M. Tullii Ciceronis Orationes in M. Antonium Philippicae 14. recognovit Reinholdus Klotz

발행: 1866년

분량: 189페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

habet et exspectat quam maiores no Stri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime con Servandi generis et nominis. V. 12. Puum autem omniS ServituS eSi mi Sera tum vero intolerabile est servire impuro, impudico, esse minato, numquam ne in metu quidem sobrio. Hunc igitur qui Gallia prohibet, privato praesertim con Silio, iudicat verissimeque iudicat non esse con Sulem. Faciendum est igitur nobis, patres conseripti, ut D. Bruti privatum con Silium auctoritate publica comprobemus. Nec vero M. Antonium con Sulem po St Lupercalia debuistis putare. Puo enim ille die, populo Romano in Spectante, nuduS, unctus, ebrius eSl eontionatus et id egit, ut collegae diadema imponeret, eo die Se non modo consulatu, Sed etiam libertate abdicavit. Esset Onim ipsi certe Statim serviendum, si Caesar ab eo regni insignia accipere voluisset. Hunc igitur ego consulem, hunc civem Romanum, hune liberum, hunc denique hominem putem, qui foedo illo et flagitioso die et quid pati Caesare vivo poSset et quid eo mortuo consequi ipse cuperet ostendit 13. Nec vero de virtute, constantia, gravitate provinciae Galliae taceri potest. Est enim ille nos Italiae, illud firmamentum imperii populi Romani, illud ornamentum dignitatis. Τantus

autem eSt consen Sus municisiorum coloniarumque Drovinciae Galliae, ut omnes ad auctoritatem huius ordiniS mai statemque populi Romani defendendam conspiraSSe videantur. 9uam ob rem, tribuni plebis, quamquam vos nihil aliud nisi de praesidio, ut senatum tuto consules Kalendis Ianuariis habere possent, rettulistis, tamen mihi videmini magno consilio atque optima mente potestatem nobis de tota re publica fecisse dicendi. Puum enim tuto senatum haberi Sine praesidio non posse iudicavistis, tum Statuistis etiam intra muros Antonii scelus audaciamque verSari. VI. 14. 9uam ob rem omnia mea sententia complectar, vobis, ut intelligo , non invitis, ut et praestantissimis ducibus a nobis detur auctoritas et sortissimis militibus Spes ostendatur praemiorum et iudicetur non verbo, sed re non modo non consul, sed etiam hostis Antonius. Num si ille consul, sustuarium meruerunt legioneS, quae consulem reliquerunt, Sceleratus Caesar, Brutus nefariuS, qui contra

62쪽

IS CAP. 6- 6. g. 14 - 17. 353 ConSulem privato con Silio exercitus comparaverunt: Sin au-Lem militibus exquirendi sunt honores novi propter eorum clivinum atque immortale meritum, ducibus autem ne referri

quidem potest gratia, quis est qui eum lio Stem non existimet, quem qui armis perSequuntur, con Servatores rei publicae iudicantur 3 15. At quam contumeliosus in edicti si quam Darbarust quam rudi si Primum in Caesarem maledicia congessit depPompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suoruml 9uis enim hoc adolescento castior 8 quis modestior Quod in iuventute habemus illustriuS exemplum veteri S San- Qtitatis uis autem illo, qui male dieit, impurior ignobilitatem obiicit C. Caesaris silio, cuius etiam natura pater, Si

