Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

. . 'CAPUT TERTIUM.

z CLUSIO PRACTICA EX TOTA DISPUT

π r TIONE.. Vnamquamque curiositatem persequi, discendi in cupiditati nullos alios terminos concedere, quam potentiam, studium, quod eruditionem haud dede cet. Verum in quaestionibus innumeris, quae se ipsae offerunt, eam eligero, cuius enodatio hominis in erest, laus est sapientiae. Scientia, orbe suo confo-no, natura ad locum peruenit dissidentiae modestae,shique ipsa succensens, quam multa sunt, ait, quae

haud intelligo. Verum ratio per experientiam maturata, qtin vertitur in sapientiam ex ore Soeratis in meis diis nundinarum mercibus mente serena, quam multa

sunt, inquit, quorum haud indigeo. Tali modo duo

natus tam dissimiles naturae tandem in unum coeunt, quamuis initio ex directionibus longe diuersis proseiscerentur, iniarum una vana et insatiabilis est, altera grauis et modesta. Vt enim rationi conuenienter eligas, ante superuacaneum, quin impossibile non se debebis; tandem vero scientia ad determinationem peruenit rerminorum sibi per naturam rationis humanas eonstitutorum; sed omnia consilia inania, per se ipsa fortasse haud indigna, praeterquam quod sita e tra sphaeram sunt hominum, in limbum confugiunt vanitatis. Tum ipsa metaphysica euadet id, a quo adhue vehemenrer remota est, quodque de ea omnium nime lassaicere. eomes sapientiae. Quamdiu enim opinio possibilitatis, ad cognitiones tam remotas perveniendi relinquitur, sapiens/mplieitas frustra clamat, tantos conatus inutiles esse. Voluptas, quae scientiae amplificationem comitatur , persacito speciem AEdipiscetur ossicii, illamque propositam deliberatam. iiD inodestiam eonvertet in s licitatem supidami quae naturae nostrae ossiciat excolendae. Quaestioni bus de natura spirituali, de libertate et praedeterminatione, statuque laturo, et quae sunt de genero ea

162쪽

dem, initio omnes mentis vires monenturi homoque earum pracstantia in aemulationem vocatur contemplationis, quae sne discrimine argutatur et decernit, docetque vel consutat, uti seri species cognitionis. Quod si autem haec in uestigatio in philosophiam eua.dit . de sua ipsius ratione iudicantem, quae non r Sobiectas solunt, verum earum ad hominis intelligentiam rationem nouit, fines arctius Contrahuntur, ter minique constituuntur, qui haud sinunt inuestigationem e proprio territorio euagari. Nonnulla nobis

opus philosophia suit, ut difficultates disceremus, quibus conceptus cingitur, quem plerumque ut valde commodum tractant et quotidianum. Philosophia ali quantum uberiori haec umbra cognitionis magis remouetur, nosque certiores reddimur, eam prorsus sita' esse extra orbem hominis finientem. Etenim in rela tioni hus caussae atque effecti, substantiae actionisque initio philosophia hanc utilitatem habet, ut phaenomena perplexa soluantur, caque ad repraesentationes simpliciores reuocentur. Cum vero tandem ad rela tiones constitutivas peruentum est, tum opus philosophiae absolutum est. et, quomodo quidpiam esse caus-'sa queat aut vim habere, fieri non potest, ut umquam per rationem perspiciamus, sed hae relationes postremo non nis ab experientia depromendae sunt. Nostra enim regula rationalis pertinet tantummodo ad comparationem ex identitate et repti nantia. Quatenus autem quidpiam caussa eis, per aliquid ponitur quidquam aliud, ideoque nullus per concentum Contextus reperitur; uti quoque, si idein non ut caussam spectem, numquam repugnantia oritur, quoniam

haud secum pugnat: si aliquid ponatur, aliud quid

tollendum est. Inde conceptus constitutivi rerum ut caussarum, Viriumque et actionum, nisi ab experientia depromantur, prorsus sunt arbitrarii, et nequct probari possunt, neque consulari. Probe scio, cogitando volendoque corpus meum moueri, verum hoc phaenomenon, Vt experientiam simplicem, numquam

Per analysin possum ad aliam reuocare, illudque pro-

163쪽

PARS II. . CAP. III.

