Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

euissom, vi respectu status suturi pariter memet igna rum ostenderem, nisi studium opinionis adamatae rationes, quae sese offerrent, ut maxime tenues fuerint, Commendasset.

FIac eadem ignorantia quoque esscitur, ut haud

ausim omnem omnino veritatem variarum istarum de spiritibus narrationum negare, hac tam i consueta, quamuis mira reseruatione, ut quamque earum singulam in dubium vocem, uniuersis autem coniunni

nonnullam si dem tribuum. Lector utatur ipse iudicio suo; quod autem me attinet, momentum saltem rationum capitis secundi satis magnum est, ut in audiendis variis istis mirisque narrationibus huius generis serium memet neutrumque teneam. Interim cum nuinquam caussae desint, animo ante occupato,

sententiae tuendae, nolo Lectori ulteriori huius cogi setandi modo desensione molestiam Creare. Cum iam in theoria de spiritibus verser extrema, aus m adhuc profiteri, hac contemplatione ab lectore rite usurpata. omnem de talibus naturis perspicientiam philosophicam absolui, eaque de re aliquando multos multa opinari posse, numquam vero plus scire. Quae quidem prolassio satis arrogans sonat. Nulla enim, quac sensibus innotuerit, in rerum natura res est, quae per obseruationem rationemve dici umquam exhausa possit, etiamsi gutta aquae sit, granumue arenae, aut quidpiam ullum simplicius; adeo immensa est Varietas eorum, quae in partibus suis minimis intelligentiae tantopere circumscripta, qualis humana est, natura offert enodanda. At cum systemate philosophico entium spiritualium longe aliter comparatum

est. Istud quidem potest absolutum esse, sed sensu

negatius, propterea quod terminos intellectus nostri certo constituit, nobis ad veritatem persuadet, varia vitae phaenomena in rerum natura, eorumque leg ssola esse, quae nobis cognoscenda concessa sunt, sed principium huius vitae, id est, naturam spirituale niquam haud nquimus, sed suspicamur, numquam po Tapositive cogitari, quoniam nulla illius data in cunctis

142쪽

sensationibus nostris deprehenduntur, nobisque sati

esse negationes oportere, ut aliquid, quod ab uniuer-ss, quae sub senstis cadunt, longe diuersum cogitemus, ipsam vero possibilitatem talium negationum neque in experientia posita in esse, neque in ratiociniis, verum in fictione, ad quam ratio Omnibus adiumentis destituta confugit. Tali modo pneumatologia hominum diei systema potest ignorantiae necessariae, respectu generis cuiusdam naturarum suspicione et coniectura percepti, utque tale facile quaestioni adaequatum videri. Nunc uniuersam rationem de spiritibus, longam partem metaphysices, ut consectam atque absolutam mittam. Nihil ea quidquam in posterum ad me pertinet. Dum consilium inuestigationis tali mo. do arctius contraho, atque ab nonnullis quaestioni-hus prorsus inutilibus memet libero, tenuem spero intelliguntium mesam in reliquas res impendere utilius me poste. Plerumque paruus virium modulus ad consilia ventosa frustra extenditur. Idcirco iubet prudentia, cum hac in caussa, tum in aliis, ut sormam consiliorum aptemus ad vires, et, si maena haud sacile adsequi queamus, nosmet in mediocribus con

143쪽

PARS POSTERIOR

HISTORICA. CAPUT PRIMUM NARRATIO, CUIUS UERITAS, SI PLACET, PERCONTATIONI LECTORIS COMMENDATUR.

Sit mihi fas audita loqui. Virgil.