vita suppeditasset, con Sul factus esset. - Aricina mater. -Τrallianam aut Ephesiam putes dicere. Videte quam despiciamur omnes, qui Sumus e municipiis, id eSt, omneS plane. Quotus enim quisque nostrum non est y Quod autem municipium non contemnit is, qui Aricinum tanto opere despicit, Vetustate antiquiSSimum, iure foederatum, propinquitate paene linitimum, splendore municipum honestissimum 216. Hinc Voconiae, hinc Atiniae leges: hinc multae sellaeeurules et patrum memoria et nostra: hine equites Romani lautissimi et plurimi. Sed si Aricinam uxorem non proba S, cur probas TuSeulanam 8 9uamquam huius sanetissimae seminae utque optimae pater, M. Atius Balbus, in primis honestus, praetorius fuit: tuae eoniugi S, bonae seminae, locupletis quidem certe, Bambalio quidam pater, homo nullo numeror nihil illo contemptius, qui propter haesitantiam linguae Stuporemque cordis cognomen ex contumelia tra-Xerit. - At aVUS nobilis. - Tuditanus nempe ille, qui cum palla et cothurnis numos populo de roStris Spargere solebat. Vellem hanc contemptionem pecuniae suis reliquisseti Ηabetis nobilitatem generis gloriosam. 17. Qui autem evenit ut tibi Iulia natus ignobilis videatur, quum tu eodem materno genere Soleas gloriari 8 9uae porro amentia est eum dicere

aliquid de uxorum ignobilitate, cuius pater Numitoriam Fregellanam, proditoris filiam, habuerit uxorem, ipse ex libertini filia susceperit liberos Sed hoc clarissimi viri viderint, L. Philippus, qui habet Aricinam uxorem, C. Marcellus, qui

63쪽

354 IN M. ANTONIUM ORMIO PHILIPPICA III.

Aricinae filiami quos certo scio dignitatis optimarumnarum non poenitere. VII. Idem etiam P. Ciceronem, fratris mei filium, compellat edicto: nee Sentit amens commendationem eSse compellationem suam. Puid enim accidere huic adolescenti potuit optatius quam cognosci ab omnibus Caesaris consiliorum esse Socium, Antonii furoris inimicum 18. At etiam gladiator ausus est Scribere hunc de patris et patrui parricidio cogitasse. O admirabilem impudentiam, audaciam, temeritatem l in eum adolescentem hoc scribere audere, qu'm ego et frater meus propter eiuS Suavissimos atque Optim OS moreS praestantissimumque ingenium certatim amamus omnibuSque horiS Oculis, auribus, compleXu tenemus 3 Nam me isdem edictis nescit laedat an laudet. 9uum idem supplicium minatur optimis civibus, quod ego de See teratissimis ac peSSimis sum pSerim, laudare videtur, quaSi imitari veliti quum autem illam pulcherrimi saeti memoriam relateat, tum a sui similibus invidiam aliquam in me commoveri pulnt.

VlΙΙ. 19. Sed quid fecit ipse Quum tot edicta prop0suisset, edixit ut adeSSet senatus frequens a. d. VIII. Kalendas Decembres: eo die ipse non adsuit. At quo modo edixit Haec Sunt, ut Opinor, verba in extremo: Si quis non adfuerit, hunc omnes Gistimare poterunt et interitus mei et perauin morum consiliorum auctorem fuisse. Puae Sunt perdita consilia 3 an ea, quae pertinent ad libertatem populi Romani recuperandam 8 quorum conSiliorum CaeSari me auctorem et hortatorem et esse et suisse fateor. Quamquam ille non eguit con Silio cuiusquam, Sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi.

Nam interitus quidem tui quis bonuS non e SSet auctor, quum in eo salus et vita optimi cuiuSque, libertas populi Romani dignitasque consisteret 8 20. Sed quum tam utroci edictonos concitavi S Set, cur ipse non adsuit Num putatis aliquare tristi ae severa vino atque epuli S retentus eSt: Si illae epulae potius quam 'Opinae nominandae Sunt. Diem edicti obire neglexit: in ante diem quartum Kalendas Decembres distulit. Adesse in Capitolio iussit: quod in templum ipse nescio qua per Gallorum cuniculum aScendit. Convenerunt corrogati et quidem ampli quidam homines, Sed immemore S