inde quidem cognoscere, sed haud perspicere. V luntate mea brachium moueri, haud magis intelligo, quam si quispiam diceret ea etiam lunam polia in orbe suo retineri; hoc solum discrimen est, quod illud experior, hoc vero numquam sub sensus meos cecidit. Cognosco mutationes in me, ut in subiecto vivente, nimirum cogitationes, arbitrium, caeteraque generis eiusdem, et quoniam illae determinationes de genere alio sunt, quam uniuersa, quibus Coniunctis Conceptus meus de corpore efficitur , par es , memet nat ram cogitare incorpoream et constantem. An haec quoque haud conivnua cum corpore cogitatura sit, per hanc naturam ex experientia cognitam non potest concludi. Cum naturis mei generis interuentu legum corporearum coniunctus sum, num vero quoque alioquin ex legibus aliis, quas pneumaticas dicam, sine interuentu materiae coniunctus sim, aut unaquain forem, nullo pacto ex eo postum, quod mihi datum est, concludere. Talia iudicia omnia, qualia sunt He modo, quo corpus per animam mouetur, aut ea ad alias sui generis naturas nunc vel aliquando adfecta est, numquam plus possunt este, quam .fictiones, et quidem minimo ne eius quidem valoris, quam quo

sunt in physica, quae hypotheses dicuntur, in quibus

nullae vires constitutivae excogitantur, verum eae, quas iam per experientiam nouimus, duntaxat modo phaenomenis consentaneo coniunguntur, quarumque

proinde possibilitas semper possit, necesse est, euinci;

contra in priori caussa vel nouae relationes landam enatales causae effectique sumuntur, in quibus numquam potest vel minimus earum possibilitatis conceptus haberi, ideoque tantummodo fingitur. Comprehensibi. litas variorum phaenomenorum verorum vel putatitiorum ex ideis eiusmodi sundamentalibus sumtis, his nullo modo prodest. Namque omnium rerum ratio

adferri potest, si potestas si, actiones legesque esse. Dionis comminiscendi pro lubitu. Ergo nobis exspectandum est, donec sortasse in mundo laturo per novas experientias de nouis conceptibus virium in nobis

164쪽

adhue occultatarum edoceamur. Sic obseruationibus recentiorum temporum, posteaquam per mathesin solutae sunt, vis attractionis in materia nobis manifestata est, cuius de possibilitate quoniam vis esse constitutiva et primaria videtur) numquam ulteriorem conceptum poteris cogitatione informare. Ii, qui, argumento ab experientia haud adiuti, antea eiusmodi proprietatem sibi fingere voluissent, iure digni.

sui sient, qui ut stulti deriderentur. Cum igitur argumentorum rationalium in eiusmodi caussis neque ad inueniendam neque ad confirmandam possibilitatem

vel impossibilitatem ne minimum quidem pondus sit;

non nisi experientiis ius poterit decernendi concedi, quemadmodum etiam tempori, quod experientiam adfert, relinquo, de celebratis viribus medicis magnetis in dentium doloribus decernere, si totidem poterit obseruationes ostendere, hacillos magneticos in earnibus et ossibus vim suam exserere, quot iam habemus, iaferro et chalybe agere. Cum vero certae et putatiliae ex

perientiae ad nullam pollunt legem sensationis in ple

xisque hominibus conuenientem reuocari, ideoquo non nisi confusionem in testimoniis sensuum proba-xent uti reuera cum narrationibus, quae seruntur, de spiritibus compar tum est), tum e re erit, ut ab . rumpantur; quoniam defectus concentus et aequabilitatis cognitioni historicae vim tum omnem probandi demit, eamque reddit inutilem ad fundamentum vilius cuiusdam legis experientiae, de qua intelligentia pos et iudic re. Vti partim inuestigatione aliquantum profundiori discimus perspicere: intellectum cognitionem eui. dentem et philosophicain in ea caussa, de qua loqui. mur, esse non posse, ita partim etiam animo tranquillo

ab opinionibusque praeiudicatis alieno fateare, oportebit, eam superuacaneam esse atque inutilem. Uanitas scientiae prona sertur ad occupationem suam per praetextum grauitatis excusandam, atque ita hic quoque plerumquo psrhibetur, coguitionem rationalem

165쪽

de natura animae spirituali ad persuasionem de exsistentia post mortem, haec autem ad momentum honestae vitae admodum necessariam esse; sed curiositas

otiosa addit, veritatem visionum animarum corpore solutarum de his omnibus adeo argumentum ex experientia esse posse. At sapientia vera comes est simplicitatis, et, cum in ea animus intelligentiae praecipiat, plerumquo magnos eruditionis adparatus reddit superuacaneos, illiusque fines haud indigent talium instrumentorum, quae numquam possunt esse in omnium hominum potestate. Quid ita 3 anne solum propterea bonuin est, virtutem colere, quod alius mundus est 3 aut nonne actiones aliquando potius idcirco praemiis adficientur, quia per te ipsae bonae fuerunt atque honestae 3 Nonne in hominis anima praecepta moralia proxima insunt, ad eumque destinationi eius

morali conuenienter mouendum, necessario momenta

sunt ab mundo altero depromenda 3 1'otestne tandem is probus dici atque honestas, qui lubenter vellet. quae adamavit, vitiis se dedere, si modo nulla futura