Philosophia, cuius arrogantia essicitur, ut se ipsaeunctis quaestionibus vanis exponat, occasione certarum quarumdam narrationum in summa se dissicultate saepenumero sentit constitutam, cum de nonnullis haud impune illi dubitare licet, aut quasdam, nisi

derideatur, eredere. Hae duae molestiae quodam modo in historiis de spiritibus, quae circumseruntur, eonueniunt, una in audiendo illo, qui eas adseuerat, altera respectu eorum, ad quos propagantur. Reapse nulla quoque reprehensio philosopho grauior ost, quam credulitatis studiique erroris communis, et cum ii, qui sibi videntur sanere, omnia rident, quae doctos atque indoctos quodam modo reddunt pares, propterea quod utrisque tu comprehensa sunt; mirum non est,

visiones tam crebro narratas multam fidem inuenire, Palam vero aut negari aut certe celari. Quamobremesie certus poteris, numquam fore, ut ulla quaedam scientiarum academia ex de re quaestionem ostenso

praemio proponat; non quasi membra illius prorsus a studio atque adprobatione huius opinionis libera forent, verum qui regula prudentiae quaestionibus a curiositate vanoque sciendi pruritu sine discrimine propositis, iure terminos constituit. Atque ita narrationes huiusce generis semper inuenient, qui iis non nisi clandestino fidem habeant, palam vero exeonluetudine, quae obtinet, non crudendi repudientur.

144쪽

Interim cum tota ista quaestio nec grauis satis et parum praeparata mihi videatur, quam ut quidquam

queam de ea decernere, non dubito, hoc loco eiusmodi narrationem in medium adserre, eamque aequo animo lectoris vel beniuolo vel maliuola ad deliborandum proponere. Holmiae vir quidam doctus degit, nomine Schwe-denhormius, otiosus. re sua similiari satis ampla et copiose vitam tolorans. Omne eius negotium consistit in eo, ut, quod ipse lateatur, iam annis abhinc viginti, et quod excurrit, spirituum et animarum Co pore solutarum sumina familiaritate utatur, de iis, quae

altero in mundo eueniant, edoceatur, Contraque, quae in hoc nostro mundo fiunt, cum iis communice magnaque volumina de inuentis suis conscribat, nonnumquam etiam iter saciat Londinum, ad editionem illorum curandam. Neque is mysteria sua reticet atque occultat, sed libere ea profitetur, prorsusque de iis, qu e roseri, sibi videtur persuasum, neque ullam prodit speciena nec institutae fraudis, nec ostentationis vanae. Quemadmodum, si illi sipsi fides habend1 sit, Omniam pneumatoptarum maximus pneumatopta est, ita proseclo omnium somniatoriam maximus lamniator est, siue illum ex relatione aliorum, qui eum norunt diiudices, siue ex illius scriptis. Neque tamen ea re illi poterunt, qui Contagionibus spirituum alioquin fauent, detineri, quin in somniationibus istis quiddam in osse veri suspicentur. Interim quia fides omnium, quibus potestas Ex mundo altero facta est, versatur in argumentis, quae pro munere mirabili suo atque extraordinario certis quibusdam speciminibus in hoc mundo praesenti demonstrant, eorum, quae ad faciendam fidem doni peculiaris in

isto homine circumseruntur, ea Certe adseram, OPOrtebit, quae in plerisque fidem inueniunt. Sub finem anni I76r. Schwedenborgius ad semunam Serenissimam arcessebatur, Cuius per eximium

ingenium perspicientiamque fieri haud posse putaueris,

145쪽

Aniam eius rei fama dedit, quae ubique serebatur, de visionibus hiusce viri creditis. Propositis quaestionibus nonnullis, quae magis eo pertinebant, ut visis eius inanibus oblectaretur, quam ut narrationes veras ex altero mundo audiret, femina augustissima eum dimisit, dato ante illi mandato quodam, quod Commercium eius cum spiritibus spectabat. Aliquot diebus interiectis venit Schwedenborgius cum responsone, quae eiusmodi erat, ut domina, uti ipsa consessa est, in summam ea mirationem adduceretur, siquidem e m reperit veram, cum ea tamen illi ab ullo homine vivo haud potuisset suppeditari. Haec narratio depromta est ex relatione legati in illa aula, tunc tem. poris praesentis ad alium legatum Hasniae transmissa, adcurateque cum iis conuenit, quae speciatim Percontando disci potuere. Quae nunC sequentur, narrationum nulla ali sponderi fides potest quam rumor, cuius probatio vehementer ambigua videtur. Marteuillia, vidua legati Belgici in aula Suecica,.a propinquis sabri aurarii denumeranda pecunia reliqua facta ex utensilibus consectis argenteis petebatur. Matrona, accuratam in administranda re familiari diligentiam mariti desunni probe