64쪽

clignitalis suae. Is enim erat dies, ea fama, is qui senatum vocarat, ut turpe Senatori esset nihil timere. Ad eos tamen i 9SOS, qui convenerant, ne Verbum quidem ausus est saccrede Caesare quum de eo con Stituis Set ad Senatum referre. Scriptam attulerat consularis quidam sententiam. 21. Puidost aliud de eo referre non audere, qui contra Se consulem exercitum duceret, ni Si se ipSum hostem iudicare Necessuerat enim alterutrum es Se ho Stem: nee poterat aliter de adversariis ducibus iudicari. Si igitur Caesar hostis, cur consul nihil resert ad senatum sin ille a senatu notandus non

fuit, quid potest dicere quin, quum de illo tacuerit, se hostem consessus sit 8 Puem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. IX. At in rebus tristissimis quantos excitat risust Sententiolas edicti cuius dam memoriae mandavi, quas Videtur ille peracutas putare: ego autem qui intelligeret quid dicere vellet adhuc neminem inveni. 22. Nulla contumelia est, quam facit alnus. Primum quid est stionus' Nam etiam malo digni multi, sicut ipse. An quam facit is, qui cum dignitate est y luae autem potestia esse maior 0uid est porro facere contumeliam' quis sic loquitur 3 Deinde: Nec timor, quem aenunciat inimicus. Quid ergo ab amico timor denunciari solet 8 Horum similia deinceps. Nonne Satius est mutum esse quam quod nemo intelligat dicere 3 En cur magister eius ex oratore arator factu Spossideat in agro publico populi Romani campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidum magis etiam

in latuet mercede publica. 23. Sed haec leviora fortasse: illud quaero, cur tam mansuetus in senatu fuerit, quum in edictis tam serus fuisset. Puid enim attinuerat, L. Cassio, tribuno plebis, sortissimo et constantissimo civi, mortem de- nunciare, Si in senatum Venisset: D. Carfulenum, bene de republica sentientem, senatu vi et minis mortis expellere: Ti. canutium, a quo erat honestiSSimis contentionibus et saepe et iure vexatus, non templo Solum, verum etiam aditu prohibero Capitolii. Cui senatus consulto ne intercederent verebatur 3 De supplicatione, credo, M. Lepidi, clarissimi viri. Atque id erat periculum, de cuius honore extra Ordinario cotidie aliquid c0gitabamus, ne eius usitatus honos impediretur. 23.

65쪽

24. Ac ne sine causa Videretur edixiSSe, Ut Senatus adeSSE quum de re publica relaturus suisset, adlato nuncio de legione quarta mente concidit, et sugere seStinans senatus consultum de supplicatione per discessionem fecit, quum id factum esset antea numquam.

X. Puae vero prosectio posteal quod iter paludati l quae vitatio oculorum, lucis, urbis, sorti quam misera fuga i quam foedat quam turpis i Praeclara tamen senatus c0nsulta illo ipso die vespertina, provinciarum religiosa sortitio, divina

vero OpportunitaS, ut, quae cuique apta eSSet, ea cuique Obveniret. 25. Praeclare igitur facitis, tribuni plebis, qui do

praesidio c0n Sulum SenatuSque reseratis, meritoque Vestro maximas Vobis gratias omnes et agere et habere debemus.

9ui enim periculo carere possumus in tanta hominum cupiditate et audacia 3 Ille autem homo adflictus et perditus quae de se exspectat iudicia graviora quam amicorum suorum Familiarissimus eius, mihi homo coniunctus, L. Lentulus et P. NaSO, Omni carens cupiditate, nullam se habere provinciam, nullam Antonii sortitionem fuisse iudicaverunt. Puod idem fecit L. Philippus, vir patre, avo maioribusque Suis dignissimus. In eadem sententia fuit homo summa integritate atque innocentia, C. Τurranius. Idem fecit Sp. Oppius: ipsi etiam, qui amicitiam M. Antonii veriti plus ei tribuerunt quam fortasse vellent, M. Piso, necessarius meus, et Vir et civis egregius, parique innocentia M. Vehilius, senatus auctoritati Se obtemperaturos esse dixerunt. 26. Puid ego de L. Cinna loquar 3 cuius Spectata multis magnisque rebus singularis integritas minus admirabilem facit huius honestissimi laeti gloriam: qui omnino provinciam neglexit: quam item magno animo et constanti C. Cestius repudiavit. Pui sunt igitur reliqui, quos sors divina delectet y f L. Annius et M. Antonius. O felicem utrumque i nihil enim maluerunt. C. Antonius Macedoniam. Hunc quoque felicem l hanc enim habebat semper in ore provinciam. C. Calvisius Africam. Nihil solici usi Modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans se rediturum duos legatos Uticae reliquerat. Deinde Μ. Iccius Siciliam, P. Cassius Hispaniam. Non habeo quid suspicer. Duarum credo provinciarum sortes minus divinas fuisse. XI. 27. 0 c.