poena terreretur 3 Anne potius dicendum erit, eum

vereri quidem malitiam exsequi, sed animum vitiosum in se alere, utilitatem actionum virtutis similium amare, sed virtutem ipsam odisse Θ Ac reapse docet experientia, tam multos, qui de mundo futuro edocli suntae certissimi, nihilominus vitio humilitatique dediti, non nisi vias cogitare, quibus minantia suturi consequentia dolose queant effugere; verum sane numis quam suit proba anima, quae cogitationem potuisset

sustinere, mortem ultimam rerum lineam esse, cuiu que mens generosa non sese ad spem suturi extulerit. Idcirco humanae naturae morumque puritati conu nientius videtur, exspectationem mundi futuri in sensationibus animae bene ab natura informatae, quam vicistim vitam bonam in spe alterius mundi constituere. Sic etiam cum fide morali comparetum est, cuius

simplicitas multis potest argutationum subtilitatibus stapersedere, et quae una solaque in quocumque statu homini consentanea est, propterea quod ea sine cir-

166쪽

cnitu atque ambagibus ad fines veros suos perducitur. Age igitur, omnes strepentes dogmatum disciplinas

de rebus adeo remotis, Contemplationi curaeque ingeniorum otiosorum relinquamus. Reapsu illae . nos haud mouent, rationumque pro contraque species fugiens fortasse do adsensu scholarum, vix autem de sorte proborum futura decernat. Nec vero ratio limmana haud satis eum in finem alata fuit, ut tam altas nubes dispelleret, quibus mysteria mundi alterius oculis nostris subducuntur, cupidisque scientiaec qui tam ardenter ea percontantur, consilium simplex pol. est, sed naturale dari: sane optimum videri, si velint ex*ectare, donee eo perueniant. Cum sors nos ra inmundo iuturo sine dubio ex eo pondere videatur, flummodo munere nostro hoc in mundo fuerimus defuncti, finem faciam verbis, quae Hostarius bonum Candidum, post tot concertationes scholasticas dicenten Iacit : nosram, age, rem curemus, hortum petamus et Imboremus i

167쪽

SPECIMAN

LONC TU QUANTITATUM NEGATI RUM IN PHILOSOPHIAM INTRODUCENDO.

PRAEFATIO. Vsus, qui fieri in philosophia matheseos potest,

aut in imitanda illius via ac methodo consistit, aut in enuntiatis illius ad res philosophiae subiectas trans rendis. Priorem videmus huc usque aliquam utilitatem attuli fle, quantum cumque inde commodi initio speratum fuerit, paullatimque denominationes honorificae multum sonantes celsarunt, quibus pronuntiata philosophica per reuerentiam erga geometriam ex ornata sunt, siquidem videbant, haud decere in rebus mediocribus superbire, molestumque istud non ID quet uniuersae pompae isti cedere nolebat. Contra usus posterior partibus philosophiae, quas attigit, factus eo salubrior est, quae eo, quod doctrinas matheseos in usum suum conuerterent, ad fastigium evecta sunt, quia alias haud potuissent sperare. Haec autem etiam solum in cognitionibus versantur physicam spechantibus, nisi forte logicam exspectationum in sortibus itidem ad philosophiam numeraueris. Ac metaphysica quidem, cum nonnullos conceptus doctrinasue matheseos in usum suum conuertere debuisset, potius saepenumero sese contra eam armauit, et, ubi sortasse firma potuisset fundamenta mutuari, ad inuestigationes suas in iis constituendas, ibi eam

occupatam videmus, conceptus mathematicorum non

nisi in fictiones subtiles conuertero, in quibus Extra eampum suum parum vertinas Facile diuinari potis

est, ad cuius partem commodum redundaturum si, in concertatione duarum artium, quarum una Cunctaseertitudine atque euidentia superat, altera vero iam demum ad laborat, ut eo perueniat.

I. IV. L

168쪽

I6a DE CONCEPTU QUANTIT. NEGAT.

Metaphysica vult, exempli gratia, naturam spatii causamque supremain aperire, unde possibilitas eius queat intelligi. Iam in eo nihil magis iuvabit, quam si data certo probata alicunde possint depromi, ut in investigatione possint fundamento poni. Geometria earum nonnulla ministrat, quae proprietates

spatii generalissimas attingunt, veluti spatium nullo modo partibus simplicibus essici; verum ea negliguntur, et fiducia non nisi in ambigua huiusce conceptus conscientia collocatur, propterea quod is modo prorsus abstracto cogitatur. Cum autem contemplatio ad hanorationem cum pronuntiatis matheseos non vult conuenis re, conceptum adsectatum suu in conantur seruare vitu-porio, quod hanc in scientiam iaciunt; ac si, quos ea fundamento constituit, conceptus haud forent a vera spatii natura separati atque abstracti, sed arbitrarict