nouerat, Certaque crat, nomen istud iam eo vivo dissolutum oportere; neque tamen in chirographis ab eo relictis vllum prorsus documentum inuenit. Vti sunt mulieres inprimis pronae ad narrationes de diu vinatione, somniorumque interpretatione atque aliis rebus miris Crodendas, rem ea desert ad Schweden-borgium, additis precibus, Vt, si reapse, qui rumor sit, consuetudine utatur animarum corpore egressa viri, ex altero mundo sese a marito certiorem faciat de vere istius caussae ratione. Schwedent,orgius fidem

dat sese facturum, paucisque diebus post domum petit seminae, illique nuntiat, quam ab se rogasset, -- titiam hausisse, indicatque, in scrinio, quod monstrat, quodque ea prorsus iam vacuefactum putarat, occultum quemdam loculum esse, quo chirographa

146쪽

contii edintur. Quo scrinio pro eo, ac descripserat, pervestigato, continuo, praeter i iteras secretas Honlandicas, chirographa inuenta sunt, quibus cunctas, quae urgerentur pecuniae, diu iam solutas esse, constaret.

Tertia historia est eiusmodi, ut facito possit probatio plena vel veritatis illius, vel salsitatis fieri. Erat, ni fallor, sub finem anni 1759, cum Schwede labor gius, ex Anglia repetens, pomeridie Cuius dam diei ad Gotheburgum adpelleret. Eiusdem diei

vesnera ad conuiuium vocatur a mereatore quodam,

breuique posteaquam aduenisset tristi vultu narrat, iam hoc ipso tempore ingens incentium Holmiae grassari. Flapsis aliquot horis, intra quas subinde

Conclaue reliquerat, conuiuis nuntiat, incendium esse delatum, additque, quo usque serpsisset. Eadem ill x vespera iamiam mirum istud nuntium, alteroque mane per totam urbem increbuerat; verum duobus demum perat is diebus nuntius ea de Holmia adlatus ost Gothenburgum, prorsus, ut sertur, Conueniens

eum visionibus Schwedon borgii. Sine dubio interrogatis, quid me tandem impu- Ierit, ut partes susciperem tam abiectas fabellas clis. pergendi, quas sanus homo dubitat patienter audire. atque adeo eas subiicere inuestigationibus philosophi- eis. Verum cum ea, quam praemisimus, philos phia ex eadam Mopia sit metaphysices, nihil quidquam ea in re ineptum Videtur, utramque ostendere copulatam; et quid est, cur gloriosius sit, per caecam fiduciam in rationis argumentis putatiliis, quam fide temeraria narrationum fallacium, decipi ΘStultitiae atque intelligentiae termini sunt tam obscure designati, ut dissiculter in una ditione diu progrediare, nisi subinde breuem excursum facias in alteram; sed sinceritas quidem, quae sibi patitur persuaderi, ut multis obtestationibus vel ipsa aduersante intelligentia nonnumquam aliquid concedatur, vide-