66쪽

Caesar - adoleScentem appellO-, quam tu salutem rei publicae attulistit quam improviSami quam repentinam i Pui enim haec fugiens secerit, quid faceret insequens Etenim

in contione dixerat se cuStodem fore urbis, seque uSque ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem Ovium, ut aiunt, lupumi Custos ne urbis an direptor et vexator esset Antonius y Et quidem se introiturum

in urbem dixit exiturumque quum vellet. Puid illud nonne audiente populo seden S pro aede Castoris dixit, nisi qui vicis Set, Vieturum neminem

28. Hodierno die primum, patres conscripti, longo intervallo in possessionem libertatis pedem ponimuS: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor, Sed etiam conservator sui. Puum autem id sacere non pOSSem, quievi, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum ei dolorem tuli. Hanc vero taeterrimam beluam qui S serre potest aut quo modo8 9uid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam 3 Ex his totus conglutinatus est. Nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum. 20. Puapropter, qu Oniam reSin id discrimen adducta est, utrum ille poenaS rei publicae

suat an nos serviamuS, aliquando, per deos immortalest patres conscripti, patrium animum Virtutemque capiamus, ut aut libertatem propriam Romani et generis et nominiS reeU- . peremus aut mortem Servituti anteponamuS. Multa, quae in libera civitate serenda non essent, tulimus et perpes Si SumuS:

alii spe forsitan recuperandae libertatis, alii vivendi nimia cupiditate. Sed, si illa tulimus, quae nos necessitas ferrec0 egit, quae viS quaedam paene fatalis, quae tamen ipsa non tulimus, etiamne huius impuri latronis seremus taeterrimum crudelissimumque dominatum XII. 30. Puid hic faciet, si potuerit, iratus, qui quum suscensere nemini posset, omnibus bonis fuerit inimicus 8 quid hic victor non audebit, qui

nullum adeptus victoriam tanta Scelera post Caesaris interitum secerit 8 resertam domum eius exhau Serit hortos compilarit' ad se ex his omnia ornamenta transtulerit 3 caedis et incendiorum causam quaesierit ex funere duobus aut tribus senatus consultis bene et e re publica factis reliquas