excogitati. Contemplatio motus mathematica, Cum

cognitione spatii coniuncta, itidem multa data suppeditat, ad contemplationem de tempore metaphysicam in veri orbita continendam. Celeberrimus Euterus inter alia huic rei quodam modo ansam dedit ' , sed videtur commodius, in abstractionibus obscuris ac difficulter examinandis versari, quam in scientia sibi iungend a, quae non nisi claris notitiis atque perspicuis oblectatur. Conceptus infinito parui, quo tam frequenter mathesis redit, cum pervicacitate arrogata simpliciter ut emitus reiicitur, cum tamen potius deberes suspicari, te nondum satis de eo intelligere ad iudicium de eo serendum. Nihilominus natura ipsa haud ob-

Rura videtur argumenta suppeditare, hunc Cone pium admodum verum esse. Namque si vires sint, quae aliquam diu continuo agant, ut motus producant, cuiusmodi s ne dubio grauitas est, ut vis, quam momento initii quietisue exserit, comparata cum ea, Histoirs do 1'Aead. Royale dea sciences et belles Iettres

169쪽

quam in tempore quodam communicat, in sinite parva sit. Arduum est, sateor, naturam, horum Conceptuum penetrare; verum hac dissicultate fere solumeautio suspicionum incertarum potest, non vero pronuntiata dirimentia possibilitatis excusari. Mihi nunc propositum est, conceptum, in mathesi satis notum, sed philosophiae perquam alienum,

respe hii huius contemplari. Quae contemplationes parua modo initia sunt, uti fieri solet, cum nouos νωlumus prospectus aperire, sed possunt fortasse cons Batiis grauissim is occasionem praebere. Ex Conceptu quantitatum negatiuarum neglecto vis est vitiorum orta calumniarumque in interpretandis aliorum sententiis in philosophia. Si, ut soc utar, celeberrimo Crugo placuisset sensum mathematicorum in isto conisceptu addiscero, comparatio Nbwtoni ei non egregio salsa videretur I, cum vim attractricem, quae aucta distantia, prope tamen corporibus paullatim in repul- suam degenerat, comparat cum seriebus, in quibus, ubi quantitates positiuste desinunt, ibi negatiuae non sunt negationes de quantitatibus, uti per verbi similitudinem coniecit, quidpiam in sese ipso positiuum, sed

quod alter, oppositum est. Atque ita attractio negativa non in quiete versatur, uti putat, sed in vera repulsione. Uerum ad ipsam tractationem accedo, ut doceam,

qui omnino huiusce conceptus in philosophia esse usus possit.

Conceptus quantitatum negatiuarum in usu sustin mathes, in eaque summi quoque momenti est. In . terim cogitatio, quam plerique sibi de eo insorma. Tunt, quamque instituere, illustratio mira est et pug-mans; quamquam inde ad usum nullus error proma a Physim P. 'l. I.

170쪽

164 DE CONCEPTU QUANTIT. NEGAT.

nabat, nam singulares regulae locum cepere definitionis de usuque cauere; quod autem in iudicio de natura huiusce conceptus abstracti erratum fuisset, oti sum relinquebatur et sine consequentiis. Nemo is lasse dilucidius ac definitius demonstrauit, quae verbo quantitatum negatiuarum vis ac potestas subiiciendast, quam celeberrimus Knsnertis 'in, cuius in manu cuncta adcurata fiunt, saciliaque ac iucunda. Reprinhensio, quam hac occasione data in diuidendi insaniam philosophi cuiusdam maxime abstracti edit, multo latius patet verbis et spectari potest ut prouocatio, ad vires subtilitatis arrogatae quorumdam hominum m ditabundorum in conceptu vero et utili examinandam, ut natura eius philosophice constituatur, cuius veritati per mathesin iam cautum est, quem quidem C

sum metaphysica salsa lubenter evitat; siquidem hie insania docta non tam sacile potest uti alibi sucum facere soliditatis. Dum conor philosophiae lucrum conceptus adhuc inusitati, quamquam summe necessarii, comparare, cupio nullos habere alios iudices quam eius generis qualis vir ille acuti si inus est, cuius mihi scripta ad eam rem ansam dedere. Nam quod intelligentias metaphysicas attinet, perspicientiae absolutae, is valde inscius seret, necessse esset, si cogitet, ad eorum sapientiam quidquam amplius posse accedere, aut de eorum errore quidpiam demi.

Sibi inuicem dicuntur opposita, quorum uno toti litur id, quod hoc altero positum est. Haec oppositio duplicis generis est, vel logica per repugnautiam, vel realis, sine repugnantia.

SEARCH

MENU NAVIGATION