147쪽

PARS II. CAP. I. I xtur esse in reliquiis priscae simplicitatis, quae sane

quidem ad statum praesentem haud ita quadrat, atque proinde saepius vertitur in stultitiam, neque tam i circo in parte naturali haereditaria stupiditatis ponenda est. Quamobrem -arbitrio lectoris relinquo ut in narratione mira, in qua occupor, Ut illam temperationem ambiguam rationis et credulitatis in elementa resoluat, rationemque amborum ingredientium meo cogitandi modo sub calculum vocet. Cum enim in eiusmodi censura non nisi de decoro agatur, satis

mihi ab ludibrio cautum arbitror, eo, quod cum ista stultitia, si ita eam dicere libeat, nihilominus in societate verser per bona ct copiosa, quod iam satis est, ut, quemadmodum Fontenellius putat, statim ne habeas pro insipiente. Etenim omni tempore sc fuit, etiamque fere ita manebit in posterum, ut Certae res quaedam absonae ipsis sanis placeant, propterea solum, quoniam omnes de iis loquuntur. Quo pertinent et sympathia, et virgula diuinatoria, et praesagia, et phantasiae effecta in mulieribus grauidis, et contagiones vicissitudinum lunae cum animalibus et plantis, et caetera generis eiusdem. Quin nonne longo abhinc tempore plebs rustica ludis brin m doctis bene retribuit, quo plerumque eam de eredulitate excepissent 3 Ex longo enim auditu et parvuli et mulierculae bonam partem virorum sapientium eo adduxere, ut lupum vulgarem pro hyaena ac- Ciperent, quamquam nunc quisque sanus facile intelligit, in sylvis Francogalliae nullam belluam rapacem Africanam oberraturam sore. imbecillitate humanae intelligentiae cum eius discendi cupiditate coniunctae essicitur, ut initio et veritas et fraus sine discrimine arripiantur. Sed paullatim conceptibus depuratis par-Va pars remanet, reliqua in quisquilias coniiciuntur.

Cui igitur ille de spiritibus narrationes aliquid habere ponderis atque momenti videatur, is, si satis ei peeuniae si, nec quidpiam, quod agat, melioris,

per me licet, iter ausit ad rem prosundius explorandam, quemadmodum Artemidorus in gratiam somnio

148쪽

i a SOMNIORUM PNEUMAT OPTAE

rum interpretationis per Asiam minorem circumuaaxatus est. Et a posteris similis ingenii permagnam inibit gratiam, quod caueret, ne quando alter Phila- stratus exsisteret, qui multis praeterlapsis annis novum ex Schwedenburgio nostro faceret solionium Tyaneum, cum notitia ex auditu ad argumentum quoddam sormale maturuerit, interrogatioque testium ciet is latorum molesta atque ingrata, sed admodum necuit,

ria aliquando reddita fuerit impossibilis.

CAPUT SECUNDUM ITER E TATICUM FANATICI PER MUNDUM sPIRITUALEM.

Somnia, terrores magicos, miracula, sagas nocturnos lemures, Portentaque Tessala.

Horat.

Lectori cauto nullo modo vertero vitio queo, si in progressu huius libelli nonnulla illi oborta dubita. tio esset de ratione viaquo, quem auctor tenere utilo duxit. Cum enim partem dogmaticam histori e praemitterem, ideoque argumenta rationis experientiae, an iam dedi suspicioni, ac si dolose agerem, cumque historiam fortasse iam in antecesium in monte habuerim, tantummodo dissimulassem, me nihil quidquam nosse, nis contemplationes abstractas puras, ut lectorem, nihil tale verentem, postremo possem laeta per experientiam confirmatione opprimere. Ac reuora quidem haec quoque ars est, qua saepius egregie usi sunt philosophi. Etenim tenendum est, uniuersae cognitionis duplex extremum esse, unum a priori, alterum a posteriori. Fuere multi quidem temporum recenti una physici, qui dicerent, esse a posteriori incipiendum, putentque anguillam scientia sese iii cauda prehendere, propterea quod ingentibus noti. eiis empiricis potiti paullatim ad conceptus uniuersalis altisres qui adsceodunt. Verum etsi hoc insipien,