67쪽

358 IN M. ANTONIUM ORΛΤIO PHILIPPICA III.

res ad lucrum praedamque revocaverit vendiderit immunitates 8 civitates liberaverit provincias universas ex imuerit populi Romani iure sustulerit exsules reduxerit 3 salsas te ges C. Caesaris nomine et salsa decreta in aes incidenda atin Capitolio sigenda curaverit earumque rerum omnium domesticum mereatum instituerit populo Romano leges imposuerit 3 armis et praesidiis et populum et magistratus soroexcluserit 3 31. senatum stiparit armatis armatos in cella Concordiae, quum Senatum haberet, incluseri ιδ ad legiones Brundisium cucurrerit ex his optime sentientes centuriones iugulaverit cum exercitu Romam sit ad interitum nostrum et ad dispertitionem urbis venire conatus' Atque is ab hoe impetu abstractus consilio et copiis CaeSaris, con Sensu Veteranorum, Virtute legionum, ne sortuna quidem fractus minuit audaciam nec ruere demens nec furere desinit. In GaIliam mutilatum ducit exercitum: cum una legione et ea vacillante L. fratrem exspectat, quo neminem reperire ΠOteSt sui similiorem. Ille autem ex mirmillone dux, ex gladiatore imperator quas essestit strages, ubicumque posuit vestigium lFundit apothecas, caedit greges armentorum reliquique pecori S, quodcumque nactus eSt: epulantur milites: ipse autem se, ut fratrem imitetur, obruit vinor vastantur agri: diripiuntur villae: matres sumiliae, virgines, pueri ingenui abripiuntur, militibus traduntur. Haec eadem quacumque exercitum duxit secit M. Antonius. XΙΙΙ. 32. His vos taeterrimis fratribus portas aperietis 8 hos umquam in urbem recipietis 3 non tempore oblato, ducibus paratis, animis militum incitatis, populo Romano conspirante, Italia tota ad libertatem recuperandam excitata, deorum immortalium beneficio utemini Nullum erit tempus host amisso. A tergo, fronte, lateribus tenebitur, si in Galliam venerit. Nec ille armis SO-lum, sed etiam decretis nostris urguendus est. Magna Vi SeSt, magnum numen unum et idem sentientis Senatus. Videtisne resertum sorum, populum Romanum ad Spem recuperandae libertatis erectum: qui longo intervallo quum Deci uentes hic videt nos tum sperat etiam liberos conveni Sse 33. Hunc ego diem exspectans M. Antonii scelerata arma Vitavi, tum, quum ille in me absentem invehens non intelli-

68쪽

gElatat ad quod tempus me et meas vires reservarem. Si Dim tum illi caedis a me initium quaerenti reSpondere volui S Sem, nune rei publicae consulere non possem. Hane vero nactus lacultatem, nullum tempuS, patres con Seri yti, dimittam neque diurnum neque nocturnum quin de libertute populi Romani, de dignitate vestra quod cogitandum sit cogitem , quod agendum atque faciendum, id non modo recusem, Sect etiam appetam atque deposcam. Hoc seci, dum licuit: intermisi, quoad non licuit. Iam non solum licet, sed etiamne QESSe est, nisi Servire malumus quam ne Serviamus armis animisque decernere. 34. Di immortales nobis haec prae- siclia dederunt: urbi Caesarem, Brutum Galliae. Si enim ille opserimere urbem potuisset, Statim, si Galliam tenere, paullo Dost optimo cuique pereundum, reliquis eSSet serviendum. XIV. Hanc igitur occasionem oblatam tenete, per deos immortalest patres conscripti, et amplissimi orbis terrae consilii principes vos esse aliquando recordamini. Signum date populo Romano consilium vestrum non deesse rei publicae, quoniam ille virtutem suam non defuturam eSSe profitetur. Nihil est quod moneam vos. Nemo est tam stultus qui non in tolligat, si indormierimus huic tempori, non modo crudelem superbamque dominationem nobis, sed ignominio Sametiam et flagitiosam serendam. 35. Nostis insolentiam Antonii, nostis amicos, nostis totam domum. Libidinosis, petulantibus, impuris, impudicis, . aleatoribus, ebriis Servire, ea Summa mi Seria est Summo dedecore coniuncta. Puod Silam - quod di omen avertanti - satum extremum rei publicae venit, quod gladiatores nobiles faciunt ut honeste decumbant, saetamus nos, principes orbis terrarum gentiumque omnium, ut cum dignitate potius cadamus quam cum ignominia serviamus. 36. Nihil est detestabilius dedecore, nihil foedius servitute. Ad decus et ad libertatem nati sumuS: aut haec teneamus aut cum dignitate moriamur. Nimium diu leximus quid sentiremus: nune iam apertum est: OmneS

patefecerunt in utramque partem quid sentiant, quid velint. Sunt impii cives, sed pro caritate rei publieae nimium multi, pro multitudine bene sentientium admodum pauci, quorum opprimendorum di immortales incredibilem rei publicae po-

