, quam illis suerat, quos trucidarat, cui tandem nostrum aut aut omnino bono pepercisset y 5. Pua Peste privato consilio rem publicam - neque enim fieri potuit aliter - Cae-

59쪽

350 IN M. ANTONIUM ORATIO PHILIPPICA Ill.

52sar liberavit. lui nisi in hac re publica natus esset, rempublicam scelere Antonii nullam haberemus. Sic enim perspicio, Sie iudico, nisi unus adolescens illius furentis impetus crudelissimo Sque conatus cohibuisset, rem publicani sunditus interituram fuisse. Cui quidem hodierno die, patres

conscripti - nunc enim primum ita convenimus, ut illius beneficio possemus ea, quae sentiremuS, libere dicere-, tribuenda est auctoritaS, ut rem publicam non modo a se Susceptam, Sed etiam a nobis commendatam possit defendere III. 6. Nec vero de legione Martia, quoniam l0ngo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. Puti

enim unus sortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa' Puae quum hostem populi Romani V Antonium iudicasset, comes esse eiu S amentiae noluit: reliquit consulem: quod prosecto non fecisset, Si eum consulem iudicavisset, quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. Atque ea legio consedit Albae. Puam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerundas aut fideliorem aut sortiorum virorum aut amiciorum rei publicae civium 8 7. Huius legionis virtutem imitata quarta legio duco L: Egnatuleio quaestore, civi optimo et sortissimo, C. Caesaris auctoritatem

atque eXercitum persecuta est. Faciundum est igitur nobis, PatreS con Scripti, ut ea, quae Sua Sponte clarissimus adolescen S atque omnium praestantisssinnis geSSit et gerit, haec auctoritate nostra comprobentur, Veteranorumque, sorti SSimorum Virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus ad rem publicam recuperandam laude et testimonio nostro confirmetur, eorumque commoda, honoreS,

praemia, quum con SuleS designati magistratum inierint, curae nobis fore hodierno die Spondeamus. IV. 8. Atque ea quidem, quae dixi de Caesare deque eius exercitu, iam diu nota sunt nobis. Virtute enim admirabili Caesaris constantia quo militum veteranorum legionumque earum optimo iudicio, quae auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem Cae Saris seeutae Sunt, acervicibus nostris est depulsus Antonius. Sed haec, ut dixi, Superiora, hoe vero recens edictum D. Bruli, quod paullo

60쪽

CAP. 2 - 4. g. 5 - II.

ante propo Si tum eSt, certe Silentio non poteSt praeteriri. Pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani poteState. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum i Neque enim Tarquinio expulso maioribuS nostriS tam fuit optata libertas, quam est depulso iam Antonio retinenda nobis. 9. Illi regibus parere iam a condita urbe didicerant: nos post reges exactos servituti S oblivio ceperat. Atque illo Τarquinius, quem maiores nOStri non tulerunt, non crudeli S, non impiuS, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem Superbum non tulit: D. Brutus Sceleratum atque impium regnare patietur Antonium 8

9uid Τarquinius tale, qualia innumerabilia et sucit et secit

Antonius 3 Senatum etiam reges habebant: nec tamen, Ut Antonio senatum habente, in conSilio regis versabantur barbari armati. Servabant auspicia reges; quae hic consul augurque negleXit, neque Solum legibuS contra auspicia serendis, sed etiam collega una serente eo, quem ipSe ementitis auspiciis vitiosum secerat. 10. Pui S autem rex umquam fuit tam insignite impudens, ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia η quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vil singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit Nihil humile de Τarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quaSilla pendebatur aurum, numerabatur pecunia: una in domo OmneS, quorum intererat, totum imperium populi Romani nundinabantur. Supplicia vero in cives Romanos nulla Tarquinii accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos, quos in cuStodiam dederat, et Brundisii ad trecentos sortissimOS viros civesque optimos trucidavit. 11. Po Stremo Τar. quinius pro populo Romano bellum gerebat tum, quum est expulsu S: AntoniuS contra populum Romanum exercitum adducebat tum, quum a legionibus relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrisiciis solemnibus

ante lucem vota ea, quae numquam Solveret, nuncupavit:

et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Μaius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et

SEARCH

MENU NAVIGATION