149쪽

ter astum fuerit; tamen multum abest, ut satis docto ac philolophice, tali enim modo in quoddam eur incideris, ad quod nequeat responderi, quod perinde

decet philosophum, an mercatorem, qui de pecunia petitus e manabio soluenda humano peteret, ut alio tempore petitor rediret. Inde homines acuti, quo istam inconvcnientiam vitarent, a terminis extremigcontrariis, nimirum supremo loco metaphysices initia cepere. At noua ea in re exsistit molestia, scili-eet, quod instituitur, ubi nescio, et nescio quo, deinserare, progressusque rationem n nn quadrat ad experientiam , . quin atomi Epicuri, inde ab aeterno usque delapsae prius videntur aliquando casu ita deferri, ut

concursionibus inter se cohaerescant, ad informandum mundum , quam Conceptus maxime uniuerales

atque abstractis limi, ad eum enodandum. Cum igitur philosophus probe intellexisset, argumenta partim

sua rationalia, et partim experientiam veram alio. rumue narrationem, instar duarum linearum paralle-Farum, fere in infinitum recte iuxta se inuicem pro gressura fore ita ut numquam congruant, cum retia quis, quasi deliberato consilio, conuenit, ut suo quisque modo locum, unde inciperet, caperet, eoque, haud rectis quidem lineis concludendi consecutionis, verum tenuissimo rationum probandi elinamine, eo, quod metam clanculum spectarent certarum quarumdam experientiarum vel testimoniorum, ita rationem 8irigerent, ut eo recta eos serire oporteret, ubi discipulus limplex eos haud exspectasset, nimirum ut id

probarent, quod iam antea nostent, probari debere. Hanc vim tum viam dixerunt a priori, quamquam ea sensim fixis baculis ad locum ducta erat a posteriori, in quo vero aequum est, qui artem eallet, pr dere magistrum haud oportere. Secundum hanc me thodum ingeniosam varii viri bene promeriti in sola via rationis adeo religionis mysteria deprehenderunt, quemadmodum sabularum Romanensium scriptores heroina in historiae in regiones longinquas faciunt fugientem, ut amasio sorte fortuna casuque ad

150쪽

pareat: et fugit ad salices et se cupit ante videri. Virg. Igitur antecessoribus tantopere concelebratis reapse non esset, cur memet puderet, etiamsi vero eadem arte usus fuerim, ut libelli euentum optatum promouerem. Uerum impense preeor, ne lectorea inde me sententiam imbibat. Quo mihi nunc praeterea, cum neminem amplius queam decipere, postea. quam arcanum iam in vulgus disseminaverim. Iam vero malum est, testimonium, quod offendo, et quod

fetui ingenii philosophico meo simillimum est, admodum peruersam stolidamque formam habet, ita ut potius mihi suspicandum sit, lachorem per adfinitatem

eiusmodi adsensionum, argumenta rationalia mea pro absurdis, quam illam per haec pro sana reputaturum. Quamobrem sine ambagibus profiteor atque ingenue. eiusmodi comparationibus iniquis memet offendi, libereque declaro, in scriptis Schwedenborgii aut maiorem sapientiam veritatemque quam prima specie adnaret, exspectari, aut, si cum systemate meo conveniat, non nisi fortuito fieri casuque, velut poetae nonnumquam ex surore diuinare Creduntur, vel ce te, quod ipsi dicuot, subinde cum euento consenistiunt.

Accedo ad propositum, scilicet ad scripta herois. Quod si quorumdam scriptorum, quorum iam obliti sumus, aut qui aliquando haud nominabuntur, haud parua laus sit, quoὸ in elaborandis operibus magnis haud pepercissent impendendae intelligentiae suae,sne dubio celeberrimo Schwedenborgio uni omnium laus maxima debetur. Nam profecto lagena eius in mundo lunari tota plena est, nullique cedit alii ex omnibus, quas Ario us illic conspexit ratione hic perdita repletas, quaeque possessoribus suis aliquando

rursus quaerendae erunt, adeo prorsus magnum opus

istud ab omni eius guttula vaeuefactum viὸetur. Nihilo tamen secius tam mira in eo obtinet conspiratio

cum iis, quae ab inuestigatione ratiosis subtilissima de re simili possunt eliei, ut lectox mihi condonaturus sit

SEARCH

MENU NAVIGATION