69쪽

360 IN M. ANT0NIUM ORAΤIO PHILIPPICA IIl. fiet

testalem et fortunam dederunt. Ad ea enim praesidia, quac habemus, iam accedent consules summa Prudentia, Virtute, concordia, multos menses de populi Romani libertate commentati atque meditati. His auctoribus et ducibus, dis iuvantibus, nobis vigilantibus et multum in poSterum provideritibuS, populo Romano con Sentiente, erimus profecto liberi brevi tempore. Iucundiorem autem faciet libertatem servitutis recordatio.

XU. 37. luas ob res, quod tribuni plebis verba fecerunt, uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi sententiaeque uesumma re publica libere dici possint, de ea re ita censeo, uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, dent Operam, uti senatus Kalendis Ianuariis tuto haberi possit: quodque edictum D. Bruti, imperatoris, consulis designati, propositum

sit, senatum existimare D. Brutum, imperatorem, con Sulem designatum, optime de re publiea mereri, quum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defendat: 38. quodque provinciam Galliam citeriorem, optimorum et sortissimorum Virorum amicissimorumque rei publicae civium, exercitumque in senatus potestate retineat, id eum exercitumque eius, municipia, colonias provinciae Galliae recte atque ordine exque re publica secisse et sacere: Senatum ad Summam rem publicam pertinere arbitrari a D. Bruto et ab L. Planco imperatoribus, consulibus designatis itemque a caeteris, qui provincias obtinent, obtineri ex lege Iulia, quoad ex senatus consulto cuique eorum SucceSSum Sit: eosque dare operam ut eae provinciae exercitusque ingenati populique Romani potestate praesidioque rei publieae

Sint: quumque opera, Virtute, consilio C. Caesaris Summoque con Sensu militum veteranorum, qui eius auctoritateae

secuti rei publicae praesidio sunt et suerunt, a gravi SSimpericulis populus Romanus de sensus sit et hoc tempore defendatur: 39. quumque Iegio Martia Albae constiterit, in municipio fidelissimo et sortissimo, seseque ad Senatus auctoritatem populique Romani libertatem contulerit: et quod pari consilio eademque virtute legio quarta usa, duce L. Egnatuleio, quaestore, civi egregio, Senatus auctoritatem y0pulique Romani libertatem defendat ae defenderit, senatui

70쪽

CAP. 14 - 15. g. 36 - 39. magnae curae eSSe ac fore ut pro tantis eorum in rem publicam meritis honores eis habeantur gratiaeque reserantur: senatui placere uti C. Pansa A. Hirtius, consules designati, quum magistratum inis Sent, Si eis videretur, ν rimo quoque tempore de his rebus ad hune ordinem referrent, ita uti e re publica fideque sua videretur.

ARGUMENTUM.

Habita superiore oratione M. Cicero iam in contione quae acta sint in Senatu exponit, C. Caesarem et D. Brutum summis adficit laudibus, populum Romanum ad libertatem capessendam adhortatur beneque de re publica sperare iubet.

I. 1. Frequentia vestrum incredibilis, se uirites, contioque lania, quantam memini Sse non videor, et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfert et Spem recuperandae. Puamquam animus mihi quidem numquam defuit: lem se Ora desuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis OStendere Visa Sunt, princeps vestrae libertatis defendendae sui. 2uod si id ante lacere conatus essem, nunc sacere non possem. Hodierno enim die, Puirites, ne mediocrem remae tam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. Nam est hostis a senatu nondum verbo appellatu S, Sed re iam iudicatus Antonius. 2. Nunc vero multo sum erectior, quod vos quoque hostem illum esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. Neque enim, se uirites, seri potest ut non aut ii sint impii, qui contra consulem exercitu S COm- Paraverunt, aut ille hostis, contra quem iure arma sumpta sunt. Hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen

SEARCH

MENU NAVIGATION